Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

Cor. 8.Def. 26.

Cor. 3 Def.26.

Cor. a. Def. 26. 27.

g I per

3 o PROBABILI SMUS rnum nihil omnino tangere, vel etiam Probabili rismum. libertati faventem simul ex aequo labefactare . Ut caetera omittam, quae in mea Methodo ad rem modicum faciunt, tota istorum locorumessicacia in illis verbis majusculo charactere impressis continetur . Lege , Lector , & conser . Nunc etiam Probabilioris mus favens libertati versatur in dubiis, ac ambiguis, ubi veritas expresse non habetur a : Etiam opinio probabilior favens libertati error esse potest aeque, ac opinio minus probabilis b): Et exposita aequali peccandi periculo e ; quamquam neutra determinate error cit d) : Cum sunt duae opiniones contradictoriae de eodem, oportet esse alteram veram, alteram falsam e ; idque sive aequaliter,sive inaequaliter sint probabiles: Neque cum opinione probabiliore adest ulla certitudo : taliam inter probabilem, & probabiliorem dubitatio oriri solet, & poteit ob ipsam opinionum contrarietatem g): In summa opinionis minus probabilis, vel probabilioris faventis libertati , omnia paria sunt hJ . Quare si in higlocis Probabilis mus utcumque evertitur, everti quoque Probabiliorismum utcumque. necesse est. Sed nec unus , nec alter ullo modo evertitur, cum haec loca certo non intelligantur, quemadmodum Probabilior istae contendunt . Vide interpretationes Varias apud Auctores.

Adde, quod ad secundum locum attinet, illum magis adhuc Probabilioristis, quam probabilis is obesse. Etenim assirmat D. Thomas, periculose determinari quaestionem de peccato mortali, nis expressa veritas habeatur, o praecipue, tibi illa ambigua es, quia errari potest. Subdit vero, errorem , quo non creditur esse peccatum

352쪽

MgTH. MATH. DEMONs T. P. III. 3 imortale, quod es peccatum mortale, Conscientiam non excusare a toto, licet forte a tanto hoc est emcere , ut sit peccatum veniale , vel saltem mortale levius errorem vero, quo creditur esse mortale, quod non es mortale, ex Conscientia obligare ad peccatum mortale . Iam vero inter opiniones utrinque vel aequaliter, vel inaequaliter probabiles, veritas expressa nunquam habetur ,

sed ea ambigua est a) . Probabilioristae deter minant, esse peccatum mortale, quod probabilius mortale est , licet probabiliter non sit mortale ; Probabilistae vero determinant , non esse mortale , quod probabiliter mortale non est , quamvis probabilius sit mortale . Quamobrem etiamsi peccatum mortale a parte rei non sit, Probabiliori stat tamen ligant Conscientiam ad mortale , & quidem ita grave, scuti in constientia est; Probabilistae vero, etiamsi peccatum mortale a parte rei sit , Conscientiam tamen solvunt, vel Omnino a mortali, vel a mortali graviore ; ideoque illi periculosius quaestionem de mortali determinant, quam isti, &propterea in D. Thomae Doctrinam impingunt, eo vel ipso maxime loco, quem sibi potissimum evidenter

favorabilem arbitrantur. Sextumdecimum per Suppost.'2. P. II. Nam Henricus ita leviter quaestionem pertractavit, ut fere nihil contulisse ad ejus decisionem videatur. Lege in sonte. Et unum tantum argumen tum ex capite Conscientiar, & rectar Rationis desumptum assert, quod falsum esse a nobis demonstratum est. b Accedit, quod loquitur tantum de conflictu minus probabilis cum probabiliore , non vero cum aequaliter probabili . Unde Probabilismus ex ea parte, qua inter opinio-

p. p.

Cor. 6. Ax. II. Diuitigod by Corale

353쪽

34a PROBAB ILISMUsnes aeque probabiles versatur, etiam data aucto ritate Henrici, sartus tectus est.

Decimum septimum per P. II. in calce , MSupp. 3. ejus d. &Can. 6. hujus . Nam quod ad S. Raymundum attinet , eum Probabilis mum non reiecisse ex secunda Parte jam liquet: quod vero ad S. Antoninum, de eo ita varie locutus est, ut quid de illo senserit , revera certo definiri non possit. Accedit, quod etiam iste de solo conflictu opinionis minus probabilis cum probabiliori loquitur ; ideoque altera Probabilis mi pars, etiam admissa eius Sententia, licita est . Porro quae hi Sancti dicunt de opinionum incertitudine , ac praelica dubietate , sicut & alia Probabilis mo opposita , quae ex his afferri possunt, uno, aut alio modo ex assignatis Can. 6. apte intelliguntur. Decimum octavum per Supposit. Iq. P. I. &Cor. 7. 8. 9. Prop. I. Quid enim opus est recurrere ad hujusmodi implicitam, & incertam Probabilismi condemnationem , praecipue ubi qnaerenda non est quis enim unquam audivit , rejici in Protmio Pontificiae Constitutionis, quod postea censura peculiari reiciendum est si is non est reprobatus in terminis tum, cum reprobari merito, & potuisset, & debuisset Et quomodo Ecclesia potuit virtualiter Probabilis mum reprobasse, si nedum virtualiter , sed etiam formaliter approbavitὶ Adde, quod alienum est ab Evan- a per gelica simplicitate , & Sanctorum Patrum Do Cor. 3. ctrina, ipsorum Probabilistarum sententia , pro-Def. 26. babile esse non posse , γ) quia error est.27. Decimum nonum, Uigesimum, & Vige Cor.2.3. rnum primum per EX posit. ipsius quaest. ante Def. 3. Analysim in Excepi. Materia enim Sacramen

354쪽

METH. MATH. DEMONST. P. III. 3 3torum, Fidei, Iudicii, Medici, aliorumque Reipublicae ossicialium ab hac quaestione suo quaesi-het modo excepta est . Cur igitur ab una Read plane diversam argumentari a nobis ipsis exinceptam Porro illae Propositiones tanquam falsae per certa principia damnatae sunt br): unde non erant vere, & absolute probabiles. Quaenam igitur contra veram , & absolutam probabilitatem huiusmodi argumentatio est Uigesimum secundum per Supp. I 4. P. I. &Cor. 7. 8. 9. Prop. I. Non enim Ecclesia in illa Propositione 4. Probabilismum virtualiter, &implicite damnasse censenda est, quae in terminis explicitum , manifestumque indemnatum dimisit, tum maxime , cum damnare , & potuisset, & debuisset; quaeque non solum implicite, verum etiam explicite approbavit. Cum autem addunt Probabilioristae evidentiam hujus arguitivae condemnationis, de sua, an de communi loquuntur Nos enim omnes, licet non

prorsus bardi, ac stupidi evidentiam hujusmodi

non videmus: imo e contrario evidentiam non

solum virtualis arguitivete , sed etiam formalis approbationis videmus. Ne autem ignoret Lector, quid in ea Propos. q. sit ab Ecclesia fulguritum , breviter accipiat , condemnationem potissimum contineri in his verbis generatim;& probabilitate quantumvis tenui. Etenim certo fallum est, & generatim esse prudentem min rem probabilitatem , & tenuem probabilitatem esse veram, solidam, practicam, & certam probabilitatem , de qua Probabilistae loquuntur . Nam tenuis probabilitas, non magis vera probabilitas, quam pictus homo, verus homo est. Uigesimum tertium per Can. s. Nam facto

355쪽

3 4 PROBABILIS MUsipso omnia in argumento assumpta falsa sunt . Falsum primum . Non enim fuit Concilium Nationale, sed simplex Conventus , qui quotannis fieri solet . Falsum secundum . Nam cum in Gallia sint Ι 8. Archiepiscopi, & II a. ut minus Episcopi, huic Conventui solum I 6.

adfuerunt. Falsum tertium . Probabili simus etenim neque in propositione aliqua expresse damnatus , neque ulla censura affectus est ; cum tamen multae aliae propositiones fuerint hoc modo in eo condemnatae. Lege in sonte. Itaque hujus Gallicani Conventus vel etiam , si mavis, Concilii Nationalis auctoritas magna quidem, & reverenda, sed minime certa , &decretoria est Concilia enim Nationalia communem, & certam fidem non faciunt, nisi ab

Apostolica Sede approbata ) unde adversus a) per Probabilismum nihil certo conficit. a

Gn. a. Tandem velim dicant mihi Probabilioristae, quinam Gallicanus Conventus plenior, celebrior, atque solemnior habendus sit, an iste An. IT . , in quo contra Probabilismum , an vero ille An. I 682., in quo contra Pontificis potestatem, eiusque infallibilitatem , atque supra Concilia tacumenica superioritatem definitum est . Sane ptaeter alias communes utrique solemnitates, iste & ordinaria tantum convocatione, & permissione solum Reyia, ille autem& extraordinaria, & Mandato Regio indictus,& ille prae isto maiori Patrum numero peractus est. Nam in isto Episcopi duntaxat sexdecim, alii vero Viri Ecclesiastici viginti ; in illo autem Episcopi triginta quattuor, aliique Ecelesiastici Viri triginta octo interfuerunt . Ut omittam in illo expressius, & solemnius reprae-

356쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. III. 3 3sentari Gallicanam Ecclesiam per verba hujusmodi , Ecclesiam Gallicanam repraesentantes , quae in illo desiderantur . Et tamen quid ab illo sit cori sectum, & quanti a Theologis minime Gallis , imo & ab ipsamet Apostolica Sede sit faciendum , atque profecto fiat , Doctis compertum est.

Visesimum quartum , Uigesimum quintum, vigesimum sextum per Hypothesim, & totum Opus nostrum. Nam ex his omnibus nihil certi conficitur, cum quod spectat ad Doctorum recentiorum numerum, vel aequalis, vel etiam multo maior Probabilitiarum ei numerus Opponatur: & illi rationibus certis deitituantur, ut ex nostris demonstrationibus liquet . Humana vero auctoritas, quanta quanta sit, sine essicaci Tatione , aut nihil , aut modicum valet . a Quod vero spectat ad Dioeceseon Decreta , &Universitatum Iudicia , his quoque multae O Ponuntur, quae nihil contra Probabilismum statuere . Ut omittam pluribus de causis, quam ea, quae in manu est, aliquid moliri contra Probabilis mum potuisse. Itaque earum momentum grave quidem, di non parvi faciendum, non tamen certum est.

Ultimum denique per Schol. Supp. Io. p. I. n. 4. Etenim omnia illa Decreta solos Magistros , ac Lectores assiciunt , qui sane etiam ex ipsa disputationis natura , ne dum ex munere, seligere tenentur , & docere sententias communiores , tutiores, & probabiliores modo ibidem explicato. Quod si id facere a Superioribus vero praecepto praecipiantur, multo magis tene tur; sed hoc contra nos nihil est. b Aliud est de re aliqua scholastice decernere , aut etiam

Sch. Def.

29. N. Ia

Exposit.

357쪽

ante AE

seg. 346 . PROBABILIS MUS consulere, aliud earn ad praxim deducere. Qui eo modo decernit, immo qui & in praxi consulit, nititur ad probabilius, ac tutius. Sed quoniam privatum judicium alieno praejudicare non debet, aut potest, cum uni unum , alii oppositum probabilius videatur a); hinc quod privato est probabilius, sola regula liciti tum apud se, cum apud alios per se esse non potest : unde & oppositum licite eligi potest . Adde , quod cum Confessarius ex. gr. respondens Poenitenti , ei aliquid consulit, non dicit simpliciter, id sibi videri probabilius, aut speculative verum, sed dicit solum, posse id fieri sine peccato ex probabiliorum Doctorum sententia sb) . Quare etiam ex modo decernendi, vel consulendi rigorose nihil contra conficitur . Adde, Sententiam de licito usu Probabilis mi non solum communiorem,& probabiliorem oppolita, tum praesertim, cum hujusmodi Decreta emanata sunt, sed etiam certam fuisse & nunc esse , uti demonstravimus. Quapropter probabiliora , immo certa defendit qui licitum Probabilis mi usum defendit . Afferant Probabilior istae ordinum Decreta clare suis prohibentia, vel usum Probabilis mi a nobis demonstrati, vel etiam Magistris , ac Lectoribus, ne defendant, aut doceant sententiam, quae statuit, eum licitum esse, & aliquid fortasse contra Nos probabunt . Nam in iis , quae afferuntur, nihil tale reperitur. Corollaria misersalia Tria. Ι. Λ TQUE hinc ex toto opere liquet, num L Probabilis mus sit res vetus, an nova 3 sicuti Probabilioristae arbitrantur. Ueritas enim,

ac Diuitia by CO dili

358쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. III. 347 ac Certitudo non nova , aut certi temporis, sed antiqua, & aeterna est.

I I. Quomodo Scientiae Morali constantia, soliditas , securitas, certitudo, atque ideo dignitas , ac utilitas facile comparari possit . Cum enim hujus facultatis munus sit docere, quid certo liceat, quidve non liceat, hoc nullo negotio

obtineri potest , si quod ad res haetenus jam si

iis examinatas, amue discussas attinet , statutis rius , ex mutua Probabilistarum, ac Probabi-ioristarum consensione , veris certisque fonti-3us, hoc est Doctoribus, unde vera , ac solida probabilitas certo hauriri possit , primo certa quaelibet in unaquaque materia ponantur , deinde omnes iententiae certo probabiles faventes libertati ex singulis Doctoribus exacte , ac fideliter colligantur, hoc jam fecit Mendo in Epito me opinionum Probabilium , num satis pro rei dignitate, ac necessitate, judicare modo non refert adjectis unicuique breviter suis potioribus fundamentis : quod vero ad res de novo in dies emergentes , ac satis nondum discussas pertinet , si collatis mutuo auxiliis , opiniones per exaeham discussionem , vel ad certam probabilitatem promoueantur, Vel ex albo probabilitatis expungaotur . Hoc pacto Moralis solidae, constantis , firmae , securae , certae Corpus breve , luccinctum, expeditum, ac numeris omnibus absolutum haberi facile potest. Atque hoc praestat magis, quam aeternas de Probabilis mo litesserere , productis ad nauseam operibus tempus consumere, se mutuo cum fidelium scandalo proicindere, atque orbem clamoribus implere. Hoc

Confessariis, cunchis fidelibus ipsis, toti denique Ecclesiae ne dum utile, sed etiam per cessarium est. III,

359쪽

348 PROB A BILIs Mus &c. III. An ab Ecclesia damnari debeat, ac possit Probabilismus , quemadmodum Ρrobabilioristae cupiunt, venditant , postulant , & fortasse sperant, an vero Probabiliorismus. Quod ut intelligas , hae duae Propositiones contradictoriae diis stinguendae sunt. Prima. In rebus ad solam actionis honestatem pertinentibus licet sequi, & ad praxim deducere opinionem Vere, absolute , certo, & practice probabilem libertati faventem in conflictu opinionis , vel aeque probabilis , vel probabilioris faventis legi, seu tutioris. Secunda. Non licet. Prima Probabilistarum , secunda Probabilioristarum est.

Nunc quae ex istis duabus contradictoriis Propositionibus ab Ecclesia damnari debeat , si id o- sorteat, aut possit, an Prima , an Secunda , srobabilismus sit vere a Nobis toto hoc opere demonstratus , periti, & aequi iidem Lectores iudicabunt . FrNIs TERTIAE PARTIS. M

360쪽

M ONUMENTA

AD PROBABILISMI CONTROUERSIAM PERTINENTIA.

S. AUGUsTINUs CONTRA CREs CONIUM GRAMMATICUM .L I B. a. C A P. 73. V vero callidus Examinator, appensorque verborum , doces nos quid valeat comparativus gradus , oe tanquam victor exultas, quod non possem diacere, traditionem probabilius -- . nos vobis objicimus, nisi mos nobis eam probabiliter objicere confiterer . Si enim

Vos, inquis, probabilius, nos ergo probabiliter. Et hoc dores , quia sic est probabiliter, & probabilius , ut sit dicas , vere , & verius : & quia gradus iste quod ante positum est auget , non quod ante dictum est improbat . Adjungis olis ebries verba , quibus hoc evidentius intelligamus: ae di-

eis , se es bene , o melisi , moi pr=με, du, . horribiliter m horribilius, sic este ostendens proba- hiliter , m probabilius . Unde colligi putas , quias ego probabilius , quod falsum es obserio , Iuperes , ut υos probabiliter, quod verum es objecisse

confirmes . Hic ego nunquid dico , quod in quasione , vel disputatione recte sica nos artificiali

grammatica docere conaris , quia Ualeat compara tivus

SEARCH

MENU NAVIGATION