Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

bilis , per inventionem maioris fundamenti , reddat probabiliorem opposita, & hoc modo illi assentiatur: verbo posse imperare , ut uni , vel alteri possit quidem assentiri, sed alterutri tamen semper sub ratione probabilioris. Hoc autem esse falsissimum, & ad eludendam adeo claram tanti Doctoris doctrinam dumtaxat excogitatum, vel ex sola forma loquendi primo liquet. Cum enim loquitur de demonstrativis, dicit huic, vel illi , cum autem de opinativis , dicit uni, vel alteri. Quibus di versis locutioni formulis vim inesse significandi , quod contendimus, etiam Pueri Grammatici vident. Deinde nihil hoc pacto interesset quoad assensum inter demonstrativa , & opinativa , quia

Intellectus in utrisque semper necessario cogeretur ad assensum unius determinatae partis praealta , nempe in demonilrativis partis demonstratae , in opinativis vero partis probabilioris . Ait autem D. Thomas , quod in demonis a-tivis cogitur ratio ad agentiendum huic , vel illi

Videlicet sub disjunctione ei parti , quae demonstrata est ; in omnibus autem opinatiυis, quod habet homo in potestate, ut absentiatur uni,

vel alteri parti nempe sub conjunctione, non uni determinate, sed alterutri ; quod in talibus agensus ipse , vel dissensus in potesare nostra es, sub im'erio cadit. Praeterea ait, Voluntatem in opinativis posse assensum hujusmodi imperare Iropter aliquameau am , hoc eit propter aliquid fu Deiens ad movendam Voluntatem , non autem ad mOυendum

Intellectum; videlicet, quia videtur bonum , conveniens, decens, utile ἰ quammis Intellectus non m

Neatur per aliquid intellectum s & non quia sussciem

112쪽

Mara. MATH. DEMONsT. p. I. Iorper moveatur ab objecto proprio, sed per qua damiaeelionem voluntarie declinans in unam partem

magis, quam in aliam . Nunc si in opinativis Intellectus semper determinaretur ad assensum unius partis prae alia ob solam causam probabilioritatis , determinaretur semper per aliquid intellectum ; & per aliquid susciens ad movendum Intellectum ipsum , non Voluntatem ; &quia susscienter moveretur ab objesto proprio , cum probabilioritas se teneat ex parte Intellectus, utpote assensus illius a , non Voluntatis: non ca) per

vero determinaretur per quamdam electionem Def. 27. voluntarie declinans in unam partem magis , quam in aliam : & bonum , convenienΓ, decens, mile non esset causa movens Voluntatem, sed Intellectum contra id , quod assirmat D. Thornas. - Tandem hac ratione Voluntas ipsa semper subjiceretur Intellectui, non Intellectus Voluntati, & nunquam aliaulus, vel dissensus proprie sub potestate nostra esset , ac sub imperio caderet , cum tam in Demonstrativis , quam inopinativis nihil autem est inter haec medium, cui mens assentiri possit semper uni determinatae parti necessario teneretur assentire.

Caeterum hoc de phi sica , ac morali potestate Voluntatis in Intellectum quoad assensum , in

Supp. I9. iterum magis etiam demonstrabitur.3. Ut causas huius liberae determinationis resumamus, eae in universum duae sunt, quArum altera ad Intellectum, altera ad Uoluntatem pertinet.

Et quidem cur Uoluntas possit eum phst scedeterminare, una causa est , quia ille ab Opi nativis quibuscumque absolute non cogitur , quamquam vel aeque , vel magis , vel minus movetur , ac determinatur . Cur autem possit M G 3 mora-

