Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

18o PROBABILIS MUStis, ut Clem. VIII., vel decrescentis, ut Benedict. XIII., tempore, sed etiam in ipso calore, ut Alex. VII., eam approbarunt; quo tempore maxime e re erat ita illam appellare. Et praesertim Alex. VII. , qui multas opiniones de moribus laxas confixit, contraque alias plures tum emergentes remedium parari magnopere cupiebat ex Doctrina S. Thomae . Quod optimo consilio factum Lector infra cognoscet. Itaque specialiter infusam, benedictam , tutam , tu-t4smam , veridicam, Catholicam, ab Ecclesa receptam , aliis magis securam, inconcusssem, certissimam Chrisianae Doctrinae Regulam, sine ullo prorsus errore conscriptam legimus, probabiliorem non legimus. 3. Neque vero Leciorem movere debent huiusmodi tam speciales, tamque efficaces loquendi formulae, quibus approbata est , quasi vero inde inserri oporteat, illam majori approbatione, quam in Suppositionibus asserui, fuisse approbatam . Nam omnium illarum formularum sensus , & significatio aliud in summa non est, quam quod, si de morum Doctrina loquamur, si certa, & vera practice, seu tuta, tutissima in praxi , atque sine ullo prorsus errore practico ; si vero loquamur de Doctrina speculativa , quod

sit vera, certa , & sine ullo prorsus errore ex iis , quos nunc constat Ecclesiae errores esse , non vero ex iis , quos errores esse constare potest, cum hujusmoai sit natura electivae appro-

a per bationis a . Quod quamquam ab aliquibus in

Sch.Def. dubium ponatur, qui existimant , aliquos spe-IO. n.2. culatiVOS erroreS, etiam ex nunc cognitis, in

D. Thomae Doctrina esse, nihil refert. Hoc loco enim ratio solum Doctrinae moralis habetur : &

quod de Doctrina speculativa dixi, sine dissiculta

192쪽

te tam a nobis , quam a probabilioristis veluti Suppositio admitti potest. Illud igitur significant potissimum hae locutiones : infusa , veridica , catholica , recepta ab Ecclesa, inconcussa, sine ullo prorsus errore conscripta , certissma Cissianae Doctrinae Regula eruibus absoluta, & infallibilis veritas astrui vietur. Quamvis haec praelertim ultima formula etiam alium sensum aptiorem habet, nempe quod sit certissima Regula Christiana, Doctrinae, hoc est, non Fidei, sed Doctrinae sch lastico, ac probativo modo procedentis . Quod verissimum est, & de D. Thomae non solum, sed etiam D. Bonav. Theologia Sixtus V. in superiori Bulla praefata asseruit . Quare D. Thomae Doctrina quo modo tantum in Suppositionibus expressimus , non alio excellentiori, ah Ecclesia approbata est. . Consule Piccinardum eumdem opere laudato. 4. Sed quamquam hae Suppositiones certae sint, & ab omnibus tum Probabilioristis, tum Probabilistis non aegre, ut dixi , admittantur , ad commoditatem tamen illorum , qui in his rebus parum versati sunt, & ad Doctrinae com plementum libet earum aliquas , quae difficultatem prae caeteris ingerere videntur , breviter

demonstrare. Sunt autem . 2I. 2 . 26. 27.

Itaque quod spectat ad 2 r. , D. Thomae Doctrina tantum elective approbata est. Etenim si foret approbata definitive , ea esset Canonica, & in- fallibilis , omnesque eius sententiae tam pra Gicat, quam speculativae essent definitae, ac de Fide , quod constat esse non posse : tum quod omnes sententiae his contradictoriae , quas de- a presendunt alii Doctores a , essent nomissolum Supp. I a.

193쪽

salsae, sed etiam haereticae ; cum Contradictoria simul vera multo minus de Fide esse non pos- a per sint a): atque ideo essent falsae , & haereticae

Ax. I. etiam sententia ' his contradictoriae D. Bona

b) per Venturae b) , quas tamen Ecclesia etiam ap-SU. I a. probavit c) ; unde, & falsum , & haereticum c) per approbasset, quod esse non potest d t tum de Sup. 28. nique, quod nulla sententia D. Thomae versa. d) per retur in materia Topica, & opinativa contra Ax. 25. hypothesin e .

26. 3. Quae Doctrina etiam ad demonstrationem e) per Supp. 24. omnino facit , cum eadem absurda Sup. II. etiam sequantur, si ponatur Doctrina D. Thomae esse approbata prae aliis tanquam specul live vera, & certa, ut consideranti patet. 6. Quod ad et f., non sunt approbatae omnes semientiae D. Thomae universim, & sigillatim veluti probabiliores . Ρrimo enim nullus Pontita cum hoc expressit, etiam cum id maxime debuisset, ut supra diximus . Deinde probabilio f) per ritas non absoluta, sed respectiva est Se Cor. q. tentiae vero D. Thomae absolute, & in se ap-SU. Io. probatae sunt g . Tum nulla sententia con- g) per tradictoria opinionibus ejus absolute probabilior Sup. 23. fieri posset, ideoque sententiae non immutaren- h per tur h), cum contradictoria, praesertim in sei, Supp. 9. A absolute, simul prababiliora esse non pos- i per sint ι . Rursus aliquae opiniones revera pro--. a. babiliores sunt opinionibus aliquibus D. Thomae, ut docti sciunt. Tandem omnes tenere tur sequi sententias Do Thomae ; quod neque Probabilioristae admittunt , vel admittere possunt : & nullus Doctor posset. defendere , &multo magis practicare prudenter sententiam aliquam practicam contradictoriam sententi

194쪽

ME . MATH. DE MONIT. P. I. I 83 D. Thomae tanquam probabiliorem , cum tamen omnes Doctores suas sententias veluti

probabiliores tueantur a) . Fieret inquam primum , quia juxta Probabilioristas tenemur ad respectiva , & multo magis ad certo absoluth probabilioras quod potiori jure Hrum erit, si huiusmodi sint declarata per Ecclesiae iudicium b)οῦ Fieret secundum, quia post tale judicium nemo posset sine Ecclesiae contemptu existimare propriam sententiam contradictoriam probabiliorem , cum contradictoria simul esse nequeant

probabiliora sc γ . Atque.hinc liquet , cur Ecclesia Doctrinam

D. Thomae probabiliorem non dixerit, ut su-yra notavi u7. Quod tandem ad 27., omnes Sententiae D. Thomae sunt approbatae veluti in se, & absolute probabiles . Tum quod omnes opiniones

cujusque Scholae sunt in se probabiles d . Tum quod prieter certum , probabilissimum , probabilius , & probabile nihil aliud est , quod ab Ecclesia approbari possit e) ; & tutum, cujus modi D. Thomae Doctrina approbata est ,

in moribus faventibus libertati , non nisi aut certum , aut probabilissimum , aut probabilius, aut ut minus probabile esse queat g) . Quare Doctrina D. Thomae electiva, non definitiva ap probatione , non tanquam certa, & vera specu lative , aut tanquam probabilior , sed tantum ut probabilis universim, & sigillatim in se, &absolute approbata est . Quod erat demonstran

dum.

O per

Cor. I.

195쪽

ad Supp. 26. 28. I. UOMIsTae apud eumdem Picci nardum I Lib. a. quaest. a. art. R. , & quaest.. 4.art. 3., cum Uideant ex una parte Sanctos Thomam, & Bonaventuram pares ella in Ecclesiae existimatione, nempe ambos declaratos Sanctos, ambos Patres , & Doctores Ecclesiae , ambos Primarios, & Praecipuos inter eos, qui Theologica facultate excelluerunt, amborum Doctrinam approbatam ex alia Vero tot , tamque peculiares pro D. Thoma approbationes ; unanimi consensu arbitrantur inter utrumque DO-ctorem , interque utramque approbationem discrimen aliquod esse oportere. Itaque quod ad personam attinet, statuunt D. Thomam esse declaratum, & approbatum, non solum inter Primarios, & Praecipuos Scholastiere Theologiae Magistros, verum etiam omnium Theologorum Principem : quod vero ad Doctrinam , affirmant utriusque Doctrinam esse quidem quoad substantiam ita enim ipsi loquuntur non autem quoad modum aequaliter approhatam ; ideoque si non in substantia , saltem

in modo inaequalitatem aliquam inter utramque esse ponendam. Hanc autem modi inaequalitatem explicant in eo stam esse , quod S. . Thomae Doctrina esst specialiter approbata de defectu erroris , de certitudine , & veritate, . de peculiari infusione, de majori securitate, sensu supra explicato : Doctrina vero S. Bonav. solum approbata est generaliter , sine ulla speciali expressione, unde desumi possit gradus ce

196쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. I 83titudinis, veritatis, securitatis . Adduntque propterea, Doctrinam D. Thomae esse approbatam, non tantum veluti absolute probabilem, sed etiam tanquam probabiliorem , non quidem in universum determinate, ac definite ', ita ut quaelibet sententia sit peculiariter, & definite veluti probabilior approbata , sed in universum indeterminate, inde ite, ac plerumque h ocenim vocabulo utitur Picci nardus , aliis Ioan . a S. Thoma, caeterique) ita ut majori ex Parte sint revera approbatae tamquam probabiliores sic enim illud plerumqtie intelligo , & explico , certo tamen sciri non possit , quae sint determinate probabiliores; ideoque sit nulla, de

qua certo assirmari possit. Haec est approbata ut absolute, & in se probabilior . . Haec est concors , & unanimis de approbatione Doctrinae S. Thomae , praesertim comparata approbationi Doctrinae S. Bonaventurae, Thomistarum sententia. i ἰ ia. Nos per ea verba, quoad substantiam, putamus esse intelligendam omnimodam. substantialem approbationis aequalitem, scilicet in infusione, veritate, certitudine , securitate perea Vero, quoad modum, quandam accidentariam

inaequalitatem , si tam dumtaxat in ipsa sorma commendationis, & approbationis, ideoque alteram ab altera in eo solo discriminari, quod D. Thomae Doctrina expressiori, & specialiori sermonis forma, seu illustriori, ac solemniori , ut ita

dicam , pompa approbata est, caetera utramque convenire. Quapropter utraque, vel tantum ut

absolute probabilis, vel etiam ut probabilior eodem modo, eodemvue plane superiori sensu approbata est. Id quod facile potest demonstrari.

197쪽

28. n. Za

D per

Cor. I. Ax. 26.

29. n. I.

186 PROBABILIs M Us 3. Etenim primo etiam Doctrina D. Bona 'Ditina & fere a Spiritu Sancto dictata dictu tur a r quo immunitas ab errore, vetitas, certitudo , securitas , licet non explicite , implicite tamen continetur. 4. Praeterea est non mere permissive tantum, sed elective etiam approbata h) : electiva a tem approbatio huiuimodi est, qua immunitas ab omni errore jam cognito significatur '. Igitur est aequaliter immunis ab errore, ac D ctrina D. Tnomae. 3. . Rursus decernitur, ut ea defendatur, publicetur, propagetur, & in omnibus Ecclesiasticis funditonibus cum authoritate citetur , &adhibeatur d . Igitur secura est . Quis enim sibi persuadeat , Pontifices proposituros in Ecclesia ad docendum, arguendum, exhortandum Doctrinam , quae secura non est ' Quare haec etiam tuta, ac illa S. Thomae est , hoc est in praxi non minus securus est , qui amplectitur opinionem S. Thomae, quam qui S. Bon

venturae.

6. Praeterea haec est etiam in se ab lute probabilis. Tum quia omnis cujusque Sch lae Doctrina absolute talis est e) . Tum quia quod approbatur ab Ecclesia, ut minimum pro babile est f) . Tum quia tutum debet esse saltem hujusmodi, cum falsum in saUorem libertatis tutum esse non possit . Tum denique , quia Doctrina illa nititur authoritate magna, & rationibus magnis: quo universa , seu tam intrinseca, quam extrinseca probabilitas continetur hὶ . Neque vero quernquam esse puto, qui hoc inficiari velit, aut possit. Nam quis audeat alserere, etiam huius tam eximii

198쪽

METH. MATH. DEMONST. P. I. I 87 Patris, atque Ecclesiae Doctoris Doctrinam non esse saltem probabilem.

7. Quod tandem spectat ad Probabiliorita.

tem , uua S. Thomae Doctrina prae ceteris, m

do explicato, ut volunt Thomistis , approba ta est , non video , qui hoc intelligi, aut cum veritate stare , quidve ad peculiarem ejusdem

commendationem, atque approbationem consedire possit. Si enim nunquam certo constare potest , quaenam sententia speciatim accepta sit in se, & absolute probabilior, & ut talis ab

Ecclesia approbata , quid interest ρ nam hoc pacto, non obstante adeo ingenti Ecclesiae approbatione, nemo unquam securus est , se sequi , aut in speculatione , aut in praxi sententiam aliquam absolute probabiliorem D. Thomae, ideoque in hoc Ecclesiae.approbatio sibi super vacanea eit. Quare conficitur, vel D. Thomae Doctrinam non esse tanquam probabiliorem, modo explicato, approbatam, sed solum veluti proinhabilem; vel etiam D. Bonavent. Doctrinam, utpote etiam electiυe approbatam, simili prorsus ratione veluti probabiliorem eodem modo approbatam esse. Qua propter in substantia uir

que convenit quoad omnia, excepta accidenta

li approbationis forma ; ipsaque approbationis substantia utrinque eodem prorsus modo intelli genda, & explicanda est. Q. e. d. 8. Dicet fortasse quispiam. Si ita est e quid igitur aliis praeitat Doctrina D. Thomae , S: quamobrem ab Ecclesia tam frequenter, & tam solemniter approbata est PSi de illa comparate ad D. Bonav. Doctri nam loquamur, iam diximus, in forma approbationis praeitare, eique prae hac fuisse ab Eo

199쪽

188 PROBABILIS MUsclesia adiectam maiorem commendationis , Zeapprobationis celebritatem . Si vero de aliorum Doctorum quorumcumque Doctrina non approbata sermo est, S. Thomae , sicut etiam S. Bonav. Doctrina praestat in eo, quod Ecclesia suo iudicio, ac authoritate certos nos iacit, omnes istorum duorum sententias esse absolute

probabiles , & in praxi tutas, seu omni cujuscumque erroris tum speculativi jam cogniti , tum practici suspicione carere. Quod de aliis

Doctoribus non approbatis certo, ac authentico Ecclesiae,testimonio nondum exploratum est.

9. Atque haec obiter dicta sint , ut Thomistarum sententiam de maiori approbatione Doctrinae D. Thomae prae S. Bona v. Doctrina, non sine examine aliquo exciperemus. Caeterum quia non nisi omnino certa, & a Probabilioristis ipsis

a per admissa in hoc opere sumenda sunt a , id

Pram. . circo in Supp. 28. diximus, D. Bonav. Dochri nam esse aequaliter quoad mutantiam approbatam. Porro hanc substantialis approbationis aequalitatem libenter accipimus in hoc solum esse positam, quod etiam ipsa sit in se absolute pr habilis, & tuta hoc enim contenti sumus rquod utrinque tanquam certum habendum est . Quod est autem ad Thomistarum sententiam, liberaliter iis damus , D. Thomam Theolog rum omnium Principem esse: damus etiam, eius Doctrinam prae Doctrina D. Bonav. etiam ap- Irobatam indefinite, indeterminate, plerumque Ue

uti probabiliorem . Sat nobis est , ut diceb mus , etiam hanc saltem absolute probabilem ,& in praxi tutam approbatam esse, Quod si hoc ipsum aegre ferant, & dare nolint, nihil refert. Nam neque istuc ab invitis extorquebimus .

200쪽

sit igitur sola Doe rina D. Thomae, ut libet, nempe ut liberaliter dedi , approbata, Doctrina

vero D. Bonaventurae nullo modo approbata.

Uel hoc unum nobis denique satis est. Cor. Hinc evidenter liquet, posse licite , &sine peccato ab omnibus per se amplecti , &ad praxim deduci omnes sententias de moribus D. Bonav. , & D. Thomae. Tuta enim per se sunt licita a) , & quae approbat elective Ecclesia licita sunt h . Quod praesertim de sententiis D. Thomae verum est, quem esse in moribus sequendum Pontifices supra tam clare , tamque cupide voluere. Quis enim audeat vel suspicari non posse licite ad praxim deduci , quod deduci Ecclesia tam ardenter cupit, hortatur, injungit. Dictum est per se, quia fieri potest , ut aliqua Sententia D. Thomae, aut D. BOnaU. ad praxim deduci nequeat ob peculiare vinculum

culentas Ecclesiae approbationes, atque declarationes , ea praesertim a me ratione deductas, reperiri quemquam adeo praefractae frontis, ut ausit, ut dixi, affirmare , non posse ad pra-xim deduci sententias omnes faventes libertati D. Bonav. , & D. Thomae ab eo , qui oppositas faventes Legi putet vel seque probabiles , vel probabiliores ; tamen ut omnes obstinatae mentis nimio partium studio in transversum ac re conatus elidantur, simulque omnis elabem di aditus praecludatur , ac praesertim , ut tam

SEARCH

MENU NAVIGATION