Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

tb reprehensum esse. Quis etenim existimet A. postolos divino Spiritu, ac admirabili Chri stianae sidei Zelo succensos , qui Hierosolimis virtute magna, constantique voce evangelicae doctrinae majestatem Iudeis, Gentibusque professi iam fuerant, veteris, atque mortiferae I gis ritus simulasse , quod centh sinε maximo Christianae Fidei dedecore, vel scelere fieri, sive fingi non poterat Quis facilis existimet Paulum smula id solum non sincerh Petrum reprehendisse, cum certE post aliquod temporis spatium Galatas ex animo, sincerEque reprehenderit, qudd illa prorsus servarent, quae a Petro, alii que servari iam viderant; iterumque testetur

se Petrum quoque reprehendisse non recte am bulantem ad veritatem EvangeIii; atque, ut majorem sibi fidem conciliaret , idque sincere , constanterque a se factum ostenderet, Deum veta uti rei , ac veritatis testem invocat, qua autem feribo vobis , inquit, eere coram Deo qui non mentior a . Quod si Apostoli non sinceris sed simulath veterem legem servassent, si Pau- Ius simulath Petrum reprehendisset, si veluti sincere factum narrasset Galatis, quod simula te solum contigerat, Apostoli, ac Paulus ipse a mendacio , vel scelere excusari non possent et non Apostoli certh, qui veram, sinceramqu esdem coram hominibus profiteri erubuissent , veteremque legem, quam laethalem , atque mortiferam esse noverant, simulassent; non Paulus , qui simulata reprehensione scandalum in fideis

ae constat esse peccata, nulIo bonae causta obten- tu . nullo quas bono fine, nulla Uelut bona inten

282쪽

Iibus excitasset, ac mod5 simulate Petrum, m db sincerE Galatas reprehendisset, testem deniq; veritatis Deum in illo invocasset, in quo sim latio solum intercesserat. Hinc optime contra Hieronimum Augustinus ipse concludit, si hoc

fecit Petrus , quod facere debuit, mentitus est Paulus , quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit, quod facere debet, recte utiqiae faeit . Et ideis falsum de illo dieit , qui dieit eum non recte fecifise , qu cd eum novit facere debuisse . Si autem verum scripsis Paulus , verum est , quod Petrus tunc non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii . Id ergo faciebat , quod faeere non debebat, ω ssale aliquid Paulus ipse iam feerat , correctum potius etiam ipsum credam Coaposoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter

aliquid in sua Episola posuisse si in uisola

qualibet, quanto magis in illa , in qua pra locu rus ait , qua autem feribo vobis, ecce coram Deo , quia non mentior . . . Dent veniam qAilibet a Iiud opinsntes z. ego magis credo tanto cloisolo in suis ,

O pro fuis literis iuranti , quam cuique doctissiamo de alienis Ilieris disputanti ta) . Clarissimis itaque Scripturarum autoritatibus, atque rationibus Augustinus Hieronimum a pristina sententia, quam constanter adeo defenderat, taliciter revocavit; ut sincero deinde , arctissimoque charitatis, opinionumque foedere uterque devinciretur, ut Augustinus ipse in x8o. epistola fuse commemorat. Communis. itaque illorum opinio nobis explicanda nunc superest , ut clarius adhuc, & illustri iis intelligatur, quo tempore Mosaica lex extincta, vel

283쪽

DIS P. II. CAP. VII. 24sabrogata fuerit, ideoque lex Evangelica vim,

plenumque robur acceperit.

XX. Tria itaq; tempora distingui debent, illud

nimirum, quo leκ vetus adhuc florere, vel obligare concipitur ; aliud, quo amplius oblia gare jam desit, ideoque mortua, abrogata, vel extincta fuerit; ultimum denique , quo ob servari non potuerit, sed prorsus illicita, a que morti sera evaserit. Illud itaque certum perspectissimumque esse debet, veterem legem floruisse, plenumque robur habuisse usque. ad

Christi mortem, qua ritus omnes veluti figurae completae, vel consummatae fuerant. Ac certERedemptor ipse non modb singula veteris legis praecepta religiose, accuratissimeque servavit, dum a parentibus circumcidi, templo offerri, leprosum a se mundatum ad Sacerdotes mitte. re, Hierosolimam ad diem festum ascendere, Paschalem agnum comedere voluit, ut optimEproinde dixerit, non veni folvere Iegem,aut Prophe ras , fed adimplere ta) ; verum etiam Iudaeos ominnes ad veteris legis observantiam , sincerumque cultum excitavit:ac licet perditos Scribarum mores vituperaret, illos tamen audiendos esse docuit cum ait super ealbedram Musifederunt Sertaba, ω Pharisai, omnia ergo, quacumque dix νint vobis , fervate , faeite sb) , clarissime ostendens veteris legis sanctitatem , majestatem, Plenumque robur, in corruptis etiam Pharisaeorum moribus inviolabiliter conservari. Quod

si alicubi in Evangelio dicitur , quod tex , ω Propheta usque ad Dannem te fuerunt, id solitin intelligi debet de Prophetis, qui Christum, lau-

284쪽

manique generis Redemptorem venturum esse dicebant, cum Ioannes ipsum veluti prassentem

Jostenderet exclamando Eere agnus Dei, et e. i tollit pereata mundi sa ; sive usque ad Ioannem non alia lex tradita, vel instituta fuit, quam vetus, & Mosaica; ubi vero Christus a Joanne baptizari voluit, novae legis sacramenaum institui, nova praecepta doceri, novumque .foedus iniri carpit, etsi nondum Evangelica lex obligaret, ideoque nondum Mosaica extincta, vel abrogata iam foret. . XXL Itaque dubitari non poterit veterem Iegem in Christi morte ita abrogatam, & eXainctam esse, ut amplius obligare non posset, deoque abrogatae legis initium a sola Christi Drte repetendum esse. Hinc Redemptor ipse eruci sussixus, breviq; moriturus singula antiqui Ioederis mysteria relegens, atque illa persee Eimpleta considerans exclamavit consummatum

Usbὶ , admirabile nimirum Redemptionis opus in lege veteri expressum plenE peractum , & ab

solutum esse; ideoque tune totaliter cessare Iega. Ita, quasilam veritate eorum eonsummata se . Hing oraenie Christo Templi velum scissum est, quo seriorum s nagoga profanatio declaratur dὶ ι sune a lege ad Evangelium , a s3nagoga ad Ecclesiam , a muDis farrisiis ad unam bostiam . qua Deus es , evidens est facta translatio teὶ . Hinc denique Apostolus ait quod translato sacerdotis

necesse est, νι ω legis translatio fiat f); ideoq; quod ubs Christus novus Sacerdos seipsum Patri velut hostia in ara Crucis offerret, proprioquo

285쪽

DIS P. II. CAP. VII. 24 sanguine novum foedus, vel testamentum con. firmaret, vetus sacerdotium , ac leae antiqua cessaverit, ideoque prorsus extincta , vel abrogata jam fuerit. XXII. Morti sera tamen , illicita , ac laethalis esse non caepit, cum nondum Evangelica lex, novique foederis praecepta publicata, vel promulgata jam serent, ideoque nondum Iudaeos obligare caepissent. optimo quoque, sapientissimoque consilio fieri debuit , ut ipsa lex vetus, quae a Deo sancita, ac mirifice confirmata jam fuerat, non repente morti sera, reiicienda, atq; abominabilis videretur, sed sensim , ac veluti honore quodam ex Iudaeorum animis extingueretur; tantoque facilius illorum mentes ad novae legis amorem inflecti possent, quanto frequentius, ac illustriias intelligerent, utramque legem ab eodem Deo sancitam , atque praescriptam esse, veteremq; legem veluti inutilem eva gelicae, veluti puriori, persectiorique legi cedere debuisse : unde Augustinus optim h existimavit Osolum Paulum , O alios recte fidei Christa.

nos tune illa vetera saeramenta paullulum obser vando veraciter commendare debuisse , ne putarenisitir illa probetiea signifationis observationes apius is Patribus custodita tamquam Derilegia diabolica a poseris detestata . Iam enim cum veis ni set fides, qua priseis illis observatio vibus pra-

nuntiata post mortem , resurrectionem Domini revelata es, amiserant tanquam vitam Useii fui. Verumtamen , sicut defuncta corpora , necessariorum ossistis deducenda erant quodammodo ad sepulturam , nee si mulate , sed religiose , non autem deferenda continuo , vel inimieorum obtrectutionibus tanquam canum morsibus proiicenda : po. flea veris tamquam cum bonore sepulta sunt, a

286쪽

. 248 ΕΤ HIC AEGνistianis omnibus irreparabiliter deferenda ta) . XXIII. Hinc merito asserere, vel suspicari quis poterit Apostolos post Christi mortem ni- hil sortasse de abrogata veteri lege Iudaeos docuisse, sed ipsos etiam ejusdem ritus, atque praecepta servasse , donec solemni Pentecostes die divino Spiritu afflati admirabili ardore, Iinguarum dono , plurimisque prodigiis novae Iegis praecepta Iudaeis, omnibusque gentibus

publicarunt, ideoque veterem legem iam comis pletam , extinctam , & abrogatam esse docue-xunt . Hinc Petrus illorum Princeps omnes alis Ioquens ait panitentiam vite , ω baptizetur uisa usquisque vestrum in nomine Iesu Christi in

σemissionem peccatorum vestrorum, th' accipietis

Spiritum Sanctum b . Quinetiam Apostoli post

acceptum etiam divinum Spiritum, solemnem, publicamq; novae legis promulgationem, varios Mosaicae legis ritus, ac caeremonias servarunt, circumcisionem nempe, purificationes, naZareatus votum, abstinentiam a suffocatis, aliaque

id genus plurima; tum ut honorem aliquem veteri legi, quamvis inutili, vel abrogatae d ferrent; tum etiam ut Iudaeos ad evangelicae legis amorem faci litis allicerent : quod optimo consilio, sive dispensatione fieri profecto licuit, ideoq; nulla ratione culpari, vel reprehendi illi poterant. Petrus vero reprehensibilis videbatur qubd fideles ex Gentibus nuperrimEconversos ad ipsos quoque Iudaeorum mores, &observantias paullo fortasse vividius , atq; severius adigeret, ut ex communibus moribus,e Ommunique rituum , legisque foedere sortior in fidelibus omnibus, qui ex Gentibus, vel Syu

287쪽

DIS P. IΙ. CAP. VII. a 4 agoga convertebantur, eharitatis ardor ,& aia finitas oriretur . Sed , quia Evangelicae , simulq; Mosaicae legis observantia Ethnicis ad fidem conis versis gravior videbatur, pluresque ex Iudaeis ipsam non modo licitam, sed utilem quoque, vel necessariam esse dicebant a , atque propterea volebant eiseume di quod a Iiter se putabant

in Chriso Divos esse non posse ib) , & exinde disisidia quaedam , opinionumque disparitas Orie batur , optimo , divinoq; consilio factum est , ut Apostoli Hierosolymas convenirent, ibique de

Veteris , novaeque legis vigore accuratissime di siserentes, veteris legis praecepta, vel cerem Onias inutiles esse definirent, ac celebre decretum illud ederent, quod in Apostolorum Actibus memoratur , visum es Spiritui Sancto ,'nobis nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria , ut abstineatis vos ab immolatis simu

Iaerorum , ω 1 anguine , iis D Deato , ω fornicatisne e). Ubi observasse auuerit fornicationem quidem ipso naturae iure prohibitam esse, quod tamen Ethnicorum plerisque minime videbatur; caetera vero, quae natura ipsa minime illicita fuerant, ab Apostolis ipsis prohibita solum sui iast, ut Iudaeorum scandalum ,& offensio, quoad fieri poterat, vitaretur; sicuti certe Paulus cibis ejusmodi fidelibus uti permittit, ubi sinstscandalo, x et offensione fieri subinde posset sae ,

etsi Concilii Gangrensis, Aurelianensis, ali O-rumque actibus erudimur fideles etiam longe post Apostolorum tempora a suffocatis abstinuisse, quod adhuc etiam a Graecis observari conspicimus. XXIV. Peracto denique hoc temporis inter-

288쪽

vallo, quo legem veterem inutilem quidem, aemortuam, sed nondum tamen illicitam, sive

morti seram fuisse jam diximus, aliud postremo tempus distingui, vel definiri debet, in quo prorsus illicita, ac mortalis esse jam caepit, in quo definiendo veteres Ecclesiae Patres, alii que sapientissimi viri plurimum dissident.

Quamvis etenim Patres omnes in hoc mirifi- CF conspirent, ut veterem legem licit E servari potuisse velint donec Evangelica lex lassicienter Iudaeis proposita , sive promulgata suerit, ideoque existiment veterem legem morti seram eva insisse ubi satis Evangelicae doctrinae splendor

Iudaeorum omnium mentibus affulsisset, non omisnes tamen unum , idemque temporis intervallum constituunt, quo lex Evangelica suis cienter proposita diceretur . Plerique tamen existimant eiusmodi temporis intervallum quadraginta an norum spatio definiri, ut proinde cum Hieros lyma a Tito Caesare subversa, penitusque in destructa fuit, quod quadragesimo anno conqtigit a Christi morte , tunc Mosaica leX pro risus illicita, ac mortifera evaserit. Eiusmodi nempe annorum spatium sufficere videbatur, ut Evangelicae legis notitia non modo ad Iu

daeos , qui patrias urbes incolerent; sed ad illos etiam , qui ubique gentium dispersi fuerant,

perveniret , Apostolos novae legis assertores ipsi audirent, prodigia plurima intuerentur, quibus Evangelicae legis praestantia , dignitas, atque majestas clarissime ostendebatur, ut nonnisi temere, ac impudenter illam reiicere, vel ab illa dissentiri jam possent. Addi etiam poterit Iudaeorum genti, veterique legi honorem aliis quem, sive splendorem extitiise quandiu Hie. rosolyma, Sacerdotes, & sacrificia constiterant,

289쪽

D SP. II. CAP. VIII ast tenuissimamque spem Iudaeis affulsisse , ut pristinam dignitatem, pristinam libertatem, priis stinus que regnum instaurarent; at ubi Civitas eversa iam fuerat, templum solo aequatum , vi in ictimae, & sacerdotes desecerant , ac iuxta celebre Danielis oraculum desolatio abominationis , quae perennis, ac aeterna sutura fuerat, ubique conspiciebatur, intelligere prosecto poterant Danielis hebdomadas completas esse, Meiasam , humanique generis Redemptorem jam adis venisse, veterem legem , sacerdotium , & victimas abrogatas esse, ideoque sine dedecore, ac scelere observari non posse. Nec aliud certe Christus innuere videbatur dum videns civitatem flevit super illam, ipsius ruinam caedes, ae ex

cidium illud praedicens, quod erat Titi Caesaxis imperio futurum; ac si pervicaci Iudaeorum

genti, quae tempus visitationis sua cognoscere is recusaverat, illud etiam temporis intervallum an antissime concederet, quod ad Urbis excidium extendebatur , ut deinde nulla salutis spes in veteri lege esset futura.

XXV. Hinc D. Ignatius, qui 3. post Christitnortem anno obiit, veterem legem tunc prorsus illicitam , atque mortiferam fuisse testatur, ut siquis eum Iudais relebraret Pascha , aut θmbola festivitatis eorum reeiperet, particeps esset eorum, qui Dominum occideriant ,-Apostolas eius bὶ a quod

Hieronimus st) etiam, Augustinus o , aliique splurimi profitentur; ut proinde tempus illud

veluti constanti traditione receptum , confirmatumque meri id existimetur. Sed haec uberius sortasse prosequuti iam sumus, quam Philoso. phum decere videatur. Ipsa tamen rerum digni-

---- tas

290쪽

tas, divinaeque legis majestas exigere videbatur, ut haec ipsa fusius aliquanto suis ex soniatibus exponerentur, ut Evangelicae doctrinae oriisgo , vis, & incrementum illorum animis affulis aeret , qui puriora Theologiae dogmata adire

non poterant.

XXVI. Id unum itaque coronidis loco ad indendum superest, quod sicuti lex vetus pluri bus antiqui Foederis , vel Testamenti libris conia etinetur , quos paullo superius, juxta Tridentinae Synodi decretum, enumeravimus, ita quoque nova , vel Evangelica lex variis novi Foederis, vel Testamenti libris exponitur, quo Shic eodem ordine numeramus, quo ex veteri

traditione in sacris Literis 1 dispositi reperiuntur. Cflestis itaque Christi doctrina, vel Euan. gelica lex in quatuor Evangeliis continetur, quae a Matthaeo, Marco , Luca , & Ioanne sunt exarata . Sequuntur Aucis Apostolorum , quibus Apostolorum praedicatio, resque gestae memorantur . Tum quatuordecim epistolae Pauli Α-postoli; nimirum una ad Romanos, duae ad Coiarinthios, una ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses , duae ad Thessalo ni censes, duae ad Timotheum , una ad Titum, una ad Philemonem, una ad Hebraeos. Septem deinde Catholicae epistolae Apostolorum succeis

dunt; unica Iacobi, duae Petri , tres Ioannis, una Iudae. Ultimo tandem loco sequitur Apocalypsis , vel Revelatis , quae a Diuo Ioanne in insula Pathmos habita , sive descripta fuit. Atque haec de divina lege, caeterisque omnibus, quae ad ipsam spectare poterant, dicta sint: adeunda nobis, vel explicanda nunc superest humana leX, quae ex eterna, divinaque lege ve

SEARCH

MENU NAVIGATION