113쪽

moraliter, seu prudenter , causa ex parte Intel lectus est , quia cuicumque parti assentiatur, semper rationabiliter assentitur, propterea quod assentitur ob rationes adeo solidas , & graves , ut possint illum ad assensum determinare i praesertim quia apte solvendo Omnes rationes alterius partis, quod ad veram probabilitatem re quiri in Cor. supp. 29. notabitur , eatque pro

pterea veluti in nihilum redigendo, liber , &expeditus omnino manet ad assentiendum alteri parti et ex parte vero Voluntatis , causa est , quia bonum, conveniens , utile , decens , verbo

commodum illi est uni parti , incommodum

vero alteri parti assentire. Hoc autem comm dum, vel incommodum respectu Voluntatis ad electionem , vicem, & pondus novae rationis ,& quidem magnat habet . Quis enim non videat, me subiturum incommodum gravissimum, si v. g. reddam mille aureos, sequendo opini nem probabiliorem imponentem hoc onus mihi,

quod non subibo , sequendo minus probabilem

ab hoc onere me eximentem. ' Unde cum U

luntas opinionem minus probabilem eligit in conflictu probabilioris, prudenter operari potest, quia non sine ratione, aut cum levi, sed cum magna, & quidem multiplici operatur. Atque hae duae causae generales sunt . Peculiares pro Uoluntate esse possimi: ut servet suae Conscientiae libertatem: ut ostendat suave esse

Legis Christianae Iugum: quia utilius est saluti

Proximi sequi opiniones benignas: quia benigna opinio est propria v. g. suae Scholae: quia iacilior ad captum, & exercitium: quia a Superi ri, vel a Viris Doctis suadetur et ne sibi , aut aliis inierat gravem molestiam, aut notabile

114쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. IOI. incommodum, ut exemplo ostendimus: & aliae multae hujusmodi, quae in illis generalibus ver bis bonum, conveniens, decens, utile, a D. Thomausurpatis continentur.

PLERiQUE, quod spectat libertatem assensus,

vel dissensus in rebus Intellectum non comvincentibus , existimant , illum non solum a Voluntate, sed etiam a semetipso ad quamlibet contradictionis partem cleterminari posse . Itaque posse & credere, & opinari ad libitum ex utraque parte sine impcrio Voluntatis. Hoc autem putant fieri ope, & vi habitus intellectualis, seu ipsius luminis naturalis, vi habitus seientialis , N. etiam habitus universalis, qui phantasmate continetur . Quod fortasse a vero non abludit. Sed quoniam hoc certum non est,& a pluribus negatur, idcirco relictum est. Satis est, posse in hujusmodi pro libito pissice a

Voluntate determinari . Hoc ab omnibus admittitur , & omnino certum est.

A X IGMA XI. INTELLECTUs Speculativus , & Practicus

eadem omnino Potentia in re est , sola r tione diversa.

SCHOLIUM .HAEc autem diversitas objecto , fine , ac

denominatione continetur . Etenim Speis culativi objectum est Uerum ut verum , Pra-

s Diuitiaco by Corale

115쪽

ejusque

in PROBABILI sM Usctici vero Uerum ut licitum, . seu bonum . Finis primi est pura , putaque 'eculatio veritatis, secundi speculatio veritatis ordinatae ad opus a): ob idque alter speculativus , alter practicus nuncupatur. Unde illud tritum Proverbium ab omnibus tum Philosophis , tum Theologis post Aristotelem admissum : Intellectus Speculatiυus extensiona fit Practictis : Nempe sola extensione ad opus, ad quod refertur .i Cor. Hinc omnia essentialia attributa , proprietates, & munera Speculativi etiam Practici communia sunt , & quidquid alteri convenit , alteri quoque necesse est convenire. Quocirca quidquid, & quomodo aut Ratio, aut UO-luntas in Speculativum per se poterit, id etiam , eodemque modo poterit & in Practicum. Dicitur per se , quia aliunde fieri potest , ut quod Intellectui tantum veritatem speculanti convenit , eidem speculanti veritatem relate ad opus convenire non possit , puta si Iuramento, Voto, Contractu&c. prohiberetur. b

In moralibus non requiritur Certitudo demonstrativa, sed sumit quaecumque ostensio

persuasiva . Alb. Mag. lib. I. Ethic. Tract. q. cap. I. 2.3. ait : quod in moralibus oportet grosse , Dguraliter veritatem utendere , non demonstrativa necesstate, sed quacumque utensione persuasiva . D. Thomas in 3. Sent. Dist. 33. quaest. 3. art. 3. ad a. quaestiunculam ; quod prudentia non ceri rudinaliter , sed magis aestimatiis de agendis Fu- disium babet . Et a. a. q. 6O. ar. 3. ad I. In humanis actibus inυ nitur

116쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. I Imitur aliqua certitudo, non quidem scut in demonstrativis , sed secundum quod convenit tali materiae.. Agidius in a. Sent. Par. a. Dist. 39. quaest. 8. art. Σ ideo Phil . r. Ethic. dieit: od de rudibus cnempe Mihi sibus oportet grosse, ' figuraliter veritatem ostendere.. Scotus in 4. Disi. 27. qu. a. f. Solutio sius ς quod in asilibus humanis non requirittir certitudo demon-

Itrativa, sed suscit probabilis, o ut in pluribus. S C H O L I U M.

INTELLIGITUR autem Axioma, sicut & ali ta testimonia de Certitudine dictaminis directi , non reflexi , & de Prudentia actuali, ejusque actibus imperatis , non de Prudentia habituali , ejusque actibus elicitis ; quia & judicium reflexum certum saltem moraliter eit a ):& actus Prudentiae eliciti semper veri, & certi sunt b). Itaque pro dictamine directo, & pro actibus Prudentiae imperatis , quaecumque ostenso persuasiva satis est: Pro reflexo , & actibus elicitis requiritur saltem moralis vertitudo . . Cor. Hinc in moralibus sussicere poterit tum probabilioritas , tum probabilitas ei comparata , quia utraque est utenso aliqua persuas-- c ) quia utraque graisse , figuraliter veriatas ostenditur d); quia per utramque aestimatiave de agendis, & ut in uribus judicamus. e XIII. Ubi non cogit evidentia veritatis, proprium iudicium alieno submittere , non solum per se licitum , ac laudabile , sed etiam valde laudabile est .

. . Hoc

Cor. M. 6.

Def. 26.

Cor. Ia

Cor. 2.

Def. 68.

117쪽

1o 6 ΡRGBO Is M Us Hoc docent omnes Magistri Spirituales, est que indicium magnae virtutis, & humilitatis uuis enim dubitet , te posse laudabiliter proprium iudicium submittere judicio v. g. S. Au guttini, aut S. Thomae λ praesertim quod phi- lautia , seu amor proprius excoecat mentem, ut persuadeat homini, iudicium proprium praeserendum esse alieno; & quod inter Uiros prudentes vituperatur ille , qui nimium tenax est

iudicii proprii , quod solet esse indicium su

perbiae . -

DIcmΜ est, ubi non cogit evidentia verit iis, quia ubi haec adest, Intellectus aliter sentire, ne quidem ex imperio Voluntatis . pro

Cor. II. non prudentis id, sed imprudentis, &stulti Ho-Ia. Ax. minis esset Additum est per se , quia aliunde P. Io. contingere potest, ne laudabiliter proprium iudicium alieno subjiciatur,v. g. Iuramento, U to. Contractu &c. Hoc pacto, qui voveret v. g. aliquam sententiam , licet non certam , &evidentem alicujus Doctoris, ex. ca. S. Thomae tenere , deberet ei assentire , neque sententiae contrariae proprium posset judicium submittere. Cor. Hinc in omnibus opinabilibus potes iudicium proprium alieno submittere , cum in

Cor. 8. potes laudabiliter relinquere proprium judi- eorund. cium probabilius, te accommodando alieno mi-

Def. 26. & aequaliter c . Praesertim quia utcumque 27. aliqua opinio certo tibi probabilior videatur,

falli

118쪽

falli tamen in hoc facillime possis , quia probabilioritas non realis, absoluta , & objefiiva,

ideoque etiam opposita , quae tibi videtur mi- Sch.2. nus probabilis, aliis probabilior res' tive est, ut m .n. Supp. IO. apparebit , imo & absolute esse po- teli b . Porro dictum est, potes, non quod etiam b per non possis sequi iudicium tuum , quod censes Sch.Def. probabilius , sed quod potes sequi etiam alie- 29. n. I. num , quamquam tibi minus probabile , quia hoc non lotum licitum , & sine crimine , verum etiam laudabile est.

