장음표시 사용
111쪽
DIS P. I. CAP. IVA dem arctissimh complectebamur; illa odisse , quae
prius ardenter amabamus Itaque suspicari semper , ac vereri possumus, ne subinde a Dei, vel ultimi finis amore deflectamus; ideoque haec ipsa perennis anxietas, sollicitudo vel timor am- mittendae fallicitatis nos in hac mortali vita persecte beatos esse non patitur ... ' .. 4. QVtin etiam tanta est in plerisque , ae Omnibus fere anxietas illa , vel timor amittendae Delicitatis, ut animus ipse innumeris angustiis,& aegritudinibus undique pressus exire de cor pore trepidet, ac invitus ab illo, nec sine ma-κ imo plerumque dolore, se jungatur . Quamvis etenim intelligat se in corpore persecte faelicem esse non posse, atque incredibili faelicitatis comparandae desiderio inflammetur, anteactae tamen vitae suspicio , ideoque amittendae illius Delicitatis limor ipsum ab exitu remoratur. Quod si peractae vitae innocentia , si ve Divinae clementiae bonitas illum futurae beatitatis certi M. mum redderet, nihil dubito quin mortem alacri, serenoque vultu laetus aspiceret, ultro eκ- peteret , Sc cum Apostolo repeteret , eupio dilφοι-
vi , ω esse eum Christo .s Denique perfecta Delicitas. sive Dei ponsessio , hominum merees sa). bravium b), eo ron iustitia νι, virtutis praemium, anteactae vitaeterminus, laboris requies esse debet, ergo habe xi non poterit, vel a supremo Iudice conserrinisi peracto jam mortalis vitae cursu, sive post
- IU. Itaque persecta felicitas hominis, sue persecta Dei, vel ultimi finis, summique bO-
112쪽
ni possesso alteri, meliorique vitae reservatur rubi nimirum animus ab effaeto iam corpore veluti carcere so Iulus, coelestem originem , ex qua corpori coniungenduS exciderat, repetat, veIhumanus spiritus redeat ad Deum, qui dedit iIIum aὶ. Tunc etenim purissimam, ac infinitam Dei lucem nitidi sit me facie ad faciem contemplabitur ; similis illi erit quia videbit eum Muti est ib) squinetiam in Deum ipsum transformabitur, atque semota caligine immobiliter in perenni Di vini solis obtutu semper alacrior, atque niti. dior aeterna rerum Omnium, pri inae veritatis , quae veritates omnes complectitur, adeoque si is mul aeterna cognitione, atque humanissima vois Iuptate perfundetur; quemadmodum voluntas ipsa in summi boni, quod omnia, vel infinita bona complectitur, amore perenniter, ac inis variabiliter defigetur, illius ardore semper uisberius, atque vehementius accensa nova semper, vividiorisve flamma iucundissime consumetur scumque insatiabi Iem amandi vim, quae sibi inerat, amandique cupiditatem in noc infinito hono completam , atque satiatam senserit , in illius amore immobilis, constantissimeque consistet, unde incredibilis, ac infinita sere voluptas orietur; inebriabitur enim ab ubertate Daismus Dei, ac Deus ipse torrente voluptatis fuepotabit eam te) s ut quemadmodum nempe Deus seipsum cognoscens, seseque diligens infinita Delicitate perfunditur, itaque quoq; humanus animus cognitione, & amore Deo perfecte coniuncius, atque in Deum transformatus, eadem --
licitate Delix , atque beatus haberi possit. U. Quod si perseeta,sive sincera saelicitas in Der
113쪽
cognitione, & amore consistit, atque animo a Corpore soluto comparatur, manifestissim E ap- Paret beatitatem nobiliori solum hominis parti vel animo, non corpori reservari. Nec immerito quidem e cum etenim operationes omnes ab animo in corpore peragantur , & animus ipse Corpore veluti instrumento subinde utatur, cuin us aegritudine , & pondere saepissime premitur , atque ad sensibilium amorem transsertur , nihil est certh quod aeterna faelicitas, ejusque pars corpori concedatur, quod illius acquirendae ca-paκ esse non potest. Cum tamen corpus altera humani compositi pars sit, ejusque ope virtutis aetus in hae mortali vita ab animo peragantur, M infirmitas ipsa , vel aegritudo corporis ad honestatis gloriam mirificὰ conserat dum rebel-Ies ipsius illecebrae virtutis opera , seu viribus superantur, optime a supremo Iudice fieri potuit, ut animus a corpore solutus, perfecteque Relix post aliquod temporis spatium iterum redivivo corpori con; ungeretur, ut corpus ipsum aliqua felicitate , gloriaeque dotibus exornareis tur , quas sequenti Capite comple etemur. Haec admirabilis tamen corporum resurrectio, atque
iterata coniunctio cum spiritu, quemadmodum a solo divinae voluntatis arbitrio pendet, ita solo fidei lumine nobis ostenditur , ideoque naeturalis hominis perfecta felicitas, de qua modo nos loquimur, animo solum conveniret, L
entio aliam issem in membris meis repugnantem legi mentis meae .& captivantem me in Ieae peccati .
114쪽
deoque ab illo non hac in mortali vita, sed futura solum , ac immortali vita comparari posset. VI. mamvis tamen persecta faelicitas post
mortem animo reservetur, aliqua tamen faeliis
citas in hac etiam vita haberi poterit, sive animus i pie Deo veluti fini partim cognitione, partim amore , partim nimirum intellectu , par tim voluntate conjungi poterit. Cognitione quidem , vel intellectu quatenus Deum ipsum, ejusque attributa cognoscere , atque praeclare de illo sentire possumus; amore vero , seu voluntate quatenus illum, ut optimum, beneficientissimumque patrem diligimus, illi ut legislatori subiicimur, ejusque leges amplectimur, ideoque
honestate morum, & virtutum studio ita vitam nostram dirigimus, componimus, ut soluto jam corpore illi persecte conjungi , persectamque s
beatitatem assequi mereamur. . . . .
VII. Quandoquidem vero naturalis eiusmodi Delicitatis idea veluti primum Moralis, praecipuumque caput haberi debet, ex quo caetera Uel uti ex uberrimo fonte derivent, iuverit id expressius adhuc exponere, ut nitide, clarissimeque intelligatur quomodo humanus animus in hac ipsa vita Deo veluti fini cognitione, &amore conjungatur , ideoque Delix , atque beatus haberi possit. Constanter itaque asserimus animum Deo coniungi si ex pulcherrimo rerum naturalium ordine Deum ipsum existere cognoscat; ipsum veluti primam caussam , primumque
principium,& auctorem omnium veneretur; cunis
cta ab illo alicujus obiecti amore producta esse,& ad finem dirigi intelligat; ipsum rebus omnibus veluti supremum moderatorem invariabili consilio providere; nihil ipso inconsulto , vel invito contingere, sed effectus omnes ab illo diis-
115쪽
DIS P. I. CAP. IV. grponi, ' certisque legibus definiri; tantam esse
illius potentiam, vel agendi vim, ut omnia eκ
nihilo produxerit, ideoq; & in nihilum euncta
redigere possit; tantam sapientiam, ut Omnia noverit, atque in uno prorsus instanti praeterita simul ac sutura veluti praesentia contempletur ἔtantam bonitatem , atque persectionem , ut nihil ipso amabilius optari , vel excogitari unquam possit, persectionesq; singulae, suae in variis cre turarum generibus tanquam divine, ac dispersae reperiuntur , ab illo veluti fonte profluxerint;
tantum, tamque accuratum consilium, ut omisnia, quae nobis sive lucunda, sive iniucunda conis tigerint, ab illo sapientissime non in malum, atque perniciem , sed in bonum , Delicitatemque dirigantur; tantum amorem, vel in singulos henevolentiam, ut seipsum, perfectionesque suas
in alios effundere, caeterisque communicare aris
dentissime cupiat; tantam sanctitatem , ut scelera pati non possit; tantam justitiam , ut iniquis
paenas, iustis praemia decreverit; tantamqueis fidelitatem, aut veritatem, ut neque fallere,
nec falli possit, ideoque quod semel promise-xit, religiosE , constantissimeque perficiat; tantam benignitatem , ut infirmae conditioni nostrae perhumaniter ignoscat, nostrisq, lacrymis, votis, ac precibus inclineturi tantamq; misericordiam ut aegritudinibus nostris dulce, tutumque praesidium esse voluerit, nos scelera defientes in dulci Lsimo veluti paterno clementiae sinu amantissime Complectatur; tanto denique virtutum omnium splendore, vel cumulo praeditum esse, ut nihil ardentius ille desideret, quam nos ipsi similes fieri , iisdemque virtutum, & gratiar muneribus AExornari. Ipsum deinde cognoscet veluti summa 1egislatorem,ac moderatorem non modo ritus alui Tem. H F quos,
116쪽
uos, veramque religionem instituere, vel ostenere debuisse , qua a nobis coleretur; sed qua dam etiam purissimas, sanctissimasq; leges rationis nostrae lumini consentaneas, noli raeq; naturae viribus eXequendas praescribere, quarum cultu,
vel observantia non modo amorem ipsi, gratumqῆ animum nostrum ostenderemus, sed ipsam quoque sat lici tatem , finemque ab ipso constitutum ves uti mediis assequeremur. Cumq; animus ipse clarissimo rationis lumine, vel intellectu haec omnia sibi persuaserit, atque ejusmodi cognitione Deo veluti primae veritati adhaeserit , voluntas ipsa Deo tanquam summo bono conjungi
debet, ingenuo nimirum, sinceroque amore, quo Deum velut auctorem . provisorem, amantissimumque patrem veneretur, ae impense diis
ligat, illi in omni bas obsequi studeat, ipsum imitari, ipsique similis fieri, vero religionis cultu ipsum colere, legesque singulas ab illo praescriptas accuratissime servare velit; virtut S,ae honestatis amore ipsi placere , ideoque aviatiis omnibus abhorrere; ac si fortasse falsa rerum imagine, & sensuum illecebris aliquando abstracta sceleris labem admittat, gravi doloris sensu tangi, veniam ab illo sperare , effusisque Iacrymis petere; externa corporis, fortunae, amicorumque bona adhibere quidem, & inquir si Divinat tamen legi cohaereant,s virtuti facilius comparandae conserant, si nos a Deo, uitiis moque fine non retrahant; quidquid prosperum, austumque contigerit. ipsi receptum reser re ,
quidquid in faelix , & injucundum ab illo recipere , a quo omneS corporis, fortunae vicissitudines dapientissime temperantur & admirabili, quamvis Occulta ratione diriguntur; omnem denique uitae cursum ita componere, ut invariabili quodam
117쪽
: DIS P. I. CAP. IV. 83dam tenore ad Deum t psum . aeternamque gloriam certissime , & constantissim E dirigatur. IX. Quod si haec persuasio, sive consiliunia ait E mortalium mentibus, cordibusq; insederit , . quis aperth non videat tunc admirabili, melior iisque modo , qui in hac mortali vita sperari, vel optari fortasse possit. humanos animos Deo conis jungi, ideoque aliqua beatitudine, sive faelicitate donari , qua nulla melior, nulla nobilior inquiri possit. aut a Philosophis ipsis, qui
faelicitatem, ultimumque finem incredibili studio scrutati sunt, inventa fuerit, quae denique potius talicitates omnes, ac bona, quae ab illis omnibus veluti finis haberi solent, in se mirifice complectatur λ Si etenim voluptas inquiri debet, ut Aristippo videbatur, quae major, iucundior, stabiliorque voluptas, quam quae ex
sincero honestatis amore, virtutumque possessione oriatur, quam nullus irati Numinis timor conturbet, nullus mortis metus imminuat nulla aviditas, ac inexplebilis bonorum cupiditas, nullum doloris, malorumque taedium inficiat Si animi tranquillitas, atque suavitas cum E picuro , Democrito optetur . quae vita tranquilincitor ista effngi poterit, in qua nulla sormidine , - vel amore , nullisq; casibus animus perturbatur, sed omnia vel prospera , vel injucunda , veluti optimi, amantiis naiq; patris munera , ad solam hominis talicitatem occulto quidem , ac instrutabili, sed admirabili tamen consilio dirigun-aur ' Si virtus , lapientia,& honestas ipsa eum Stoi eis inquiratur , quid magis honestum , deincorum, laudabile haberi poterit, quam Deum ipsum imitari, non vano, ac superno , sed sincero potius virtutum, sive sapientiae splendore . commendari Si denique secundum hominis nata
118쪽
turam , natura nimirum undique persecta , nihilque requirente vivere cupimus, ut Aristoteles existimavit, qui melius id fieri poterit, quam
si intellectu, & voluntate , nobilioribus nem pe humanae naturae viribus , in summi veri cognitione , summique boni amore versemur, atque ad finem homini natura ipsa constitutum conisitantissime dirigamur Cum itaque singuli sae-
Iicitatis, beataeque vitae characteres, vel proprietates omnes in hac Dei cognitione ,& amore manifestissime reperiantur, dici prosecto debet in hac ipsa cognitione ,& amore veram h Ominis talicitatem consistere ; ideoque, cum perisfecta co nitio ,& amor in altera solum vita ac-
qui ii poisit, perfectam quoque talicitatem in illa reservari; cum tamen aliqua cognitio ,&aliquis amor in hac ipsa vita possit haberi, aliquam etiam talicitatem in hoc mortalis vitae fiatu ab hominibus comparari. X. Exinde vero iacile intelligi , deducique . poterit, quod naturalis illa beatitudo , cuius
amore omnes homines mirifice accenduntur , &culus inquirendae , comparandaeque studio excitantur, ab omnibus hominibus, istis naturae viribus acquiri potest . Si etenim ad talicitatem nihil aliud requiritur, quam Deum cognoscere, atque de illo praeclare sentire , ipsum diligere , legesque ab illo traditas servare, quis aperte non videat, haec ab omnibus praestari posse, ideoque singulos, ubi voluerint, talices, ac beatos esse posse λ Si Deum, ejusque attributa cognoscere debemus, en illius imago in
i , rebus i Estque praeterea se licitas quiddam longe commune et disciplina enim quadam , ac diligentia acquiri ab ominnibus potest, modo ad virtutem consequendam laesi, . ac mynci non fuerint . arip. βν,. Nic. I. c. s.
