Mandatum episcopi sancti Pontii de publicatione sentetiæ plurimorum sacræ facultatis Parisiensis doctorum, quos de variis propositionibus consuluit. Quae ad dogmata, moralem, & Ecclesiae disciplinam spectant

발행: 1699년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nalis Pacecus eiusmodi versiones in Galliis interdictas

Sed ea prohibitio non alia est a censura Sacrae Faculi tis Parisiensis supra memorata. Praeterea vero , quod

tunc temporis prohiberi debebat, id hodie permitti 'oportere deinceps judicatum est , & ut postmodum declarabitur statutum est ab universo Ecclesiae Gallicanae Clem ut Biblia omnia in Gallicum se monem verterentur. Multae phst celebratum Concilium prodiere sacrorum librorum editiones, tum in Gallicam tum in alias etiam linguas conversorum non ab hominibus modo privatis sed ab illustri celeberrimorum Τheologorum coetu , MI Episcoporum auspiciis atque authoritate. Theologi Lov nienses sub finem ultimi saeculi in Gallicum sermonem Biblia universa traduxerunt. Clerus Gallicanus in comiatiis anno celebratis jussit Gallice reddi scripturam sacram universam : cujus decreti vi electus unus e multis Pater Amelotte qui hanc quam prae manibus habemus novi Τestamenti interpretationem adornaret. Ejusdem

decreti mentionem facit in litteris ad permittendam novi Testamenti editionem concessis Rex Christianissimus, ea de re certior factus a D. de Marca Tolosensi Archiepis. copo & D. de Bertier Episcopo Montalbanensi quibus illa clua demandata fuerat ut qui huic versioni operam

navaret, investigarent. Leguntur etiam Dom Bituricensis Archiepiscopi comitiorum illorum Secretarii , ne non & Episcopi Montis Albanensis Praesidum unius, testia ficationes. Ii ne tandem esse dicentur illi Praestiles ac Theologi qui leges ac regulas Concilii Tridei tini a thenticas infregerint 3 Quod si contigerit quasdam pros cribi Bibliorum versiones, eam v. g. quae seerat a Rena to Benoist instructam, de hac quidem conceptis verbis assirmat Cardinalis Duperon non ideo fuisse Magistro Renato Benoist litem intentatam quod Biblia vertisset,

sed. βIod Genevensem eorum interpretationem edidisset quam quid in rite correctam a se existimans , innumeris tamὸ mentiscatentem reliquerat quae menda ab Illust. Archiepi copo Parisiensi ct a Sorbonά detecta ac condemnata sunt. Respon. lib. 6. cap. 8.Fortasse Author propositionis pro editis in Concilio

32쪽

decretis habuit pii Iv. & Clementis VIII. regulas quae Iiabrorum vetitorum indici praefiguntur & vulgo extant ad Calaem Concilii. Si ad illas regulas attendit dupliciter hallucinatus est. I. quod eas Concilio Tridentino tribuerit habueritque pro legibus authenticis & ab Ecclesia universa receptis rQuamvis constet illas in Galliis legum loco non esse , ibique nullatenus observari plurima eorum quae in illis regulis praescribuntur. 1. QPod in iis animadvertere se

crediderit scripturae sacrae in vernaculam linguam tran- satae prohibitionem, quamvis earum regularum quarta

Mius lectionem concedat saltem iis qui hanc ab ordinario veniam acceperint. Id in causa filii cur Cardinalis Bellarminus Chemnitium mendacili arguerit qui propotationem ab hia non ita dissimilem emiserat. Imb vero in tertium quemdam errorem offendit prohibitionem illam latius & ultra legem extendendo, quandoquidem constat, ut evincit Cardinalis Richelius, nunquam neque ab Ecclesia , neque a Summis Pontificibus prohibitam esse omnino Bibliorum lectionem in vulgarem linguam converserum, sed eam prohibitionem ad certas duntaxat personaS pertinere, tandiu duraturam quandiu prppter haereses erit a pravis expositionibus aliisque ejusmodi malis metuendum.

IV. PROPOSITIO.

Digna es ea cogitatio qua vituperio ct risu excipiatur si quis dicat omnibus aque Melibus ab Eoclesia proponi cohortationes Sanniorum Patrum quae in Divinis ossiciis leguntur : illum v. g. B. Chrsso om. concionem qua legitur in secundo Nocturno secun a post

Epiphaniam Dominica , quandoquidem Oficium Nocturnum in quo leguntur ad flos Ecclesiasticos homines pertinet solique illi ejusmodi reb0s imbui tenentur. QUARTA propositio periculosa est, Ecclesse menti

contraria , ea demum quae fideles tum a debitabanctorum Patrum cohortationibus veneratione , tum a

33쪽

fideles usque perveniant ministerio saltem Ecclesiasic

rum, quibus ad legendum proponuntur, quid oro verius proserri potest 3 Constat enim hanc esse quadamtenus Ecclesiae mentem in injungenda Clericis CFcii recitandi necessitate ut habeant tum in ore , tum in corde unde creditos sibi fideles erudiant. ut Religionis futuri Magistri... potentes sint exhortari in doctrina sana, ut loquitiire Cardianalis Qui gnonius in Breviarii sui praefatione. Non potest

sine temeritatis nota contrarium assirmari; nec Vero procul abest ab impudentia propositionis author qui voci bus fastidium & arrogantiam omnino redolentibus sententiam, tam veram, tam piam dignam esse dicat quae risu & vituperio excipiatur. 2. Inde petitur illius propostionis ratio: quod ossicium Nocturnum ad solos Ecclesiasticos pertineat solique illi ejusmodi rebus imbui teneantur. Qua in re palam ab Ecclesiae mente recedit. Solis quidem Ecclesiasticis munus incumbit ejus ossicii recitandi: sed cum id intendit Ecclesia ut quod in eo illi didicerint, caeteros postea fideles edoceant, tum optat vehementissime ut Laici in eas dem cum clero preces conspirent , iisdemque instituti nibus erudiantur. Non desunt etiamnum e plebe qui Breviario perfungantur, non desunt qui ossicio Nocturno pra sertim diebus Festis & Dominicis .adsint, Morem illi gerant Concilio Maticonnensi anno 18s. quod quidem id a fidelibus ad sanctiorem Dominicae celebrationem postulabat. Noctem quoque ipsam quae nos insperatae luci in accessibili reddidit, spiritualibus exigamus excubiis; nec dormia. amus in ess , quemadmodum dormitant qui nomine tenu christiani esse noscuntur, sed oremus O Vigilemus operibus sacris, ut digni habeamur in regno haeredes fieri Salvatoris. Can I. Et vero non alios olim ad orandum praeter Ecclesiasticorum libros fidelibus Ecclesia distribuebat ut probat Illustrissimus Harlaeus Archiepiscopus Parisiensis in mandato editioni illius libri praefixo quem ad usum Laicorum excudi jussit; hinc etiam hac aetate nosti a , qui sint pietati fidelium tam laudandae adjumento , libros ejus modi ad usum Laicorum vulgandos Ecclesia studiose curat quibus ossicium Nocturnum aeque ac diurnum omne, si

34쪽

solemn a sesta sint , si minus pars saltem ejusdem Osficii

non mediocris continetur.

Prae terea non apparet quid rei sit cur illius propotationis artifici venerit in mentem Nocturnum officium adiurno, aut etiam a Sacra Missi secernere. Enimverb si res ad calculos revocetur, non major Laics necessitas

inest eas pre es ac lactiones cognoscendi quae in Officio diurno fiunt quam quae in Nocturno cum platrique illi sensum ac cognitionem assequi ex se non possint earum rerum que palam quidem & aperte insolenti tamen &sibi minime nota lingua proponuntur quemadmodum igitur illae ilim preces, thm lectiones quae in Missa v. g. fiunt ad fideles usque pertinent qui si minus eas intelligere ipsi, a Pastoribus tamen quibus id muneris incumbit, ut habet Conc. Trid. Sess. a. Σ. cap. 8. edoceri possunt, ita neque est cur fideles ab iis precibus & lectionibus excludantur quae in Officio Nocturno fiunt, etsi enim earum cognitionem assequi ex se nequeant utpote qui vel absint vel non intelligant, tamen illarum sensum & interpret tionem accipere possunt a Pastoribus quos ideo erudit

Ecclesia , ut quod ipsi didicerint in fideles postmodum

refundant.

Hinc est quod Illustrissimus Arct.iepiscopus Parisiensis in novo Rituali libro parochis magno studio praecipiat ut si quando diebus Dominicis concionem ad populum in pronao non habeant , ejus loco Gallice legant 'non Evangelium modo illius diei sed & Homiliam in id Eva gelium intra Nocturni officii celebrationem lectam , diebus vero solemnioribus etiam secundi Nocturni Gallice redditas lectiones adjiciant. Id diu ante fuerat a Concilio Turonensi tertio constitutum an . 3I3. Imperante Carolo Magno. Visum es unanimitati nostrae ut quilibet Epis opus habeat homilias continentes necessarias admonitionerquibus subjecti erudiantur, id est de De catholica . . . . Oc. edi ut easdem homilias quisque apertὸ transferre studeat in rusticam Romanam tinguam, aut Theotiscam quo facilluc cuncti possint intesistere quae dicuntur. Can. 17. quae verba Ben

35쪽

Ex his quae superius dicta sunt sicile est tertiam propo, sitionis partem enucleare in qua dicitur non omnibufidelibus promiscue sed solis Ecclesiasticis proponi ean Chrysestomi cohortationem quae legitur in secund Nocturno alterius post Epiphaniam Dominicae. Ibi ille fideles omnes alloquitur , adebque fidelibus etiam omni bus ea verba ab Ecclesia proponuntur. Quae responsio vein iis locis vim obtinet in quibus propter regulas indi cis observandas non sine singulari quodam privilegio legpotest Scriptura Sacra in vernaculam linguam conversa Ut enim, tametsi nescia non sit Ecclesia paucis omnimpermittendum esse ut ad sacram mensam quotidie accedant , tamen innuit nihil sibi quidquam ita in votis esse quam ut id fiat, ita pariter etsi judicaret quibusdan tantum hominibus concedendam esse Scripturae Sacrae leotionem ad eam tamen fideles omnes nihilominus hortaretur. Cujus rei aperta ratio est. Nimirum cum ea lectio, ut & Sacra Eucharistia, per se sit utilis nec cuiquam se, ducatur nisi qui ut par est affectus non fuerit, generalibus ejusmodi cohortationibus id efficitur ut & ad eam impellantur ii qui jam rite assecti sunt, & reliqui admoneantur enitendum sibi omni cura esse ut ab animo ac corde suo pervicaciam superbiam & alia id genus mala quae sunt Scripturae Sacrae, lectioni obstaculo eamque noxiam efficiunt, quam primum evellant.

V. PROPOSITIO.

Quantumvis antiqui Doctores Seriptura Sacra lectionem omnibus commendassent, eam tamen nostris temporibus non commendament. Si facerent, quod quisquis in mentem induxerit gravem ipsis injuriam faciat aerebellionis in Ecclesiam insimulet, illos audise non deberent , quidquid est veri nominis Catholicorum. QUINTA Propositio ex illarum numero est quae male

sonant & religiosas aures vulnerant. Male sonans, Erasim aurium osse pira. Temeraria est , a debita Sanc I

36쪽

26 Patribus veneratione declinat, traditionis vim atque m thoritatem quantum in se est debilitat ac fiangit, ad e tremum sine ulla veri specie affirmat. Rebelli in Ecclinamisimo esse oportere quici que Seripturae Sacrae lectionem

nibus pniversse comme dant.

Si unum aut alterum dumtaxat Ecclesiς Doctorem nominasset ille Author, mitius aliquanto & tolerabilius st titisset in ea illos fuisse opinione cui adhaerere non oporteat , utpote quae sit ab Ecclesiae mente aliena. Sancti Patres labi in errorem singuli potuerunt , neque ullat Dus revocari potest in dubium quin possit Ecclesia pro nuntiare , imb quin aliquando pronuntiaverit contra priavatam quorumdam Patrum sententiam ς at enim de ant quis omnino Doctoribus sermonem habere, distrahere, atque opponere ex adverso hinc quidem Sanctos Patres, illinc authoritatem Ecclesiae quasi quae ab eorum Doc trina deflexerit & aliquid decreverit ipsi contrarium, id vero pias aures graviter offendit, debitam Sanctis Patriabus ac traditioni venerationem subvertit οῦ imb ipsi Ecclesiae injuriam facit quae traditionem ab unanimi veterum Patrum consensu repetens, sua inde decreta suasque conclusiones eruit. Ecclesiam Patrum antiquorum doctrinae contrarium aliquid vel decrevilis vel jussisse nus quam reperietur. Quibus autem non secerint satis quae Melchior Canus de Locis Theol. L. 3. Bellarminus de verbo Dei lib. q. ac caeteri Theologi de vi atque a thoritate , unanimi Ss. Patrum consensui insita , docuerunt , adeant illi Augustinum lib. r. contra J ulianum cap. 1o. & lib. q. alterius in eumdem Iulianum operis. n. 111. Vincentium Lirinensem , postremo Concilium radentinum Sessi A. Decret. II.