Ignorantia inmiscibilis excusat a peccato se mali . Nempe ubi datur. Hic namque nihil resert determinare , ubi dari possit.

Hoc autem constat vel ex secunda propositione damnata ab Alex. um , quae est . T meis datur ignorantia invincibilis juris nuura , haec in flatu naturae L ae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali.

rantia invincibili tam pbjice, quam moraliarer . Nam ignorantia non est culpabilis, si non potest homo phisice illam vincere ; neque potest esse culpabilis , si non habet obligationem illam vincendi. Est enim certissimum, excusari hominem a peccato , tam per defectum obligationis, quam per defectum physicae possibilitatis. Intelligitur a. , etiam de Ignorantia pravisa,

dum Diuitiaco by Corale

119쪽

dummodo vinci non possit, aut debeat per certam scientiam veritatis, neque sit obligatio eam vincendi per reductionem ad dubium practicum, sed vinci possit per electionem opinio . a per nis sa). Etenim sicut ea verba scire non po- Sch. f. tes in definitione invincibilis Ignorantiae intel-qq. n. 3. liguntur de i mpossibi litate habendi scientiam , vel resolvendi ignorantiam in dubium practicum, quod contingit potissimum , cum ignorantia est invincibilis. phoce , impraevisa : ita illa , vel scire non tenetur, intelliguntur de de sectu obligationis, vel ad habendam scientiam , vel ad resolvendam ignorantiam in simile dubium practicum; quod contingit, cum ignorantia praevisa est . Nam alterutrum ad Ignorantiam inυincibilem satis est , nempe vel defectus

obligationis sciendi, vel sciendi impossibili-

idemn. 3. Caeterum Ignorantiam invincibilem , tametsi praυibam, re vera excusare a culpa formali suis locis adhuc magis data opera demonstrabitur.

x V. Quilibet tenetur sub culpa scire necessaria ad salutem pro statu, & conditione sua. SCHOLIUM .

HEc autem & ad Fidem , & ad Mores

pertinent, & p r utriusque obligatio est. Nisi quod nobilior est respectus , & necessitas

major veritatis spec*lativae revelata: v. g. de Trinitate, de Incarnatione, quam veritatis practicae, v. g. de usura, de fornicatione &c., &Periculositus in rebus fidei , prauertim capitalibus

120쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. Io9bus, quam in rebus morum erratur, ut liquet,& quia in fide fundamentum salutis continetur, & quia fides sola nititur DEr veritate &infallibilitate; mores autem etiam conscientia, atque persuasione operantis. Et quidem, quod attinet Fidem, omnes tenentur scire Mylteria Fidei, & Articulos, qui

saltem Symbolo continentur; quod vero Mores, praeter universalia naturae praecepta, quae cong nita sunt a), tenentur scire praecepta Sacramentorum necessariorum , praecepta Decalogi , &communia Ecclesiae ; singuli vero praecepta peculiaria status sui ; Pastores autem , & Doctores, quibus docere alios incumbit, multo sane

plura.

Cor. I. Hinc de huiusmodi vel absolute , vel respectiυe necessariis non datur ordinarie ignorantia invincibιlis excusans a peccato formali ἔcum haec si tantum de iis, quae quis scire non tenetur, aut non poteit ὁ . Additum est ordia ramis, quia contingere potest, ut quis , quod scire obligatur, scire non possit, quo casu non peccabit. Caeterum Fideles ordinarie non eXcusantur, quia scire possunt, ut supponitur. a. Flinc non excusatur a culpa, qui sequitur opinionem alicujus, etsi celebris , ac famosi Magistri, contrariam iis, quae scire tenetur, &pote ii, sive ad Fidem pertineant, sive ad Mores& sunt vel manifesta in Scriptura, vel publice

tenentur secundum Ecclesiae auctoritatem , ut docet etiam. D. Thom. Quodl. 3. a. IO. , ut si quis edoceretur, v. g. Purgatorium non esse, fornicationem non sore peccatum , non esse communicandum in Paschate &c. Hae enim , non opiniones, sed errores, &haereses sunt. vi

Sch. I.

n. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION