장음표시 사용
281쪽
U est pas V aro BR qui est doubis de res est Ia furface BFR qui est dotibIe de
de ces Aux planetes Ia meme chos 'OAr toti res Ies aut res. uiae pag. II. cEn duae leges famosae , quae in Astronorzimi sunt momenti, & quarum inventio pler gloriam peperit 'immortalem . 'Quaeres u. an planetae suos habeant incResp. Non defuerunt Philosophi, etiagne S , qui planetas habitari existimarens
282쪽
η PARS II. ΠΙySEREATIO I. asI quos eminet ingeniosus Fontenelle, qui opinionem hanc verisimilem emcere studuit in illustri opere, cui titulus, PluraIlia des mondes; ubi sic
Numquid credibile est, inquit, planetas, Vastissima haec corpora, fuisse a Deo conssitos , utyunquam habitarentur , eamque esse naturalem ipsoru N conditionem , terramque solam ab ea lege exceptam λ maxime proselia mirum seret hanc incolis resertam esse innumerabilibus , dum iis omnino standarenxur ceteri planetae. Nequaquam enim putes . a nobis videri quidquid terram incolit. Visus noster ab elephante ad acarum usque pertinet: ibi desinit oculorum acies. Verum ab acaro ciron 3 initium ducit animalium multitudo infinita, quorum ipse est elephantus, &quae nudos iniunt oculos. ωNonnullis etiam in lapidibus durissimis deprehensi sunt innumeri ve miculi, qui suum ibi domicilium collocaverant,& ipsa lapidum , quos corrodebant, substantia Umscebantur. Etiamsi igitur alti planetae non eSSem nisi rupium congeries, eas a suis incolis corrOsas potius velim , quam mullos admitti . Dum n tura in globo terrestri tam ostentavit secunditatem, nuinquid verisimile est eam ceteris in planetis adeo sterilem fuisse ut in iis nihil animati procreaverit '
De Maneris seorsim spectatis. ingulas planetas 4. 'in paragraphis perlustrahimus, quibus tabulas subjungemus, quae exhi-heant 1. praecipuorum sex planetarum a sole diastantiam; 2. tempus conversionis circa solem, L diametrorum magnitudinem.
283쪽
i. I unam globum esse opacum e
quod plus minusve collustretur pro caspectu, & eclipsim patiatur sese involvat, cum terra inter ea m & sol Sita est . . ,ru Luna singulis diebus circa terra horas ab ortu ita occasum abripitur. ne es hanc . diurnam lentius , quam a tribus circiter horae quadrantibus. Si hodie per meridianum nostrum uni transeat, crysi eumdem non a 4equetibus circiter hora suadrantibu pou si seMitur lunaem motu proprio: Lyri a ortum. Tardius enim ad meridianure litur, nisi quia fit orientalior. Lura. terran1 conuersionem ab occasu. in ol vit intra 27. dies cum 7. circitex bu temporis spatium dicitur men is pexim tamen non. pervenit ab una conjutole ad alteram , sive ab uno novilunnisi 29. diebus cum i2. boris, mι temporis intervassum appellatur ma. cus, & natio. Conjunctio autem lcum inter solan. reapam iraexportunc luna e terra conspecta, ad idei
zodiaci punctum resertur. Alius qst. qui dicitur oppositio , & qui locum hido in et Iunam & solem interjaceti . luna & sol ad puncta godiaci reserunt
diametro sunt oppotita. 5. Lum in. S . motu memiguo hinc & inde digreditur 5 cucuer graccta, in quibus eclipticam secat, dicuquorum alter est ascendems, quo Vertrionem progreditur ; alter descendem
284쪽
immobiles, sed ab ortu in Occasum procedunt, & intrδ I9. ann totam percurrunt eclipti-
, 5. Varias phases sive formas induit, pro variiς solis aspectibus. Quando constituta est in puncto
C inter terram T & solem S A. 64. nullum nobis lumen praebet, quia ipsius hemisphaerium
AB a sole collustratum , verS . terram non obvertitur; tunc dici solet eam ess Uam, sive
in conjunctione; sub eodem quippe signo caelesti posita est ac ipse sol. Si a puncto C ad punctum M progrediatur, nobis exhibet partem bMhemispherii collucenti; Am. Ubi in priori quadratura uersatur, nempe in puncto Q a sole remota seo. Iradibus , nobis ostendit partem B hemispherii illuminatῖ AM. Tandem si desceθ- dat ad punctum oppositionis Ο , sive quando d-ta est sub signo. huic opposito , in quo sol conspicitur, tunc versux oculos. nostro& convertit
totum hemisphaerium lucidum AOB & dicitur
plena. Post oppositionem eaedem redeunt phases, sed: ordine inverso ; idque ita contingit propter. tionem m*x expositam- .. 6. Luna ab Astronomis aestimatur quinquagies inciteri minor quam terra - Μedia autem ipsi terra distantia est 86524. leucarum. . . Post novilunium , luna . Super horizontem occiduum )llucesero incipit, circa tempuS , Quo 0l occultatur, & conspicua est, donec insta norizontem descenderit. Postea dum crescit, ab horizonte occidentali fit remotior, donec in prima quadratura meridiano respondeat, eo tempore, quo sol insta horizontem delabisur. Undeuma tunc non occidit, nisi versus mediam no- η m. Diebus vero sequentibus luna progreditur ultra meridianum versus ortum, dum Sol Vespe e conspectu nostro evanesc t. Quotidie luna 2xopius at horizontem orlantalem accedit, dom
285쪽
PHΥFICA SPECIAE Is.' nec tandem ipsi respondeat in plenilunio, quando sol occidit. Manifestum est igitur a novilunio ad plenilunium, lunam quotidie diutius super horizontem illucescere post solis Occasum; sed ita ut nunquam supra horizontem remaneat ad ortum usque solis, nisi ipso plenilunii die, quo per to- Iam noctem splendescit. Diebus subsequentibu , eo tardius supra horizontem ascendit post solis occaSum, quo magis a plenilunio recedit, donec ipso die alterius quadraturae verSus media N1 nOetem Oriatur; deinceps tardior in dies fit ipsius ortus . Luna igitur vespere viatori lumen amicum praebet dum crescit, mane Vero . cum decro. Scit .
Hinc summam Dei erga homines benignitatem annotandi occasionem sic arripit D. Pluche : Oui-
8. Luna non est corpus, instar speculi, leve ac politum, ut sibi fingunt multi, sed asperum &inaequale. Μaculae enim quaedam sugaces, quae in luna' deprehenduntur , satis ostendunt ipsius parteS ese Se alias emmentiores , instar montium; alias depressiores, instar vallium. Ii quippe montes pro vario solis aspectu , umbram densissimam varias . in
286쪽
PARS II. DIISERTATIO I. assin partes projiciunt. Si enim respectu lunae sol
sit orientalis, tunc ipsius montes ex parte orientali lumine conspersi, umbram versus occidentem dispergunt. Ubi vero sol est occidentalis, iidem montes ex parte occidentali collustrantur,& umbram versus orientem' porrigunt, ut crebris observationibus compertum nabent Astronomi . Μontes lunae iis multo sunt excelsiores. qui Super terram nostram eminent. Quosdam enim in luna deprehendunt Astronomi, quorum altitudo tres leucas excedit, dum nullus supra terrae superficiem cognoscitur, cujus altitudo unam 'leucam Superet. . Praeter sugaces illas maculat, . aliae Sunt comstantes & perpetuae, quas maria, lacus, paludes esse suspicati stini quidam Astronomi ; sed immerito : si enim illae maculae, vel partes obscuriores optimis telescopiis inspiciantur, innumerae in . iis cavernae vacuae deteguntur, quod certe ma- .ris vel aquarnm - superficiei congruere non pot-' est ; maculae ergo illae nihil aliud sunt, quam partes lunae, quae solis lumen non regerunt, sed sere extinguuntur & absorbent. Disputant Physici utrum lunam circumvolvat uaedam aeris atmosphaera, ei similis, quae ter- rae no4trae circumfusa est. Hanc vero existere minime verisimile est. Alioquin planetae qui propius ad lunam accederent, aliquam vel figurae, vel coloris mutationem paterentur, propter refractos scilicet luminis radios ab aere circumjecto; porro nulla huc usque ejusmodi mutatio deprehendi potuit in planetis, dum prope lunam
Ex eo quod luna careat illius , quem spiramus aeris atmosphaera, Sunt qui concludant nullos in eo planeta esse posse jncolas. Quo enim pacto vitam perciperent ex rupibus siccis, peraridis, ac proinde omnino sterilibus : iEx illa vero difficultate ita sese expedit Ingeniosus lunarium incolarum defensor Fontenelle s
287쪽
Esto, inquit, nullae supra lunam nubes fluctuent; quae modo hanc, modo illam ipsius partem obumbrent. Ne tamen inde concludas nullos ex lunae sinu Vapores, nullas exhalationes prodire . . Nubes enim quas videmus in aere nostro penSiles , nihil aliud εunt quam vapores & exhalati Ο- ines, quae ubi primum e terra exeunt, in particulas dividuntur adeo tenues, ut oculorum aciem fugiunt. Deinde altius provectae: in aerem frigidiorem incidunt, quo ipsarum partes densaetae, simulque coeuntes fiunt conspicuae . Hinc immensae illae nubes, quae in atmosphaera SuSpenduntur , donee in Iluviam resolutae in terram recidant . Sed aliquando ii&m vapores sub aspectum non veniunt, & vertuntur in rorem tenuissimum , qui. Nulla ex nube defluere videtur. Suppono igitur e luna vapores exire, &'merito quidem: quis enim crediderit eam esse maS- sam , cujus partes omnes sint pariter solidae, pariter aliae juxta alias quiescentes, ita ut nullam a solis calore mutationem accipiant ρ Nullum hu- jus naturae corpus novimus , ne ipso quidem marmore . Quod libet corpus, vel solidissimum , Sensim mutatur S deteritur, Sive occulto motu , quo intus agitatur, TiVe motu aliunde accepto . Vapores quidem lunae in nubes non coalescent,
neque supra ipsius superficiem in modum pluviae recident; sed rorem quemdam efficient. Ad illud
enim tantum opus est, ut aer quo luna circumcingitur, & vapores quos ejectat, a globi terrestris aere & vaporibus paululum differant; id autem saltem verisimile est'. Cum igitur aliter in luna, , aliter in terra materia sit disposita, necesse erit ut effectus pariter sint diversi. Sed quo-ouo modo res se habeat; nihil interest. Eo ipso quod lunae partes quemdam habeant motum , Vel interiorem, vel a causis externis acceptum, jam renaScunnar ipsius incolae, jam nobis praesto est dives fundus, unde illos nutriamus. Hinc obtinebimus fructus, aquas, frumentum, & quidquid
288쪽
PARS II. DIyyERTATIO L ' 287 nobis libuerit; fructus autem , aquas & frumentum intelligo, quae lunae sint propria.
m meretirio oe Ven re. M --α ' - 'ercurius est planetar iam minimus, & in- divulsus .comes solis, cum ab eo non digrediatur nisi 28. gradibus. Astronomorum oculos videtur contumaciter effugere, rarius enim sub obtutum venit, & copiam sui facit. Soli semper proximus, in imo quo vestitur lumine selitescit. '. Suas habet phases varias, pro vario erga Solem& terram situ, fg. 65. ) aliquando vix tenuissimam luminis portiunculam exhibet, quia inter solem S & terram T interpositus in puncto A, nonnisi exiguam hemisphaerii 'collustrati particulam nobis obvertit; interdum parvae lunae similis
est, tum in suo incremento B, tum in quadraturis GC, quia tunc majorem sui orbis partem praebet conspiciendam. Aliquando lunae pleno orbe coruscantis sormam induit, fulgentem discum ostendit vel totum, vel sere totum, quia supra vel ultra solem positus lucidum hemisphaerium vel integrum, vel pene integrum ad nos convertit. Nunc perigaeus est, nunc apogaeus; siquidem modo citra, modo ultra solem versatur. . Quamvis suo in perigaeo propius ad nos accedat, minor tamen videtur, quam in apogaeo . Ratio est, quod in perigaeo cum inter solem S & terram Psit interiectus, vix quamdam Nobis exhibet superficiei collustratae portionem, dum in apogaeo Eeam sere totam versus oculos nOStriss obvertit. Haec enim superficies tunc supra. solem constituta est, qui inter eum & terram interjacet. Venus splendore suo ceterorum planetarum 'Iumen Superat. Fida est solis comes, nec ultra 48.
gradus ab eo defectit. Quando in orientali sui circuli parte versatur, nonnisi post Solem Occidit s
289쪽
dit, nobisque illucescit, cum astrum illud ex oculis nostris evanuit, ut ejus absentiam quodammodo compenset. Tunc appellatur Vesper, &populariter ι' έtoiae δε Berger. Ubi vero partem lsui circuli occidentalem describit, tunc mane ante solem oritur & Lucifer vocatur, utpote luminis solaris prynuntia. Diversas, ut luna, phases habet, pro diverso solis aspectu, a quo lumen Omne Suum mutua tur. Aliis planetis splendidius coruscat & pulchrior . e longinquo affulget, quia propius Spectata est horridior. Cum tubis enim opticis deprehensum fuit eam non esse nisi quandam momtium congeriem , qui nostris multo sunt subli- . miores, acutissimi, utque videtur, Sicci & peraridi . Hujusmodi autem planeta, ad radios luminis vi maxima undequaque reflerundos plurimum est idoneus. Contra vero Superficies levis , tersa & polita instar speculi, radios omneS Ver-Sus unum duntaxat locum dirigeret.
1 a artis lumen est subrubicundum & nunquam scint Ilat. Sua in orbita & solem & terram involvit; idcirco nunquam inter utrumque tranSit. Varias phases, sive formaS, Suscipit, pro Vario erga solem & terram situ. Apogarus est in sua Cum Sole conjunctione, quando scilicet inter ipsum & terram sol interponitur; perigaeus Vero est, in sua cum sole OppOSitione, quando nimirum terra tuter ipsum de solem interJacet. Quinquies aut Sexies major apparet in perigaeo , quam in apogaeo . In conjunctione & oppositione pleno orbe refulget, quia tunc rotum hemisphaerium a sole collustratum nobis obvertit.
Jupiter inter Μartem & Saturnum medius vol- ivitur . Insigni refulget splendore. Quando ultra
290쪽
PARR IL DISSERTATIO L - 28ssolem positus est, Sive cum soli respectu nostri Conjungitur, minor apparet, quamvis pleno orbe splendescat, quia tunc a nobiS est remotior. In Oppositione longe major videtur, quia nobis fit vicinior; in quadraturis denique luminis incrementa & decrementa suscipit. Quatuor sunt minores planetae, qui circa Iovem, quasi totidem Iunulae, vertuntur, diversis Iocorum & temporum intervallis. Eos primus detexit Galileus an. I 6 Io. & sidera med ea cognominavit, in honorem Μediceae familiae, cui erat addictissimus. Nunc vulso λυis satellites vocitantur. De iis lepide sic disserit Fonoeenetis e Immerito prorsus Iovi suae invidentur quatuor lunae. Non plures habet, quam ipsi opus est. Quinquies enim a sole remotior est, quam globus noster, sive ab eo distat 165oooocio. leutarum. Suae igitur Iunae neque excipiunt, neque
ipsi remittunt, nisi lumen debilissimum; tenuem
vero sinsularum essectum compensat numerus . quae Jovi propior est, suam circa eum conversionem 42 horis absolvit, secunda tribus diebus cum dimidio, tertia septem, & quarta septendecim. De sui cursus inaequalitate, jucundissima Jovis incolis praebent spectacula . Modo simul junctae, & statim disjunctae sunt, modo suo in meridiano ita dispositae sunt , ut alia supra alia in
emineat, modo cum duae oriuntur , duae aliae occidunt . Plurimum praesertim me delectaret perpetuus ille, cui indulgent eclipsium ludus: nulla enim praeterit dies, quin mutua interpositione, vel
sese invicem , vel solem obscurent. In eo sane
mundo ita familiares sunt eclipses, ut oblectent,
Saturnus omnium est planetarum a sole re motissimus . Eosdem habet respectus ad solem,