Ex iis quae in secundam propositionem observata sunt aestimari potest quam falso hic asseratur Rebelli in Ecclesiam animo esse opo=τere quicumque Scripturae Sacrae lectionem uniyerse commendant. Adjici praeterea possunt quae in praecedentem propositionem congesta sunt , ubi dilucide probatum est Ecclesiam seque ac Sanctos Patres Scripturae Sacrae lectionem omnibus universim praecipere cumeassiem atque illi cohortationes usurpet.

37쪽

VI. PROPOSITIO. Dubitari non potes quin fidelibus multo utilius esset,

s remissa ad Theologos , Concionatores, Pasores, Rectores , Confessarios, ct Professorem , Legendorum Bibliorum Cura Usis aliorum piorum lororum letilio propone

retur.

SEXTA Propositio falla est atque eo magis temeraria quo majorem prae se fert confidentiam : injuriam facii sancto Dei verbo quod in Sacris Bibliis continetur , post- tremis Ecclesiae menti ac consuetudini, Sanctis Canonibus atque ipsius Concilii Tridentini decretis repugnat

omnino ac refragatur.

Hae notae omnes in illam propositionem vel ideo congruunt , quod inter eos quibus remittendam esse aii Legendorum Bibliorum curam Clericos ac Religiosos inon annumeret illos Saltem qui Sacris sunt ordinibus ini ali , quibus legendam quotidie Scripturam Sacram Ecclesia hoc ipso proponit quod necessitatem ipsis injungat Divini ossicii recitandi quo pars Sacrorum Libr,rum non minima continetur , quibus etiam sancti Canones ac praecipue Concilium Tridentinum Seg. s. de Neobcap. I. tam diligenter praecipit ut illam non legant modo sed etiam discant ac studeant. In illis autem Clericis ac Re ligiosis reperiri permultos qui neque Theologi sint, nequi Concionatores, neque Pastores , neque Rectores, nequi Consessarii, neque Prosessores nemo est quin fateatur. Praeterea vero salsa quoque & periculosa evadit ea propositio si attendas ad fideles bene multos qui nec Clericiunt, nec Religiosi. Est Scripturarum Sacrarum lectio utilissima omnibus qui eas ut decet, hoc est pio , humili ac submisso animo legunt. Quod si qui eas ita leynt, ii bros etiam pios non sine fiucta Iegere potuerint, norideo illas horum causa deponere debent, nec libruta quemvis alium divino illi volumini anteserre. Quae hic instituitur pios libros inter & Sacram scrip turam comparatio, odiosa est & a debita divinis oracissi

38쪽

keneratione aliena ς nunquam est Scriptura sacra cum ullo

alio libro conferenda quin longe omnes antecellere ostendatur: Aut potius omni comparatione major aestimanda est. Ut August. Epist. 81. Jam, cum Sacra Scriptura per

se sit & sanctior multo & veracior & ad excitandos pios cordis asseetiis aptior quam quivis alius liber dubium nutilum esse potest quin per se quoque ejus lectio sit cujus.

Iibet alterius libri lactione utilior quapropter cum de Scriptura Sacr1 sermo sit universim non adjeraa restrictione quam invehere potest prava legentium dispositio anteponenda semper Scripturae Sacrae lectio est & praeter alios quoscumque libros praecipienda. Sed nec praetermitti debet Authorem Propositionis dum omnibus omnino fidelibus Scripturas Sacras subtrahendas esse assirmat, ut in sola piorum librorum lectione commorentur, eo illos adducere ut e manibus etiam excutiant , Psalmos, Evangelia aliosque Sacrorum Bibliorum aibros qui nullo negotio in omnium manibus deponi possunt quorumve innumera prope his temporibus per omnes regni totius urbes exemplaria vulgari, tum diligens Epita coporum cura, tum profusa Christianissimi Regis liberalitas providerunt. Tandem non abs re erit hic addidisse merito timeri ne ab simili quodam opinionis portento tot qui nunc regnant abusus, tot ineptiae ac deliria promanarint. Enimveris quorum manibus Scriptura Sacra praeripiebatur iis ingens omnium librorum Farrago obtrusa est. Porro in hac tanta librorum, ut vocant, piorum multitudine, si qui spuriam ac minus

solidam pietatem edocerent, eos illi, ut fit, legere avidius di majori in pretio habuerunt , sicque semnia ac nugae incautas & divini verbi praesidio destitutas mentes occupaverunt.

39쪽

VII. PROPOSITIO.

Nihil itim ab Ecclesia mente , tum ab ip se Paniarentia Sacramento aeque abhorret ac si quaeratur , revo

ceturque in dubium possit ne ad illud plus semel in vita utiliter recurri, praesertim cum ad istam adeo Iusseritam quaesionem nonnisi verbulo uno defunctorio ac semmis labris frigide emisso regiondetur , posse, eaque extorta responsio posmodum Hruitur, dum palam docetur, hanc Disse primis se 'lis Ecclesia mentem ac confisetudinem , ut illa potesate, saltem vulgo , plus semel invita nou uteretur erga eos homines qui essent in peccata quaedam enormia revoluti.

UT tutius de septima illa Propositione judicium sere

tur operae pretium filisset librum vel codices in ea impetitos prius legere. Neque enim aliter de illo desun rorio ct summis labris frigide emisso verbulo, judicari potest. nec declarari utrum ea, extorta responsio , post/odum deserrumtur. Haec tamen in universam propositionem, ut lucjacet, observari posse visa sunt. I. Non licet Sin dubium revocare possitne plus semel in vita ad Paenitentiae Sacramentum utiliter recurri. Docet hoc fides , de iis autem quae fides docet dubitare neses Verum potest de illa re quaestio institui, etsi nullatenus revocetur in dubium, neque vero id ab Ecclesiae mente aut ab ip Paenitentiae Sacramento abhorret, modis ad quaestionem respondeatur, ita esse. De praecipuis Religi nis Christianae capitibus, ac fundamentis Τheologi quotidie quaestionem instituunt, non ut ea quidem revoce tur in dubium sed ut probentur & maiori in luce ponantur. i. Ubi semel ad eam quaestionem responsum est ita esse, Salva super ea re fides evadit. Si quis autem post apertam adeo & ab omnibus ambagibus remotam assertionem diceret imprudentius non usam esse primis Saeculis Ecclesiam concessa sibi potestate , plus semel per Paenitentiae sacratuentum peccata remittendi, is in dogmate non Pec

40쪽

aret sed dumtaxat erraret in facto. Esset quidem crassii lle & periculosus error si de peccatis pubIicae Paenite ziae non obnoxiis sermo fieret sestem si non adjiceretur nullis jam a saeculis ea potestate sapienter ac considerato Ecclesiam uti. 3. Censent vulgo Theologi primis Ecclesiae temporibus d in more positum fuisse ut qui semel publicim paenia entiam decurrissent ii rursus ad eam non admitterentur quidem, sed absolutionem nihilominus a peccatis suis ,

saltem in extremo vitae articulo obtinerent, modo comparato ut par est ad eam recipiendam animo essent. Verumtamen plures contra Theologi contendunt nullatenus

ne private quidem ad Paenitentiae cacramentum ibisse aia missos qui paenitentiae publicae stadium emensi essent, si in eadem crimina relaberentur. Nituntur illi Theologi cap. 8. libri a Τertulliano conscripti de paenitentia , MAugiistini responsione in Epistola cLIII. ad Macedonium , Falluntur illi forsan opinione sua : caeterum nemo eos in illo errore versari dixerit quem propositionis author exprobrat ei qui non diversam ab illis Theologis opinio

nem tenet.

VIII. PROPOSITIO.

Paenitentia ct Eucharisiae Sacramenta fundum eru- qui ab stutionem disserunt ct a communione removent eos homines qui veniales tantum maculas contraxe

runt

OC τ A v A Propositio sessa est Ierronea, Ecclesiae dis.ciplinae s iactisque regulis omnino contraria. Est ejus. modi ut animitam teporem Hat ac foveat. Ea doctrina imbuti fideles in desidiam & incuriam sui facile concedent , seque ad Paenitentiae & Eucharistiae Sacramentum, ut decet, comparare, non admodum enitentur. Non exaggerabitur hic Prolixius temeritas authoris qui sit tam audax & injustus ut eo usu deleri Poenitentiae & Eucharistiae Sacramentum affirmet qui usus , ut adolatebit, illorum Sacramentorum institutioni, menti

SEARCH

MENU NAVIGATION