Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

pa LOGICAE ELEMENTA

tectis rebus clare deducitur: qui enim plus asserit,

is sponte sua errat. Ita ubi colores in corporibus percipimus , sensus nos tantum certiores faciunt , inesse vim externis objectis eorundem colorum

ideas excitandi : quod si vero judicamus colores in corporibus similes esse colorum sensuit, quem nos habemus ; id quidem sensibus non percipimus, sed ips nos seducinius . I97. Moralis evidentiae fundamentum est huma-mum testimonium fide dignuin , omnique ex ceptione majus, quod nos dubitare non sinit ; non vero qualiscunque hominis test:ficatio . Ecquis enim sui compos dubitare poterit , quin extiterit aliquando Trojae urbs ; quin modo existat Roma , Londinuin, Ultrajectum , licet eas urbes suis Oculis nunquam viderit e Ri unde tanta habetur certitudo , nisi ab humano testimonio fide digno fi 98. Humanum testimonium fide dignum ut ha- 'beatur , tria requiruntur in teste , I. scientia, ne ipse decipiatur ; 2. Probitas , ut alios decipere nolit ; a. ut clare mentem suam aperiat. Testis scientia duo requirit ; primuin , ut rem probe noverit ἰ alterum , ut ab aliis non fuerit deceptus , labi narrat , quod ab aliis accepit. Hinc testis doctior , ae perspicacior majorem meretur

iidem, quam mdoctus, & credulus ς coaevus, ac domesticus majorem habet fidem, quam non coaeuus , nec domesticus . Testi autem non coaevo , nec domestico tanta adhibenda est fides , quanta est auctoritas monumenti , cui innititur . Livius e. g. Romanae historiae scriptor eandem collegit ex annalibus maximis , aliisque priscis monumentis fide dignis; multam itaque meretur fidem, quamvis valde sit remotus a rebus , quas scribit. Hinc secundo testis auritus aequivalet oculari , & non coaevus coaeUO , si quod narrat, ab oculari , aut

coaevo accipiat. Hinc tertio si plures , imo ia

112쪽

, L IBER III. C A P. III. D

infiniti etiam scriptores ab uno acceperint ; tanti valent Omnes , quanti ille unus. I99. Quod vero nolit alios testis decipere, colligitur ex ejus integris moribus , recta vitae institutione , aliisque circumstantiis , veluti s testetur quod sua , suaeve patriae , gentisve non interest ;si contra propriam utilitatem loquatur ; si narrati em confirmet juramento , quod nescis duxerit

violare ; s rem scribens falsam , potuisset palam reprehendi , malaeque fidei accusari ; si rem nar-' Tet coram multitudine gestam; si res, quas narrat, opprime moribus , aliisque circumstantiis persona-Tim, locorum, temporum, quibus res evenisse dicuntur , sint con onae ; s demum conformia aliorum scriptoruin coae Vorum, ac domesticorum testimoniis narret , nec ulla detur ratio praeviae conspirationis Contra vero si auctor animi levitatem Ostendat , aut ingenium ad mendacia factum , quales hona parte suerunt Graeci Historici; si ex propria sui, vel suae patriae , gentisve utilitate loquatur ;s ex partis alterius odio , timore potentioris , metu scrihendi vera , pecunia, vel ambitione corruptus, aut superstitione obcoecatus aliquid narret; si contraria dixerit coaevorum , & domesticorum testimoniis : si narret res , quae adversantur Ino ribus , aliisque circumstantiis personaruna , locorum , ac temporum, quibus res contigisse dicuntur rtestis certe nobis imponere Voluit. Eoo. Ex dictis regulae ad historiae usum pertinentes facile eruuntur . I. Ex eo quod historicus aliquis decipi potuit , haud sequitur fuisse deceptum : evidentes proferendae sunt rationes , quibus illius error demonstretur. II. Quae omnes coaevi , ac domestici , aut plures narrana historici oculati , nemine reclamante , certissima sunt habenda. Quod si alii .adversus alios teli i-ficentur; plures paucioribus, digniores minus digni V praeserantur . Si ex una Parte fuerim pauciores .

113쪽

at digniores , ex altera plures sed minus digni ;expendendae sunt eorum dotes , ex iisque judicium Proseratur . Ita si Astronomus accuratus caeleste aliquod narret phaenomenon , interim adversus eum testificentur plurimi ejus rei imperi-Ii ; nulla eorum ratio haberetur , unique Astron ino esset deserendum. III. Si coae Uorum , ac domesticorum narrationi accedat stabilis aliquis e metus , qui rem enarratam consequutus sit ; historia illa certissima omnino est habenda . Hinc colligimus maximam certudinem historiarum , quae Clui-1ium , atque Chri litanam Religionem respiciunt IV. Quae res ab uno aut altero hi liorico oculato, aut coaevo, & domestico narratur, nemine contra scribente ; ea ad certitudinem accedit , dummodo historici hujusmodi veras historicorum dotes habue- rint . U. Si res ab historicis non coaevis , neque domesticis narrantur , nequea prisco aliquo monumento confirmantur ; eae pro dubiis sunt haben-i dae . Nam unde posteri hauserunt λ Si autem iprisco aliquo monumento confirmantur ἰ egamonumento de narrationis probabilitate judicetur . VI Si coaevi , ae domestici deficiant , concors poste TDrum , Praesertim supparium, auectoritas probabilis haberi potest. Nam ea narratio constanti aliquR traditione suffulta censeri debet; coae vique, ac dOmestici ex ignorantia, aut ex negligentia, aut ex metu praetermittere illam potuerunt. VII. Narratio , in qua se Diserunt circumstantiae inter se repugnantes, probabilitatis est expers . Nam circum-nantiarum repugnantia mendacium , di imposturan sapit . VIII. Narratio , in qua Occurrunt circum- fiantia eimoribus personarum , locorum , Vel tem rum repugnantes; salla haberi debet . IX. Narratio posterorum , quae Omnium coaevorum narrationi contraria est . ut prorsus falsa est rejicienda . X. Narratio , quae incerto rumore nititur ,

Parum est probabilis; si vero unus probusque testis

114쪽

oeulatus eandem confirmet , plus habet ponderis ;maximum, si plures. X s. Si unus testis quantumli-het accuratus paradoxon aliquod narrat , vix fidei aliquid meretur'; si vero plures integrae fidei id ipsum narrent , plus habet momenti ; si plurimi Oculati, certam meretur fidem. XII. Historia falsa haberi non debet; eo quod narrat aliquid , cujus causam ignoramus , aut quia videatur nostris Opinionibus , moribusve adversari : si vero qui quam contineat rectae rationi oppositum , fallacenseri debet. XIII. Scriptor , qui aliquid tacet Vid negare non intelligitur . Ergo ex eo quod scri-Ptores aliquid tacent , colligi nequit , id esse fal- 1 una . Verum hujus regulae applicatio multa indi et solertia . Sane si quid ab auctoribus coaevis , ac domesticis narretur, non debet tanquam salsum rejici eo solo nomine, quod ab aliis coaevis silea- ur : qui enim tacent , oscitantiae , ad summum malitiae accusari possunt . Verum s quid a post ris narratur , de quo nulla mentio apud veteres ;id quidem falsum , aut suspectunt haberi debet ex Reg. V. XIV. Quae historia justis fulcitur rationibus , non est ut' salsa rejicienda , quod frivolis quibusdam conjecturis impugnetur. Ad Ventus e. g. D. Petri Romam omnium Ecclesiae Scriptorum vetustissimorum testina oniis asseritur : interim mOderni Haeretici frivolis conjecturis eum Petri ad- Ventum adoriuntur ; veluti quod S. Paulus Petri non meminerit in suis epistolis Romae scriptis , aliisque ejusdem furfuris ineptiis . XV. Quae pceticis , vel oratoriis coloribus narrantur minorem merentur fidem prae iis , quae historice describun lur . Nam Poetis semper quidlibet audendi pote

fas fuit ; & quod poeticis pennicillis describitur ,

poeticum esse videtur . Oratores quoque non semper vera , sed vero similia quoque amare solent . Historici contra veritatem cum suis omnibus cir cumstantiis simpliciter exponere student. - CA-

115쪽

CAPUT IV.

De Probabilitate.

mi. TEritas quoad intellecturri nostrum certa V esse potest , aut probabilis: certa qui dem , quae nullam dubitandi rationem relinquit ;probabilis vero , quae nonnihil dubitationis relinquit. Ubi requisita omnia ad veritatem nobis in

notet cunt, tum certi omnino sumus ; ubi vero aliqua dumtaxat ex iis requisitis patescunt , in probabilitate versamur . Sunt autem requisita ad Uexitatem ea , quae attributum subjecto convenire , aut repugnare ostendunt ; nempe sunt rationes , quibus attribum subjecto convenire , aut rePugna xe convincimur. Videas e. g. in adolescente praeclarum ingenium, discendi cupiditatem , indefessum laborem , fidelem institutionem , subsidiorum ab nudia tra standa copiam; judicabis eum in doctiss-mum Virum aliquando evasurum : probabile erit judicium , quia aliqua tantum , non vero omnia ad ueritatem requisita concurrunt. Non enim constat, num vigor ingenii idem perseveret , nec unquam morbis frangatur ἰ num aetas cerea in Uitium fleeti deinceps a labore desciscat &c. Est itaque probabilitas certitudinis pars aliqua , quae quanta sit , Logicae praesidio definiri potest . Atque haec ea est, quae ab otita probabilitas dicitur, quaeque per accessum ad certitudinem determina tur. Est & alia probabilitas , quae relativa nomi natur , quae per recesium ab ignorantia mensuratur. Nam cum probabilitatis status medius sit ignorantiam inter ac certitudinem s f. 177. ) ; illius gradus tum per recessum ab ignorantia , tum Peraecessum ad certitudinem expendi poterunt.

116쪽

LIBER III. C A P. IV. 37

:oa. Cum definiri potest certitudo , metimur gradus probabilitatis per accessum ad certitudinem . Dimidiata certitudo constituit dubium ., seu statum

aequilibrii f. 176. ) : probabilitas , quae dimidiata certitudine minor est , suspicio nominari potest; quae dimidiatam certitudinem excedit , Gri imilitudo appellatur , quae eo evadit major , quo plura continet ad veritatem requisita , adeout quandoque ad certitudinem proxime accedat. Sint e. g. in urna decem globi , octo albi, & duo ni-nri : quaeritur gradus probabilitatis hujus propolitionis , elobus , qui primus extrahetur , albuS erit. Consideretur certitudo ut totum , cujus partes sunt gradus probabilitatis , qui determinantur per eam Telationem , quam ad totam certitudinem habent . In proposito exemplo probabilitas se habet ad ce titudinem , ut numerus alborum globorum ad numerum globorum omnium, nempe ut octo ad decem . Probabilitas alterius propositionis , globus qui Primus extrahetur, nier erit, se habet ad cer titudinem , ut duo ad decem ; nempe Prima Pro

habilitas erit L , altera ac prior illa Pro habilitas se habet ad alteram , ut 8: 2. , sive q: I. Sint in eadem urna decem globi , quinque albi, & quinque nigri; erit aeque probabile , globum

Primo extrahendum fore album , atque nigrum rori aequilibrii status . Ponamus in adolescente illo I. solum discendi cupiditatem ; tenuissimus habebitur probabilitatis gradus , eum in υirum A cti mυm eo urum : desunt namque pleraque ad veritatem requisita . Adde praeclarum ingenium ;crescet aliquantulum probabilitas . Adjice tertium requisitum , indeselsum nempe laboremi: crescet ut

terius probabilitas; & sic porro. In hujusmodi absoluta probabilitate definienda duo constare debent.

I. Veritas . II. Omni t ejus regu sita . Hinc laepe

imprudentes rudi quadam aestimatione de probabilitate dijudicant , quia ad omnia requisita non at-

117쪽

tendunt ἰ prudentiores vero diligenter illa perpendunt. Quod si necessarium aliquod requilitum den- cin de probabilitate actam erit . Quapropter mea aestiniarida semper a rei possibil itate incipimus rubi enim constiterit, aliquid elle impolsioile , Ialsum quoque esse debet: quod si vero po .sibiae este constiterit, habebitur primus, sed tenuissinius pro- habilitatis gradus , in eaque habebitur necessarium

veritaiis requisitu n. img. Jamvero in iis rebus , in quibus certitudo definiri nequit, probabilitatis gradus inverto Ordine dimetimur per recessam ab ignorantia ἰ adeout ea propositio probabilior habeatur, quae magis avignorantia recedit . Quaeratur e. p. num in Luna sint habitatores P Principio quid huic quaestioni respondeatri , nesci0 ; at continuo media , si quae sint, inquiro, quibus ab ignorantia evadere queam media certa non invenio ; ad conjeeturas igitur confugiam . Ac primum animadverto , possibile quidem esse, ut Luna habitetur ; cum nulla fit ratio iussiciens , quare potius terrae globus sit habitabilis , quam Lunae globus d en Primus, at tenuissimus probabilitatis gradus. Ultra Progredior , ac reperio , improbabile prorsus esse , ut ex tot

mundanis globis 1ola I ellus habitetur: habetur jam

Aradus alter probabilitatis. Deinde animadverto . non decere , ut Dei benignitas, ac sapientia Pau- scissimis terrae incolis manitestetur, ac 1ola tellure veluti coarctetur , quae totius Universi rei periuanstar puncti est: en tertius probabilitatis gradus .

Rursus Lunae partes attente contemplor re contemplando invenio, Lunam esse Telluri similli matri: ea quippe opacum est corpus; a sole illuminatum, Proinde caloris , atque ignis minime expers . naea quoque s uni montes, Valles , cavernaeque; lunt etiam in ea aquae, proinde mateora aquea, veluthnix, pluvia, nubes. Fortassis etiam Luna sua cincitur atmosphaera , quemadmodum ex sorarium

118쪽

LIBER III. C A P. IV. ps

eel ipsiuin phaenomenis conjiciunt Astronomi non ignobiles. Quidni & herbae i & arbores , aliaque

Permulta', quae nonnisi habitatorum usui intervire possunt quartus habetur gradus probabilitatis. Atque hac ratione ulterius semper progrediendo ,

novos jugiter probabilitatis gradus cumujare possum, ut certitudinem quasi tetigisse videar. u . Spectari potest probabilitas tum in propositionibus , tum in argumentationibus . Probabilis dicitur propositio , quae gravibus quidem fulcitur

rationibus , non tamen certis , nec evidentibus :cujusmodi est propositio ajens , in Luna esse habitatores. Hinc propositio quantumlibet nobis pro- habilis falsa esse potesti: non enim certis regitur Tationibus, quae solae Omne erroris periculum e

cludunt. Improbabilis contra est propositio , quae nullis , aut levissimis innititur rationibus ,' crescit vero ejus improbabilitas, si contraria adsit propo-stio , quae magnam habeat probabilitatem . Argumentatio probabilis est , cum eruitur conclusio ex Praemissis , quarum una probabilis est ; multo magis, si omnes probabiles sunt. Esto exemplum:

gravinima iubiunt indicta , Sejum esse homicidia

retim ; Sejus iraque mortem meretur : Probabilis est concluso, quia praemissaruin altera probabilis est. 5. Veritates omnes, certae sint, aut probabiles , ex propriis sontibus depromere debemus ;quinque autem omnino sunt ejusmodi fontes , sensus internus, sensus externi, intelligentia, ratiocinium,& auctoritas; nec quidquam nos scire possumus, quod ex iis sontibus non emanet. Uerum Philosophi est , accurate Perpendere, quo ex fonte quaelibet veritas si repetenda . Nam quae posita intus nos sunt , nonnisi intimo sensu assequimur ; veluti mentemnosyram se liberam : quae sunt externa , nostrisque sensibus subjiciuntur, solo sensuum experimento discimus : primitivas veritates , ut axiomata',

119쪽

sola intelligentia concipiuntur : conclusiones ex iis primis veritatibus ratiocinii ope deducimus : quae

demum ab aliena narratione unice pendent, a

Moritate adipiscimur. Singulae quoque disciplinae

.sentes habent proprios. Physica e. g. sensuum te-1simonio , atque ratiocinio innititur ; Mathesis inte Iigentia , ac ratiocinio regitur; revelata Theologia verbo Dei revelato primum , dei ratiocinio 1uperstruitur . Desperet vero , qui in mathesi , aut physica ex auctoritate , in re theologica ex rati cinio potissinum suas depromere notiones curaret, propriosque negligeret fontes. Quocirca intolerabilis mihi semper visa est Dei starum insania , dum

Tevelata dogmata adoriuntur ex iis notionibus , quas ex sensuum , aut rationis sonte hauserunt . Persimiles hi videntur eoeco nato , qui assuetus

ex solo tactu de extensione judicare , obstinate inficiaretur posse in plana superficie delineari omnia humani corporis membra , quae ipse in solida quantit te palpare fuit solitus . Interim coecus iste brevi aberraret intervallo , squidem ab extensore tangibili ad visibilem progrederetur : at boni nostri Deistae a finitis ad infinitum procedere haud verentur ; attamen soli ipsi sibi sapiunt , sapientesque vocari volunt , ceterosque superciliose despiciunt. Capiti helleborum i Deridiculi quoque es.sent ii, qui mathematicam evidentiam ubivis quaererent , neque summa verisimilitudine unquam essent contenti; quas maxima nostrae scientiae pars mera probabilitate non contineatur . In vita qu que communi , rebusque agendis verisimilitudinem plerumque sequimur ; brevique nobis foret pereu dum , si ab agendo desisteretrius , donec evadentis sme constaret, quid agere oporteret. 2ω. Adversus tertitudinem evidentia innixam , sensuque optimorum communi munitam nulla Objici possunt argumenta , quae vere nos moveant ἐs quae autem objiciantur dissicultates eae ut ap-

120쪽

Parentes sunt negligendae . Alvero quae adversus verisimilitudinem objiciuntur rationes, negligi non debent . Sane si ejusmodi adversae rationes paris snt ponderis cuin iis, quibus veris militudo noltra fulciri videtur; cetat tunc verisimilitudo, atque in dubium abit. Si minoris stat Ponderis, manet vexis militudo ; attamen illa minuitur , prout adversae rationes augentur . Si minimi sint ponderis , Praesertim si ex aliqua obscura circumstantia desumantur; parum aut nihil verisinstitudini demunt . Ita e. g. adversus Telluris motum circa solem objici solent difficultates ex annua Parallaxi petitae; quae tamen ab ignota fixorum siderum distantia

unice Pendent: argumenta vero, quae ignorantiam

Pro fundamento habent , nullius sunt momenti :manet itaque in sua probabilitate in Otus Telluris , sui ut mera hypothesis ab Astronomis allam itur , juxta Ecclesiae veniam . Propositio , quae levissimis nititur rationuni momentis , fals lis fuspecta

dicitur.

CAPUT U. De Uu probabilitatis in Analogia , Arte

critica, atque hermeneutica . I. T Raecipuum habet usum probabilitas in

1 Analogia, arte herineneutica, & critica. Porro Analogia idem est, ac smilitudo; eaque in Philosophia, Physica praesertim. maximi est usus, ubi mathematica , vel physica deficit evidentia :tunc enim Philosophi ad Analogiam confugiant ,

cujus ope non adhuc explorata ab exploratis deducunt . Sane plurima judicia nostra Analogiam habent pro fundamento . Ejus ope uenenum e. g.

ab utili cibo discernimus: de loco in locum absquσ

SEARCH

MENU NAVIGATION