장음표시 사용
271쪽
DIS P. II. CAP. VII. 233doquidem nee ipsos illius temporis sanctos, O
rit MaIes viros , Patriarebar, iis Prophetas his teris
xenis rebus fuisse deditor credimus sa) . David certe tam in Psalmo et 3. temporalia bona , deinlicias omnes, ac voluptates enumerasset, quae ab hominibus haberi possunt, eos reprehendit, qui beatum dixerunt populum , cui hae sunt, ille nimirum Delix erit, vereque beatus populus,
σωjus dominus Deus ejus, cujus nempe amor ,
desiderium , atque persecta Delicitas in solo Deo veluti summo , aeterno , incommutabili bono col- Iocatur; ac Deus ipse , cum Abrahae, ejusq; po steris plurima terrena bona se daturum esse proinmisisset, illud etiam adjunxit ego ero merces tua magna nimis b , ut Ostenderet veram , ac sininceram beatitatem , verumq; praemium non in teris
renis ejusmodi bonis , sed in sola Dei possessione
XII. Ceterum veterem hanc, sive Mosaicam legem sanctam, ac sinceram fuisse exinde quo is sue clarissimE in serri poterit, quod Christus ipse, aeterni Patris sapientia, aeternusque Deus ipsam non solvere, sed adimplere venit, ejusisque ritus omnes, ac caeremonias servare , li-hentissimeque complecti voluit, ac si aliorum hominum instar eidem legi subiiceretur: etsi peracto iam trigesimo quarto aetatis suae anis No novam, suavioremque Evangelicam legem instituit, atque discipulis primum, quOS elegeo eat , deinde vero Iudaeis omnibus demonstravit. XIII. Cum itaque expectata plenitudo tem poris advenisset 0, aeternique Patris filius Pa tribus promissus in terris visus e uet, & cum
272쪽
hominibus conversatus, veteris legis figurae, quae velut umbra suturorum praescriptae suerant,
miro . & incredibili novae legis, ac Evangelii splendore paullatim dilui , vel dissipari carpeis
runt. Quo vero tempore, quave ratione lex Evangelica instituta, vel sensim promulgata fuerit, pluribus in locis a sacris Literis erudimur o Cum itaque Ioannes in Iordane populum bapii Zais
ret, omniumque pectora ad paenitentiam excitaret , ut pararet Domino plebem perfectam , vicinamque generis humani salutem praenunciaret, Iesus ipse peracto quadraginta dierum is junio ad Iordanem accessit, ibiq; a Ioanne bapti-etari voluit, ut justitiam omnem impleret Tum aperto coelo , divinoque Spiritu super ipsum columbae specie illapso, AE terni Patris vox audita est, qua Iesus ipse Dei Filius, communis Redemptor hominum, ac Magister dicebatur, quod antea Joannes superno afflatus Spiritu cognoverat , atque Iudaeis ipsis ostenderat. XIV. Exinde vero divinis eiusmodi vocibus, ac Praecursoris testimonio mirifich commendatus, Discipulos aliquot elegit, quorum animis Evanis gelicae legis praecepta sensim insevit, puriore misque hujus Divinae Legis splendorem ostendit. Quis vero paribus ne dicam verbis exprimere, sed animo quo sue complecti possit, quo amo. re, quo descierio , qua morum suavitate , qua verborum vi , quo labore, quo Zelo, quo denique virtutum splendore , & miraculorum copia
varias ille regiones adiverit, ibiq; singulis privatim, ac publice Evangelicae legis praecepta diffuderit, proximaeque salutis, ac redemptio. nes spem in illorum cordibus excitaverit 3 Ubi vero purissimas ille , amoris plenas, sanctissimasque leges edidit , nova Sacramenta , no VOLia que
273쪽
DIS P. II. CAP. VII. que ritus instituit, atque praesertim peracta pacchali cςna corporis, sanguinisque proprii substantiam fidelibus suis immortali munere conincessit, quid aliud ab optimo, beneficentissimoisque Patre sperandum, vel optandum adhuc supererat, nisi, ut ille juxta vetera Prophetarum ora. cula, sanguinem , vitamque propriam pro com muni generis humani redemptione amoris viis stima effunderet Quam vero falliciter, ab unis dE, & accurate veteris legis oracula, & figuras omnes impleverit dum opprobriis faturarus oppressus doloribus, cruci sussi xus AE terno Pa istri spiritum obtulit, ex innumeris novis, uel risque Foederis autoritatibus ostendi potest . ac Redemptor ipse manifestissime de inon stravit, dum jam moriturus Scripturas omnes impletas esse conspiciens consummatum esse saὶ exclamavit, novamque legem , nova sacramenta veteribus abrogatis proprio sanguine, propriaque morte
XV. Novam tamen , eximiamque lucem Eis vangelieae legi, maximumque robur adjecit, ubi Redemptor ipse tertia post mortem die Discipulis redivivus apparuit, ac perenni quadraginta dierum tempore cum ipsis convescens, iaconversatus illos iterum erudivit, Scripturarum cognitionem ipsis concessit, novaeque legis ubiq; gentium promulgandae munus insunxit, inquiens euntes in mundum tiniversum pradicate Evanis gelium omni creatura baptizantes eos in nomine
Patris Filii, Spirit cos Sancti, docentes eorser Dare quscumque madavi vobis ι 3 s donec peris
acto iam 4o. dierum spatio ipsis conspicientibus candida nube circumfusus ad coelos iterum ascenis
274쪽
dit, aeternamque gloriam mortis , peceatique triumphator aperuit. Neque tamen orphanos
illos deseruit, sed decima postquam coelos ais scenderat die Paraclitum Spiritum super illos e L fudit ; eumque simul in caenaculo lacrymis, en fusisque votis promissum sibi Spiritum expecta iarent, laeto repente vehementi sonitu ita Divinus Amor, sub ignis imagine illabi voluit, ut accensae flammae linguarum instar super illorum
singulos toruscarent. Quo miro , ac ineffabili divino munere Apostoli non modo in charita. te, vel gratia perenniter, ac invariabiliter conis firmati, Scripturarum cognitione divinitus illurustrati, omniumque linguarum dono exornati suere , verum etiam novo. vividi oriq; spiritu & fi dei propagandae Zelo incensi, quo repente ex Coeis naculo erumpentes Christi divinitatem, ejusq;
legem li berd , constanti nimeque Iudaeis primum , finitimisque populis praedicarunt, deinde verbad barbaras etiam, remoti ssimasq; gentes uberrimE diffuderunt, ae proprio demum sanguine
XVI. Hinc mirari terth non possumus, si e
dem ipso Pentecostes die Petrus e Coenaculo prosiliens, partim ex celebri Ioelis oraculo, partim ex ipsa rei novitate, partim denique ex admirabili linguarum cognitione putidas Hebreorum calumnias, qui Apostolos ebriose me impudentissim E conjecerant, ita compres-st , ut uno sermone tria Iudaeorum millia
ad Christi fidem perduxerit, & Apostolorum singuli brevi temporis intervallo ad extremas etiam orbis plagas Evangelii gloriam invexerint, ut jam profligato Deorum cultu, templis eversis, confutatis PhilosoPhorum erroribus , Christiana Religio a duodecim sollim , rudibus, obscum
275쪽
DIS P. II. CAP. VII. 237 obscuris, abjectisque hominibus , non ferro , vel
armis, sed augusto solum Crucis vexillo eo nistra immanes Ethnicorum Principum , vel Tyrannorum impetus ubique gentium laesi citer trium. phaverit. Quae mira certe populorum omnium
in amplectenda Christiana Religione consensio, atque incredibilis in propaganda fide se licitas ceteris argumentis adjungi merito potest, quibus Christiana Religio eximiis veluti luminibus
illustratur , clarissima nota , vel charactere a cae. teris Omnibus Sectis, vel Religionibus distinguitur, atque omnium animis mirificis commendatur, ut post Iustinum, Athenagoram , Augustinum , aliosque Patres, Grotius ipse, aliique plurimi demonstrarunt ta) . XVII. Atque ita quidem lex nova, vel Evangelica instituta , publicata , atque mirificis confirmata fuit, breviq; temporis intervallo ad harbaras etiam , remotissimasque gentes diffusa , atque Desiciter propagata . Quod si novam hanc
legem cum veteri , sive Mosaica lege conferre
libuerit . plurima cert E sunt illa , in quibus
ipsae conveniunt, ut vetus proinde veluti umbra novae, sive figura ςenseri debeat; sed plurima quoque sunt illa, in quibus vetus an OVa . veluti puriori, perfectiorique mirifice superatur. Illa nimirum per Mosem data est b , unde Moyses ipse ego, inquit, sequester, medius fui inter Dominum , se vos se s sed gratia , ω veritas per Iesum Christum facta est, nimirum evangelica ab ipso Deo , aeterniq; Patris filio constitu
' Prius autem, quum veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
276쪽
stituta; illa praecepta quidem, sed non vires, Mi gratiam, quibus eadem impleri possent, hominibus largiebatur ; haec amorem etiam , vividumque spiritum fidelium cordibus inspirat, quo puriora charitatis praecepta servare possint ; illa severior, ac veluti servis constituista quodammodo videbatur, qui parnarum formidine coerceremur, unde lex timoris a sacris Literis appellatur; haec suavior ab optimo, amantissimoque patre filiis proposta, qui solo
virtutis amore operentur , unde lex amoνis optim E existimatur; illa lapideis tabulis instulpta, taurorum sanguine confirmata ' ; haec in ipsis fidelium cordibus impressta, sive diffusa per Spiritum Sanctum , qui datus est nobis, divino Redem proris sanguine est consecrata ; illa per An. gelum Moysi in Sina monte tradita dum montis culmen vehementi fragore, fulgure . tonitru circumfusum incredibilem pavorem, terroremq; in populi cordibus excitaret; haec in caenaculo Apostolis Di vini Spiritus illapsu consignata , dum facto vehementi fragore igneae unguae illorum sngulis insiderent . illorumque pectora
eximio amoris impetu arderent, ac aestuarent;
illa in sensibilibus hostiis veluti imagine qua
praecepta charitatis inaniter darentur hominibus non habentibus liberum v Iuntatis arbitrium ; sed quia per legem dantur & veterent, & novam i quamvis in nova vitierit gratia i quae promittebatur in vetere, lex autem sine gratia litera est Occidens, in gratia vero tritus vi vilicans I unde est in hominibus charitas ei,& proximi, nisi ex ipso Deo Θ Aug. de gr. D Ab.
v. 4bi in tabulis sapideis digitus Dei operatus est, hie in cordibus hominum. Ibi ergo lex extrinsecus posita est, qu1 justi terrerentur , hic intrinsecus data est, qua justuicarentur. Aug. Mopir. υ lit. u. 29. σι
277쪽
DIS P. II. CAP. VII. 239dam futura significans, suturorum umbra sa) dicebatur, ut omnia proinde Iudaeis in figura contingerent b) ; haec admirabili, incruentoque sacrificio, quo Christus ipse amoris victima , perenne, gratissimumque Patri holocaustum offertur, omnia 3am impleta, sive perlaeta significat, ut proinde Christus ipse finis legis le) optime existimetur; illa non omnibus quidem Gentibus proposita , sed Iudaeis solum , atque iis, qui ex Gentibus Iudaicam legem libete amplecti
vellent , ut omnes proinde Gentes, etsi ritus, caeremonias , atq; judicia, quae veteri lege praescripta fuerant, minimE servassent, solo rationis lumine, naturaeque legis observantia aete
nam gloriam consequi possent; ista verb non Iudaeis solum , sed omnibus etiam barbaris , remotissimisque gentibus, quae sub caelo sunt, ita proposita, sive sancita fuit , ut nullus unquam salvari, aeternamque gloriam assequi pos-st, qui Christi fidem amplecti, baptigari, Christianaeque legis praecepta implere noluerit; illa denique, ne singula fusius, atq; minutius prosequamur, non perpetua, perennis , ac aeterna
futura fuerat, sed tandiu solum florere, sive vigere debuit , donee veniret femen, cui promia ferat idi Deus, Christus nempe, ac evangelica doctrinae splendor nitidissimus affulgeret; haec vero perennis, ac immutabilis est sutura ; vim que suam, plenumque robur habere debet, donec peracto jam universi temporis spatio aeternitas oriatur, atque Evangelii gratia ad arternae gloriae Delicitatem, quo nos dirigit, tandem deducat.
278쪽
XVIII. Veterem itaque legem quoad iudicialia solum praecepta, ritus, ac Caeremonias, Evangelicae, novaeque legis splendore discuscam, rescissam, & abrogatam esse clarissimis Seri plurae autoritatibus erudimur , atq; in hoc omnes mirificis conspirant. Nonnulli tamen ex veteribus Ecclesiae Patribus inter se dissidebant indefiniendo tempore, quo lex vetus ita abro. Rata fuerit, ut non modb inutilis, ac mortua, sed etiam morti sera fuerit, ideoque sine pec eato observari non potuerit . Illud itaque Divo Hieronimo videbatur, veterem legem ita Chrissi mortem consumma tam , abrogatam, & eAtin-elam eme, ut exinde licite observari non posiset , ac proinde merito laeti, iis, atque mortifera diceretur. Cum etenim leges , ac ritu S Omnes, qui in veteri, sive Mosaica lege contineis bantur, essent velut umbra, sive figurae quae dam , quibus sutura generis humani reparatio , Redemptor ipse , evangelica lex amoris, puri Ora Christianae, vel evangelicae legis praecepta,
ritus, ac sacrificia significabantur, ubi Redemptor ipse jam advenisset, figuras omnes impleis visset . proprioque sanguine novi Testamenti , vel Foederis institutionem confirmasset, inutile prorsus, indecorum, atq; illicitum videri poterat figuras adhuc, & umbras amplecti ; atque ille merito reprehendi posse videbatur . qui umbras
veritati, figuras figurato conjungere , imper&eta eum persectis confundere niteretur. Ap stolus certe pluribus in locis expressE docet , quod finis legis Christus ad iustitiam omni ere denti a , & Galatas vituperans, qui Veterem cum nova lege conjungere meditabantur si ei
279쪽
DISP. II. CAP. VI. 241eumeidamini , inquit , Cbristus Bobis nihil prode rit sa) s ac si novae, vel evangelicae legis diis
gnitatem evertere , vel ejurare videretur qui iam abrogatas veteris caeremonias servaret .
Haec , aliaque id genus plurima Hieronimum impulere, ut veterem legem post Christi mortem illicitam , sive mortiferam crederet; Om nesque ea remonias Iudaeorum oe perniciosas esse, is mortiferas Christianis a ω quicumque eas ob servaverit tame ex Iudais, sive ex Gentibus , eum in barathrum diaboli devolutum a putaret. Cumque Augustinus, qui oppositam sententiam acerrime defendebat, Hieronimo obi iceret Apost
los ipsos post Christi mortem , & ubi quoq; di
vinum Spiritum coelitus illapsum recepi ssent, ideoque clarissimo Fidei lumine , purissimoque
evangelicae doctrinae amore illustrati, vel a c. censi fuissent, plurimas veteris legis caerem Onias observasse . ut in Scripturis ipsis evidenti iasime demonstratur, reponere solebat Hieronimus Apostolos a veteri, si ve Mosaica lege veluti moristi sera plurimum abhorruisse; subinde tamen se illius cultores extrinsece tantummodo simula iast, ut Iudaeos veteris legis amore, paternarumque traditionum zelo vividius incensos, tacilius ad novae legis amorem, sincerumque cultum allicerent, atque cum Iudaeis ipsis liberius conversari possent. Cumque iterum Hieronimo opinponeretur Paulum Antiochiae restitisse in iaciem
Petro b , quod illi reprehens bilis videretur
dum Gentes nuperrime ad Christi fidem eon-Versas cogeret iudaizare. vel Iudaeorum ritus, ac caerem Onias servare, ideoque Apostolos, ac Petrum imprimis a veteri lege non abhorrui DTom. V. in se,
280쪽
R , reponere solebat Hieronimus illud etiam s.cie, simulate, vel ex condicto contigisse, Apostolos nimirum sincero, constantiq; zelo veteris legis cultum re jeci sse, atque ut liberius deinde sinis offensione, vel scandalo externos etiam illius ritus desererent, Paulo suasisse , ut ipse qua erat dicendi copia Petrum, aliosque Apostolos veluti judaicd viventes reprehenderet, ut omnes deinde Petri exemplo Pauli consilium, sive praeceptum amplecterentur, omnemque simulatio. nem, e Sternosque ritus abiicerent. Quis et eis
nim, addebat Hieronimus, existimet Paulum non
simulate sol tim, & ex condicto, sed sincere Α-Postolos alios reprehendisse, dum ipse quoque
plurimos veteris legis ritus, ac caeremonia S religiose servavit, praesertim ubi Timotheum circumcidit ta), sacrumque Nagareatus votum Ili roso limis emisit b Quemadmodum itaque Paulus partim timore , partim Iudaicae salutis desiderio non sincere , sed simulate veteris religionis ritus servavit, ita quoque Petrus, aliique Apostoli simulate solum ipsos aliquando obser.
variant, unde a Paulo sincere culpari, vel reprehendi non poterant; sicuti certe reprehensibiles illi fuissent si veteris legis praecepta , quae
jam pridem illicita, sive mortifera fuerant, ex animo, sive sincere observassent. XIX Quamvis tamen Augustino , aliisque plurimis Hieronimi aut horitas maximi certe pomderis videretur, nulla tamen ratione Augustiis nus adduci potuit, ut crederet Apostolos simu late solum ritus illos observasse , quos illicitos, atque mortiferos esse cognoscerent, ideoque Ρωirum non sincere . sed ex condicto, vel simula-