Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Physicæ pars 1

발행: 1817년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

xae, ipsaque Zodiaci signa videantur ab occasu in

ortum moveri, unumque gradum C. annorum

spatio describere; unde fit ut ecliptica, jam non, lut olim , aequatorem interSecet in primo gradu arietis, quatenus ad Zodiacum visibilem pertinem iis , sed initio piscium ; cum igitur puncta aequinoctialia in arietis & librae principio constituimus , illud de et odiaco invisibili & immobili intelligendum eSt.

Quaeres 6. quid sint coluri λReSp. Duo sunt majores circuli, qui in polis

sphaerae ad perpendiculum sese. intersecant, & pr inde Zodiacum & aequatorem in parteS quatuor aequales dividunt. Ex iis circulis unus transit per puncta , in quibus Zodiacus aequatorem Secat , Ldeoque dicitur colurus aequinociliorum; alter Veroltransit per puncta solstitialia , in quibus scilicet aliquandiu sol stare videtur, & idcirco vocatur colurus solstitiorum. Appellantur coluri a voce graeca, quae idem Sonat ac iuuIi, quia in sphaera obliqua neuter totus conspicitur, Sed utriusque

pars aliqua infra horigontem delitescit. Quaeres '. quid Iropicorum nomine intelligatur λ lResp. Tropici appellantur a verbo graeco, quod llatine significat υerto. Quia ubi sol eos attigit, ab aequatore deflestendo, ad polosque accedendo, trursus ad aequatorem revertitur, a Polis recedendo . Alter positus est in parte septentrionali, & Ocatur tropicus cancra quia ubi sol ad eum - pervenit, versatur in parte septentrionali, & via detur signo cancri respondere. Alter situs est in parte meridionali, & dicitur tropicus capricorni, quia quando sol illum percurrit, reperitur in parte meridionali & videtur signo respondere, quod appellatur capricornus. Jam vero Sol videtur troispicum cancri describere versus diem II. junii, Iropicum autem capricorni circa II. decembris.

Duo tropici sunt aequatori paralleli, ab eoque distant uo gradibus cum 28. circiter minutis . Excogitati sunt ut maximam solis ab aequatore di

staris

262쪽

PARSI. DIPSERTATIO L acrstantiam indicarent. Sol quippe motu annuo vl- detur ab aequatore recedere hinc & inde 25. gradibus cum 58 circiter minutis . . Quaeres 8. quid sint circuli polares Resp. Parvi sunt circuli aequatori sibique invicem paralleli, a polis mundi distantes 25 gradibus cum 28 circiter minutis. Hi duo circuli a duobus eclipticae polis describi conspiciuntur, quando revolvitur sphaera. Iam enim observavimus. polos eclipticae a polis sphaerae disjunctos esse 25 gradibus cum 28 fere minutis . Unus ex iis circulis vocatur arcticus, quia positus est prope Polum a ticum, Seu borealem; alter vero qui prope polum antainicum Sive australem constitutus est , appellatur antarcticus. Ex eo quod ii circuli a polis distent 25 gradibus cum 28 circiter minutis, Sequitur eos esse ab iniuatore dissitos 66 gradibus cum 5a minutis; a polis enim adaequatorem so gradus numerantur.

. . m

DE SPHAER A TERRESTRI.

Sphaera terrestris est globus ἰpsemet terrae queus, quatenus in ipso iidem circuli, eademque puncta designantur ac in sphaera armillari. E. ponamus I. praecipuos sphaerae terrestris circulose a. varias Sphaerae positiones, & quid unicuique sit proprium; 5. de figura terrae disseremus.

De praecipuis Sphaerae terrestris circulis. A ramipui sphaerae terrestris circuli sunt εονμηρ', de quo supra diximus, aeqMator, meridianis tropici, & polarer . -

263쪽

262 PETIICA SPECIALIs Equator magnus est circulus supra terrae Superinficiem descriptus, qui aequatori caelesti respondenS, terram in duo hemisphaeria dividit; quorum unum meridionale, & adierum septentrionale dicitur . Hic circulus a nautis gallice appellatur Ia ιigne. Axis hujus circuli est ipsemet terrae axiS , CuJ

duo extrema nuncupantur terrae poli; alter m ridionalis dicitur, alter septentrionatig

Μeridiani terrestres caele&tibus respondent , per terrae polos transeunt, & in aequatorem ad Perpendiculum incidunt Tropici terrestres parvi sunt circuli ita delimati, ut tropicis caelestibus respondeant ; idcirco ab aequatore terrestri distant 25 gradibus cum 23 circiter minutis. Circuli etiam potares ita sunt constituti, ut polaribus caelestibus subjiciantur. Duo tropici & duo polares terrae superficiemia quinque partes dividunt, quae dicuntur zonae .

Ex iis una torrida, duae remperatae, duaeque glaciales appellatae sunt. ZOna torrida ea eSt terrae superficies, quae intra duos tropicos Continetur . Suum nomen ex eo habet, quod radiis so- Iaribus ad perpendiculum vibratis aduratur. Per aequatorem in duas partes aequales dividitur; altera inter aequatorem & tropicum cancri interponitur, vocaturque zona rorrida Septentrionalis; altera inter aequatorem ει tropicum capricorni interjacet, & dicitur meridionalis. Zonae torridae latitudo est circiter gin graduum cum M minutis ; siquidem uterque tropicus, ut diximus, ab aequatore distat 25 gradibus cum 28 circiter minutis . Zonae temperatae sunt eae terrae partes, quarum

una intra tropicum cancri & circulum potarem arcticum, altera vero inter tropicum capricorni& circulum potarem an tarcticum comprehenditur. Prior vocatur Zona temperata Septentrionalis, posterior autem meridionalis . Utrique huic Zonae eadem est altitudo, nempe circiter G graduum cum S minutis. Dicuntur temperatae pro - pter

264쪽

PARS L m SERTATIO L 263pter moderatum iis in Iocis calorem & frigus .

Calor autem eo major est vel minor, quo loca sunt zonae torridae propiora, vel ab ea remotiora

Zonae duae glaciales propter frigus asperrimum sic appellatae, a circulis polaribus ad polos u que protenduntur . Earum altera dicitur septentrionalis , altera meridionalis, propter ejusdem nominis polos. Utriusque latitudo est a5 gr duum cum 28 circiter . minutis. Omnes terrae partes, iis exceptis, quae polis Sunt propriores contra Veterum opinionem suos habent incolas.

Quaeres i. quid loci alicujus latitudine intelligi .s soleat, & quo pacto aestimetur . . Resp. Loci alicujus latitudo nihil aliud est,

quam illius ab aequatore distantia. Haec vero cOs gnoscitur per arcum meridiani, qui inter aequatorem & locum propositum interponitur; ex. g. i latitudo Lutetiae est arcus meridiani inter Lutes tiam & aquatorem interjectus; arcus ille est uecti graduum cum 5o minutis, &4 minutis secundis. Latitudo vel septentrionalis est, vel meridio, natis. Prior ab aequatore ad polum usque borealem protenditur: posterior autem ab aequatore ad polum australem pertinet. Utraque igitur est sto graduum : singuli vero latitudinis gradus etsleucas continent. Qui sub aequatore degunt, nullam habent latitudinem. Ambo enim poli in ipsorum horiaonte positi sunt. Aliter autem se habent alii populi. Unus enim polus insta ipsorum horizontem deprimitur, alter vero Supra eum attollitur.

Haec autem poli altitudo semper est latitudini aequalis γ Si quis enim ab aequatore versus polumborealem progrediatur, qua proportione recedet ab aequatore , eadem deprimetur illius horieton infra polum horealem. Illud patet ex eo quod Versus hunc polum nova detegat ob)eela, quae prius ipsi non erant conspicua. Si ergo ab aequa-isere quinque gradibus recesserit, totidem depri

265쪽

264 P ΗΥSICA SPECIALIy. metur illius horizon infra polum borealem ; ille

igitur polus supra horiZOntem efferetur Si gradibus , ac proinde altitudo poli respectu loci cujuscumque ipsius latitudini Semper est aequalis. Quaeres u. in quo consistat loci alicujus terre. svris longitudo, & qua ratione innotescat. IIesp. Loci alicujus terrestris longitudo, ipsius est a primo meridiano distantia , versus ortum progrediendo Primum meridianum , ubi libus rit , constituere penes hominis arbitrium fuit. ΑΡtolo meo & veteribus Geographis positus suit in Insula Ferrea, gallice r Iste de Fer, quae est

Canariarum maxime occidentalis. Idem ut omnium primus haberetur a Ludovico XIII. sancitum est. Resia tamen Scientiarum Academia Parisiensis, meridianum Parisinum, tanquam omnium primum, constituit; quam imitati sunt recentiores quidam Geographi. Gradus longitudinis aestimatur per arcum, sive sequatoris, sive circulorum aequatori parallelorum , qui inter primum meridianum, & loci propositi meridianum interpositus est. Cum autem omnes meridiani in polis simul coeant, gradus longitudinis sub aequatore 25 leucas continent, eoque minores fiunt, quo locuS est polo vici.

