Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a o PriΥSIca GENERALIS . Quarta veritas. Centrum gravitatis semper ni itur ad centrum terrae accedere. Quamobrem ab eo recedere non potest , quin corpus in Statu quodam violento positum sit: Singulis enim momemetis a causa gravitatis directionem accipit perpendicularem , qua versus terrae cenuum serretur,

si nihil impedimenti occurreret. Quinta veritas. Si linea directionis transeat per basim cui corpus insistit, corpus illud extra casus periculum constituitur ; tunc enim sustinetur centrum pravitatis: corpus vero decidit, si linea directionis extra basim excurrat, quia Sustineri desit centrum gravitatis; corpora igitur eo firmius stant, quo latiores habent bases ; contra vero eo facilius labuntur, quo ipsorum bases sunt angustioreS .

Ex principiis modo expositis ultro fluit quo-llumdam phaenomenorum explicatio. I. Globus immotus stare non potest, nisi in plano horletontali: si enim plano inclinato imp situs suerit, linea directionis extra basim, quae in solo contactus puncto sita est, excurrit, ideΟ-que decidat necesse est, circa Suum centrum Se se volvendo.

a. Fieri potest ut corpus vi suae gravitatis Macendat . Si enim plano inclinato AB imposueris

globum P M. 6o. partim ligneum, Partim

plumbeum , centrum gravitatis erit in parte plumbea n. Porro si corpus illud volutatim moveretur versus B, necesse foret ut centrum gravitatis r ascenderet: atqui id repugnat; ergo Corpus P servi non potest versus B, ac proinde mOV hitur versus A ascendendo, quia In eo casu re- .ipsa descendit centrum gravitatis v. 5. Famosae turres Pisana & Bononiensis firmi si me stant, quamvis in horletontem inclinatae int. Pisana turris est cotunda, quae altitudi-

252쪽

nem I 58. pedum habet, t5. pedibus proclinatur. Bononiensis turris est quadrata, IIo. pedes alta ,. quae 9. pedibus in horletontem propendet. Ideo non corruunt, quia tam perite eas construxit architectus, ut, quamvis inclinatae sies , linea directionis per earum bases transeat: tota igitur moles sustineri debet. 4. Homines ceteraque animalia stare non possunt , quin linea directionis intra eorum basim demendat; v. g. cum aliquis utroque pede nititur , linea directionis inter duos pedes producta concipitur. Ubi aItero tantum pede stat, eadem linea in eum pedem incidit: quo in statu diu haerere non potest. Cum enim totius corporis basis tunc non alia sit , quam pedis latitudo , linea directionis facile potest basis tam angustae limites praetergredi: si vero haec linea neque inter duos pedes, neque in uno pede consistat, tunc homo eorruar necesse est. Y . - 5. Homo in partem dexteram nutat, haud mora brachium sinistrum protendit; si vero ex parte sinistra lapsus immineat, illico brachium dextrum porrisit. Qui enim dextrorsum casurus eSt, dum brachium dextrum extendit, eo motu emeit ut centrum gravitatis versus partem sinistramaecedat, & linea directionis, quae ab hominis basi recedebat, intra ipsam reducatur. Pariter qui in sinistram partem nimium propendir, si brachium dextrum porrigat, casum propter rationem oppositam declinabit. ' 6. Qui descendunt, corpus inclinant retro sum, antrorsum vero qui ascendunt. Gibbosi, bajuli qui dorso vel humeris onera gestant, caput &pectus inclinant. Ii vero , quibus venter est Obesior. ne centro pravitatis tracti antrorsum procumbant, caput in partem oppositam proliciunt. Qui dextra pondus aliquod sustinent, sinistrorsum ; qui sinistra, dextrorsum corpus inflectunt . Scilicet per huiusmodi inclinationem efficiunt, ut linea directionis per spatium transeat inter duos

253쪽

asa FEΥJUCA GENERA II1. pedes interjectum. Quo in spatio sita eStcOppinris noStri basis. I. Eandem ob causam lanambuli quodam utuntur libramento s un baiancier ). id est, longa pertica sperole , cujus utraque extremitas plumbo Instructa est. Μobilitas funis supra quem eunt & redeunt, variis corporis inflexionibus dat locuna, quae identidem centrum gravitatis ultra qui in Sis Vis es gyrit, proserunt. Cum Sentit funambulus se in aliquam partem sui corpori S graVitate abripi, statun in partem Opposi-rain libramentum protendit , ut lineam directio-

intromittas , ita ut ex una parte i ι-tur sindo M tuta in B ex altera vero apetit hi μιν ' R i' deinde lamina L . in .era tur in baculum & ansam; immotius Stabit situla, postquam cultri manubrium e maurae tabulae impositum fuerit. Suppona- centrum gravitatis situm esse in pum 'ςydς ς Π u potest Sicula, quin. cultero dic Rr it, & proinde quin centrum 6 describat arcum ΚΜ. Arcum vero

Stauit situla , nec decidet.

254쪽

Centrum groitatis alicujus corporis meosarior invenire ..

SOLUTIO L

. αδiameter gravitatis est linea recta per cemumn. gravitatis transiens. , quod idcirco in dianae, trorum concursu situm est. Ρropositum ergo corpus plano horigontali, linea recta terminato imponatur. Pars illius extra planum ita promisneat, ut corpus in lapsum propendere videatuL. Deinde mole in alio situ constituta, altera pars corporis extra planum sic collocetUr, ut corpus jam jam lapsurum sit . Dum corpus in utroque illo situ. positum erit, supra illius superficiem d catuT Elnea recta secundum planr oram. Lebord Punctum, in quo duae lineae sese interS cabunt,. erit centrum gravitatis Ρraedictae enim sineae totidem sunt gravitatis diametri ..2. Corpus, . cujus centrum gravitatis inquirisetur, ex aliqua sui parte suspendas. Deinde epuncto, ex quo suspendituria ducas lineam horizonti perpendicularem , supra corporiS Superficiem describatur. Deinde corpus ex. alia, Sed tamen non opposita, Sui part in Suspendas, expunctoque unde erit pensile, alteram lineam, horizonti perpendicularem supra ejusdem corporiSSuperficiem deducas.. Ρunctum,. in quod duae lineae concurrent, centrum bravitatis, Propter TMtionem modo expositam x indicabit.

255쪽

Physica specialis circa varias corporum Species Versatur quorum alia sunt caelestia, alia Ierrestria: sed priusquam de iis disseratur, neceS- se est aliquid de mundo generatim sumpto Praemittere. Physicam ipitur specialem tres in partes distribuimus. Prima erit de mundo generatim spectato, & vocari solet Cosmographia s Secunda de caelo & corporibus caelestibus, & ducitur Astronomia; tertia de terra & corporibus terrestribus , & Geographia nuncupatur .

Pbsicae specialis , sive Cosmograpsia . Generalem mundi descriptionem exhibet sphaera , quae duplex est: alia caelastis , alia terrestris. Diesturi sumus i. de sphaera caelesti, 2. de terreStri.

DISSERTATIO L

DA SPHAERA CAELESTI .

opsaerae nomine hic intelligitur plurium circulorum compages, quos excogitarunt Astronomi ad explicandos motus caelestes. Dicitur ammularis, quia circulis quasi totidem armillis, instructa est. Qua res I. quot Sint sphaerae caelestis circuli Resp. Duplicis sunt generis, alii dicuntur maiores , alii minores. Μajores ii sunt qui sphaeram in duas partes aequales dividunt, & qui pro

256쪽

DI 33RRTATIO VIR , 23sInde idem centrum habent ac ipsa sphaera. Μinores ii uocantur, qui sphaeram in duas partes

inaequales secant. Circuli majores sex numerantur , nempe horidon, meridianus, aequator , do diacus & duo coIuri: minores autem sunt qua

tuor, nimirum duo Troici, & duo Polares.. Quaeres a. quid sit horizon λ Resp. Horizon Iatine finitor dicitur, spatium illud quod a spectatore oculos in orbem

conjiciente potest conspici. Hic horigon vocatur sensibuis. Pro diversa spectatoris altitudine, magis aut minus late patet. Μinus enim spatium ab eo conspicitur, qui in ima valle, quam ab eo, qui in montis cacumine positus est. Praeter horizontem sensibilem alius fingitur, qui major est circulus, sphaeram in duas partes dividens , sive in duo hemisphaeria, quorum unum nobis est conspicuum, diciturque superius; alte rum vero nobis est absconditum, & appellatur inferius. Linea per verticem nostrum & terrae centrum Iransiens, vocatur axis horizontis; duo ejusdem lineae extrema sunt poli horizontis, qu Tum unus vertici nostra imminet, alter vero insta pedes nostros deprimitur. Prior dicitur Z nit, , posterior vero Nadis; quae duo nomina suam ab Arabibus ducunt originem. Observandum est omnes terrae partes & incolas, non eundem habere horizontem; quinimo suum quisque homo , quisque locus habet, totque sunt horizontes, quor puncta in terrae superficie: nullus enim potest ab uno loco in alium , ab oriente in occidentem , a meridie ad septentrionem Progredi , quin diversam caeli faciem deprehendat.

Praecipuus horizontis usus est siderum ortum ti occasum indicare. Dicuntur enim oriri, cum 1upra horizontem assurgere incipiunt, & oeciae re, cum infra eum deprimuntur e quamvis autem nullum sidus nobis conspicuum sit, nisi supra horizontem Versetur, solis tamen lumen ad nos peWvenire incipit, cum sol 18. gradibus infra horis

257쪽

PΗΥsIcA.so IAZI3.2ontem reperitur. Id autem ex eo fit, quod radii solis in aeris atmosphaeram incidenteS, refrmctionem patiantur, cujus ope ad nos tranSmittuntur . Hinc crepusculum matutinum & Serotinum , Sive aurora & veSper.

Quae res S. quid & quot uplex Sit meridianus ,

quis illius USUS .

. Resp. Μeridianus magnus est circulus, qui transit per Zemia & Nadis, per duos sphaerae polos, eamque in duo hemisphaeria dividit, quorum tDnum dicitur orientale, alterum vero occidentale.

Horizontem ad angulos rectos secat, illiusque -- 1l In hOrigonte reperiuntur. Alter dicitur verus Oriens, & alter verus occidens; id est, poli me riciam sunt puncta ortus & occasus, temporo aequinoctiorum : Oriens situs est ad dexteram , &occidens ad sinistram illius, qui septentrio nem TeSpicit. Punctum quo meridianus & horizon Sese mutuo intersecant versus polum borealem , gallice Vocatur, Ies norae citi se se teneFion ς aliud vero intersectionis punctum oppositum versuS PO lum australem, dicitur, is foud ora D midi. Ex eo quod meridianus tum per mundi polos, per etenitέ & uadir transeat, Sequitur pos-

Se aliquem a septentrione versus auurum proce.

de re, eundem servando meridianum. Verum ab taente in occidentem progredi non mirat, quin mutetur meridianus: contra vero quocumque modo progrediatur, semper varium habet horiZor rem . Unde concludes plures esse horizontes. quam meridianOS..

Licet innumeri sint horietontes & meridians uterque tamen unicus est io sphaera armillari. At Spnaeram volvendo facile est cuilibet loco utrumque illum circulum applicare; quod idem Prae Si ir, ac si plurimi horizontes meridiani inp

Cum meridianus per mundi polos transeat, S ' Πt et ipsum metari altitudinem poli supra horia uiatem . Haec quippe aestimatur per arcum meν

258쪽

PARI I. DI33MTATIO Lri sani , qui polum inter & horigonte interponutur . Colliges etiam ipsum indicare cujuslibet suderis altitudinem meridianam. Haec enim cogno- Scitur Per arcum meridiani, qui inter sidus & h

rizontem interjectus eSt. . . . ...

Denique concludes per meridianum denotati medium cuiuslibet sideris cursum. Cum enim horizonte m auas in partes aequales dividat, patet sidus ex horizonte ad . meridianum perveniens , idem spatium habere describendum ut e meridi m ad horizontem redeat. - iQuaeres 4. qtud sit aequator λ . rReSy. Μagnus est circulus sphaeram in duo h misphaeria dividens, quorum unum dicit hore

te, Si e septentrionale ; alterum australe, Seu me

ridionale ; hic circulus eosdem habet polos ac phaera . Ideo dicitur ae aror , quia dum eum Sia describit , dies noctibus sunt aequales; quod per

annum bis evenit,. nempe circa diem Mia martu,& diem in septembris. Equator hoHZontem SOL t in duas partes aequales. Puncta illius. inters ctionis appellantur verus Oriens gallice P Est , &Verus occidons, P Otiosa. Quae puncta non disset runt a meridiani polis, de quibus jam diximus ..USuS aequatoris est r. dimetiri motum. , quo dam Omnia sidera conversionem, oculo judice, absolvunt ab ortu in occa 'a' intra 24. horas . Unde Sequitur ea singulis: horis I 5. gradus co ficere . Si enim aequatoris circulus, Sive 56o. gra-ηu3 per as dividantur , numerus quotm erit 15. - Utrumque aequinoctium indicat, uernum Scilla et, quando sol primo gradui arietis; & autumn te, eum primo gradui librae sol respondet. Quaeres 5. quid intelligatur per zodiacum &eclipticam h .ReSp. Eodiacus magnus est circulus, qui aequa threm ita obliquo secat, ut cum ea angulum ei sciat 25. graduum cum α8. circiter minutiS. Z qdiaeus suum nomen habet a voce graeca quae. Flagnificat Animal, quia pleraque si al

259쪽

PHTSICA SPECIALIS . continentur, Sub animalium imaginibus exhibentur, quorum nominibus designata sunt. In hujus circuli plano sol & planetae sua et dentur coniacere periodos. Zodiaco quaedam m-buitur latitudo, quam dua& in partes dividit ecIι-ptica . Haec vero circulus est qui excogitatus suit ad exhibendam viam, quam per totum anni Curriculum sol constanter insistit; planetae autem ab ea hinc & inde, modo versus unum , modo versus alterum polum digrediuntur. Hinc Astronomi quamdam Zodiaco tribuerunt latitudinem , quae omnes planetarum OrbeS comprehenderet. Cum ecliptica medio in zodiaco descripta sit, qui esticit cum plano aequatoris angulum 25. graduum cum 28. circiter minutis , Sequitur planum eclipticae eundem etiam cum aequatore angulum Constituere . Ρorro duo circuli non possunt Sese imtersecare sub angulo 25. graduum cum 28. circiter minutis, quin eorum axeS Sub eodem amgulo sese intersecent. Axis igitur aequatoris esticit cum axe eclipticae, vel Zodiaci anguium 25. graduum cum 28. circiter minutis; ergo poli eclipticae a mundi polis distant 25. gradibus & 28.

sere minutiS .

Zodiacus in i I. partes dividitur, quae Signa vocitari solent, & quorum unumquodque So. gradus continet.. Istis exprimuntur versibus: Sunt Aries , Taurus , Gemini , Caucer . Leo .

Libraque, Scorpius , incitenens, Caper , Am-ρ8ora, Pisces. Principium arietis situm est in una aequatoris cum zodiaco intersectione; signa vero ita sunt dis Sita, ut eorum series ab occasu in ortum progrediatur. Hinc planetae qui moventur ab occidente in orientem, dicuntur procedere juxta Seriem Signorum. Haec autem characteribus sibi propriis indicantur. Variae sunt Ia. signorum divisiones: I. in ve na , aestiva, autumnalia & hiemalia. Verna sunt

260쪽

ea quae a Sole, verno tempore describuntur , nempe aries, , taurus, gemini ; aestiυa appellantur ea quae per aestatem Sol decurrit nimirum camcer, leo, virgos aurumnalia dicuntur ea quae per autumnum Sol emetitur, scilicet tis , sco p , arcitenens s tria denique Sequentill vocantur hiematia , quia sol ea per hiemem percurrit. a. Signa dividuntur in ascendentia & descendentia 2 priora Sunt ea, quae a sole describuntur, dum ad genith nostrum, a quo recesserat, revertitur ἰhujusmodi εunt caper, amphora, pisces , artes, taurus , gemini. Posteriora, sive descendentia , sunt ea quae Sol perlustrat, dum a genith nOStro, ad quod accesserat x recidit: nimirum e-ser , seo , vi νο , tisa, scorpius , arcitenens. 5. Ex signis alia sunt septentrionatia, quae a Sole describuntur, cum in parte Septentrionali versatur, nempe aries & quinque subsequentia ; alia meri ionalia , quae scilicet perlustrantur at sole, dum in parte meridionali commoratur, nil mirum Libra, & quinque sequentia quatuor sunt puncta in zodiaco, vel potius in ecliptica notanda : G duo aequi talia, in quibus ecliptica secat quatorem; sic appellantur,l quia sol, quando in iis versatur, dies facit nos rebus aequales . u. Duo solstitiatia, in quibus ecliptica utrumque tropicum attingit; ita dicuml tur, quia sol in iis per 8. dies immorari vid rur, neque per illud tempus, sive ad aeouatoremi accedere, sive ab eo recedere, deprehenditur . sicque dies & noctes modo sensibili nec auge

tur , nec minuuntur.

Zodiacus duplex ab Astronomis distinguitur:

alius Disibitis, qui praefatis ret. signis contin tur , sive constellationibus; eae vero nihil aliud sunt, quam variae stellarum congeries quae alicujus animalis nomine pIerumque designantur.

Alius inmisibilis , qui fingitur stellis Superior,

eundemque situm respectu aequatoris Servare .

E m ob causam excogitatus fuit, quod stellae fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION