Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

DIS P. II. CAP. U. 183 quam ad alterum adigeretur Alii vero, cum altera ex parte intelligerent liberam, & fiexibilem humanae voluntatis vim, & arbitrium, primi parentis peccato vitiatum, vel penitus extinctum esse, nihilque nisi ad peccandum valere , leges ipsas aut ex invidia, perdendique hominis desiderio , aut in peracti sceleris paeis nam sic institutas esse putarunt, ut homo, cum leges impositas neq; naturae neq; gratiae, quae de erat, viribus implere jam posset, merit θ violatς l gis paenas daturus, aeterno supplicio destinaretur. II1. Utramque Iamen opinionem, sive querelam salsa in , & absurdam esse clari ssime dea monstratur . Quod enim ad vitiatum, vel extinctum libertatis arbitrium attinet, eam arbitrii

vim post peccatum ipsum superesse jam diximus, qua homo legem liberE implere, vel non implere possit; ideoq; si legem liberE violaverit, merito prorsus pς nam subire debeat. Quod ver δ libet amesse voluntatis humanae naturam, atque ad opis

posita flexibilem asserunt, tantum abest , ut inis de legum inutilitas inseratur, ut exinde potius illarum convenientia, si ve necessitas ostendatur. 1 Si etenim voluntas hominis libera , atque flexibilis esse debet, necessarium est , ut ab aliquo inclinetur, sive determinetur ad operandum ; alioquin, si temere, & inconsul id, si carisco quodam impetu . si corporeis sensuum illecebris abriperetur ad operandum , illa corporum , vel brutorum instar nulla cognitione, sive conis filio. nulla deliberatione operaretur: quod cerist E ab hum inae, liberae , nobiliorisq; naturae conis ditione prorsus abhorret. Necessirium est ita. que , ut voluntas ipsa praevia ratione, sive rationis ductu operetur , ideoque flexibilem vim ad illa determinet, quae propriae naturae M 4 ra

222쪽

rationali conveniunt, ad . illum nimirum finem dirigat, eumque ordinem assequatur, qui sibi natura ipsa inseparabiliter est constitutus , quem

nihil aliud esse jam diximus, quam ius naturale, aeternamque legem, ex qua leges omnes veluti fonte dimananti Alioquin libertas illa, quae contra naturae legem, sive jus naturale operari psssset, rationem, & naturam ipsam deis strueret; ideoq; qui voluntatis arbitrium nullis legibus adstrictum esse contendat, rationem ipsam , aut rationalem hominis naturam , ejusque dignitatem everteret.

x. Deinde flexibilis illa arbitrii vis, ae iris requieta sensuum cupiditas efficit, ut homo im satiabili quadam, ac inexplebili cupiditate, vel

desiderio ardeat; idque assequi vehementer ais deo nitatur, ut opposita quaeque contemnere subinde possit. Conveniens itaque, vel necessarium maxim E fuerat, ut libera, agendi vis,

vel insatiabi sis illa cupiditas, quae in sui, ali

rumque perniciem, atque miserrimum totius humani generis exitium arderet, legibus vetuisti quibusdam finibus coerceretur, ut inde placida , ac secura vita peragi posset. 3. Et certe ad singulas animalium species , pulcherrimumq; ordinem , qui in Universo conis spicitur, plurimum contulit, ut serat ipsae inis stinctu quodam , ac fere lege dirigerentur , unis

de inter ipsas amicitia, societas, mutua conis hexio reperiretur; quant bitaque convenientius,

ac utilius hoc in homine praestari debuit, qui fi libera animi vi, rationis lumine abutatur, festisque sensuum illecebris irretiri patiatur , seras

ipsas impetu, ac immanitate superare conspiis ei tur Gquidem homini, ut eleganter est a Plinio observatum, Iuctus eis datur, uni luxuria. ni

223쪽

tini ambitἰo, uni avaritia , uni immensa vivenis di eupido , uni supersitio , uni sepultura rura , atque etiam post se de futuro. Nulli vita fragi Itor , nulli rerum omnium libido major , nωIlipaυον confusior, nulli rabies acrior . Denique ea. tera animantia in suo genere probe degunt, eonis gregari videmus, s sare contra di milia Loontim feritas inter se non dimreat , ferpentum morissus non petit serpentes s ne maris quidem bellua , ae pisces ni in diversa genera saviunt ' ,' at heriaeuis homini plurima ex homine sunt mala saὶ seatmque nunquam feras ad nocendum nisi nee fisitas inritet, aut fame , aut timore rogantur ad

pugnam , Bomini perdere hominem libet ib) . . Quod si , dum summus. Artifex animalia

cuncta creaverat, Sanctius bis animaI, mentisque eapaeius alta Deerat adhue , ω quod dominari in catera pose

ideoque hominem ereavit, qui libera volunta. te, sive dominio creaturis omnibus uteretur, iisque veluti certas leges imponeret; quis non intelligat plurimum decuisse , ut homo ipse certis quibusdam legibus a Deo veluti supremo omnium domino dirigi, vel obligari deberet s. Nec aliud certε fieri potuisse putabit, qui secum ipse consideret quod libera , atque ab-

Cognatis maeulis umilis sera. quando leoni Fortior eripuit vitam leo p quis nemore unquam Expiravit aper majoris dentibus apri ΘIndica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam sevis inter se convenit ursa ,

224쪽

soluta voluntas, quae nimirum a nullo dirigi, vel inflecti possit, quae ita sui domina si, ut quidquid libuerit amplectatur, liberrimae solum, absolutae , vel independenti caussae convenire potest, cujusmodi est solus Deus; humana veis ro voluntas quae natura propria ab ipso Deo veluti causa dep ndet; scuti ab ipso recepit illud esse, quod habet, ncc aliter esse potest, quam ut ab illo creata fuerit, ita quoq; ab illo recipere debuit operandi modum, qui . eidem esse

conveniat, nec aliter operari potest, nec ad alium finem dirigi , quam ad illum, quem sibi

a Deo constitutum accepit.

6. Illud etiam merith addi poterit , quod

cum m cratis bonitas, quae humanae, vel libe.rae voluntatis actibus veluti secundaria pers

ctio superadditur , ex solo ordine , sive lege dependeat , sicuti ad uberiorem , nobilioremque

humanae, vel liberae voluntatis persectionem plurimum conferre poterat haec superaddita, sive moralis bonitas, ita quoque plurimum conferre , vel oportere videbatur , ut humanae uois luntati leges, & ordo praescriberetur . . Rationalem etiam naturam maximE decuit, ut cum se innumeris propemodum beneficiis a Deo exornatam, ac illustratam esse cognosceis ret , intimo quodam , ac sincero grati animi sensu efficeretur, ut auctorem beneficentissimum , amantissimuma; colere , ac venerari , illum sequi , illi parere desideret, ideoque m res, actusque proprios ita componere, ut diis vinam illius voluntatem exequi , sue perficere possint; quod certE fieri non poterat, nisi Dςus ipse certis quibusdam legibus ita voluntatem propriam ostenderet, quibus se coli voluisset. Si denique nulla I ex homini praescripta foret

225쪽

foret, nulla quoque moralis bonitas, ideoquis

nullum meritum acquiri posset . unde aeternan, talicitatem, quae eo rona, merces , bravium meritis debitum proponitur, nunquam homo assequeretur, vel certe, si in gloriam ipsam nullo sui meri.

to transferretur, illa iucundissitna voluptate careret, qua beatorum animos persundi diximus dum secum ipsi reputant aliquid se ad ejusmodi gloriae consequendae studium contulisse; ut si proinde beatorum animi doloris capaces essent, id unich quererentur se parum in acquirendae Delicitatis opere laborasse. IV. Exinde vero non modb legum necessitas,& convenientia demonstruur, sed facile quoq; intelligitur unde illarum vis, & auctoritas oriatur . Tota nimirum legum autoritas ita a suis premi Legislatoris imperio, sive dominio pendere debet, ut ipso sublato vel nulla lex haberetur, vel certE liberos hominum animos coisgere , vel obligare non posset. Cum etenim lex aliud esse , vel haberi non soleat , quam ordo quidam , ouo humanae voluntatis actus ad unum potius quam ad objecti im aliud diriguntur, ut ab illo deflectere in operando non possint, clarisis me apparet hunc ordinem a solo Deo praescribi, constitui, vel definiri posse et qui cum voluntates ipsas hoc potius, quam alio modo crea in

verit, illas ad hoc poti . , quam ad objectum

alnid direxit, hoc non alio modo operari voluit . bonitatem denique , ac honestatem in hoc potius , quam alio obiecto collocavit; ideoque nisi Deus ipse veluti supremus omnium dominus , ac arbiter liberam , atque flexibilem hominis voluntatem legibus veluti finibus coereuisset, poterat voluntas ipsa in quemlibet actum libere exspatiari, nullique legi, vel ordi α

226쪽

intelligi debet, quae subnde a Deo, vel ab hominibus latae, praescriptaeque suerint , sed de ipsa

quoque naturali, vel aeterna lege, quae singuolis hominum cordibus invariabiliter inscripta censeri solet . Dia nimirum ex sola humanae naturae conditione dimanat . ut superiori Capite ostendimus; ideoque . sicuti a libera Dei v Iuntate dependet, ut homo rationalis. & χ-ciabilis soret, ita quoque ex hac ipsa Dei voluntate . vel imperio dependet, ut hoc potius, quam alio modo operari debeat. Sed haec suissius, & accuratius sequenti Capite explicabun

tur .

U. Interim varia legum genera , si ve legum divisionem brevissim E complectemur. Cum it que lex a Philosophis definiatur regula quadam ,

aut mensura actuum humanorum . per quam βιid , quod rectum es , agenaum ir ω , quod prauetrum es , omittendum dirigimur ta), si ve rutila

agendorum , omittendorum s vel denique ordiis natio rationss rmperans honesa , probabens eois

traria , lex universaliter respectu rerum, sive materiae, quam respicit, distingui solet in imperantem , ac prohibentem s Ideoque legis praeiscepta, alia assismativa , alia negativa vocari solent. Illa nimirum praecepta, quae bonum , ac honestum imperant, affimativa . vel postiis va vocari solent, ut honorandos esse parentes,

Deum diligendum; illa vero , quae malum, ac inhonestu in aliquid prohibent. negativa, vel prohibentia appellantur , ut non occidere , non s rari . Neque enim tantum ad persectam hominis beatitatem, hunianaeq; voluntatis perseetionem su D

227쪽

DISP II. CAP. U. rso suffeere videbatur a malo deflectere,& abstiis nere; sed ad bonum insuper dirigi , vel quod

honestum est, operari requiritur, ut inquit regius Propheta diverte a malo, fae bonum . VI. Quod si lex ipsa non ad materiam , sive praecepta , quae continet, sed potius ad legillatore in , a quo sancita fuerit, referatur. illa diis stingui solet in naturalem , & puisivam Lex naturalis vocatur illa, quae naluia ipba, nece Lia tib invariabiliter homini praestributir , sive invariabiliter, ac inseparabiliter hominis naturam cun sequitur. Positiva dicitur illa, quae se a libero legislatoris arbitrio posita , vel constituta est, ut etiam variari, vel revocari possit, ut fusius,&opportunius Cap. IX. Ostendetur . Si ejusmodi lex positiva ab ipso Deo rogata , vel constituta fuerit , divina vocatur; humans vero si ab hominibus. Ac divina quidem inveterem, ac novam, sive Judaleam, & Evant εἰ i eam distingui solet, qudd illa per Moyse in

Iudaeis tradita, ac veteri Testamento explicaista; ista ver 5 per Christum omnibus hominibus ejusdem sanguine redemptis in Evangelio proposita fuerit. Humana denique in Politream , sive Civilem , atque Canon eam , sive Eeelesian eam dividitur; quarum illa Principum , sive Reipublicae decretis; ista Conciliorum Cain nonibus. Patrum , Pontificum sententiis, vel Decretalibus contineatur. Aliae plurimae legum divisiones afferri plerumque solent; verum, cum illae aut minutiores sint, aut certe ex su per i ribus veluti fontibus oriantur, intelligi, vel explicari facile poterunt ubi de singulis leguin generibus antea memoratis ordine disseruerimus. Itaque primo de lege aeterna, vel natu-

228쪽

xali, vel iure Gentium loquemur; tum de Imge positiva divina; deinde vero de humanis . Civilibus nimirum, atque Canonicis legibus

disseremus .

C A P. . VI. De lege aeterna, sive naturali, vel jure Gentium.

t T si plurimae, distinctaeq; sint le

ges illae, quibus humanam voluntatem dirigi, vel coerceri quoque jam diκimus, omnes Iamen ab ipsa Naturae lege ve-- luti ex uberrimo, sanctissimoque fonte dimanant. Hinc illa perpetua , unia versalis, aterna vocari merito solet, quod , cum semper eadem, ac in variabilis sit, omnes etiam leges, quas subinde fieri contingat, in se comis plectatur. Communius tamen, atq; frequentius

lex natura , vel naturalis vocatur , quod hominis naturam sequatur, sive ab ipso naturae lumine doceatur; quemadmodum etiams ius publicum, sive Ius Gentium aEpellari subinde solet, quod illa gentibus omnibus communis sit, ubique gentium ita floreat, ut in illa obser vanda gentes omnes inito veluti Ledere conis 3 ungantur. Illud itaque nitide , & quantum nexi poterit, accuratissime exponi debet unde naturalis ejusmodi lex oriatur; qua nota , vel charactere cognoscantur illa, quae jure gentium, vel naturali lege continentur ; quae denique sintilla , quae jure naturali fieri jubentur , vel DrO-hibentur; cumque in re gravissima Philosophi mitifice dissideant, juverit omnes illorum Len.

229쪽

DIS P. II. CAP. VI. 19 Itentias exponere, ut denique illarum clarior, ac verisimilior eligatur. II. Ueteres Iurisconsulti ius n ιturale definiunt

quod Natura omnia animal a docuit . Nam iuristud non humani generis proprium , sed omnium animalium , qua in terra , qua in mari nascunis

tur , avium quoqxe eommune est . . . Urdemus e enim eetera quoque animalia . feras etiam istius

iuris peritia censeri a) ; unde ex illorum sentenis ita homines ipsi cum brutis certo veluti iadere , societate, communione ac jure continentur; ideoque illud jure naturae pnxscii prum censeri poterit, vel ad jus naturale referri , ad quod homines, ac bruta ingenito veluti pondere abrepta diriguntur, vel a quo potius ingenuo veluti horrore recedunt. Atque ejusmoni certe Iurisconsultorum opinio partim ex Pythagoricis, partim etiam ex Stoicis de sumpla censeri poterit. Cum etenim Pythagorici metempsychosim admitterent , humanos nimirum a mos eX uno in corpus aliud transire crederent, atque suboinde ex humano moriente corpore in seram , aut brutum aliquod migrare , inde quoque fierio ortere putabanἰ , ut affectus illi, qui in homine , ac brutis etiam conspiciuntur, ex uno, eodemque principio, eadam anima, si ve natura profluerent , ideoque bruta , ac homines eodem faeis

de re, societate . ac naturali iure continerentur .

Si olei similiter , sive quod illi brutorum animas

rationales, humanaeque similes crederent, sive certh quod illas ex eadem Universi mente , vel spiritu decerptas esse putarent. ex quo sane cum Platonicis humanos animos delibatos esse credi. derunt i

230쪽

xyx ET HIC AE

derunt, tenue quoddam rationis lumen brutis in-esIe dixerunt; ideoque faedus aliquod , ac soci tatem inter illa , ac homines admiserunt, ut proinde naturae lex in hominibus, ac in brutis i psis existeret. Quemadmodum itaque veteres illi, qui juris originem , atque praecepta apud Romanos adornarunt, plurima ex Stoicorum Placitis desumpsere, ut suse, ut eleganter admodum demonstravit Gravina a , ita quoque in explicanda iuris natura celebrem illam Stoicorum sententiam complexi existimantur Illud etiam Stoicos, vel Iurisconsultos impellere poterat, ut bruta quoque naturali quodam ordine , vel jure dirigi , sive teneri putarent, quod plurimos, ac admirabiles effectus in illis conspicerent, in quibus aut pietas, aut justitia , aut benevolentia, aut denique virtutum. omnium splendor mirifice effulgeret. Ut enim illos omittam, qui subinde liberius, ac magnificentius , quam certe par fuerat, brutorum mores, ingenium, ac virtutes accuratissime sunt prosequuti, Gratius ipse, quem Iuris gentium facem , nec minorem natura Iis , quὰm civilis hon

satis interpretem merito vocat Gravina bin, cum advertisset quod animantium quadam utilitatum suarum studium partim fatuum suorum , partim

aliorum sibi congenerum respectu aliquatenus temisperant , id tu illis procedere oredidit ex princia

pio aliquo intelligente extrinseco te , quod illa ad certum finem dirigeret, certisque legibus illo

rum actus componere .

III. Sed quocumq; demum ex sente celebris illa Iurisconsultorum opinio profluxerit, certum tamen, perspectumque haberi debet, bruta nul-

SEARCH

MENU NAVIGATION