장음표시 사용
101쪽
etiam fideliter praedicando ). Praecipui Gulielmi a S. Amore asseclas id strenue fuerunt exsecuti; alii vero perrexere Scommatibus S. Τhomam et S. Bonaventuram sociosque eorum progi D-dere: missusque suil bedellus quidam, qui, praedicante Fratres Thoma de Aquino ordinis Praedicatoriam. libellum lamosum ad-Versus mendicantes et episcopum Parisiensem in conspectu populi et cleri adstantis perlegeret; quin opus suum incudi denuo imposuit Guillelmus, idque aliquantum mutatum obtulit Clementi l V, qui ei respohdendum curavit : Te multae litterae faciunt insanire 2). Haud secus SS. Thomae et Bonaventurae insensi
Pistorienses cum edixissent SS. Thomam et Bonaventuram, Sic in tuendis adversus summos homines mendicantium institutis vereatOS ESSe, ut in eorum defensionem minor aestuS, accuratio
major desideranda fuisset, a Pio Vl damnati suerunt 3ὶ, propterea
quod eorum Sententia erat scandalosa, in sanctissimos doctor iniuriosa, impiis damnatorum auctorum contumeliis favenS. 3. Pro more tamen malum semen non in sterilem agrum cecidit. Licet enim passim episcopi multi cum animi iucundi late exciperent Fratres ιὶ innumerabiles eis exstruerent vel exstruere Permitterent conventus, synodos celebrarent in quibus praecipiebant ut integra Observarentur concessa a sancta sede priVilegia, et si sedes apostolica eis amplius indulgeret vel indixerit indulgendum, hoc ab omnibus observaretur 5ὶ: suere tamen alii, qui diversis principiis imbuti, aliter omnino agerent; quin etiam, quum bona forsan eorum esset cau8a, nimia acrimonia eam PeS-Sumdarent. Hoc modo quatuor archiepiscopi et viginti episcopi die 6 decembris anni 4284 Parisiis congregati, ad se conVOcarunt praecipuos ex singulis ordinibus religiosos, doctores universitatis Omnes et innumeram scholarium multitudinem. Ad hanc concionem archiepiscopus Bituricensis, Simon de Belloloco, Verba episcopo parum digna habuit, non ridiculum tantum DO-men Fratribus Praedicatoribus imponens, sed non dubitans uni- Versitatem, maxime juvenes clericos, in subsidium episcoporum
102쪽
contra privilegia mendicantium Vocare : se, quotquot adessent episcopi, aliquando Parisienses scholares fuisse; auditores loca sua aliquando occupaturos; et proin non minUS BOrum quam Suum negotium agi in . Sermonem dein exorsus est episcopus Ambianensis, sed nihil reposuere regulares. At postridie Frater Minor et die sequenti Dominicanus pro consione populo paucis proposuit privilegiorum historiam; quod modo prorSus contrario secere paucis diebus post doctor Parisiensis et Ambianensis episcopus. Dubitabatur scilicet ac ultro citroque disputabatur an ex Mariatini l V privilegio 2ὶ et vi constitutionis Omnis utriusque serus
consessi Fratribus Minoribus et Praedicatoribus tenerentur eadem peccata parochialibus presbyteris confiteri. Partem amrmantem Henricus de Gandavo, doctor Parisiensis, aliique propugnabant; negantem regulares, praeter doctissimum Augustinianensem Egidium Romanum. Sed tandem, ut narrat Eberardus Rati-sponensis archidiaconus, in Annalibus ad anuum 4287, super
eadem quaestione omnes archiepiscopi, episcopi et totus clerus reoni Franciae solemnes nuntios cum aliis viris Sapientibus ad sedem apostolicam transmiserunt, et quilibet eorum centesimam partem omnium redituum et proventuum ecclesiaSticorum con. tribuit eisdem nuntiis pro Gyensis. Sed dominus Nicolaus, quamvis assumptus esset de Ordine Minorum Fratrum, eamdem quaestionem pro neutra paris voluit terminare. interea resederunt animi; et archiepiscopus Bituricensis, anno 1286 cum suis Susaganeis concilium celebrans, Sub poena excommunicationis universis ecclesiarum capellanis curatis praecepit, ut apud se haberent, diligenter intelligerent, et p0pulo eX ponerent canornem Omnis utriusque s us, constitutionem Clementis IlI ad Fra. tres Praedicatores Quidam temere sentientes, et diploma Martini IV ud Fratres Minores, Ad fructus uberes; tum constitutiones illas recensens, plane significat licere religiosis illorum ordinum sacerdotibus, quin obstet canon omnis utriusque Seoeus, audire fidelium consessiones, si a Romano pontifice et episcopis ad id suorint destinati, sacerdotum parochialium 3SSensu nullatenu S requi-
