Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

PΗΥyI A GENERALIS. quam ubi est nimbosum; ergo hydrargiri im

' Resp. Neg. maj. Tunc enim gravior est aer , quando plures sibi admistas haber Naporum particulas , & illae magis premunt: atqui tempore

siclo, major vaporum copia cum aere permisce- tur, iique magis premunt ct I. Vapores aerem magis premunt tempore sereno, quam nimboso. Quae veritas isto militus

principior quoties corpus grave sibi permissum in liquido sustinetur , toties premit vas Subjectum ἀUbi vero desinit in fluido sustentari , sed vi suae gravitatis in illud decidit, tunc non asit in vas subjectum. Ubi enim . corpus grave in liquido immersum ab ipso sustinetur, premit liquidum ,

cuius interventu corpora Subjecta etiam premit. Contra vero, quando non Sustinetur , Sed descendit , tunc corpora Subjecta per interpositum li- uidum premere desinit. Ipso enim descendente, partes divisi intermedii non moventur deorSum , at Sursum efferuntur, ut locum a corpore gravi descendente relictum occupent.

Ne quid autem dubitationis circa illud princi

pium supersit , ipsam interrogemus experientiam radhibeatur tubus, cujus longitudo sit trium circiter pedum, .& qui sere totus aqua impleMur e duo corpora, quorum alterum aqua Sit lotus,& alterum gravius , filo simul - connexa , aquae imponantur, ex. gr. frustulum suberis, ex quo ope fili suspendatur globulus plumbeus. Cum ista comora Simul junina , pari aquae volumine levio ra sint, Summis aquis innatant. Deinde tubus cum aequa & praefatis corporibus appendatur uni staterae brachio, & alteri suspendatur pondus ar- . quale. Post aequilibrium. constitutum, scindatur filum , quo duo corpora , v. g. plumbum & Su, her , erant colligata; tunc corpus aqua gravius, sive plumbum , in fundum Maeceps ruit. Cum πω ro suadum petit, tollitur aequilibrium, pondus,

172쪽

subum ἁqua Plenum attollis. . . ' Vapores igitur magis premunt tempore Ser . , si ab aere Sustineantur , tempore autem Pluuio desinunt sustineri: atqui vaporeS, tempore eLeno, ab aere sustinemur, quia tunc divisi &attenuari, aere Sunt leviores , tempore autem pluris Sustentari desinunt, quia tunc plures in unamma am Loeuntes , ma Sque densati, Pari aeris olumine fiunt graviores , in terramque decidunt; go levior est aer tempore Pluvio, qu in Sereno, Instab. Ex ista responsione Sequeretur ba O-ui hydrargirum, tunc solum descendere, quando

P uvia in .terram decidit: atqui prius descendit, siquidem ipsius depressio imbre praenuntiar; er

Besp. Neg. maj. Tunc enim laydrargirum debet , iu ta nostram respontionem, deprimi, cum descendre incipiunt vapores : atqui id lion contingit tantummodo, cum pluvia tu tarram delab.-tur, Sed multo prius; quando scilicet vapores ex altiori atmosphaerae loco in unum deveniunt, is quo nubes concrescunt. Insta, ubi tempus est serenum, lux clariurastulget; euo eunc pauciores Sunt in aere vapores. Resp. Neg. conseq. Quamvis enim, dum tem-Pus est serenum , plures in aere fluctuent vapo. res lux tamen clarior esse debet ad nitidior ;quia vapores illi , utpote magis divisi di tenuiores, luminis radios minus intercipiunt. Oblic. b. duo experimenta a clarisSimo Huyg-hetis tentata; M. aqua per plures dies in excipulomae uae postumaticae , post exhaustum aerem, Servata, in tubum deinde infusa, in eo pensilis mansit , licet aer suerit ejectus. 2. Hydrargirum

eodem modo aere expurgatum. , & in vacuo positum, quandoque ultra 6o. pollices manet Suspensum .

Unde sic argumentari licet, si aquae & hydra su suspensio ab aeris pr*ssione penderet, Subla

173쪽

ta aeris pressione, tolleretur illa suspensio: at qui tamen rem longe aliter se habere testantur praefata experimenta; ergo , &c. Resp. Dist. maj. Sublata aeris tum crassioris, 'tum subtilioris pressione tolleretur illa suspensio , conc. maj. Sublata crassioris tantum aeris pressione , .neg. Ρorro liquorum intra tubos suspensionem partim sibi vindicare potest aer subtilior, qui vitri meatus facile pervadit. Hydrargirum scilicet &aque per aerem tum Subtilem, tum crassiorem in machina pneumatica residuum SuspenSa retinentur . Illud quippe experimentum non Succedit, nisi uterque liquor accurate fuerit aere expurgatus, & sola vibi capacitas ad summum usque repleatur. Tuitet insinuare sese non potest aer subtilior intra partes liquoris, utpote valde compa Rise nulloque intersperso aere interrupti . Quaprcὰcer aer tenuior in eas tantum liquoris particulas agere potest, quae vitri meatus Obstruendo, ejus pressioni resistunt. Ceterae vero solidis tubi partibus, totidem velut propugnaculis, munitae, ε . illa pressione sunt immunes . Quamobrem si tantisper succutiatur tubus , & sic detur liber aditus materiae subtili ρ liquor statims tubo praeceps ruit. Si quaedam alia esset ob tecti phaenomeni causa, liquor, Succusso tubo, non penitus decideret; verum ad quamdam altitudinem suspensus retineretur.

- ARTICULUS II.

De ascensu oe suspensione liquoriam in - tubis captIIaribus .

c pii ros dicuntur tubi quidam graciles , id

est, qui nonnisi exiguam habent diametrum . Illud nomen ipsis inditum est, quia propter tenuitatem suam capillis sunt similes. Non tamen necesse est, ud eadem ipsis, quae capillis, sit exi

174쪽

litas. . Eorum quippe effectus locum habent , quamvis ipsorum diameter sit duarum linearum

cum dimidia . . Inter stupenda naturae phaenomena, ea non in

fimum locuns obtinent, quae in hujusmodi tubis

observantur . Sed genuinas eorum causas assequi ita difficile est, ut in iis investigandis nequicquam sudasse Physici videantur. I. tuborum capillarium phaenomena exponemus; 2. varias opinio-.nes ad ea explicanda excogitatas reseremus simul& refellemus.

Exponuntur ruborum capillariumphaenomenas

I. A. quae guttula externae tubi capillaris superficiei applicata, ad orificium usque inserius delabitur, & inde in tubum ascendit.. 2. Si e duobus tubis communicantibus, unus sit capillaris, liquor in eo inclusus, ad libellam cum liquore alterius tubi non sese componit. 5. Quando tubus capillaris in aquam immergitur, haec ultra libellam ascendit. Id etiam contingit, quamvis tubi orificium leviter tantum aquae Superficiem attingat. 4. Si immergatur in mercurio, iste infra libellam subsidit, nedum supra eam 3SSurgat. . 5. Cuit' idem tubus capillaris variis Q liquoribus deprimitur, omnes quidem ultra suam libellam evehuntur; sed diversa est haec altitudo , nec leviores semper altius sese emerunt: spiritus enim vini , quamvis aqua levior , minus attollitur quam ista. 6. Liquoris altitudo sequitur rationem inversam diametrorum, sive eo major est fluidi altitudo, quo minor est tubi diameter. 7. Si interior tubi superficies aqua madefiat,

altius liquor ascendet. ' .

175쪽

374 γπΥrsea sY-RAE 3 .' 8. Quando interna superficies sebo veI oleo vinitia quavis pingui materia illinitur, aqua Supra libellam suam non sese attollit . Si unum dumtaxat tubi latus sic fuerit illitum , ex una quidem parte aqua non as&urget suam ultra libellam , bene vero ex alteraias. Ubi tubus capillaris ex aqua educlim o POS quam haec ad solitam altitudinem pervenerit, Su Spenga remanet intra tubum , nec decidit , quam vis tubus ex utraque parte Sit apertus

PARAGRAPHUS II

Expenduntur. opiniones ad . expIicanda ruborum Opiliarium phaenomena excogitatae ..

OPINIO L

Existimant quidam liquorem in tuba capi ia

lapi supra libellam ascendere, quia liquor incratubulum ab aeris incumbentis coquina minus premitur quam extra rubum , idque juxta Castest nos oritur ex eo quod aes. ob suas partes ramosas, minus. libere in tubo capillari moveatur 3 a. lii pressionem illam debiliorem esse putant x quia aeris tubulum subeuntis columella, utpote maKL die exigua,t majorem in capillaris , quam in latioris tu ingressu , Dictionem experitur ..

fe herer laee opinio vir. Tuboram eapillarium phaenomena ex inaequali aeris pressione non, oriuntur, Si aer vim βust libere exerceat per tubi capillaris aperturam: -- sui res ita est: pressio enim aeris vim suam libere exerit per foramen acieulae in vesica laetum . atqui hujusmodi isramine aliquando latior metu,' capularis apertum; siquidem ejus diameteresse potest duarum linear v eum' semine.

176쪽

erem non minus agere intra tubum capillamm, quam in spatio longe capaciori , domon strat experimentum a D. BOlfinger excogitatum . Raro metram adhibuit, cuius phiala ire tubum t missimum, & maxime capillarem desinebat; ita ut aer exterior non posset mercurium in ista phi. 'st inclusum premero, nisi per tubam illum c piliarem gliscendo . At constanter observavit ae . vem exteriorem' non minus efficaciter agere in il sitis baro metri hydrargirum , quam in mercurium alterius baro metri in eodem loco positi . In utroque idem prorsus erat columnae hydrargiri ascen sus Uel descensus, eademqua facilitas. A ualis est itur aeris promentis libertas, sive in tubo ca

pillari . sive in spatio longs latiori in Si aqua intra tubum capillarem ultra liboruisin ascenderet propted inaequalem aeris premionem , id contingero non deberet in machina pneu-xmatiza, , ex quat aer suit exhaustus; seo aqua intra tubum capillarem sese ad libellam compone-- cum aquai stagnarus; atqui ramen sub machinae pneumaticae excipulo , post eductum aerem Manua supra libellam assurgit, perinde ac in aero ubero . . . - Respondent opinionis quam refellimus defensorin ; in machin. pneumatica numsuam exhauria, totum aerem, posse autem qui residuus est , maequaliter premere intra & extrae rubum: quan-dD aer educitur, inquiunt, aeris quidem in ma china. pneumatica fit imminutio sed eadem permanet ratio inter vires columnarum aeris, quarum una in liquorem tubi capillaris agit, & altera in parrem liquoris in vaso stagnantis, H elamque cum rubo diametri. Responsum illud prima ston te speciosum, nul-kQv esse momenti probat Ix Sigaud de la Fondi, experimento quod a clarissimo Myla tentatum Sic resert avio pris un pube eapi Gai μου δε-

aiae

177쪽

ae gere rarefε il s' opposoit 2 r μόυation de P eaudans te iube ; apres Ia rarεfaction, H Mit -- core 3 metire obstacle. Lυοos de P si ρur rom. I. pag. 566. . , 5. In opinione, de qua agitur, deberet liquor plus minusVe a Scendere, prout major vel minor esset tubi longitudo : si enim aer intra ipsum dis-ficile sese insinuet, major esse debet haec difficultas in tubo longiori, quam in breviori: atqui tamen rem non ita contingere testatur D. Nollet cum enim aqua intra tubum capillarem ad solitam altitudinem pervenit, non deprimitur , quamvis resecetur tubi pars , quae Supra aquam extat

OPINIO II. . : Alii ascensum & suspensionem liquidorum repetunt ex partium liquidi cum lateribus tubi capillaris cohaesione. Haec enim, inquiunt, efficit, ut liquor intra inbum facilius ascendat, dum itilius gravitatem minuit. Tunc quippe minor est liquidi gravitas , cum minus agit & premit deorsum : atqui cohaesio partium. liquidi cum tubi parietibus in causa est cur liquidum minus agat &

178쪽

DIs 3X Rr Arro' Vti 1 7 premat .deorsum. Ex illa enim cohaesione fit, ut liquor a tubi parietibus sustineatur; ergo liquidi gravitat m minuit, ac proinde illius intra tubam

ascensui favet. Et certe, inquiunt, ad nostrae sententiae veritatem duo susticiunt; primum, ut liquidum tubi parietibus adhaereat; secundum , ut, posita illa cohaesione, in tubo capillari ultra libellam ascendat': atqui s. fluidum tubi parietibus adhaeret . Experientia enim eonstat, si tubus aliquo liquore plenus evacuetur, illum madefieri, vel liquidi

colore tingi. a. Illa cohaesione semel' admissa, facile explicatur cur aqua intra rubum capillarem, qui cum altero latiori communicat , supra libellam evehatur . Hujus enim effectus ratio est, quod columna aquae in tubo capillari fiat levior columna ejusdem fluidi opposita in tubo capaciori, Si quidem a parietibus tubi capillaris magis sustinetur. Praeterea duo sint tubi communicantes, quorum alter sit capillaris, qui tenuissima sebi superficie illinatur interius; tunc in tubo latiori aqua infundatur , experientia constat, aquam in utroque tubo. ad eamdem altitudinem assurgere. Illud autem non ita evenit, nisi quia sebum impedit, ne aqua pubi capillaris parietibus adhaereat, ab iis que Sustineatur L necesse igitur non est, ut comlumna illius tubi altior sit opposita , ad compe sandam gravitatis imminutionem. , Refellitur haec opinio. . Si liquores ideo intra tubos capillares aScenderent, quod ipsorum partes cum tubi parietibus cohaereant, quo leviora essent liquida, eo major

seret eorum altitudo, eoque minor, quo gravisi ra essent atqui contrarium testatur experientia.

2. Cohaesio partium fluidi cum tubi parietibus, ipsius ascensui non magis favet, quam nocet. Si enim laterum inaequalitas & asperitas ObStent , Η a nu

179쪽

stendat. '

5. Aquae gutta supra exteriorem tu, eapilluris superficiem affusa , statim ad orificrum usque i serius defluit& mde maxima eum celeritare intra tubum ascendit: atqui id efficere non potest simplex fluidi cum tubi parietibus cohisio.. 4. Cum tubus capillaris ex aqua extractus imvertitur, liquor ast orificium usque haserius det hitur, nec tamen decidit : atqui liquor non descenderet ,. si ejus ascensus & suspensio penderent ab illius cum rubi parietibus cohaesione ia6. Hydrargirum in tubo capillari non. ascendit, nisi infra libellam : atqui phaenomenum illud in opinione quam refellimus prorsus est inexplieabile. Dicentne illius patroni hydrargirum, cum nullam habeat cum tubi parietibus cohaesion ena, ab iis nullo, modo sustineri y At si res ita sit, deberet mercurius ad libellam usque attolli: Iiquidi enim cujusvis columna cum altera in aequilibrio esse non potest, nisi utraque eamdem assequatur altitudinem.

Multi arbitrantur ideo liquorem thira tubos caelares ascendere, quod a tubi parietibus attra-atur: eoque facilius assurgit, quo minorem habet molem , quia tubi latera ad se molem minorem potentius attrahunt, quam majorem. Scilicet , inquiunt, Omnes & singulae eorporum partes, sese mutuo aliaque corpora attrahunt. Haec .

autem vis agit in ratione directa molium. Inde . eum vitrum sit aqua densius , partes aquae vitrum tontinentes, ab eo sortius alliciuntur, quam a semetipsis; cujus attractionis virtute, aqua de-het supra sibellam evehi. Res non ita accidit in mercurio, quia illius partes, utpote vitro den-hiores, efficacius a seipsis invicem attrahuntur , quam a vitro. Quae autem vitro inest allicienda

180쪽

νTs s ERT AP Hλ WL 17s acultas, in liquidorum partes modo sensibili non agit, nisi in minima distantia, sive in ipso con tactus puneri . uapropter si vitrum inter & quam interponatur sebi superficies, . jam partes aquae 2 vitro non attrahuntur modo sensibili, &adeo tunc inpria libellam non ascendit. Resiaituκ laec opinia . T. A secunda nonnisi verbis discrepat. Asia mnim docet partes fimidi,. quae tubi parietes contingunt, iis adhaerescere, eaque cohaesione aliqua te nus sustineri ; alia vero statuit Oas partes a tubi parietibus astrahi, quibus proinde sustenrantur :atqui haec duo in idem recidere nemo non inte figit. Tertia igitur haec sontentia in easdem imeurrit difficultates ac Δecunda . s. si attractio causa esset,. cur intra tubos Ca-FIlares ascendarent liquidae, pariter causa seret, propter quam in tubos latiores & communes attollerentur ; in utrisque enim tuborum parieteS vim haberent attrahendi .. S. Si eo vegetior sit attractio, ouo major est densisas, partes liquidorum specisco graviorum sese invicem magis attraherent, ideoque parietum attractioni contumacius resisterent: ergo intrμ eosdem tubos capillares semper minus ascenderant ratqui illud experientiae adversatur. Teste

enim D. Νοllet, liquores nonnulli graviores intra eundem tubum altius efferuntur, quam alii ipsis leviores . 4. Ubi sebo liquido vel oleo ungitur tubulus , cujus diameter est 2. linearum eum Z , in eo liquor supra libet tam non attollitur; idque juxta Νewtonianos inde contingit, quod vitri attractio

ultra. superficiem ungentem non excurrit. Cum

autem illa superficies vix habeat densitatem S milineae, sequitur vim attractionis ultra semi-lineam non proferri: atqui si res ita sit, vitri a '

SEARCH

MENU NAVIGATION