Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

DIS P. II. CAP. IV. 16sintrinsech inhaerere putant, ut inde pendenter aqua cumque lege, vel ordine illi boni, vel mali esse debeant et ut, etiamsi nulla divina lex, nullus ordo, . nulla relatio constituta fuerit,

i psi tamen per se invariabiliter, ac necessario boni, si ve mali censeri debeant; aut etiamsi divina lege, prohibiti, sive praescripti fuerint, non ideo mali eenseri debeant quia prohibiti sint. sed potius ideo prohibiti quod natura propria

sic mali forent , ut nunquam boni esse posissent. Hinc celebris illa iuris , ordinis , sive legis distinctio in sus aeternum , & naturale , quod divinum necessarium appellant, ac jus divinum voluntarium , ves liberum oriri debuit. Itaq;jus naturale, ex quo humanorum actuum bonitas, atq; mal vj a derivat, a libero divinae voluntatis decreto ita distinguunt, ut illud ab ipso Deo variari non possit ; ideoq; ius naturale adeo immurabile sit. , ut ne a Deo qui em mutari queat ; ωHut ut bis duo non sint quatuor ne a Deo qui dem potest esset, ita ne hoc quidem , uι quod in trinθι a ratione malum es , malum non sit. Nam ut esse erum postquam sunt , ω qua sunt aliun- dei non pendet , ita ω proprietates , qua esse illud oeeessariis consequuntur et raIis autem s

malitia quorundam actaeum comparatorum ad na

turam sancta ratione utentem ta) , quod deinde G totius non modo ex Aristotele, verum eintiam eκi variis divinae Scripturae locis confir

U. Si tamen res accuratius expendatur, atq; alterutra opinio nitide declaretur, utraque m l-rifich consentire , ac solo nomine, vel explicandi modo dissidere videtur; aut certe poste in

202쪽

rior illa Grotii aliorumque sententia salsa, mi.

Musque accurata censeri debet.

Si etenim velint humanorum actuum boni. tatem , sive malitiam ita humanis actibus in, trinsecam esse , ut a Deo , sive divina voluntate non pendeat; si nimirum aeternam legem, aejus naturale concipiant veluti principium quoddam, quod independenter a divina voluntate actus humanos dirigere, homines obligare posist, plurimum sortasse saliuntur, cum nihil e fingi possit, quod a libera divina voluntate non pendeat; nec ulla res ita potius quam aliter esse debeat, nisi quia Deus hoc potius, quam alio

modo ipsam creare voluerit, cum praesertim bonitas moralis a bonitate , vel entitate i physia distinguatur . Nihil similiter concipi, vel essi gi poterit, quod humana voluntate superius sit,& illam dirigere, vel obligare possit, nisi solus Deus, a quo istum veluti summo auctore , primoque principio creaturae singulae ad finem durigi , inflecti, vel applicari debent. Quod si ius naturale, vel aeternam hane leis gem non aliud esse velint nisi divinae voIun. tatis imperium, quo naturam hominis hoc mistius, quam alio pacto creare constituit, ideoq; ipsam ad hunc potius, quam alium finem diri. gi, hos potius . quam alios actus exerere, hoc potius quam alio modo operari voluit, perinde est; si e etenim bonitas humanis actibus intrinsech inhaerens, inseparabiliter conjuncta , vel actus ipsi necessarib, ac invariabiliter boni diem turnon absolute , sed ex hypothesi, supposito nimirum quod Deus hoc potius, quam alio modo

naturam creaverit, ideoque ad finem huic naturae debitum, vel convenientem direxerit; ut

quemadmodum a sola libera voluntate pendet

203쪽

DIS P. N. CAP. IV. c ut hane homo indolem naturam acie rit , ita ex hac libera hνpothesi ad hune finem ei. dem naturae debitum dirigatur, ideoque ab hac solum hypothesi actus humani boni , vel mali,

UI. Nec alia certh fuisse videtur Grotii senistentia . dum ius naturale, vel aeternum definiensiu/ naturale, inquit, es dia1atum recta rationis inisdreatis actui alleui ex ejus convenientiὰ ι aut diseconvenientia eum inainanti, rationali , totis moratim r-pitudinem, aut ne Masem morariem sae consequenter ab au re natura Deo ratem Maum aur vetari, aut . praern. Aeius . de quibus

tala extat dictatum, debiti sunt, aut illiciti per sesatque idem a Deo necessaria praeepti, aut vetis. in-3elliguntur et qua notrone distat hoe ius novab εω- manor7tantam μνe , θῶ ω a divino voluntaris , quo dinon em praesit, aut vetat , quae per se, ae Dapre matara aut debitisi sunt, aus illieita ; μή verando HIrrita , praeipiendkidebita fucis . Ubi ius naturale , quod divinum neeessarium appetilat,a jure di hino voluntario distinguit, quod non solum absthites, sed etiam)eκ hypothesi volunis talium est; neque ad naturam, finemque hominis semel eonstitutum necessario 1 equitur, sed semper a libera Dei voluntate dependet. Ea.dem quoque clarius', & expresse docet in serius ubi dicit quod sicut esse νου rum postqua- sunt, P qua sunt, aliunde n- φendet, ita ω propri

rates , qua ese illud neeessario eo eqtiuntuν et talis autem νη -alitia quor dam aetuum compara torum ad natisram fancta νatione utentem , unis de pauci interiectis asserit esse aliquid iuris natarciis si ostisdatur rei alienius convenientia, aut discondiensentia necessaria ιtim natisra rationaIi .

204쪽

lex, a Mnitas illa, si vermalitia . quae humanis actibus intrinseca necessarid connexi uocari solet, ab ipsa divin1 lege, seu voluntates repeti debeat, qua Deus naturam hominis raticinalem , atq; sociabilem esse voluit, ideoque oad i finen irationi debitum, vel ad actus societati apti ili mos

UIL 'mne intelligi, vel inserta faciis p

terit ius natura i ternam legem vocari , eius que regulas aeternae meritatis, atq; immutabiles esse oportere , quodimus ab aeterno naturam h minis hac potius non alia ratione creare decreώ verit, & ipiam hoc pothis, quam alio modo ops rari voluerit ., Caeterum an Deus alias ratione naturam hominis condero, ad ali uim finem dirigere potuerit'; ideoque jus naturale mutari posisit , ut ea quae in .haii, hypothesi bona sunt, in altera hypothesi maiaelcirent , alii viderint , qui haec subtilius, atque fortasse inutilius etiam inisquirunt. Nobis llius hqnitatis, atque malitiae originem ostendisse tussiciat, quae . naturae nctostrae , seu voluntatis actibus inesse idebet: illam nimirum in solo orelam vel relatione consistere , quam habent actust . ad aeternam legem, vel jus naturale , de quo ires uenti Capite disseremus et malitiam vero, vehi, ravitatem in sola privatione ejusdem ordinis, aut relationis, qua actus 'ipsi ex hypothesi, sive institutione divina, vel si malueris eX natura propria habere de

ViLIO Nihil est autem curi argumenta Issia nunc filfius congeramus, quibus Aristoteles Plato, aliique Philomphi intrinsecam bonitatem, sive malitiam humanis actibus inesse volunt,

cum in sapientissimi Grotii verbis superius e positis illa contineantur, aut certe, iaci se di

205쪽

rimi oresvique possint; ut qui vid uni alta,run hi pothesi verificatur , an nostra: iquoque sentenq

. Itaque cum ait i Arutoteles' a) liniri aliquos reperiri ut qui inecessiri δέ ac in vaeniabili ter ma, Ii ,1 pravique finis; i albosi etiam,iqui constanter ι e invari abi liter boni esse debeant, a quibus nimirum bonitas eram litia divelliu vel f parari non potest , reponi facith poterit illorum iactuum oboritatem , sive . malitiam non. ariliunde oriri, quina ab ipsa hominis natur19 auae hac potia sp quam talia ratione a Deo conis nituta fuerit; ideoqueiab ordine , vel conneκlo :ne . quae inter: eiusmodiraetus, & sanctam, sociabilem, rationalam hominis naturam ex libera quidem, sed invariabili divina voluntate re,

e: Sh dixerint actus Laliquos communi popuIorimi omnium eonsensione malos appellari, ideo que illos intrinsece, uel invariabiliter bonos eiale Oporteret; respondebitur: nationes omnes, Vainois Rchh, diuerisque moribus dissidentes, ea. demi tamen natura, eoden q; rationis lumine pra ditas lege; ideoque ii Iarum singulas intelligere quia hominum naturae eonveniens, sive repugnans sit; quis actus humanam , sociabilem, sanistamque naturam deceat, quis ab illa di ia sideri adeoque humanorum actuum bonitatem ab humanae naturae indole, vel conditione rein

petendam esse. λ

h St bonos a malis actibus non extrinseco , sed atrinseco potius, ae ingenito discrimine diis 8ingui; vel, ut barba rh loquuntur illi , specim ri debere putaverint, ideoque bonitatis ori

206쪽

r Μν Ε ΤΥ ΠΤ C miginem in ipsisuactibus reperiri. eoneedi Forrasia se poterit actilum diser men 'intrinseeum esse

debere . sed hoc etiam in hypothes nostri cIa. stissimE ostendi V Quamvis enim quilibet: actus ex natura propria indifferens: si, ut morali

bonita tei summa litia praeditus εt, eum tamen ab hae povus inuam abi alia natura produei vel exeriti cum hule po quam alter,inatu rae eonvenire debeat ,t atq; adὶ hoc potios quium aliud obiectum ii ex civina Λα- sei instituti ne dirigatur laeti insecam fe 1 his ae invariabulam bonitatem, pravitatemque sirrimos Cete ram seclum quolibet ordino i iii a Deo velut

tibero naturae auctore sit tonstitutus, actas ipse nulla bouitate, sive malii ia praeditus esse con cipitur ut paullo superita ostendimus. ip i et Si denique opponatur intrinsecam. aeuinge

nitam pravitatem quibu damst humanis acti usin variabiliter inesse . quod homines ab illis aructibus ingenito quodam pudore veluti ab horis reant, atque, ubi liberius ipsos' admiserint , ii, los lateri , vel prodere vereantur , aut di is lasse deprehensi suerint, gravis verecundia in illorum vultibus observetur; illud in primis r

roni poterit, homines hoc ipso pudore , vel

orrore affet i debere ubi viderint actu sp illos ab humanae naturae conditione o vel ordine di sis fidere . qui a Deo constitutus fuerit . etsi i dependenter ab hoc ordine is .e naturae honia ditione nulla moralis pravitas in humanis a ct bus reperiatur. Deinde verd quas aper Enon

videat, Eudorem eiusmodi . ad verecundiam,

qua homines assici iubis derablent. ncn exilis. genito quodam ωnte . vel rata ita , sed potius ex sola consuetudine. an mi affectibus , ingenio, atque educatione pol tisimum oriri Quis

207쪽

etenim ignoret homines aliquos a quibusdam actibus abhorrere, in quos alii facile , ac ingenito quodam veluti pondere inclinant quis ex innumeris exemplis, quae afferri possent. non intelligat, homines aliquos suisse . qui de ipsis etiam actibus pudorem, seu verecundiam eonciperent, in quibus nulla pravitas ecingi possit Z Hine optime a seneea ta) est observatum pudorem illum, quo quis assicitur, aliquando prorsus ingenuum, esse, ideoque veluti certum sceleris, atque malitiae indicium assumi non posse; quemadmodum Plutate hus ipse , etsi alicubi dixis. set peccati horrorem veluti naturae. effectum in hominum animis observari ib), alibi tamen ele. ganti 1sime ostendit , pudorem θὶ aliquando pror- Ius immerito in hominibus reperiri; ut si proinde bonitas, atque malitia ex pudore, seu Verecundia cognosci, vel inferri deberet . non ea.dem certE , constans, & invariabilis bonitas, aut fravitas in humanis actibus existeret; atque il-e , qui sin E pudore , seu verecundia operatur,sne malitia quoque, seu pravitate operari merito videretur; quo sanh nihil absurdius essinisgi potest, cum potius hic pudor honestos , graves, & ingenuos homines deceat; perditi vero , ac vitiorum labe adspersi , vel inquinati aliquam poti sis ex infamia, sive dedecore voluptatem percipere videantur - Denique ejusmodi verecundia. quaecumque illa sit, omnisque pudor ex sola eonsuetudine, vel gentium mo. dependet; ideoque actus illi, qui sinst vest . recundia apud nationem aliquam fieri non posi

208쪽

sent, absque ulla dedecoris nota , ae)pudoris sensu a gentibus aliis liberrim h fieri consueverunt, ut innumeris ceri exemplis ostendi posisset, si id ipsa rei perspicuitas pateretur. M ratis itaque humanorum actuum bonitas, sive malitia non ab intrinseco repeti, sive deduci debet; sed potius veluti modus, & affectio quaeindam , sive proprietas existimari, quae ex divina

voluntate oriatur, sive ex illius naturae conditione, vel indole quam Deus hominibus inesse voluit: ideoque', sicuti hominis natura, sue conditio semper eadem, constans, & invariabilis esse debet, ita quoque humanorum actuum bonitas eadem semper, ae invariabilis est futura Sed haec , aliaque id genus plurimaifusius, Moportunius sequenti Capite disserentur .

IX. Illud hic obiter addidisse juverit, quod

si moralis actuum bonitas nimi aliud esse coniscipitur, vel esse potest , qu1m modus, & assecctio quaedam humanis actibus adveniens, vel suis peraddita eκ eo quod ipsi humanae naturae comvenientes sint, ideoq; bonitas ipsa in hoc oris dine, vel convenientia consistit, quo humanus actus ad humanam, sociabilem, ac rationalem naturam veluti finem, ac bonitatis exemplar diar igitur, certe malitia nihil aliud esse, vel coniscipi poterit . quam pura privatio eiusdem oris dinis , vel convenientiae ; ideoque actus ille maistus , pravus, ac inhonestus haberi debet , qui ab hoc ordine deflectat, qui naturae rationali repugnet, qui denique hoc ordine, rectitudine ,sve morali bonitate privetur Hinc optime Augustinus asseruit, quod malam non es nisi pria

vatio boni sa) ; sive non aliquid es nisi a bonia

209쪽

DIS P. II. CAP. IV. 173tate defectus sa) ; unde concludit nemo qua par

eientem caussam mala voluntatis ἡ non enim est

ciens , sed deflens b). Ac certe si malum ipsum aliquid foret, aliqua nimirum entitas, mO-dus. M affectio realis, illud ab ipso Deo veluti prima, ac universali caussa fieri deberet, cum omnia per ipsum facta sint , fir sinὸ ipso factum sit nisit teὶ , atque ille Omma opera uos ra m nobis operetur d); quod profecto divinae sanctitati, vel infinitae persectioni repugnat ; neque Deus peccatum ipsum odisse, vel punire posset, si illud aliqua ratione produceret, iuxta celebre

X. Hinc reselli facit E poterit celeberrima illorum opinio, qui cum maluin assererent esse modum , ac entitatem, sive naturam quandam subsistentem non Deus ae bonum ) , duo principia, si ve caussas esse dixerunt, alterum bonum, a quo bona producerentur; alterum malum a quo veluti sonte mala omnia profluerent. Quae quidem opinio Maneti praesertim , ejusque sequacibus Manichaeis, Marcionitis, aliisq; pluribus haereticis adscribi solet, ut ex Ecclesia. Rica historia, praesertim vero ex D. Augustino, qui haeresim ipsam, qua pridem imbutus fuerat, in Uictissime deinde consutavit erudimur . Ipsis tamen praeluxerant Magi, qui duo esse principia dixere, bonum damonem, malum i a I rerum ex his Iovem , Oromas dem , alterum Pluis

nit .

210쪽

nit. Quid porrh Philosophos, & haeretitos illos

impulerit , ut malum ipsum veluti realem es-fectum , ideoque realem ipsius caussam a Deo , vel ab homine distinctam admitterent, ex illis etiam intelligi poterit , quae diximus in Physica generali ubi de caussa prima , ejusque Provi

dentia, ac bonitate loqueremur. Incredibilis enim malorum varietas, quae in mundo observatur , effraenis , ac ingenita voluptatis cupiditas, quae humanos animos in malum abripit,

peccatum ipsum . quod in singulis hominibus regnare , vel libere dominari conspicitur, ostendere videbantur, haec ob optinio, sanctissimo, humani generis amantissimo, bene ficenti cimoque principio oriri non posse, sed ab invido potius, maloque daemone, qui singula in hominum perniciem moliendo, ad malum ipsos. vel invitos etiam impelleret. XI. Quam vero praecla rh decepti illi fuerint, quam temere , impudentissimeque Deum, vel principium aliud e cinxerint, intelligi potest ubi advertamus nullum ens, & effectum esse, quod si inpliciter, & absolute bonum non sit, in quo nimirum bonitas aliqua, sive perfectio non reperiatur; atque illa a nobis ve

luti mala concipi, vel appellari solere , quae minus bona sint, in quibus nempe minor b nitatis , vel persectionis splendor effulgeat . Quod si effectus, vel creaturae singulae , quae in hac admirabili rerum compage, vel Universo eonspiciuntur , in se quidem bonae, sive persectae sint, atque a bona, sive perfecta caussa

producantur, hominibus tamen incommodae, vel noxiae sint, ipsisquc mala, vel detrimenta plurima afferre consueverint, non inde tamen

an ferri poterit , hac a malo daemone , sive priu

SEARCH

MENU NAVIGATION