Notandum est duo loca, v. g. duas urbes, eamdem habere posse latitudinem; in eodem enim parallelo possunt esse constitutae . Utriusque edi iam eadem esse potest longitudo, quia Sub eodem meridiano sitae esse queunt; sed fieri omnino nequit, ut e ndem simul latitudinem & longitudinem habeant, quia, oculo ipso judice, COntingere non potest, ut pariter ab aequatore timeridiano distent.

266쪽

ctis est, vel obliqua, vel parallela: . Sphaera dicitur recta, cum aequator noriZOruem ad angulos rectos . antersecat, ita ut aequatoris poli sint in . horizontis plano constituti. Qui habitant aequato- . 'rena, sphaeram habent rectam . . . Sphaera obliqua est, ubi aequator hor ontem oblique secat: nujusmodi sphaeram habent Omnes terrae incolae, iis tantum exceptis, qui in aequa- '

. Sphaera est parallela, cum aequator ita est ho rizonti parallelus, ut cum eo coniundatur. Talis est Sphaerae Situs ergo eos, Si qui sint, qui degunt in polis. Unicuique illi sphaerae positiota quaedam sunt propria: quae ut facilius intelligam . Iur, nonnulla sunt Praenotanda. a. Duplex distinguitur dies, alius naturalis , alius artificiatis. Dies naturalis est temporis Spa-etium , quO. Sol integram conversionem ab orientae ad Occidentem conficit, sive est rempus quod elabitur a transitu solis per meridianum, usque ad ipsius 'reditum ad eumdem meridianum : hic dies semper est 24 horarum. Dies 3rtificialis es1 tempuS quo supra horizontem sol aflulget. Die ssic acceptus nocti opponitur, & modo' longia rest, modo brevior. z. Arcus diurnus ea est pars aequatoris, aut circuli ipsi. paralleli, suem sol quolibet die artificiali percurri F. . scilicet aequator, aut circulus ipsi parallelus in duas partes ab horizonte dividitur. Una eminet supra horizontem, & Vocatur arcus diurnus; altera vero insta hqrizontem depressa, dicitur arcus noEcturnus; dies igitur &noctes sunt longiores & breviores, Prout maJO-

Fbrica . T. V. Μ res

267쪽

res vel minores sunt arcus diurni aut nocturni. His praenotatis, exponendum est quid unicuique sphaerae positioni speciale sit . A sphaera hecta

De iis, quae splerae rectae propria sunt .

I. Populis qui sphaeram habent rectam , Sive qui in aequatore degunt, dies per totum annum sunt noctibus aequales. HoriZon quippe tum aequatorem , tum circulos ipsi parallelos duas in partes aequales dividit; ergo, cum unum ex iis Circulis sol quotidie percurrat, pari Iemporis Spa- tio, tum supra, tum infra horizontem veriatur. I. Iisdem populis duae sunt in anno aestates, duaeque hiemes . Hstas enim appellatur tempus illud, qno sol vertici nostro propior est: atqui bis in anno sol imminet vertici populorum , qui sphaeram habent rerum, nempe ui. mara & 25. septembris. Tunc quippe sol aequatorem caelestem describit: atqui illorum populorum Vertex aequatori caelesti respondet; ergo , &c. Duas etiam habent hiemes, nempe die dix. Junii & die ui. decembris: tunc enim ipsis adest. hiems, quando sol ab iis remotior est : atqui dies i. Junii & die II. decembris, Sol , quantum potest, ab illorum verticibus recedit; tunc enim describit tropicum cancri, vel tropicum capticorni ; ergo tunc ab aequatore caelesti, quam Potest, ' longissime distat; ergo, &c. 5. In sphaera recta, sidera omnia singulis diebus oriuntur & occidunt. In ea quippe horizontum aequatorem, tum omnes circulos ipsi parallelos , in duas partes aequales dividit; ergo cum singulis diebus omnia sidera describant circulos aequatori parallelos, per I u. horas supra horizontem commorantur, & per totidem infra horletontem delitescunt.

