Probabilismus methodo mathematica demonstratus auctore patre Pithanophilo

발행: 1747년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

ω PROBABILIS MUS. Irobitate alicuius actionis tripliciter in unive um vinci potest. I. per certam scientiam improbitatis illius , si ea haberi potest . Quod

contingit, cum vere adest prohibitio illius operationis , quae tamen ab operante ignoratur . Sic qui ex ignorantia certae malitiae ex. ca. de Fornicatione suspicatur, vel dubitat &c. , somnicationem esse malam , potest hanc ignorantiam vincere per certam notitiam veritatis, consulendo Libros, vel Doctores, aut Pastores, a quibus hauriet certam pravitatem operationis illius. a. Per electionem opinionis an minus

probabilis, an probabilioris, nunc nihil attinet, cum id modo solum in exemplum sumatur de honestate, seu bonitate actionis illius. Quod contingit, cum de ejus malitia , vel bonitate

sunt contrariae opiniones, aequaliter, vel inaequaliter probabiles, nunc non resert), propterea quia ejus certa prohibitio non reperitur . Hoc pacto qui ex ignorantia suspicatur &c. v. b. ,

Electuarii sumptionem in die ieiunii esse illi etiatam, postquam de hoc diligenter inquirendo ,

cognovit esse contrarias opiniones, potest hanc ignorantiam vincere eligendo opinionem an probabilem, an probabiliorem, nunc ad rem non est in quae eam sumptionem statuit licitam . 3. Per reductionem ad dubium practicum, in quo pars tutior eligenda est, ut in Axiomatis apparebit. Ita in exemplo allato, qui suspicatur &c. ex ignorantia, illicitam Electuarii sumptionem, potest eam ignorantiam uincere constituendo se ita dubio practico . ideoque per electionem partis utioris ab ea sumptione abstinere. . Quando Ignorantia invincibilis est impra vis operans neque potest, neque obligatur eam

72쪽

METH. ΜΑΤΗ. DEMONsT. P. I. 6rvincere ullo ex tribus modis assignatis, cum id sit ei omnino impossibile , ut patet . Quando vero est praevisa poteit , & debet eam vincere aliquo ex illis modis. Et quidem potest, & tenetur in primis diligenter inquirere veritatem modo superius explicato. Quod si certo comperiat malitiam actionis per existentiam certi praecepti eam prohibentis , debet, ut constat , ab

ea abstinere. Si vero non inveniat quidem certam malitiam desectu certae legis eam statuemtis, inveniat tamen rationes graves de praVitate illius, nullas vero, vel tantum leves de ejus bonitate, debet itidem ab ea abstinere . Cum enim nullum, vel leve habeat fundamentum delicito, magnum vero, ac solidum de illicito usu

actionis illius, ea actio illi certo illicita est a .

Si denique inveniat rationes graves pro utraque parte, seu contrarias opiniones aequaliter,

vel inaequaliter probabiles, modo nihil interest)debet vel sormare sibi Conscientiam de hone state operationis per electionem opinionis probabilis , vel probabilioris , nunc ad institutum

non facit eam honestatem statuentis : vel in hoc opinionum conflictu, debet se reducere ad dubium practicum, atque ita, partem tutiorem eligendo, ab ea actione pariter abstinere . Itaque Ignorantia malitiae praeesse in opinativis ,& incertis vinci semper debet uno ex his duobus modis , nempe vel per electionem opini nis de honestate operationis , vel per electionem partis tutioris in dubio practico I & qui

aliter facit, certo semper peccat. 3. Ex quo liquet , ad incurrendam malitiam alicujus actionis, ideoque ad culpam contrahendam non Oportere , ut ea probetur certis argui me

73쪽

61 PROBA ISMUS mentis, sed satis esse, ut probetur gravibus rationibus, immo etiam lcvibus, aut nullis, immo ut habeatur solum sormido , aut suspicio , aut dubium, aut scrupulus , aut simplex aliqua cogitatio de ea ; dummodo per inquisitionem veritatis non perveniatur ad certam notitiam de bonitate actionis illius , vel saltem etiam

per contrarias graves rationes probetur honestas ipsius. Etenim cum adsunt rationes magna: de operationis bonitate , ut ea operatio ostendatur mala , & criminosa, requiruntur certa omnino argumenta, ut alias apparebir.

Lex, vel Praeceptum est voluntas Legislatoris de eo, quod vult, vel non vult fieri , verbis manifestata.

SCHOLIUM L

LEx, & Praeceptum aliquibus accidentariis differentiis distinguuntur. Sed hic Lex, &Praeceptum pro eodem sumitur . Nam sumitur tantum , ut significat id , quod a Legislatore injungitur , & observandum est. I. Porro Lex multiplex est , nempe Natura sis , Divina, Humana . Naturalis , quae congenito nobis naturae, seu Rationis lumine continetur. Diuina, quae a DEo lata est, cuiusmodi Lex vetus lata per Mosen , nova , seu Evangelica per CHRIsTUM .Humana, quae a Superioribus sive Ecclesiasticis, sive Saecularibus sertur .

74쪽

METH. MATH. DEMONs T. P. I. 632. Rursus Praeceptum multifariam accipi potest , & primo , sicuti de peccato in Scholio

Def. a I. diximus, praeceptum aliud est materimis , aliud formale. Materiale Voco , quod revera existit , & latum est , sed existere ignoratur . Quod sive contingat defectu promulgationis , sive obligationis, vel impotentiae ad cognoscendum, sive alia quadam ratione perinde est . Formale voco , quod vere existit , simulque existere cognoscitur , vel debet cognosci : vel quod . licet vere non existat , ab homine tamen existere reputatur . Quibus ultimis verbis significatur existentia praecepti tantum in mente hominis ex erronea conscientia obligantis.

Primum Reale, objecilisum, & in se exisens; secundum apparens , si illisum , & in nobis solum exisens dici potest. 3. Ne hanc pariter distinctionem Probabilio-ristae carpere possint, ea iuxta Doctrinam Sch lii et . Def. ai. intelligitur . Nempe nomine Legis, seu Praecepti materialis , illa Lex intelligitur, quae vere existit, sed ejus tamen transgressio nobis ad Armalem culpam non imputatur , quacumque id tandem ratione conti gat, ut ibidem admonuimus.

. Item Praeceptum est vel actuale, & explicitum, vel implicitum, & virtuale. Explicitum voco, quod expressis, & sormalibus verbis continetur . Hujusmodi sunt , quae vel formula aliqua Legis comprehenduntur ,

ut in Decalogo , in Doctrina Christiana ; vel quae sparsim in Scripturis. in Conciliis, in Iure Canonico , aut Civili, in Constitutionibus , aut Edictis &c. clare, dc expresse traduntur: ut

75쪽

64 PROBABILIS MURDiligite inimicos oesbos &e. Nisi quis renatur

fuerit &c. Implieitum, seu virtuale voco, quod virtute in alio continetur , quodque propterea per ra

tiocinationem ex illo deduci potest . Huius generis sunt , quae ex locis quibusdam obscurioribus Scripturae , Conciliorum , Iuris Canonici &c. collisi possunt . Haec virtualia per se

Doctrinae gratia appello . Item quae ex ipsis formalibus , & explicitis praeceptis deducuntur . Haec appello virtualia per accidens . Quo pertinent omnes illi casus, de quibus , utrum prae

cepto comprehendantur, seu utrum ad eos eX-

tendatur , rationabiliter dubitari potest . Cum enim Legislator , praesertim humanus , Omnes casus , qui propemodum infiniti sunt, praevidere non possit, praeceptum nisi sit de aliqua singulari circumstantia, & uni tantum intimatum in plures latum, verbis universalioribus conceptum tradit . Quo fit , ut quamvis videatur simplex , & unicum , sit tamen viri te multiplex , & contineat in se tot alia peculiaria , & nova praecepta , quot sunt casus,

ad quos extendi potest . Quae praecepta, & ab universali, ac principali praecepto , & inter se

adeo distincta sunt, & novum onus imponunt, ut unum ab alio minime pendeat, sed separatim unum sine alio & esse, & impleri possit.

Unde cum hi casus evolvuntur, & ab universali praecepto eruuntur , iam non amplius Πα- cepta virtualia, & implicita, sed intialia, Memplicita evadunt, ac sunt , non minus , quam principale , atque perinde est , ac si de novo distincte, & expresse a Legislatore traderentur. Exemplo hoc magis declarabitur.