103쪽
Omnium tamen istarum controversiarum lames Parisiis extinctus non suit. Unde, ineunte saeculo xlv, alter Parisiensis pugil in arenam descendit. Magister nempe Ioannes de Poliaco, doctor theologus, Ioanne XXII papa, periculosos erroreS de Sacramento poenitentiae in scholis et praedicationibus vulgavit, contendens pontifici non fuisse potestatem concedendi privilegia, quibus fruebantur mendicantes. Hanc doctrinam AVenione in consistorio revocavit ipse Ioannes de Poliaco; dein vero publice Parisiis post inflictas a Ioanne papa XXIl censuras; ut colligitur ex ExtraVaganti Vas electionis so), edita um kal. Augusti anni 432 : quam idem pontifex ab omnibus episcopis in civitatibus et dice-cesibus suis, convocato clero et populo, promulgari jussit. Hactenus de controversiis Parisiensibus. 1. Postquam has tetigisset Thomassinus, pergit dein 5ὶ ad concilium generale Viennense, disseritque quasi serio ibi actum fuisset de revocandis omnibus regularium privilegiis. Sed ipsum testimonium Thomae Walsinghami, teterrimi mendicantium hostis, quod refert, debuisset eum id dedocere : ANTE illud Concilium, sic loquitur exaggerator ille, per totum orbem generaliter fuit divulgatum, quod omnes et singuli relistiosi empti ad ius
transirent commune. Unde solus ordo Cisterciensis papam adiit ANTE DICTI CONCILII CELEBRATIONEM p emptione sua pristina facilice Obtinenda. UOD ET OBTINUIT donis datis me quidem vera GulielmuS Durandus, episcopus Mima tensis, conscripsit ante concilium Tractatum de modo celebrandi concilii generalis, in quo multa
mira proposuit, adeoque quaedam 63 quae abSque scandalo memorari non possent, et abolitionem priVilegiorum regularium in. Quum id intellexerunt regulares, Iacobus, abbas Cisterciensium,
104쪽
non donis adiit pontificem et coopilium, sed accurato commentario, quem dignum censuit Raynaldus ut suis Annalibus in
Mendicantes non minus eximiam condiderum geriptionem, quam in lucem similiter emisit Baronii continuator 12ὶ; utroque scripto alibi utemur. Unde in ipso Viennensi concilio ne quidemacludi ab ullo suisse videtur, ut regularium privilegia revoca- irentur: sed abusus quosdam comprecendos proposuit Clementi V insignis aliquis praesul 3), quos reapse pontifex exstirpari iussit.'Ηi autem comprehenduntnr capite i Clementinarum de privilogiis
et privilegiatorum excessibus ι): quos regularium hostes numquam memorare negligunt. Sed Vanum est hoc artificium, ut recte mo-nsit Zallinger 5): Criminatores memptimum, inquiens, vel potius
adversarii sedis apostolicae, a qua privilestia earumdem emanarunt, aliud non assunt, nisi ut emenus privilegiaeorum et avustias potestatis episcopalis incredibiliter maverent; quasi nihil ab episcopis, eorumque vicariis et Saecularibus clericis contraretistiosos, eorumgus perpetuos labores, as mirificos religionis atque ecclesiae progreSSus, qui ipsorum debebantur sudori et sanssuini, peccatum umquam fuisSet. At hi, quaeso, e endant
constitutionem S. Pii U Ersi MENDicANrisu anni l 567 aliaque non pauca, in ipso jure contenta, justa relistiosorum stravamina, quibus per testes sacras resisti debuit; et dicant: PEccATυM scieri saecularis' NON coGNOVI Nisi pER LEGEM 6j. Hactenus Zallinger.
Locis vero ex jure citatis addere imprimis potuisset hic auctor ipsius concilii Viennensis, de quo agimus, decreta. Etenim, si in hoc generali concilio enarrati fuere seae casus, in quibuS religiosi excommunicantur et absolutio reservatur papae, et Septem culpae, a quibus sub certis poenis praecipiuntur abstinere, ibidem etiam praeterquam quod Gregorius IX jam praeceperat ut cesSarent praelati ab inserendo . regularibus.viginti septem grava
lin Continuat. Annal. Baron. ad an- sitas privilegiatorum, cap. I, Religiosinum l3l2, num. 24, tom. 23, pag. 563 lib. 5, tit. I. et Esqq. odit. Mansi. i5J Institui. duris scolos. lib. VI, tit. 2 Ibid. pag. 567. .. 36, num. 429, tom. 3, pag. 346, edit.
105쪽
mina lili, Viennae etiam, inquam, provisum est contra alia triginta, a quibus praelati abstinere jubentur et cessare sacere suos Subditos, quaeque generatim magis odibilia sunt quam excessus privilegiatorum. Laudamus itaque sacrum concilium, quod in privilegiatis et praelatis legum violationes cohibuit; simulque laudamus, quod aures non praebuit Durando Mimatensi, tot mira proponenti. 5. Multo magis serium fuit bellum, quod anno 4354 Avenione adversus Fratres Mendicantes motum, memorat Thomassinus 2). Sub Clemente scilicet VI horrenda quaedam lues ita pagos, Oppida et civitates depopulata fuerat, ut ex decem hominibus vix unus evasisse reseratur 3ὶ . Presbyteris parochialibus passim suga sibi consulentibus ιὶ, Fratres pro Christi fidelibus animas suas exposuerant i5). Hinc grati fideles spiritualia in tanta necessitate seminantibus reddiderant temporalia : unde Fratres Mendicantes sua repararant ac Ornarant monasteria, et noVR a pluribus civitatibus et oppidis invitati exstruxerant 6). Feriit haec res parum aequos nonnullorum clericorum oculos. Quocirca postulatum fuit a Clemente Vl, ut Mendicantium ordines aboleremtur, Vel saltem ut deinceps non solum quarta pars funeralium sed integra massa curatis redderetur. En ut rem narrat in suo Chronico continuator Gulielmi Nangiacensis ): Anno Domini 135Ι insurreaeerunt domni cardinales et praelati alii multi cum
mayna multitudine curatorum contra relistiosos mendicantes incuria Romana, volentes et petentes a domino papa Clemente VI EORUM ANNULLATIONEM ET QUOD DEFICERENT IN sE : Episcopi allegantes fortiter in consistorio, quod ipsi Mendicantes non erant ab ecclesia vocati et electi, et quod eis non incumbebat fidelibus pra&dicare, neque confessiones audire, sed neque sepulturas recipere alienas : unde requirebant dicti praelati cum curatis, Quod IPSI MENDIcANTES CAssARENTUR vel quod Saltem cessarent a praemissis
106쪽
AM AD MINUS QUOD NON SOLUM QUARTA PORTIO DE SEPULTGRIs ALIENIs BARETUR, SED TOTUM AM0LUMENTUM IPSIS CURATIS EX INTEGRO REs-DERETυR : quia nimis erant ditati ipsi Mendicantes de talibus sepulturis, prout dicebant ipsi praelati et curati. Emo et similia praelati et curati allegabant contra Mendicantes, et multo plura; magno de hoc sermone contra ipsos facto per domnum cardinalem et praefatis Mendicantibus ibidem praesentibus et nihil ad objecta respondentibus, sed potius cogitantibus illud quod scriptum
mi : ESTOTE IN PACE, ET DOMINUS PUGNABIT PRO Vosis : quod statim
ibidem factum est. Nam, sinitis dictis allegationibus contra ipsos, domnus papa statim pro Mendicantibus verbum sumpsit, allegans pro parte Mendicantium, eleganter ostendens permulta iura et scripturas, dictos Mendicantes non esse Sic spernendos, ut illi diserant, nec cassandos; probans eos a Deo et ecclesia fore vocatos ad auoeilium restiminis ecclesiast, licet tardius quam de multis, etiam eos inter alios vocatos deberi merito computandos. . . Objecit etiam domnus Papa ipsis praelatis et curatis, de quo, si ipsi tacerent Mendicantes, de quo ipsi populo praedicarent '... Addidit autem domnus papa, quod idcirco multi praelati et curati odio habebant Mendicantes, et eis claudebant
temporalibus aliqua aedincia construaeerant, non erat dolendum; quum hoc totum esset, ut dicebat domnus papa, in suis aedissetis appositum ad dρoorem totius universalis sanctae Dei ecclesiae, non in voluptatibus et actibus impudicis ... Tandem dimit eis domnus papa, quae et quatia mala et quanta ememebant ecclesiae, si ea, quae ipsi praelati petebant contra Mendicantes, sinaliter obtinerent. Dimit tamen eis, quod si aliqua haberent contra ipsos religiosos, ponerent in scriptis eLatiis converso; et ipse domnus papa daret eis optimos auditores. Et sic vacui recesserunt dolentes et confusi, religiosis staudsntibus et laudantibus Deum verum. Quid autem factum fuerit post haec ignoratur. Hactenus monachus Benedictinus , Gulielmi de Nangis continuator
107쪽
6. Non diuturnus, inquit Thomassinus IJ, fuit fructus hujus victoriae ab memptis reportatae r et pergit dein ad gesta archiepiscopi Armacani in Hibernia : de quo audiamus denuo continuatorem Gulielmi de Nangis, cujus fidem omnes depraedicant 2ὶ :Anno 1357 archiepiscopus Armacanus, primas Hiberniae, tranSivit ad curiam Romanam, praedicaturus contra religiosos Mendicantes, faciens contra ipsos libellos et tractatus, allegans Drtissime ipsos ab ecclesia non debere sustineri, et dicens inter caetera et asserens, quod Christus et apostoli licet essent viri pauperes, numquam tamem fuerunt modicantes. Allegat autem multa jura et scripturas IIT AB EccLEAIA DELEANTUR, vel Saltem ut aurilio privilestiorum pro praedicationibus, confessionibus ac Sepulturis, et eaeemptionibus priventur. E contra autem --ἰwiosi praefati non amplius quam sem artistulas haereticos sibi Objiciunt et opponunt, sed qui praevalebunt, in sine liquidius -- parebit. Finem narrat Τhomas Walsinghamus, Odium suum in Mendicantes et curiam Romanam satis pandens per Scommata, quae cum aliis historicis monumentis pugnant, nobisque proinresecanda videntur : Tandem proh dolor, inquit, ... Fratres Sua privilessia, sicut ante, sub data nova obtinuerunt 3 .
. Vertit se dein Thomassinus in bullam, quam quod mireris sibi ignotam latetur, in bullam N cIO QUAM privilastiorum, inquiens ). Iuverit de ea audire virum regularium hostibus
nou SuSpectum, continuatorem Historiae ecclesiasticae Fleurisii :At ander P, inquit 5ὶ, a concluso concilio Pisano Semper mo rabatur Pisis: et quum eae ordina Fratrum Minorum erast, votuit Mendicantibus caritatis et praedilectionis suae signa eaehibs- re concedendo eis bullam, dis 12 octobris datam et ad Omnes eccisSim praelatos destinatam: in qua, in memoriam revocam bullas Bonifatii VIII et Clementis V pro Praedicatoribus et Minoribus, declarat hos non secus ac memitas S. Aussustini et Carmelitas, ad quas emtemsae fuerant, in eorumdem privilesiis-rum pOSMSSione consimari. Refert ibidem Joannes de Poliam
108쪽
- 105 articulas a Joanne XXII conssaeos eiusque retractationem. De.
mum consimat decreta Bonifatii VIII et Ioannis XXII de pri.
vilestiis Mendicantium damnatque propositiones adversas, non impeditus canone OMNIs UTRIUSQUE sEXUS, aliisve quibuscumgus statutis contrariis. Haec biala multum commovit universitatem Parisiensem, quae testatos, qui quid rei esset indagarent, Pisas destinavit. Retulerunt hi a se visam esse bullam plumbo sigillatam, et per eam concedi Mendicantibus ut in paro iis omnia sacramenta ministrarent, et reciperent, quae eis Osserrentur, decimas. Hac novitate irritata universitas statuit e sinu suo eoepellendos esse omnes Mendicantes, eosque conrionari non posse Parisiis, priuSquam aci se detulissent orioinale bullae einemplar, stamque ejuraSSent.
Reliqua narrat ipse Thomassinus 4ὶ ex monachi Sandionysiani
historia, videlicet paruisse Dominicanos et Carmelitas: monachum S. Martini de Campis publice praedicasse eam Bullam obtentam fuisse se nescientibus et imprudemtibus, nec eam sibi probari; Carmelitas idem professos esse; et, quum caeteri Mendicantes obstinatius bullam retinermi, regis nomine et auctoritate, interpellatione autem universitatis, signincatum illis esse, vetitos esse et parochos et presbyteros omnes, intentata temporalium rerum Omnium jactura, ne quem eorum paterentur suis in eccle-Siis praedicare vel confessiones eaecipere. Pergit vero Continuator
Feurisii 2ὶ : Demum Cancellarius Ioannes Gersonius jussu uniis
versitatis conrionatus est contra bullam papae, et conclusit id rescriptum intolerabile esse, componi non pOSse cum ecclesiae commodis, et ut trie annihilandum esse, quum hinc turbari possit ordo hierarchicus praelatorum sanctae ecclesiae, quorum jur bus derogatur. Quam concionem schismaticam, tunc a GerSO-
Diο quem papa superiorem factum diceresὶ habitam, legere est inter ejus opera ubi hunc titulum habet 3ὶ : Sermo factus ad
populum Parisiensem eae parte universitatis super facto buttae Mendicantium anno 1409. Hunc sermonem sequitur ιὶ : Joannis Gersonii doctoris et cancellarii Parisiensis cmsura et plurium
109쪽
in theolossia professorum circa bullam a Mendicantibus mior tam a summo pontifice Aleaeandro V, datam anno 1409, Iv id. oc. tobris. Ex Sermone delibabo tantum sequentia : Si dicat aliquis, inquit Gersonius Ι), Papam eoS mittere; VIDENDUM EST ΛN SIT
NECESSITAS : NON ENIM DANDUS EST CURATOR AUT COADIUTOR PRAELATO AUT ALTERI, IPSO INVITO, SINE DEFECTU EIUS AUT IMPOTENTIA ; ALIOQUIN GRAVATUR : QUOD NON VULT AUT VELLE NON DEBET FACERE PAPA FRATRI-
Bus suis Haec ille, qui ibidem docebat 2ὶ quod ad universitatem
Parisiensem, filiam restis spectat secundum doctrinam de sanctae ecclesiae judicare gubernamine. 8 In concilio Constantiensi sic dein disserit Thomassinus 3), remocata sunt aut irritata privilegia omnia quae concessa fuissent a tempore obitus Gregorii XI, hoc est ab initio schismatis; indiscriminatim obducta sunt omnia, Sive a veris, Sive a veroS SE jactantibus pontificibus indulta forent. Eaecipiebantur tamen, 19 qum in ipsa fundatione fuissent concessa...; 2' quae data fuis-SUrit assensu eorum, quorum intererat. Praeter morem nullas malevolas animadversiones hic subjicit Thomassinus : et quidem quid subdidisset Nam vere in hoc concilio comprobata suere Vetera privilegia. sed illa sublata, quae pontifices necessitate tantum temporum adacti censebantur conceSsisse, ut nempe quisque partes seu Obedientiam Suam adaugeret: ne enim in pejus res christiana rueret, per schiSma eis non licebat postulata etiam minus aequa repellere. Quocirca regulares non minusquam saeculares opportunissimum habent Constantiense d
9 Τransit illinc Τhomassinus ιὶ ad novas Parisienses controversias, quas verbo tantum tetigerat Raynaldus 5ὶ, et qui dem non satis recte, ut ex continuatore 6J Fleurisii, eas multo susius explicante, liqueι. En hujus res Summa. Concesserat Nicolaus V Mendicantibus facultatem excipiendi consessiones tempore paschali. Rescivit id Parisiensis universitas, et continuo coram se citaVit regulares, eis jubens ut durarent Nicolai V
110쪽
107 bullam eamque intra certum tempus reVocandam curarent. Restitere Mendicantes, periuri declarati fuere et ex universitate ejecti. Re ad Callistum ill delata, confirmavit pontifex praedecessoris bullam et Parisiensium acta irritavit. Ast hi magis magisque commoti obedire detrectarunt. Hinc compulsi suere Men dicantes viam mediam inquirere : archiepiscopus nempe Remensis, Parisiensis episcopus et partamentum regium intercessere et proposuere ut declararent Mendicantes se per hanc bullam nullum ins novum adipisci: sed id rejectum est ab universitate. Proposuere dein ut Mendicantes ad proximum concilium reserrent hujus bullae examen, et interea decreto Lateranensi et Gallicanorum sententiae adhaererent. Ast illud his non placuit. Hinc Callistus papa, ut pacem reduceret, redegit omnia privilegia adsensum Clementinae Dudum. Parisiis paruere huic praecepto re- gulares. Ast Romae non item sentiebant plures ordinum generales praepositi: quo reserenda videntur quae tradit Raynaldus de formula provocationis ad goncilium, condita ab ordinum magistris: at ejusmodi factione, inquit ηὶ, Franciscus Roverius, Minorum minister generalis, dein Sixtus papa IV, sese non implicuit, atque apud Paulum est professus, se ab eo facinore abstinuisse. 10 omnium terribilissimae machinae, quae umquam adVersus
Mendicantium privilegia mota fuit , meminit dein Τhomassi-nus 2ὶ. Ast Agidius Viterbiensis, generalis praepositus Eremitarum S. Augustini et S. R. E. cardinalis optivise nos docebit quid in Lateranensi concilio acciderit, quum ipse cum generali Praedicatorum magistro omne sere hujus negotii pondus Sustinuerit. Hactenus, inquit in litoris ad universum suum ordinem 3ὶ, quadriennio laboravimus. Eaestincto enim Iulio Πponti ics marimo, ac creato Leone X, omnium mortalium mitissimo, clementissimo, humanissimo, reverendiSSimo, re verendos dominos praelatos spes incessit invademdarum relissionum et abrogandorum privileolorum : quod diu totis animis emptaverunt, et ad id, a quo Iulii durities absterruit, Leonis tum mansuetudo, tum lenitas invitavit. Data ab