268쪽

De iis, quae ad sphaeram obliquam

pertinent .

r. In sphaera obliqua dies sunt noctibus aliqnando aequales, aliquando majores , aliquando minores. Prob. prima pars. Quando sol aequatorem describit, dies sunt .noctibus pares: tunc enim dies sunt noctibus aequales, quando arcus diurni sunt nocturnis pares: atqni in sphaera obliqua, ubi sol aequatorem perlustrat, nempe cirea diem uti martii , & diem sto. septembris, arcus diurni sunt nocturnis pares; siquidem arquator ab horietonte duas in partes aequales dividitur'. Cum enim duo sint circuli majores, necesse est eorum centra in idem punctum convenire, ideoque ipsos circulos in partes aequales sese intersecare. Ρrob. secunda pars. Quando sol versatur int tropico cancri, tunc dies respectu nostri sunt lon-l giores noctibus, quia scilicet arcus diurni sunt nos Aurnis majores. Tropicus enim cancri ab horizonte dividitur in duas partes inaequales, quarum major Supra horietontem nostrum attollitur, mi- nor vero infra horizontem deprimitur, ut ex ipsis mei oculis in sphaera compertum eSt. Prob. tertia pars. Quando sol tropicum capri- eo res describit, tunc dies respectu nostri sunt noctibus breviores, quia arcus diurni sunt nocturnis minores. Tropicus enim capricorni ab horigo Λ- re duas in partes inaequales dividitur', quarum minor supra, & major infra horizontem nostrum Sita est, ut sphaeram inspicienti. apertum erit ;

gissimus est, nox vero brevis ima; & circa sti. decembris nox longissima est, dies autem brevissimus. Contrarium iis accidit qui sub tropico capricorni deguau. - N. In sphaera obliqua , quaedam stellae nunquam Driuntur, quaedam vero nunquam Occidunt.

269쪽

M8 pHτsIca 3PECIALIs . Prob. Seligatur locus aliquis propedi tu. g. Lutetia, ubi altitudo poli supra

rem est circiter 49. graduum t atqui respretiae se quaedam stellae numquam occiduniae enim, quae infra horizontem nunquandunt, nunquam occidere possunt: arqui Lutetiae, quaedam stellae nunquam infra rem demittuntur, eae Scilicet, . quae a Idistant 49 gradibus integris. duos eninbunt circuli, toti supra horigontem post Stellae autem quae a polo opposito minusquam 49 gradibus, nunquam respectu Liriuntur, quia circuli, quos perlustrant, montem integri 'deprimuntur: ergo, &c. De iis , quae sphaerae parallelae stipropria . 'i. In Sphaera parallela unus est dies ssium, & nox una totidem mensium. Prob. Tamdiu continuatur dies, qua supra horizontem astulget; atqui in spirallela sex mensibus sol supra horizontetur. In hujusmodi enim sphaera horizonaequatore non distinguitur; zodiacum duas partes aequales dividit, quarum unc& altera insta horizontem posita eSt: . sex menses impendit ad percurrendam unaque et iaci partem dimidiam, siquideranni spatium insumit, ut Zodiacum integ

u. In sphaera Marallela boreali nullae onullae occidunt stellae, sed aliae sempes ista, & aliae semper supra horizontem

ciuntur.

Prob. In sphaera parallela aequator cletonth confunditur, & unicum duntaxat ccirculum efficit; necaese est igitBr ut. ra parallela boreali omnes stellae, quae mundi septentrionali versantur , Supra

270쪽

tem semper affulgeant, & quae suam habent sedem in parte meridionali, semper infra hori ZOn- . tem deprimantur. Contrarium evenit in sphaera parallela australi.

5. In sphaera parallela , luna I 5. diebus conti; nuis conspicitur, & totidem latet . Luna quippe 15. diebus parti eclipticae superiori respondet, ac proinde per totum illud tempus supra horigo tem conspicua est; deinde pari temporis intervallo oculis subducitur, quia in parte inferiori eclipticae residet.

De Figura Terrae .

A erra globus est in vasto universi ordinis spatio suspensus, & duplici motu donatus, quorum alter dieitur annuus, quo scilicet terra intra annum Suam circa solem Orbitam ab occasu in ortum absolvit, ut postea demonstrabitur; alter autem vocatur diurnus, quo nempe terra ab occasu in ortum intra horas circa suum axem volvitur. Posteriorem hunc motum Omnibus globi terrestris partibus communem esse facile con-eipitur; vim igitur centrifugam acquirunt, qua nituntur e globi terrestris centro recedere. Ea vis huic plane opponitur, quae nomine ViS centri-mtae cognita est, omniaque corpora Versi S ejuS-dem globi. centrum jusiter impellit; hare igitur

posterior eo magis debilitatur, quo major est vis centrifuga Facile. enim concipitur partibus, quae globi terreStetis aequatorem constituunt, plus inesse vis centrifugae, quam iis , quae tropicos componunt, vel alterum quemlibet circulum aequatori paraulelum. Cum enim sequator major sit, ipSiuS partes majorem circulum describunt, sive plus Spa tii eodem tempore percurrunt. Constat igitur inaequatore; debiliorem os vim centripetam, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION