장음표시 사용
231쪽
23o P ΗΥSICA GENERALIS . crescerent plantae. Ipsarum enim radices & QIta partim eas absorbent exhalationes , quae e X humatis cadaveribus prodeunt; optandum igitur , es-
Setin ut in terram, qua recentes Sepulcretorum fossae complentur, ea Spargerentur plantarum Semina, que 24. horarum Spatio germinantis , 5. Ex hominum & animalium respiratione plurimam mephitim aer contrahit. Cujus rei multa sunt exempla . Unum duntaxat aneremus : dum
Angli in Bengalae regione , quae dicitur COILCot-ra, bellum gererent, ex iis I 46. ab Indis capti
Sunt, in obscurumque carcerem Conjecti. Tot vero captivorum halitibus ita vitiatus fuit aer, ut Omnes sere intra unius noctis spatium interierint, miserabiles aeris corrupti victimae. Ratio est, quod aer, priu,quam exspiratione emittatur,
in pulmonibus putridos quosdam effluxus imbibat . Ad pursandum aerem. hominum & anima- lium halitu insectum, non minus idoneae sunt Plantae vegetantes, quam ubi aer animalium ti vegetalium putredine corruptus fuit. Alii plurimi sunt vapores, qui aerem, quem'
spiramus; inficiunt; quos omnes recenSere nostri non est instituti. Lectores tamen monitos velim, candelas ex Sebo factas, non sine gravi periculo accensas adhiberi in loco angustiori & clauso: ignis enim camini non satis esset ad vitium omnino corrigendum, quod aer ex candelae flamma contrahit.. Aliquando contigit ut subito perierit animalia sub excipulo satis capaci posita, in quo consumpta suerat candela, quae tamen quartam librae partem non excedebat. Ut Occurratur periculo, identidem aperiendae Sunt angusti cubiculi porta & sen tra: sic enim, expulSO δe re scelido, novus succedet salubrior .
Aeris nitrosi nomen accepit vapor, sive sumusi ex spiritu nitri aut aquae regalis suscitatus. Dis-
232쪽
. DIU SERTATIO VL 23rsolvatur serrum, aut cuprum, auricalcum, Stannum , argentum, mercurius in spiritu nitri , vel aurum in aqua regali; inde vapor e itabitur, qui aeris nil si nomen obsti nuit. H serro copiosius extrahitur, quam ex aliis metallis. Εum in lagena vel in sulila vesica recipies, ut de aere fixo diximus . Aer ille proprietates habet, quarum aliae sunt noxiae aliae vero utiles In eo citius vel octus moriuntur animalia. Iustitia se vidisse testatur D. Priest lex, quae huic aeri exposita statim Occubuerunt MAer nitrosus,. juxta quosdam Physicos, adve sus corruptionem efficacius est antidotum quam aer ipse fixus. Substantias enim animales a putredine non tantum defendit, sed eas, quae jam computruerant restituit In duobus musculis fouris 1 experimentum tentavit D. Ρriesiley; horum alter recens occisus fuerat alter vero iam molliculus & putridus. . Utrumque mense. augu sto anni I 772. in aere nitroso posuid ,. nec inde extraxit, nisi post Gia dies; . eos autem reperit ab omni foetore immunes. Soricis, qui Statim amorieri hujusmodi aere mersus suerat, corpuSinvenit firmissimum ; alte ius autem caro mollis quuem erat sed omnem suum putorem exue rat . Non ita contigit musculo quem in aere fixo collocaverat. Post mensem aperuit lagenam, qua inclusum fuerat animal; ex ea vero StaIim erupit odor teterrimus aer ergo nitrosus adversus corruptionem tutius est praesidium, quam
aer fixus ; in febribus igitur putridis utiliter adhiberi posSet.. Si quis. de aeris factitii speciebus plura velit,
adeat clarissimum opus D. Priesiley, cui titu lus : Expμienco; s obsereations stir disserente erperas ου' ais ; vel Tractatum. magis compendio- '
εum D. Sigaud de la Fond, qui inscribitur , E
sui fur dimerentes evecer H air . . .
233쪽
Gravitatis nomine ea vis intelligitur, quaco; pora Sursum projecta versus terram deprimuntur. Quatuor hic occurrunt expendenda; I. utrum omnia corpora gravitatis actioni subjiciam tur ; 2. utrum Vis , quam in Omnia corpora exercet gravitas, sit uniformis ; 5. qui S Obsequan- Iur legibus corpora gravia in perpendiculari tum descensu, tum ascenSu; 4. quaenam Sit gravitatis causa . Denique appendicem Subjungemus de centro gravitatis.. - - CAPUT PRIΜUΜ.
Utrum smnia Corpora gramitatis actioni. subjiciantur . Nonnulla sunt corpora , quae inter gravia nu merare refugit imaginatio , quia sursum serri, &globi terrestris centrum e lugere consueverunt , quales Sunt vapores, sumus ,&c. I is tamen Cor- ribus , quemadmodum & aliis, communem es Segravitatem , experientia teste demonstrandum eSt.
Experimenta , quae graves esse Usipores probant ob
Vas aqua repletum ti in lance bilancis positum, in aequilibrio cum pari pondere conStituu-tur. Vas illud post aliquot horas fit levius, &εcapus bilancis Ie Λἴati G Ia balance ) deprimitur eX parte aequipondii. Cum . amem istud ΠΟ-Vam molis accessionem non acquisierit, ConStat Vapores ex aquae massa, dum fieret experimenium, in auras sublatos, partem hujus ponderis
234쪽
DIssERT AT IO VILsecum asportasSe ergo Sunt. graves; siquidem pondus aquae augebant, cum ipSi jungerentur. Sit etiam istud experimentum : Corium quo teis gitur .machinae pneumaticae Orbis aeneus Ia platins plurimum madefacias. Huic orbi aeneo imponas excipulum tenue & satis altum. . Post alia quot emboli agitationes , copiosos videbis e corio erumpere Vapore&, seM intra excipulum attollere, .illius nitorem infuscare, & deinde in or- hem meum decidere ; ergo Sunt graves. , & quibusdam in eircnmstantiis gravitatis imperio , sicut alia corpora , coguntur obsequi.
Experimenti m fumi graυitatem rdemonstrans .
Supra machinae pneumaticae discum ae neu m p nas crassam candelam , & quidem accensam; eam excipulo longo & angusto cooperias. Post alia quot aeris suctiones, ipsius lumen extinguetur , sumus in orbem aeneum sese praecipitem dabit, nedum intra excipuli capacitatem sese attollat;
aliquid igitur habet gravitatis. Quamvis autem Sua sit vaporibus & sumo gravitas, nihilominus
juxta expositas hydrostaticae leges , necesse est ut in atmosphaeram sese attollant, quia nimirum Sunt aere oecisce leviores.
Ex 1ῖs experimentis colligendum est, nullum esse corpus quod gravitatis actioni non subjiciatur, sive omnia corpora sibi permissa deorsum
Quaeres quo tendat corporum gravium directio. Resp. Corporum gravium motus ad terrae centrum dirigitur. Si enim filo suspendatur corpuS graVe, experientia constat filum illud in eo situ sese constituere , qui superficiei terrae sit perpendicularis . Filum vero istud directionem exhibet, quam corpus grave descendendo sequeretur: atqui directio superficiei terrae perpendicularis , ad terrae centrum tendit. Demonstrant erum Geom
235쪽
Graυitas non sequatur rationem Hrecta-
lxperientia : Galileus ex eadem altitudine demisit diversae materiae globos, aure OS SCilia 236 PBΥsICA GENERA IIs . metrae lineam superficiei sphaerae perpendicularem, versus ipsius centrum dirigi : . atqui globus terrestris ad figuram sphaericam accedit, ut compertum erit ex postea dicendis; ergo corporum gravium motus ad terrae centrum , vel prope illud dirigitur
Utrum υis, quam in omnia corpora exerις gravitas , sit uniformis ἀΗie maxime cavendum est, ne Sensuum testimonio fidem adhibeamus : quis enim non Putaverit corpora esse alia aliis graviora, si judicium suum his accommodet, quae in corporum descensu observare consuevim λ quis, ex. g. in animum sibi induxerit, globum subereum c de Ilege) non minus grauem, non minus gravitatis actioni subjectum esse, quam glandem plumbeam, quando istam posteriorem videt inter descendem dum lonse velociorem λ Εam ob causam In erro rem lapsi sunt Veteres, dum quaedam corpora esse aliis graviora existimarunt ia Eorum quippe gravitatem ex tempore quod inter decidendum imSumunt metientes, bona fide crediderunt eo majorem esse corporum gravitatem, quo major m les. Sibi finxerunt gravitatem sequi rationem molium directam, ita ut corpus cujus dupla erat massa, duplo etiam celerius in terram delaber tur . Falsam esse opinionem hanc , demonstra' bit sequenS
236쪽
DIxsERTATIO VILlicet, plumbeos, cupreos, cereos. Egregie autem animadvertit plurimum abesse, quin eorum cor porum decidendo velocitas, cum ipsorum mombus .proportionem Servaret. Glο quippe cereus aequali sere celeritate ad descensus Eu. tei minum devenit. Eum alii nonnisi quatuor digitis praeverterunt. Inde pronum fuit c cludere gravitatem in corporibus non sequi, ut opinabantur Veteres, rationem molium directam. tandem veritatem plurimis experimentis in Ari ilia confirmavit D. Dctaguillier&.. Istud tanquam esticacissimum seligimus: duos globulos adhibuit,' alterum plumbeum, alterum ex Vesica aere in- fata, quorum pondera inter Se erant ut I9. ad . Utrumque ex eadem altitudine demisit; 'glo-l hus plumbeus. & gravior intra 6. minuta Secunda cum descensus sui finem assecutus est alter
i vero idem spatium decurrit intra I 8. minuta seeunda & -; maximum igitur fuit discrimen inter
m velocitatem & molium rationes: masSarum enim rario erat ut I Q. ad I.; ves0citatum autem rati ruit sicut 5. ad I.; ergo, &cἀ
Cave igitur ne corporum pondus cum ipsorum gravitate confundas. Quia corpus cujys major est moles, sui descensus metam citius attingit , quam alterum cujus minor est moleS, ne idcirco putes prius corpus magis quam alterum a gravitate versus terrae centrum impelli. Uerum quidem ere ingulis massae gradibus suum esse, gravitatis gradum, quo versus globi nostri centrum protrulitur; sed quamvis corpus plurimos massae, ac proinde gravitatis gradus in se collectoq liabeat , non inde sequitur illud ad centrum terrae citius
este perventurum. 'Ista comparatione res magiς elucescet ' de Uariis gravitatis gradibus, qui in corpore aliquo
237쪽
236 p ΗΥSICA GENERALIS . Iiguntur pro majori suarum partium numero idem serendum e*t judicium, ac de variis virium gladibus alicui corpori impertitis, ut moveatur. Porro, licet plus virium adhibeatur ad movem
dumi corpus, cujus major est moles, non velocius tamen movetur, quam aliud corpus , cujus minor est moles, si ex proportione viS augeatur, qua massa prioris superat maSSam posterioris. Gravitas ergo, sive ea Vis qua corpora Versus terrae centrum impelluntur, eadem est in Omnibus, quantumvis diVersa Sit eorum moles. Cur ergo, inquies, Omnia corpora cum eadem celeritate non decidunt, in promptu e Si responsum: hoc scilieet discrimen Oritur ex aeris, quem tra)lciendum habent, resistentia. Tolle illud ob. staculum, & omnibus eadem erit inter decidem dum velocitas. Rem jnvicte demonstrat experimentum a praestantissimo Philosopho Newton
In tubo tres quatuorve pedes longo didersi generis corpora includas, V. g. fragmentum plum. bi & papyrum ejusdem magnitudinis : alternis via cibus tubum a summo deorsum inVertas, dum adhuc aere impletur; tunc plumbum ad tubi sum dum deveniet, dum illius longitudinis tertia, vel
quarta pars adhuc papyro Supererit decurrenda. Deinde aere tubum, quantum fieri potest, exhaurias, eumque, ut priuS, inVertas, tunc nullum temporis discrimen in utri usque corporis casti deprehendes.
Ut genuina illius phaenomeni ratio secilius imtelligatur, supponamus plumbi fragmentum esse duodecies papyro ponderosius o Eorum igitur massae inter se erunt ut II. ad i. & dici poterit plumbum illud duodecim constare molis gradibus, ex quibus unum dumtaxat continet papyrus. Qui libet vero molis gradus unum gravitatis gradum habet, quo versus globi nostri centrum impellitur. Plumbum ergo duodecim gravitatis gradibus traditur, & uno tantum papyrus. Nequaquam tamen
238쪽
DrssERTAT LO GL 23ymen obstat illud discrimen, quominus ambo pari
velocitate in vacuo moveantur: gradus enim duodecim gravitatis, in totidem molis gradus incudentes , majorem non habent enicaciam, quam anus gravitatis gradus, qui unum duntaxat m lis gradum imovet. Eadem igitur Velocitate moveri debent, quando nullum occurrit impedimen- rum, ac proinde eodem aempore percurrere tubiaere vacui longitudinem. Cur vero idem effectus locum non habet, ubi aer e tubo non suit eductus φ in promptu est ratio: supponamus ad decurrendam tubi longitudinem, masSam aeris in eo inclusam Obstaculum inerre , quod superari nequeat, nisi consumatur emigradus gravitatis ; tunc papyrus dimidiam amittet vis suae partem ; fragmentum vero plumbi, cum II. gravitatis gradus, vel 24. Semigradus habeat, nonnisi vigesimam quartam Suarum virium particulam consumet; ergo inter deScendendum longe minus retardabityr, ac proinde celerius movebitur, quam papyrus - . , quaeres an eadem psit in omnibus regionibus gravitatis ad EO. Resp. Eam majorem esse versus polos, quam versus aequatorem. Ibi enim majoC est graVitatis actio, ubi minor est vis centrifuga: atqui Ver- us polos minor est vis centrifuga, quam Versus ηquatorem ; - minor quippe circulus eodem tem pore describitur a globi terrestris partibus, quae et us polos sitae sunt, . quam a partibuS Verbus
aequatorem constitutis. Equator enim Supra cer
x . Superficiei terrestris partes ii Ooo. circiter pedibus eminet; ergo, &c. Eamdem veritatem probat quod expertus est RRHO I672. D. Bicher , dum in insula Cayennae 0 minotaretur , cu us latitudo , Sive ab aequatoreui tantia, est 5. circiter graduum . Ut autem reSi-cilius intelligatur, pratinonendum est peri. ii
mine un pendiaD designari corpus quodli h*x, V. g. globum, filo circa ceptrum c mobili
239쪽
cto e ad punctum g eam in sine descensus a gravitate velocitatem acquirit, vi cujus assurgat ad punctum s ejusdem altitudinis in parte Opposita. Deinde ex puncto f sua gravitate delabitur , ut . redeat ad e. Hinc itus & reditus plurimi, qui' vocantur vibrationes vel oscillariones. Si pendulorum motui aer nihil obstaret , nullaque esset fili circa punctum fixum e frictio, perpetuae e sent illae vibrationes; sed pendula Sui motus partem sensim amittunt, tum propter fili circa punctuin thania trebras stietiones, tum propter aerem ipsis resistentem. Unde fit ut arcus Semperbreviores describant, donec tandem in puncto Asistantur & quiescant.' His praenotatis, ad D. Richer re'ertamur' observavir pendulum, quo utebatur, Suum arcum lentius describere in insula Cayennae , quam Parisiis; ideoque non parum retardari. Cui incommodo ut mederetur, Suum pendulum una linea
& a. decurtavit, quo breviorem arcum describens , illum eadem, qua Lutetiae, velocitate decurreret . Cum autem pendulorum motus Sit gravitatis effectus, dici merito potest eam VerSus aequatorem esse remissiorem, qua in Lutetiae . Sagacissimus Newto eo pervenit, ut ealculis subjuceret varios incrementi gradus, quos suscipit vis gravitatis, prout ab aequatore receditur. Depre-nendit gravitatem corporum sub polis, se habero ad gravitatem corporum , quae Sub aequato posita sunt , ut ISo. ad 229.
Quibus subjiciantur Iegibus corpora graυia
in suo tum descensu, tum ascensuperpendiculari. Observavit Galileus majorem esse velocitatem corporis gravis in fine sui descensus, quam
240쪽
DIssERTATIO VILinitio, ideoque motum illum esse acceleratum.. Enim vero quo major est altitudo, ex qua cog
pus decidit, eo majorem ictum infligit; gravior autem illa percussio aliunde oriri non potest,
quam ex motu velociore: Si motus esset aequabilis, & sibi ubique similis, eadem quoque seret
percussio; dubium igitur non est, quin motus gravium inter descendendum acceleretur. Variis etiam experimentis, quae tentarunt G lileus, aliique Physici clarissimi, compertum eSt, uniformem esse hanc motus accelerationem , ac proinde vim gravitatis constantem esse ; & momentis aequalibus parem velocitatis gradum corpori cuilibet conferre . .
Veloeitas corporum perpendiculariter descen-
dentium, eadem ratione crescit, qua tempus Q
Prob. Orporum perpendieuIariter decidontium velocitas crescit ut tempus, si corpus. ad finem secundi instantis velocitatem habeat dapio majorem, ad finemque tertii momenti triplo majorem, &c. Atqui res ita se habet . Nam corpus per Secundum instans sui motus retinet Velocitalia gradum, quem primo instanti acquisivit; .aliunde per secundum momentum causa graVitaris eodem modo agere pergit ac in primo; siqui dem vis illius est Mniformis; ergo ad finem Se- eundi .instantis corpus duos habet velocitatis gradus , quae proinde duplo major est ea, quam ad finem primi instantis comparaVerat. Pariter ad finem tertii instantis velocitatem habet triplo majorem ; per tertium enim instans re Idet duos velocitatis gradus jam acceptos; aliun de causa gravitatis, quae nunquam seriatur tertio 20mento eodem modo agit, ac in primo; adfnem igitur tertii instantis corpus praeter duos