119쪽
rebus omnibus obversatur, ut ipsum non modo cernere, sed etiam veluti contrectare liceat; si Deum sequi,& amare jubemur, en illius i finita bonitas, ac beneficentia nos ad sui amorem non allicit modo, ac invitat, sed invitos etiam quodammodo impellit et ut tantum proinde absit cum mirari possimus aliquos Dei cosnitione , & amore Desices esse , ut mirari potius, ac indolere debeamus cur non omnes faelices sint, tantaeque lucis splendore, & bonitatis amor non accendantur ).
De beatitudine hominis supernaturali, i ejusque dotibus.
Actenus de summo bono, vel h minis faelicitate , ad quam navtura duce dirigimur, quaeque solis naturae viribus partim in hac mortali vita, partim, ac uberius etia in immortali com . parari potest, nisi pro rei dignitate, quantum certe instituta brevitas , operisque noliri concilium patiebatur , loquuti sumus. Quandoctu i - , dem tamen primi parentis peccato ita natura ipsa 1 -Vitiata est, totumq; humanum genus infectum , ut solis naturae viribus leges omnes servare , scelera vitare , adeoque finem sibi constitutum aD sequi nequeat, sed aliquod etiam purius, nobiliusque munus liberali ter hominibus concessu inrequiratur, quo peccati vulnera sanentur, & vo α
120쪽
luntas hominis ad malum pronior a vitio retrahaistur, hinc talicitas ipsa veluti supe maturairs, gratiae nimirum viribus, quae totam naturae eonditionem superant, acquisita spectati potest . In hoc itaque Capite de beatitudine supernaturali ita disseremus, ut gratiae necessitatem ad faelicitatem ipsam comparandam ostendamus, deinde vero modum, quo Deo supernaturali talicitate conis jungimur, simulque reliquas coelestis hujus, aesii pernaturalis beatitatis dotes complectamur. Quod etsi ad Theologos meliori sortas e iure sp ctare videatur, optune tamen hoc etiam loco exponi poterit, non modo qudd in iis etiam adolescentes erudiri juverit, quibus praesertim uberrimos Theologiae sontes adire non liceat; verum etiam quod, ut antea dicebamus, accurath intelligi nequeat naturalis hominum beatitudo, nisi
supernaturalis etiam exponatur, nec solo rationis lumine hac in parte progredi liceat , nisi divinus quoque fidei splendor accesserit. II. Illud itaque certum haberi , de sendi quo
poterit, hominum naturam innato veluti pondere ad talicitatem dirigi , hanc tamen solis naturae viribus . sive intellectum , sive voluntatem ipsam consideres, a nobis comparari non posse. Cum etenim beatitudo in clarissima , ac nitio dissima Dei cognitione, & amore sincero posi ta sit , quis ejusmodi cognitionem ,& amorem solis corruptae naturae viribus haberi posse putaverit 3 Et quidem , quod ad eos nitionem pertiunet , intellectu, rationisque lumine Deum ipsum nonnisi veluti naturae auctorem assequi possumus, atque in ipso attributa solum, vel persectiones iulas concipere, quarum imagines in creaturis ipsis veluti impressas conspicimus, ut potentiam, u-