76쪽

CuxisTUs Fidelibus praecipit Sacramentalem peccatorum Consessionem . Hoc est formale, &expressum praeceptum , quo antea non tenebantur. Cum autem sint peccata venialia, & mortalia; interna tantum , & simul externa , certa, & dubia; ad haec variae peccatorum circum stantiae , nempe vel speciem mutantes, vel in

eadem specie vel solum leviter, vel notabiliter aggravantes, & hae pariter sint vel dubiae, vel certar &c. Rursus cum ConsessJo ipsa multim dix fieri possit, scilicet vel tantum generatim, vel speciatim , nempe explicando , vel peccatum in specie , vel etiam in individuo , vel

omnia, Vel solum paucae, vel solum externa , non interna &c. ; idcirco quia haec omnia ex presse non 'praecipiuntur , rationabiliter dubitari potest, num universali Conseisionis praecepto comprehendantur. Itaque dubitari potest l. an

sint etiam confitenda venialia. a. an solum mortalia, eaque omnia. 3. an etiam solum internat . an etiam dubia. I. an circumstantiae mutantes speciem. 6. an etiam notabiliter, vel leviter aggravwtra . 7. an etiam: dubiae &c Quae omnia, si confitenda decernantur, iam constat, praeceptum universale Confessionis non esse amplius unum, sed tot praecepta, quot sunt quaestiones praefatae: quorum quodlibet diversum, ac distinctum ab alio est, novumque onus, &quidem gravius, ut liquet, inducit, ideoque seorsum sine aliis, & imponi, & impleri potest. I. a. χ.,&3. jam certa, & a Concilio Tridentino sess. I .

cap. 3. determinata; caetera, nempe. q. 6.,

absolute incerta, & opinabilia sunt. Idem dicito de eadem Confessione quoad circumstantiaem temporis &c., ac de materiis aliis quibuscumque ι

77쪽

66 PROR AB IL is Mus3. Quoniam autem unum ex alio deduci potest vel eerto, & evidenter, seu scientifice, vel ob scure, & incerto, seu opinaalve, ideo Praeceptum item duplex est, elaram, certum, evidens, vel obsimum, tabium, incertum. Primum voco , quod adeo clare latum est , ut de ejus existentia, promulgatione, intelligentia , obligatione dubietas rationabilis oriri non possit. Secundum voco, de euius existentia, promulgatione , sensu, obligatione, rationabile idubium

oriri potest . . Primi generis istin omnia praecepta expressa,& formesia , nec non omnia virtualia tum per se, tum per accidens evidenter deducta. Secundi generis omnia virtualia, quae tantum

opinatrie colliguntur . Nam Opi nativa dubia, a per obscura, incerta semper sunt. a .

PROBABrrasT E alias plures Legis divisimnes, seu Ipotius denominationes excogitant& usulpanti. Distinguunt enim : Legem aeternam in DEO , seu in se , m in nobis r in actu primo seu signato , in actu secti O , sea

exercito : antecedentem , consequentem et an,

aere alam , . particula em o per se , per a ridens : directam , oe reflexam et ab eo triam , oesubjectimam a materialem , formalem equae superius jam explicata est. Probabilioristae vero has primum divitiones, .seu nomenclatullas irridereὴ tum Iejicere , multa denique immania absurda ex istarum positione elicere solunt, lut in eorum operibus vitare sest.

78쪽

METH. MATH. DEMINIT. P. I. ε Sed immerito, & extra chorum , si quidem in re inter utrosque consensus est. Quid enim prohibet excogitare technicas voces ad explicandas, cum opus est, mentis Ideas, si in Ideis ipsis conveniamus λ Sciant ergo Probabilioristae, omnibus hisce vocibus non aliam rem esse su tectam , quam dari e e Legem , sive naturalem, sive divinam uve humanam vere existentem, ac etiam sufficienter promulgatam, quae tamen aliquando non habeat veram vim obligandi ad culpam sermalem, seu cujus transgressio non imputetur operanti ad peccatum se male, quocumque tandem modo , & quacumque id ratione contingat , etenim perinde est. Hoc unum intendunt Probabilistae per eas v ses . hoc unum cupiunt significatum, & in hoc sensu his vocibus in Probabilis mi explicatione,

atque defensione utuntur . Neque enim abnuunt , regulam morum ab aeterna Lege, ac veritate , seu DEe voluntate, quae certa, & iuial-vialis est, quaeque omnem rectitudinem ab ea dimanantem antecedit, non a nostra opinione, aut voluntate desumendam esse, non abnuunt,

operationem quamlibet huic Legi distormem esse in se malam, & criminosam , sed assiminant , eam nihilo secius peccatum serinale non esse, seu ad culpam sermalem noti imputari . Idem autem ipsissimam re, licet non verius , sentire, & a mare etiam Probabilioristas, iam peratis constat, S. suis locis apparebit. i Quare nisi nugari velim, nihil est iu his vocibus, aut divisionibus, earumque usurpatione , quod car-Pere , multo minus quod ex iis eo in systema Probabilisticum elicere merito polliat.

79쪽

Promulgatis Legis est publicatio, seu denunciatio, per . quam ejus existentia , & obligatio innotescere possit.

D UpLEx assignari potest , authentica , seu

publica, & non authentica, seu priuata . I. Authenticam voco externam denunciati nem , quae aliquo authentico Instrumento fit. Quod dupliciter contingit, nempe scriptura, &Uoce. Utrumque autem multimodis fieri potest. Nam Lex Divina vetus per Moysen, nova vero per CHRISTUM , per Apostolos, per Past res , per authenticam Seripturarum Canonic rum propositionem, ac propagationem promulgata est. Lex vero Humana Canonica per Concilia, per Ius Canonicum, per Pontificum Coninstitutiones, per Pastorum Decreta : Civilis a tem per Principum Edicta , per Juris Civilis Corpus, per authenticos approbatos, atque prO- positos Libros , per Praecones , &c. promulga

tur . . l . .

Non authenticam voco internam denunciatio

nem, quae fit per privatum discursum, per quem notitia de Legis existentia , atque obligatione propriae cujusque Conscientiae applicatur. Cum autem haec ratiocinatio esse possit vel a per certa, & evidens, vel incerta, & obscura a ;Schol. I. idcirco haec non authentica promulgatio duplex praeced. statui potest, nempe certa, & midens , ac du- n. s. bis, & incerta. a. Primam voco applicationem Legis quae ce

80쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. cyta, & evidenti; secundam, quae tantum opinativa collectione deducitur. In Lege disina, & Humana promulgatio au- Mentica diversa ab ejus institutione , seu existentia est. Nam Lex utraque prius instituitur, postea promulgatur, ut patet de Lege veteri , quae prius a DEo cum Moyse , & de nova, quae prius a CHRIsΤo instituta , postea Populo promulgata est e & de Legibus Humanis tum Canonicis , tum Civilibus , quae prius instituuntur , postea promulgantur . Immo in Lege Humana quandoque Legis institutio sine promulgatione est , uti contingit in Curiis sive Ecclesiasticis, sive Saecularibus , ubi Leges aliquae aliquando instituuntur, quae tamen ob causam aliquam post minime promulgantur.3. In Lege vero naturae existentia Legis di-Versa a promulgatione non est. Nam cum haec congenito lumine contineatur a), non indiget, a per ut per promulgationem innotescat, quoniam ipsa Schol. I. existentia innotescentia est. Unde D. Thomas praeced.

I. a. , S a. a. quae. 9o. de Legibus art. q. ad I . . n. I.

Ad primum ergo, inquit, dicendum, quod promulgatio Le is naturae 6t ex hoc ipso, quod DEUS

eam mentiatis hominum inseruit naturaliter cogu scendam. . Hinc promulgatio axthentica locum tantum habet in Lege Divina, & Humana, non in Lege naturae, & talum in praeceptis formalibus,ac e licitis. Utraque vero non authentica etiam

in Lege naturae; & in solis , ac omnibus cujus que Legis praeceptis virtualibus , & implicitis . Cum namque in unaquaque Lege dari possint casus, de quibus, an Lege comprehendantur,' ra- b pertionabiliter dubitari potest b : ea notitia, per idemn.

L 3 quam

SEARCH

MENU NAVIGATION