Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

a 3o PROBABILIS MUSbus utuntur; sed hoc es falsum : es erroneum rest improbabile o repugnat scripturae r definitioni Ecclesiae r evidenti rationi: caret ratione, Vel au thoritate efficaci: & hujusmodi , ut infra fusius dicetur. Quibus vocibus significantur principia certa , per quae oppositum improbatur . Nam probabilitas, non nisi certis principiis, praeci pue post e , deitrui poteit a) . 3. Atque etiam hinc liquet, opinionem probabilem opinioni probabiliori comparatam non evadere improbabilem , vel falsam, uti Probabilioristae passim venditant. Etenim si hoc essiet, primum nulla daretur unquam vera respectiva probabilitas, & probabilioritas, sed omnes sententiae etiam in rebus topicis essent certae conintra hypothesim b) . Deinde Doctores oppositas sententias semper improbarent, & condemnarent

tanquam improbabiles, & falsas; quod non faciunt . . Hinc iterum vel maxime liquet , quod

magnopere animadvertendum , & alta mente retinendum est probabilioritatem non esse a solutam , & objectivam , sed subjectivam , &respectivam, cum fere semper ex duobus con tradictoriis unum uni, alterum alii probabilius videatur. X I. Doctores etiam Sancti complures habent Sententias morales faventes libertati, ideoque minus tutas prae oppositis tutioribus faventibus Legi . Hoc patet potissimum in D. Thoma , qui centenas de moribus opiniones libertati fave tes contra Antiquos docuit, ac propugnavit.

162쪽

dissentiunt , atque multas sententias contradi- Elarias de moribus defendunt. Hoc patet in S. S. Raymundo , Antonino, Bonaventura, ac Thoma, in quibus complures hujuscemodi sententiae vicissim reperiuntur, ut peritis notum est. Ne exempla praesertim pro imperitis desint, satis est unum aut alterum inter multa, ex his duobus postremis Doctoribus,

Itaque D. Thom. tenet pro lege, esse simoniam dare pretium Sacerdoti nodenti sine eo puerum in necessitate baptigare, sive ad eme dum Sacramentum, sive etiam ad redimendam vexationem. In 4. Sent. Dist. 3. q. a. a. I. ad 3. q. ad 2. Item non dari actus indifferentes in individuo , ideoque saltem virtualem omnium op rum relationem in DEUM esse praeteptum aD firmativum. In 2. Sent. Dist. O. q. I. a. 3.D. vero Bonav. tenet pro libertate his contradi ria , nempe non esse simoniam dare in casu hujusmodi pretium ad. redimendam vexationem. In . Sent. Dist. I. a. a. q. I. ad 6.

Item dari actus hujusmodi indifferentes, idemque talem operum omnium relationem esse in consilio, non in praecepto. In 2. Dist. I. art. I. qu. 3. Contra vero D. Thom. tenet pro libertate,

peccantem lethaliter sive Laicum, sive Religiosum non teneri per se ad confitendum statim, data opportunitate. In Φ. Dist. 17. q. 3. a. I. ad 4. Φ

163쪽

iuea PROBABILIS MUSItem consessionem insormem, ex capite aliis cujus fictionis, non esse sub oligatione, ficti ne recedente, rei terandam. In Φ. Dist. II. q. 3. a. q. ad I. q. D. vero Bonav. tenet pro lege his contradictoria , scilicet Laicum mortaliter peccantem teneri per se ad confitendum statim , habita commodiori oportunitate , Religiosum autem statim sine mora , data rationabili occasione . In q. Dist. II. p. a. a. I. q. 3. Item confessionem hujusmodi, ex quocumque fictionis capite, esse sub peccato iterandam. In . Dist. II. dub. q. Et Dist. 21. p. s. a. I. q. I.

Cor. 2 a

Quod in moribus licite defendi , ac doceri potest , licite etiam per se potest ad praxim

- Nam moralis Doctrina traditur propter operationem a . Additum est per se , quia fieri potest, ut hoc prohibeatur Volo, Iuramento, Contractu, dubio practico&c. b X I V. probabilismus non est ab Ecclesia in terminis reprobatus, & condemnatus , neque vetitum, ut doceatur, ac defendatur.

I. Haec enim condemnatio , & prohibitio nusquam comparet; cum praesertim, quod secundum spectat, Libri hac de re passim edantur, & ab Inquisitoribus approbentur, vel Romae sub ipsos Pontificis oculos: quod si esset vetitum, fieri non posset; & a nemine defenderetur, ac doceretur. Quod vero primum attinet, sunt quidem damnatae multae propositiones ad

164쪽

METH. M ATH. DEMONsT. P. I. I 33 Probabilis mi usum spectantes , ut omnibus notum est , sed in terminis nunquam damnatus est, licet semel, & iterum fuerit S. Sedi delatus,&accusatus, quemadmodum Moralistae norunt. a. Porro propositiones , quas damnat Ecclesia, sunt in se falsae, tametsi antea probabiles a pluribus habeantur; quia nihil damnat, nisi per principia certa, quibus opponitur a), hoc G perest nisi falsum b . . Cum autem quod habe- Ax. ad . tur probabile, revera habeatur ut probabilius , b pertum quod probabilioritas est subjectiva, & res Sch. f. pectiva e , tum quod unusquisque suas senten- 3. n. s. tias tanquam probabiliores habere solet d ; hinc sc) per

propositiones , quas proscribit Ecclesia, apud Cor. q. Defensores suos antea habentur probabiliores. Supp. Io.Quare si exicondemnatione propositionum ad d) per Probabilitat usum attinentium, Probabilismum eod. ipsum condemnare dicatur , Probabiliorismum potius subjectivum, ac respectivum condemn re dicenda est. Sed, ut diximus , & ut inferius magis apparebit, non Probabilismum, sed falsum damnat .

. Cor. Hinc licite in Scholis, & Libris a Doctoribus defendi, ac doceri potest. Licitum est enim, quod nullo priecepto prohibetur e . e) per

X U. Defra. Est aliquando obligatio sequendi probabiliora,

Hoc patet in Ministro Sacramentorum , &Medico , qui tenentur ad tutiora & Judice , qui ad probabiliora . Quod etiam de caeteris Oificialibus Reipublicae , & Magistris ipsis, &c. verum est, si , & quando vel Contractu, vel Stipendio, vel Lege lata, vel Iu-

165쪽

Sch. o. I.

ramento adstringuntur gerere Rempublieam modo meliore. Immo hoc etiam ad privatos quoscumque pertinet, cum Volo, Praecepto, Jur

mento, &c. obligantur a . XVI. Sive in Speculativis , sive in Practicis , sive ad Fidem , aut Mores spectantibus , sive indifferentibus, quod est aperte falsum, seu error , licite teneri, defendi, ac doceri non potest . D. Thomas in secundo Scripto in A. Sentent.

Lib. 2. Dist. 22., quaest. 2. art. Σ. . Error Uerv

dicit assensum rationis firmatum in aliquid falsum , qui s firmatus non fuerit, non dicitur error secundum quosdam , sed salsa opinis ..... sed quia quae cumque applicatio rationis ad falsam habet rationem inconsententis, mali , oe non solum defectus boni, ideo probabilius dicitur a quia husdam, quod nee error, nec falsa opinio in Italia innocentiae potuit esse. Et in Quaest. Disput. quaest. 3. de Causa pescati art. 7 Error autem es approbare falsa pro υrris, unde addit actum quemdam super ignorantiam. Potes enim esse ignorantia sine hoc, quod aliquis de ignotis sententiam ferat. Et tunc est ignorans, o non errans. Sed quan-δε jam falsiam sententiam fert de his , quae nescit , dicitur errare , o quia peccatum in actum sit , error habet manifeste rationem peccati . Non enim potes esse sne praesumptione, quod alia quis de ignoratis sententiam ferat, o maxime in quibus periculum existi.

aegidius in a. par. 2. Dist. 22. quaest. Σ. art. a. Concl. 2. Error ergo semper est peccatum , nam nullo

166쪽

ΜETH. MATH. DE MONIT. P. I. III nullo modo possumus a Gerere falsa pro veris in

quacumque materia. Henricus Quodl. I a. quaest. 23. Error autem omnis est, aut peccatum in errante, aut a 'oprio peccato errantis causatus.

Et S. Cyprianus apud S. Antoninum Par. I. Summae Tit. Io. cap. Io. Qui post veritatem

manifestam perseverat prudens, ciens , scilicet

in errore de aliqua materia , iam non in venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim, atque o sinatione quadam nititur , cum a ratione sup

ratur .

XUII. In Practicis non solum errari potest sicut in

Speculativis, sed etiam magis. aegidius in a. Par. a. Diit. 39. quaest. 3. art. et Ideo omnibus modis , quibus possumus errare in speculabilibus , se in agibilibus ;m adhuc magis, quia materia moralis, o ag bilis, o conscientialis es minus certa, o magis variabilis, quam speculabilis. Et ideo vult Phil sophus s. Ethic., quod de talibus oportet groisse , muraliter veritatem ostendere. Cor. Hinc in practicis minor certitudo, seu persuasio sufficit ad Intellectum persuadendum de veritate honestae operationis , quam in speculativis de rei veritate . Et magis proprie ,& accomodate contingit grosse , σ fguraliter veritatem ostendere , seu persuadere in illis ,

quam in istis. XUIII. Doctores non solum in Practicis, sed etiam in Speculativis sive iis, quae possunt ad Fidem

167쪽

is 6 PROBABILIS MUS pertinere, sive indifferentibus, verbis securum ,& securius usi sunt. Quod practica spectat res notissima est; quod

speculativa non ita nota . Sunt tamen plura exempla penes Scholarum Principes D. Thom. , D. Bonav. , aegidium , Baccho num , nec non Alb. Magn. , ac Alex. Alensem . Ne tardio Lectores afficiantur , nonnullis tantum eX D. Thoma, & D. Bonav. contenti erunt. D. Thom. in a. Scripto super ψ. Sentent. iuq. Dist. 3. quaest. unica art. 3. afferens duas sententias in quaestione: An potestas Grandi Creaturis communicari possit : de negante ait . Sed prima opinio securior est, ct communius tenetur. Quodl. 9. art. 2. . Respondeo dicendum , quod fecundum opinionem secundam , quam in 3. dis. 6. Magister ponit, quae es communis opinio modernorum , aliis multo verior , securior .

Est autem quaestio : An in Chriso sint pluresbpostases: quam patet ad Fidem posse propius

pertinere. Conclusio est negativa. In 4. Sent. dist. ψῖ. quaest. I. art. q. ad T. quaestiunculam. Tamen haec es securior, o communior opinio , quod omnes morientur , ex mortuis resurgent. Ex verbis ipsis liquet, quaenam sit quaestio, & quomodo ad Fidem spectare possit.

S. Bonavent. in I. dist. 26. art. I. quaest. 2. Hanc autem positionem praeferendam credo priori, tum quia securior, tum quia etiam rationabilior.

Quaestio est: An quod in iusificatione infunditur ,

sit aliquid creatum, vel increatum. Conclusio est affirmativa , nempe infundi utrumque , scilicet Spiritum Sanctum, ejusque gratiam . Et dist. a. qu. 3. art. I. Tanquam rationabilius,

168쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. Isrseeurius dicendum est cum Sanctis, quod DE T de eo, quod fuit, non potes facere, quod non fuerit. Quaestio est: An DEUS possit quaecumque Menti 'ereato .impossibilia sunt. Conclutio est negat IVa . - . Et in Par. I. dist. Ia. art. 2. quaest. I. Hunc

autem modum dicendi credo probabilem, securum. Quaestio eli: Au accidentia Euc risiae eo verti pusint in alimentum . Conclutio est assi

X I X. In Topicis speculativis, & practicis politicis

opinio probabilis in conflictu vel aeque probabilis , vel probabilioris etiam turioris : verbo Probabilismus nicite, & sine peccato teneri, &eligi potest. Additum est tutioris , quia etiam in speculativis hujus rei, ac vocis usus reperitur tu . a pest

s C H O L I M. praeced. Hssic Suppositio iam certissima est, praesertim quod attinet speculativa, omniumque Doctorum calculo, atque usu comprobatur. Nam eorum opera exemplis huiuscemodi plena sunt, ubi Lectoribus optionem dant sequendi,& eligendi opinionem, quam maluerint , sive ex aequaliter , sive ex inaequaliter probabilibus inter se comparatis. Quamquam id sit supe Vacaneum, tamen ne exempla ad imperitorum instructionem etiam in hanc rem desint , aliquot ex D. Thoma, & D. Bonaventura affere

da sunt; potissimum quod inaequaliter probabilia spectat. Quod etenim aeque probabilia pertinet , id etiam vel ex eo liquet , quod cum in

169쪽

i38 P R o B A B I L I s M,U S in eo casu Doctores sint probi ematici, utram que partem defendunt, ideoque etiam posse sees

a per qui permittunt a .

Schaup. r. D. Thomas in Quaest. disput. quaest. 3. deIO. u. a. Creatione art. I 8. in quaestione: Utrum Angelisne creati ante Mundum visibilem : ponit duas opiniones cum suis rationibus, alteram Augustini asserentem simul cum Mundo corporeo , alteram Bassilii &c. , amrmantem ante mundum fuisse creatos . Post subdit . Haec autem opinio cum fuerit Magnorum Do florum , scilicet Basilii, Gregor. Metianet. , quorumdam aliorum , non es tanquam emonea reprobanda. Sed sdiligenter consederetur alia opinio, quae es Augusini,

aliorum Doctorum, quae etiam modo communiter tenetur, rationabilior invenitur. Unde dicendum , quod Angeli simul cum Creatura corporali sunt creati , hanc sequitur de more tanquam probabiliorem tamen sine alterius sententiae prae

, iudicis . .

Idem repetit I. Par. Summae quaest. 6 I. art. 3. Dicendum, quod circa hoc inυenitur duplex Sanindiorum Doctorum sententia; illa tamen probabilior videtur, quod Angeli smul cum Creatura corpora ii sunt creati . . . . . quamυis contrarium non streputandum erroneum, praecipue propter sententiam Greeorii metianetent, cujus tanta es in Doctrina Chrsiana authoritas , ut nullus unquam ejus dAflis calumniam inferre praesumpserit , sicut Ath nasi documentis , ut Hieroumus dicit. Ut autem ostendat , non obstante Augustinianae sententiae probabilioritate , contrariam teneri posse , in responsione ad tertium argumentum aperte ait. Si Nero contrarium tenea tur G.

170쪽

METH. MATH. DEMONsT.PA. , 5 In a. Sent. diit. q. quaest. 5. art. 3. Utrum Ampeli fuerint creati in gratia : haec habet. Dicendum , quod circa hoc es duplex opinis . Quidam enim dicunt , quod Angeli non in gratia , sed in

naturalibus tantum creati sunt e re haec opinio est communior. Alii vero dicunt, Angelos in graria creatos esse . Harum autem opinionum quae vera sit, non potes esseaci ratione deprehendi tamen secundum conυenientiam ad alia ejus opera

potes una pars alia probabilius fustineri . Haec autem pars probabilior est opinio secunda , de qua ait . Quae opinio mihi magis placet ab quealterius partis praejudicio , quia huic positioni ,

praecisue quantum ad gratiam Anselorum, plures

Sanctorum authoritates consonare υιdentur.

Ut autem indicet , opporatam nihilominus partem fusti neri posse, in responsione ad quintum Argumentum ait . Qui autem aliam Uianionem fustinent, respondent ad authoritates oec. a. D. Bonavent. in I. Diti. 7. art. I. quaest.

I., quae est: An posse generare in dioinis dicat quid, vel ad aliquid: hoc est an sit aliquid absolutum, vel relativum y ponit tres sententias. De secunda , quae est Magiitri , & affirmat , generare esse aliquid absolutum simul, & relativum, ait. Et ijla hostis fatis es probabilis, re satis bene Gidetur sustineri posse. De tertia vero, quae asserit , Fenerare esse aliquid tantum re L

pectivum , dicit . Et positis ista sene praejudisio

videtur probabiliore quam propterea de more sequitur. Subdit enim. Hanc ergo positionem δε- sinendo m. . Ut autem ostendat , Magistri nihilo secius sententiam teneri posse, in respons. ad 4. argument. inquit . Si quis autem vult Iupiners

SEARCH

MENU NAVIGATION