Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

-competere , ut natura ipsa cum caeteris omniis bus, nullo discrimine devinciantur. Cum ita isque parem in illis omnibus naturam , bonitatem, persectionem , atque communis, ejusdemque patris imaginem intueatur, quam in seips4 dc prehenderat, nihilque in se ipso amabilius , atq;

perfectius inveniat, quod in aliis etiam omni--bus esse non videat, quemadmodum natura ipsa ad sui amorem, conservationemque dirigitur,

. atque naturali jure seipsum diligere , ac tueri debet, nullamque sibi vim , injuriam , ac dedecus in serre potest , ita quoque caeteros omnes veluti sibi similes, eadem bonitate praeditos amare debet, nullamque injuriam illis in serre, I praesertim cum nullum jus in illos habere se viderit , ideoque nihil ipsis irrogare possit, quod .sbi similiter ab aliis in serri non velit . . am- . vis itaque homines ipsos non veluti sibi sangli in is conjunctione, vel inita societate, vel amicitiae foedere devinctos consideret, sed solum .m homines , sibique similes contempletur si vest naturamque propriam ad ali Us homines reis ferat , aliud naturae praeceptum , vel naturae leκ orietur , quoa eateros vetati seipsum diligere , eo-

Idemque amore complecti debet .

. , XXI Caeterum vitae conditio, vel status ille , in quo nos a libera Dei voluntate colloca. itos esse conspicimus, pland requirit, ut homines alios non solum . veluti nobis similes eadem que natura praeditos intelligamus , sed etiam veluti eidem Telluris superficie insidentes, cadem urbe , iisdemque laribus conjunctos, eadem sanguinis cognatione devinctos, ipsi demum vitae

nostrae peragendae, conservandae, perficiendaeque maxime utiles, ac necessarios existimemus .

. Ita' nimirum a natura ipsa institutum est , ut

252쪽

quilibet homo quantacumque cognitione, saripientia, robore, sanitate , aliisque animi, corporis, sive fortunae dotibus excellat, cum aliis tamen colloqui, conjungi , consuetudinem inire

. debeat: cumque singula vitae conservandae ne is

cessaria sibi solus inquirere, Vel comparare non possit, aliorum etiam ope, auxilio, vel mini sterio indigeat, ideoque propriae utilitatis amm, Te societate quadam, ac foedere cum illis conis ungi desideret; cumque id solo naturae iure, quod in alios exerere, sibique vindicare non posse iam diximus, consequi nequeat, natura ipsa dirigitur, ut ipse quoque paria, vel eadem caeteris praestare debeat; cumque eodem amore seque, aliosque complectatur , quidquid sibi ab aliis praestari, sive conserra velit, illud ipsum caeteris ipse praestare debeat, ut mutua proinde sit amoris, ossiciorum, auxilii, benevo. lentiae societas . Mi XXII. His accedit, eum quod hominum natura sive primi parentis peccato, sive pravo, ac de generi voluntriis amore, sive eX alia quacum-γque caussa miserrima, plurimis injuriis, incommodis, atque periculis obnoxia sit, ut qui- alibet etiam vel sapientissimus, justissimuS, atq; fortissimus vir ab aliis hominibus vel rudibus etiam, ac infirmioribus timere debeat, amor ille, quo nostrum quilibet ipsa natura duce ad sui conservationem, incolumitatemque dirigitur s' Si natura Confirmatura jus non erit, virtutes omne tollentur . Ubi enim liberalitas, ubi Patriae caritas. ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero, aut re ferendae gratiae voluntas pore rit existere Z Nam haec nascuntur ex eo quod naturi propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum juris est cis.

253쪽

DIS P. II. CAP. VI. ars tur, nos ipsos impellit, ut aliquas esse leges optemus, quibus inviolabile, sanctumque naturae ius custodiatur, suum cuique tribuatur, cujuslibet vita , sortunae, liberi defendantur' nefarii denique , perditique homines ab aliis laedendis paenarum formidine deterreantur . Cumque ejusmodi leges sanciri, vel custodiri non possint, nisi plures in ferendis illis, observandisque consenserit, neque nefarios homines, violatae legis reos decernere , debitisque paenis punire liceat, nisi potestas illa , vel aueto. ritas concedatur; finitimos denique populos repellere, patriamque urbem , sortunas, liberos, vitamq; ipsam tueri, ni si dux aliquis, & Princeps eligatur , cujus impurio. coacta civium vis dirigatur , manifestissime apparet , quod societas aliqua institui debet, ae inviolabili scedere devinciri, qua non modo quilibet aliorum

commoda, ac incolumitatem mutuo quodam studio, & amore diligat, sed aliquando etiam pro

communi patriae , aliorumque bono, utilitatem propriam, fortunam, vitamque ipsam eroget.

XXIII. Atque haec , ut opinor , satis sortas. se esse poterunt, ut facit E intelligi , elarissimh-que deduci possit, quid hominum naturae, vel conditioni conveniens sit, ad quod hominum natura dirigatur, ideoque quae sint prima naturalis juris principia, ac veluti semina, ex qui

bus caetera uberrime deducuntur. Hominum siquidem naturae , ut Omnia brevissime complectamur, convenit, ut a Deo producta sit, ut o 4 ra- Ergo est lex justolum. injustorumque distinctio ad

illam antiquissimam, & rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio improbos aniciunt, defendunt, ac tuentur bonos . Cιe. ιib. II. g. s.

254쪽

ratione praedita sit, ut cum aliis hominibus comis paretur; ideoque homini naturali iure praescribitur , ut Deum super omnia diligat, ac veneis retur; seipsum amare , tueriq; studeat; homines alios sui instar amare debeat, suique conservandi gratia, & amore quietam, stabilepa, paca. tamque cum ipsis societatem inire, legibus cona. servare; ut illa proinde bona , ac honesta sint, quae primis ejusmodi naturae legibus conformia

sint; illa vero praeta, ac inhonesta, quae, legibus, vel principiis illis abhorreant, sive quae ipsis

naturae legibus adversentur. J

XXIV. Quae licet ipsa per se nitida, Vel per spectissima sint, ut ab ullo ignorari non possint ., innumeris etiam Scripturae auctoritatibus illustrari, vel confirmari maximE possent; ut mirari certe quis debeat Christianos etiam Philosophos in inquirenda, vel explieanda iuris naturalis origine, definiendoq; principio, ex quo

veluti fonte caetera naturae praecepta profluerent, omnes ingenii vires, atque operam inutiis liter collocasse cuin id a Sacris Literis manifessissimh demonstretur . . . lQuid enim aliud divinus hominum Magister, jurisque naturalis interpres Christus asseruit

cum Interroganti quod esset mandarum magnum in lege respondit diliges Dominum Deum tuum ex toto eorde tuo , ω in tota anima tua , hoc est maxrmum , ε' primum mandatum : 'eundum autem simile huic driles proximum tuum sicut te ipsum a in his duobus mandatis universa lex

pendet, Er propheta sa), quid , inquam , aliud a Dseruit , nisi quod prima iuris naturae capita in Dei, sui ipsius, hominumque amore collocari

255쪽

DISP. N. CAP. VI. Ir debebant , , ex quo deinde caetera sponte veluti sua , arctissimaque serie manarent Quod si lar,

asso Philosophis alli naturalis juris originem,non eκ'divinis Scripturarum Oraculis. sed .eκ solo rationis lumine repetere, vel Jnlarre . Imbuerit , reprehendi certe non poterunt at ilis.

lud profecto ferri non debet, quod in illa rite

constituenda , praecipuoque Moralis disciplinae capite demonstrando non mod5 a Sacris Uteris. sed ab ipso quoque rationis lumine aberra veia .ritit, ut superiori loco jam diximus .i Id ad tameni ingenu E fatendum est quod illorum opiniones plurimae ad hanc ipsam revocari facile poterunt, ut facile intelliget quisquis iterum

in ip fax oculos, animumque coniecerit. . d. LXV. Sed explicata iam iuris naturalis origine, aliqua nunc in serri debent, quae, etsi clarissima sim, plurimam tamen lucem sunt iis aulatura v quaeiinferius exponenturis I. a.' Insertur itaque primo , quod lex naturae aeterna , ac in Variabilis esse debet. Cum: etenim illa oriatur ex ipsa hominum natura , vel conditione, quemadmodum natura ipsa ab aeterno constituta variari non potest, nec etiam ius naturale variari poterit; ideoque , quod jure naturae prohibitum iit Vlicitum , vel bonum esse non poterit; aut, quod naturali jure praescribatur , 3 illicitum, vel pravum effer Hinc Deus ipse,ilices omnipotens , sicuti essicere non potest, ut quod intrinsece , sive natura propria malum, ac rationali naturae repugnas est, illi conveniat . ac malum non; sit, ita quoque naturae legem invertere, abrogare, vel, ut inquiunt, in iis, quae naturali jure sancita fuerint, dispensare non poterit, ut alibi quoque ostende istur cum de legis proprietatibus differemus.

256쪽

: Quod si quis obiecerit Deum Abrahamo imis perasse ut filium occideret a , Ebreis ut AEgyaptiorum vasa surarentur b , Oseae ut sortite riam uxorem acciperet se , ideoque in iis, alii que pluribus exemplis naturali legi derogasse , adit E reponi poterit, quod in iis cas bus nulla naturalis juris violatio reperitur . , Natura Ii si auidem jure prohibetur homo privata solum au.

oritate alterius hominis vitam, aut fortunas

eripere, in quem nullum ius, & imperium habere potest ἱ non vero si veluti minister Principis , supremiq; domini imperium exequatur. Cum it que hominum vita , ac fortunae in Dei veluti supremi, summique Domini imperio contineanΔtur , poterit homo jus supra alterius hominis vitam , fortunasque sibi a Deo concessiim eκercere , si ve potius divinum sus, & imperium ex qui, absque eo quod ulla furti , vel homi et dii labe adspergatur. Oseas vero mulierem quae corpus vulgaverat, in uxorem assumere jubetur ; in quo tantum abest ut ipse peccaverit, ut illam potius a peccato revocaverit, ipsam, que sibi casto, ac legitimo foedere conjunxerit. x. Insertur secun db , quod ejusmodi ius naturae, vel lex naturalis ipsis hominum,cordibus inscripta, vel impressa merito dici solet. Cum etenim illa ex solo rationis lumine, vel ex sola

naturae propriae , vel humanae conditionis cognitione clarissime deducatur , sive denique ex ingenito amore , quo corda nostra Deum, nos imsos, aliosque homines diligere debent, optime inferri poterit, quod lex ipsa naturae, quam legem amoris esse iam diximus, omnium cordibus impressa fuerit.

3. Ex

Go. l. a. v. I. M Eκω. c. a. Osee c. I. v. a.

257쪽

DISP, II. CAP. VI. ary3. Exinde ver d tertio deducitur , quod ut lex naturae obliget, extrinsecus doceri, publicari , proponi , vel promulgari non debet. Qui libet

enim a natura ipsa manifestissim E eruditur; cum. que ratione praeditus si, cujus lumine natu ratis legis vis, ejusque servandae necessitas aripertissim E demonstratur, uberior certe, vel extrinseca publicatio minimh requiretur. Quod si Deus naturae praecepta tabulis exarata Moysi tradere , ae Ebreorum genti publicare voluit , ut sequenti Capite demonstrabitur, id sapiemtissimo solum consilio praestitit, ut eadem prae cepta Iudaeis clarius, ac expressius exponeret reae terum Iudaei ipsi ante Moysis aetatem , scut& aliae gentes omnes, naturae legem optimh n verant, eiusque violatae rei habebantur . 4. Inferri denique poterit, quod juris naturalis, vel eorum, quae naturali jure prohibi. ta, sive praescripta fuerint, ignorantia in vinciabilis admitti non poterit , quae proinde homines a peccati scelere excuset. Facili nimirum,ac natura ipsa duce, hominum quilibet internam naturae vocem audire, ius naturale cognoscere , quae naturali jure vetita, sive sancita sint, ideoque quae prava, vel honesta eenseri debeant, distinguere poterit; aut si fortasse haec omnia rite cognoscere contempserit , vel etiam eonsulto neglexerit, ignorantia ipsa vitiosa censeri debet; tantumq; abest , ut illa peccatum ex .

tenuet, ut potius ipsa quoque peccatum sit . CAP.

258쪽

De Lege Divina.

οῦ , . . ' . I

si plurima , ac infinita se rh sint

i da amoris argumenta , quo sapientissimus rerum Artifex hominum genus complecti , illorumq; Delicitati consulere consuevit, in variis etiam legibus id mirifice apparet, quibus pro varia temporis conditione humanos amis dirigere subinde voluit ut ii si facilius mores componere , finem que sibi constitutum assequi saliciter niterentur . AEterna siquidem , ac naturalis leX Omnium quidem cordibus impressa, vel insculpta fuerat, ut hominum quilibet intelligere posset quid sibi , vel naturae propriae conveniens, quid inve repugnans haberetur , quid proinde amplecti, Nuid ven respuere deberet, qua denique ratione - mores CDmponeret, iucundam vitae societatem inire, aeternamque tali crtatem comparare pos- .set; cum tamen nitidum rationis lumen sensuum erroribus, praejudicias, ae praesertim affectibus mirifich perturbaretur, neque proinde facile cognosci posset quid naturali jure vetitum, praescriptumve fuerit, Deus optimo , sapientissim que consilio hominum saluti consuluili, ut te, ges aliquas per se , vel hominibus velut administris institueret, quibus clarissime aeterrrae legis vis,& authoiitas agnosceretur; civilis hominum societas firmioribus veluti vinculis , ac scedere conjungeretur; homines denique, qui naturali jure Deum colere, ac certo religionis

259쪽

DIS P. III CAP. VII. 222 genere venerari debuerant, uno eodemq; cuI- tu , vel sacrificiorum genere, quod ab ipso Deo institutum , atque pae scriptum esse intelligerent,

alacrius, meliorique ordine uterentur. . II. Itaque praeter ae ternam legem , si ve naturae jus, de quo superiori Capite sic disseruimus , ut illius originem , vim , ac proprietates Omnes exponeremus, plures aliae leges sive a Deo proxime,& immediate, sive a Principibus in quibus autoritas , ac imperium ex ipso naturae iure reperitur, positae , vel constretuae sunt,

quae proinde positiva appellari merito solent . Atque illa quidem , quae prolii me,& immedia id ab ipso Deo praescripta , vel constituta fuerit, Divina appellatur; caeterae vero, quae naturali quidem iuri innituntur, atq; ab illo obligandi vim sortiuntur, sed ab hominibus ipsis

inventae, sive sancitae sunt, humana vocantur eloiIes quidem, si a Ρrincipibus constitutae adeκteriorem solum , civilemque ordinem diriga tur ; Ecclesiastica vero, si ab Ecclesia, vel Ecclesiae Ρrincipibus editae ad interiorem etiam eulistum, animorumq; persectionem pertineant. Sinis gulas itaque leges hic ordine complectimur , ut praesenti Capite de Divina Iege loquamur, sequenti vero de humanis omnibus, sive Civiles, sive Ecclesiasticae fuerint, differemus. Quandois quidem:verb Lex Divina ex solo Dei ipsius veluti supremi Legislatoris arbitrio pendet, ut lula revelatione sola cognosci, ideoq; solo Scripturarum testimonio veluti sonte deduci possit, se positu paulisper rationis lumine , divina Scriptu rarum Oracula consulemus , ut exi e divinae Legis originem , varietatem, & si quae alia n his explicanda fuerint, deducamus p ii III. Illud itaque merito concedi poterit pri-

260쪽

mam divinae Legis originem ab ipso generis humani principio repetendam esse , ut homini,sve pulcherrimo divini Artificis operi, Deus

ipse non modo aeternam legem ostenderit, sive naturae praecepta humanis cordibus fere exarata impresserit, sed aliquid etiam ex libero sus v Iuntatis arbitrio praescripserit, quo supremum ius, atque dominium ostenderet, flexibilem hominis voluntatem angustioribus veluti finibus coerceret, & ad honestatem, nobilioremque itinem dirigeret. Vix e tenim Deus hominem in Paradiso vel deliciarum horto condiderat, ipsi. que liberrimam potestatem concessierat, cum repente gravi, atque inviolabili lege prohibuit, ne arboris scientiae fructus comederet; cumque ille Daemonis fraudibus, mulieris amore divi innam hanc legem violasset, atque a perfecto innocentiae munere excidisset, debitas illi paenas Deus inflixit , illum ex amaeno voluptatis horisto ejectum innumeris aegritudinibus, angustiis, laboribus, atque ipsi demum morti subjeeit , ut fusius, & accuratius a sacris Literis:erudiis mur . Ex pluribus etiam Scripturae ipsius aut ho-xitatibus variae leges intelligi, vel deprehendi possunt, quae primis hominibus praescriptae fuerunt , ut eX. gr. quod coniuges sancto , ac in.

violabili laedere conjungi, quod crescere, &multiplicari deberent,&c. ut expressh in Genesi memoratur. Tacita quoq; vel expressa Dei vo ce ritus aliqui, vel sacrificiorum genus institu. tum esse videtur , quibus homines ipsi Deum veluti Numen, patremque colerent, ipsi Τelluris fructus , lactis , florum , vel fructuum primitias offervent, ut in Abel, Noe , aliorumque historia clarissim h demonstratur . Atque illud in priomis vel sacrificium , vel orationis genus, vel qui ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION