De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

- 88 sint, nisi visitent, eaehibendae, auctoritate praesentium ne quisquam dioecesanus aut praelatus alius a vobis procurationes hujusmodi eaeissere vel eoetorquere praesumat. Fru Stra quoque tentarunt episcopi abbatum electioni praeesse ; Gregoriano quippe edicto lj a multis deinde Romanis pontificibus confirmato, cautum eSt ne ullus episcopus aut quiἰlbet, cujuscumque dionitatis aut praeminentiae emistat,mstularem electionem abbatum ipsius ordinis impediat aut in ea quomodolibet se insterat. Hoc enim et sanctissimis illis monachis et Romanis pontificibus persuasum erat Chartam caritatis, quae novi Ordinis sundamentum et compago esset, inutile Vacuumque lare documentum atque unive sam congregationem dissolutum iri, Si quae pars concederetur episcopis in monasteriorum administratione. 4 Verumtamen exemptiones Omnes non probabat S. Bernardus, longe splendidissimum congregationis Cisterciensis lumen nec nisi aegerrime vi bat monaSteria, quae ab origine episcopis subdita essent, solvi ab eorum jurisdictione . quia justitiae ordinique hierarchico contrarium id ei videretur et plerumque nonnisi ex superbia abbatum aliorumve avaritia proficisci. Qua propter sub annum 4 426 in libro de Officio episcoporum 23 acriter carpsit abbates, qui praepostere eccleSiarum suarum libertatem ambirent, et sub annum 4 l 46 in libris de Considerationo non

pepercii dilectissimo suo discipulo B. Eugenio papae ill s3j. Et

reapse abusus invalescebat non minimus. Sed multum aberat ut sanctissimus vir culparet exemptiones Omnes; laudabat libertatem monasteriorum, quae ab ipsa sua landatione ecclesiae Romanae data suissent; laudabat etiam exemptiones monasteriorum quae prius episcopis subdita fuerant, Si necessitas aut vera quaedam utilitas eas concedi suaderet. Audi enim ut sermonem illum ad B. Eugenium concludat : Quid, inquis : prohibes dis. pensare ' Non, sed dissipare. Non Sum tam rudis ut tonorem vos dispensatores, sed in aedificationem, non in destructionem. Denique quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Ubi necessitas umet, eoecusabilis dispensatio est : ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est. Militas, dico, communis,

482, edit. III s.

92쪽

non propria. Nam cum nil horum est, non plane sidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen monasteria, sita in diversis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa sui fundatione ad sedem apostolicam pro voluntate fundatorum quis nesciat δ Sed aliud est quod lamitur denotio, ali quod molitur ambitio, impatiens subjectionis.

5 Quum itaque probaret sanctissimus abbas privilegia quae

propter utilitatem et non Ex cupiditate concederentur atque ordinem suum, ex tot constantem monasteriis, sub uno praesidest capitulo generali constitutis, stare non posse cerneret nisi ab episcoporum sententiis liberi essent abbates; postquam ecclesiae Romanae, adeoque universae hoc Supremum praestiterat beneficium, ut eam a schismate Petri Leonis liberasset, et innocentium ligenuinum esse papam omnibus suasisset; aliam mercedem admittere noluit nisi ut ordinis sui abbates ab auctoritate episcoporum immunes fierent. Quae ex ipsius mei innocentii ii diplo- male, anno 1 l 2 dato, intelligimus 4j. Innocentius, episcopus servus Servorum Dei, dilecto filio Bernardo, Claraevallensi abbatis sque successoribus regulariter substituendis in perpetuum .... Ceterum quam firma perSeverantique constantia, causam

beati Petri et sanctae matris tuae Romanae ecclesiae, dilecte sili in Domino Bernarde abbas, incandescente Petri Leonis schismate 'mor tuae relistionis et discretionis susceperit defensandam, et se murum ineaepugnabilem pro domo Dei opponens, animos restum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam secularium personarum ad catholicae ecclesiae unitatem et beati Petri ac nostram obedientiam frequentibus amumentis et ratione munitis inducere laboraverit; mayna, quae ecclesiae Dei et nobis provenit, utilitas manifestat. Quamobrem tuis justis assi. deriis accommodantes assensum, beatae Mariae Dei oenitricis

monasterium, cui Deo auctore praesides, cum Omnibus ad ipsum perirnentibus, apostolicae sedis patrocinio communivimus : Statuentes ut, quaScumque possessiones aut bona, quae ad eumdem lacrum in praesentiarum juste et canonice pertinere nOScuntur,

aut in futurum concessione pontificum, liberalitate restum vel principum, oblatione βdelium seu aliis justis modis, auoeiliante

93쪽

Domino, et conferri contisterit, sirma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Prohibemus ne aliquis archiepiscopus aut episcopus te, vel successores tuos, seu aliquem abbatem Ci- Sterciensis ordinis, nisi pro fide ad concilium vel synodum venire compellat. Quia vero Cisterciense monasterium hujus religionis Oristo est atque principium, nostra concessiona hac praerostativa non immerito staudeat: ut siquando fuerit pastore proprio viduatum, quemlibet abbatem de omnibus abbatibus vestri ordinis, vel monachum sibi libere praeficiendum eligat, et absque aliqua contradictione obtineat; ceteris vero vestri ordinis abbatiis, quae unam vel plures abbatias habent sibi subditas et de Sui corporis fructifera copia derivatas, abbate suo rebuS humanis sinempto, eligendi quemcumque maluerint de sibi subjectis abbatibus, vel quemlibet monachum de omnibus praefatae relissionis congregationibus, libere sibi in abbatem eligat et habeat.

Porro Conversos vestros, qui monachi non sunt, post factam in vestris coenobiis professionem, nullus archiepiscoporum, epiSCO-porum vel abbatum, sine vestra strata licentia suscipere, aut SuSCπtum retinere praesumat. Statuimus ut de laboribus, quosvOS et totius vestrae congregationis fratres propriis manibuS si Sumptibus colitis, et de animalibus vestris, a vobis decimaS expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli emo, etc. ConservantibuS vero eidem loco quae sua sunt, sit pam Domini nostri Jesu Christi di quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, stapud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Esto Innocentius, catholicae ecclesiae episcopuS. Eoo Matthaeus, Albanensis episcopus. Esto Romanus, diac c ard. S. Mariae in Porticu.

Ego Iohannes, tit. S. Grisostoni presbyter Card. Ego Gregorius, diac. card. SS. Semii et Bacchi. Datum Lugduni per manum Atmerici S. R. E. diag. card. Et cancellarii, XIII kal. martii, indict. X. incarnationis dominicae anno MCXXXI ponti io. domini Innocentii papae secundi anno

tertio.

6 Verumtamen nonnullsecclesiarum praelati, Cisterciensium ιibertatibus invidentes, cum eis non liceret eae apostolicae Sedis indulto in illos emommunicationis vel interdicti sententiaS pro mu*are, in tenentes tenanciers) seu βrmarios sermiersi, ad

94쪽

- 91 annuum redditum terrarum illorum emtraneos et illos proprio nomine eoecolentes vel alias eis communicantes, sententias pr

serebant memoratas. Quapropter Alexander papa il ηὶ concessit anno 4462 universo ordini Cisterciensium quod βrmarii, tenentes seu servientes eorum, in terris eorum satiati, a iurisdictione cujuscumque judicis Ordinarii ecclesiastici essent quieti, eorumdem judicio reservato abbatibus Cistersiensibus. Verumtamen tum nondum omnino ab Omni episcoporum dice-cesanorum auctoritate libera erant Cisterciensia monasteria ; ita

ut adhuc ab eis benedici deberent abbates, ordinari monachi aliaque quae episcopalis sunt ordinis accipere. Sed quum operam suam saepius illegitime negarent episcopi, paulatim factum est ut Romani pontifices coacti fuerint nova illis privilegia concedere, quibus prorsus ab omni aliena jurisdictione immunes lacti sunt. Sed haec nolim talius declarare. Quae vero fuit conditio Cisterciensium, eadem sere suit Omnium aliarum congregationum monasticarum; ita ut, quum mendicantium religiones ortae Sunt, de jure quasi communi esset ut ordines seu congregationeS regulares, quibus non regula tantum, sed et gubernium commune esSet, non episcoporum, Sed

solius Romani pontificis jurisdictioni subessent. Sic ordines Fratrum Minorum et Praedicatorum, ut a Romano pontifice con irmati sunt, ab eodem ab episcoporum jurisdictione exemptisuerunt et uni sedi apostolicas subditi. Non aliter ordines serVO-rum B. Mariae, Eremitarum S. Augustini, Carmelilarum et infinita multitudo aliorum. 8 Atque hoc valde notabile est, non a religiosis laxioris Vitae, sed a sanctissimis viris semper studioso quaesitum fuisse ut ordines sui sub unius Romani pontificis auctoritate milita rent. Hoc studium primorum Cluniacensium abbatum, qui omnes sere coelestium honoribus aucti sunt; hoc studium primorum Cister- ciensium abbatum, quorum minor non suit sanctimonia et virtus;

hoc studium S. Francisci Assisiatis, S. Dominici, S. Philippi Benitii, S. Ignatii de Loyola et tot aliorum, qui saeculo XVI et

deinceps nova instituta landarunt : ut, si nomina sanctorum

95쪽

Omnium qui necesse esse arbitrati sunt ut ab episcoporum jurisdictione ordines viriles sint liberi, reserre velim, prope infinitus laturus sim. Neque aliter senserunt doctissimi sanctissimique pontifices : quorum licet alii educati suissent in saeculo, alii in claustro ; alii severae, alii benignioris essent indolis; alii literas

aut res politicas amarent tractare, alii pietatem colere et neg tiis ecclesiasticis occupari, una tamen eorum suit sententia et vox Ordines regulares, qui unum Superiorem generalem 3gnOScaut, Stare non pOSSe. si commune gubernium interventu plurimorum episcoporum turbetur, adeoque uni sedi apostolicae subjici debere : adeo ut exemptionum regularium hOStes ne unum quidem Romanum pontificem indicare possint qui aliter senserit. 9 Neque inter sanctos abbates aliosque praelatos regulares quempiam reperire potuerunt, sibi consentientem. S. Bernardum quidem producunt; sed verba decurtant et diploma ab innocentioli pro universo ordine impetratum silentio premunt. Hinc consu-giunt ad S. Franciscum, sed pejori fortuna. Utique Scripsit sanctissimus vir in testamento suo l) : Praecipio firmiter per obedientiam fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in curia Romana per se, nec per interpositam perSmam, nec pro scstrata nec pro alio loco, neque sub sp ecie praedicationis neque pro perSecutione Suorum corporum rsed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram ad faciendum poenitentiam cum benedictione Dei. Sed non alius est hujus praecepti sensus quam Chariae caritatis Cisterciensium, in qua haec occurrunt : Nec aliqua ecclesia, vel persona ordinis nostri adversus communia ipsius ordinis instituta privilestium a quolibet postulare audeat vel obtentum quomodolibet retinere. Non enim minimum incurrunt religiones periculum, si singulares homines aut singularia monasteria obtentu pietatis, saecularitatis vel dignitatis privilegia sibi obtineant, non omnibus communia. lnde scilicet impeditur plerumque superiorum auctoritas, aequalitas Daterna destruitur, enarvatur regularum vis, excitatur aliorum invidia, aliorum contemptus, Verbo ipsa corporis compago, quae in omnium rerum communicatione et societate consistit, solvitur. Quamobrem adversus hanc labem in omnibus

96쪽

sere religiosis ordinibus nonnulla provide constituta sunt. Sic

voluit Gregorius papa Xlli 'ὶ Everardi Mercuriani, praepositi

generalis, supplicationibus inclinatus, in societate Iesu privilegia, quomodolibet concessa, sive directe siVe per communicationem, usurpari juoeta societatis hujusmodi instituiti rationem,

nes et procedendi modum, in praedictis societatis domibus, collegiis, congregationibus, concionibus, lectionibus, disputation bus, caeremoniis et aliis cujusvis generis actionibus publicis et privatis; quibus cautum ne uSpiam introducantur diversitates. Sed, ut integra persisteret 8uperiorum auctoritas, declaravit idem ponti sex quod privilegia, immunitates, einemptiones, facultates, conc SioneS, indulta, induissentiae, remissiones, stratim et literae hujusmodi, necnon et ipsi societati nominatim, vel ejus praeposito, aut personis seu locis hactenus concessa seu in posterum concedenda, praedicto et pro tempore eoeistenti praeposito Oenerali societatis hujusmodi concessa esse intelligantur: qui illa per seipsum, vel alium seu alios, ab eo vel ejus commissione electos seu eligendos, quibuscumque locis et personis dictae societatis, Sub ejus societatis obedientia, emissis tribus votis etiam simplicibus, degentibws, prout magis eaepediens fuerit, communicare libere et licite valeat. Hoc itaque jussit S. Franciscus ut nullus ex suis fratribus aut conventibus singularia haberet PriVilegia, sed nequaquam ut nullus, nec universus ordo literas ullas apostolicas ullave privilegia, quae ad commune bonum conducerent aut certe -adversa non essent, obtineret. Hujus enim

generis literas impetravit ipsemet, impetrarunt pOSt eum omnes ministri generales multique sanctissimi viri. Atque ex illa quidem beatissimi patriarchae cura plane apparet quam exitiosum sit religiosis ordinibus singularitates aliasque diversitates admittere : a quibus Vix aut ne vix quidem caVeri potest, si, quot sint episcopi, tot viri extranei nullumque singulorum institutorum usum aut experientiam habentes, domorum quae in uniuscujus que dioecesi sitae sunt gubernium participant. 40 Neque dissicile foret ingentem producere episcoporum turmam, quibus omni tempore persuasum suit necesse esse ut con-

97쪽

gregationes viriles a suo jurisdictions exemptae sint. Re quidem vera suerunt etiam nonnulli quibus hoc privilegiorum genus, nedum placeret, tollendum Videretur. Sed neutiquam umquam magnus suit istorum numerus, neque eorum auctoritas, nisi paucissimos excipias, a Virtutum praestantia, scientiae laude aut laborum magnitudine commendata. Hoc, autem maxime pupugit aliquos quod Romani pontifices facultatem secerunt regularibus administrandi sacramenta aliquot et praedicandi verbum Dei absque episcoporum dicacesanorum interventu. Sed haec privilegiorum forma ita imminuta est, ut nihil sero amplius supersit nisi quod obstet quin episcopi regulares a sacro ministerio pror8us

arceant.

98쪽

I. cur omni tempora Poligiosi cunctioquo oorum res odio multia fuerunt. 2. Quorsiae Parisionaea , suscitatae a Gulielmo a s. Amora circa annnm I 256. 3. Quorsiae Parisiensos anni 128 I si l32I. 4. Quorsiae, anto concilium Viennenso anni I 309 subortae. Monitum gallingori

5. Quorsiae Aventonenssa anni 135 l. 6. Quersiae archispiscopi Armacani anno I 357. T. Quorsiae univorsitatis Parisionais anni 1409 do Bulla Alaxandri V. 8. Quas in concilio constantiensi anno 14ΙT gesta sint. 9. Querelae Parisienses anno l456 ds Bulla Nicolai V. 10. Quae acta sint in concilio Laisransnai anno l5l 5 sub Leons X. II. Invitatur Isctor ad judicandum an quidpiam hae qusrelae contra privilegia

Iuverit tamen brevem historiam exhibuisse praecipuarum controversiarum de regularium privilegiis. De his vero ut rectum judicium seratur, imprimis. animadvertendum est Christum non venisse in hunc mundum qui pacem mitteret, sed gladium :unde bellum atrox semper exstitit semperque exsistet mundum inter et christiana instituta ; adeo ut, siquis res penitius inspicere velit, lacile cernet inimicitias potius geri adversus statum

religiosum quam adversus privilegia neque privilegia impeti nisi quod minori odio minorique impietatis specie impugnari posse videntur quam ipsa religiosorum conditio, ipsius Christi, verbis

aperte nixa. Qui enim clamitant contra aliorum privilegia atque hinc natam operositatem, iidem adoriuntur pium aliorum Otium ;et qui regulares exemptos quos proscindant non habent, iidem plerumque moniales et fratres, episcopis subditos, lingua Verberant. Sed a saeculo IV aerae christianae reperimus hujuscemodi oblocutiones. Iam suo tempore dicebat S. Antonius, ut resert S. Athanasius, neminem ita Odio esse diabolo quam monachos et

99쪽

probos christianos. Neque mirum proin est Arianos, Donatistas, Vigilantia nos aliosque usque ad haec tempora haereticos et impios monachis insestos fuisse; cupidos avarosque quOScumque passim insidiatos esse eorum bonis ambitiososque eorum libertati; praepotentes in eos, qui pro christiana fide viriliter stabant, flagriS, carcere, caede saeVitSse, omnigenis probris et incusationibus Christi martyres Onerantes; invidos Oblocutos esse eorum sacro ministerio ; et innumera id genus accidisse inter medias de monachis querel3S. Non igitur inquirendum est an querelae exortae suerint adVersus regularium privilegia, Sed an justae, an aequae, an Sincerae. Deinde statuendum est summum pontificem principalem ordinarium omnium ecclesiarum esse, et nullius jura laedi quum ipse hac sua utitur potestate; praeterea eum e8Se judicem contrOVer-

datorum Ortae suerint; et demum favendum non esse rebellibus,

sed fidolibus Romanae ecclesiae filiis. 2 Quibus positis, veniamus jam ad praecipua harum querela

rum capita et fortunam : quae tamen ita contrahenda videntur, ut eas tantum tangamus res de quibus sermonem instituit Thomassi-nuS, praecipuus privilegiorum regularium hostis et Espenii, Febronii, Scipionis Riccii aliorumque dux . Atque ut etiam in his modus adhibeatur, non directe consutabimus illius erroreS; Sed, rebus Secundum veritatem historicam expositis, lectorem remittemus ad ea opera, in quibus haec multo susius expenduntur.

Porro meminit imprimis Thomassinus controversiarum Pa risienSium. Earum causam aperit Τhomas Cantipratensis 2ὶ bis

Verbis Summa autem in supradictis magistris et aliis Sm-cularibus clericis invidiae causa fuit, quod Fratres Parisiis plures et prope omnes litteratiores in scholis auditores habebant

et in restimine praeeminebant. Iam pridem hic lames discordiae in animis latebat, quum Gulielmus a S. Amore et nonnulli ejus

3SSecide Opport unam se nactos esse arbitrati Sunt occasionem ΘΣ-

100쪽

pollendi ex universitate Parisiensi S. Thomam, S. Bonaventuram aliosque religiosos doctores : sed res pro machinatorum votis non successit l; quocirca Gulielmus a S. Amore manum calamo applicuit, et contendit 2ὶ mendicantes non tantum a

scholis verum etiam a Sacro ministerio arcendos esSe: a Summo

pontifice alios quidem mitti posse ad praedicandum, Sed nequaquam regulares, salva hierarchia; ab his nil agi posse, etiam jussu pontificis, absque licentia presbyterorum parochialium:

Fratribus ab episcopo vel papa canonice destinatis consessos non Satis sacere praecepto de consessione annua; Fratres de Evangelio non posse vivere. quod in clericorum 81ecularium detrimentum cederet, etc. Quum haec in libro De periculis novissimorum temporum lucem aspexissent, ingens hinc turbatio orta est: ast certissime constat, ut loquitur Τouron 3), qui haec suse post Dupin, Fleury, Du Boulay, Echard alio8que examinavit, episcopos Gallicanos ante omnes, adversum id opus commotos fuisse; non videri ullum fuisse, qui ante vel post Aleaeandri IV damnationem illi faverit; et in Gallia non secus ac in aliis regionibus catholicis ecclesiae praesules perreaeisse eadem benevolentia et fiducia prosequi eos, quos ut falsos prophetas traducebant doctores et aliquot clerici Parisienses. Ad pontificem, Anagniae residentem, liber delatus est circa annum 1256. Regularium causam dixere S. Thomas, S. Bonaventura et B. Albertus Magnus: unde

Alexander IV proscripsit Gulielmi librum eumque ignibus cremari jussit : cui sententiae subscripsere ipsim et Parisiensis academiae legati ij. Scripsit dein ponti sex ad episcopos Turonensem, Rothomagensem et Parisiensem, eis mandans ut omnes magistri et alii, qui asseruissent quod O. Praedicatores et Minores de licentia vel commissione Romani pontidota seu dioece-Sanorum episcoporum praedicationis mercere Ospicium et conses. Siones audire libere non valebant, TAMQύAM PER B0C SACERDOTIBUS

SEARCH

MENU NAVIGATION