장음표시 사용
291쪽
C A Ρ. VIII. 'De legibus humanis, sive de Iure
Raeclare quidem, & satis etiam ab optimo , sapientissimoque sModeratore hominum saluti , ae talici tali partim naturali, vel aeterna lege. partim etiam divina consultum fuerat, nihilinque uberius ad pacatam , tranquillamque societatem optari posse videbatur , quam ut homines ipsi perenni, purissimoque illarum legum
splendore mores componerent , atque ad Memnatura sibi constitutum , beatitatemque dirigerentur. Flexibilis tamen illa arbitrii libertas, quae in homine reperitur , atq; insatiabilis illa cupiditas, qua cor humanum ad sensibilium morem tacito , vehementique pondere inclinat, ita plerumque in illorum animis divinae lesis splendorem extinguit, ut propriae solum utilitatis , ac voluptatis amore leges contemnere ,
ab instituto fine deflectere, sanctissima societatis foedera violare , omnibusque sceleribus mirifich de turpari minimh vereantur. Sapienter itaque , divinoque prorsus consilio sic institutum esse conspicimus, ut degeneres illi mortalium animi, qui neque aeternae talicitatis amore, neque aeternae paenae, sive doloris sormidine , neque ipso honestatis, ac virtutis amore satis
inflecti , dirigi, vel coerceri poterant, humanis etiam legibus, iisq; paenis, quae ab hominibus eonstitutae, vel infiigendae fuerint, a scelere reis
292쪽
vocarentur, atq; in ossicio , aeternaeq; legis cultu continerentur. Atq; illud certe non sind maximo humanae voluntatis dedecore fieri conspicimus, ut homines ipsi a fine sibi constituto degeneres
humanae potius, quam divinae legis amore, temporalis potius, quam perennis, ac arternae paenae sormidine a sceleribus coerceantur a , ut maxima proinde humanarum legum utilitas, atque necessitas manifestissim E demonstretur.
Quemadmodum itaque superiori loco naturalis, divinaeque legis originem, vim , ac divisionem prosequuti jam sumus, ita nunc de legis humanae Origine, robore, ac partibus differemus, ut quidquid ad leges ipsas, moresque rite componendos spectare poterit. proponatur. II. Atque illud inprimis supponi, meri idque eoncedi poterit, quod in hominibus potestas alio
qua reperitur, ut novas, variasque leges proisponere, sive sancire subinde possint, quibus non modo veluti consiliis dirigi, sed etiam obligari , coercerique possint. Si etenim humanarum legum necessitas tanta esse debet, ut sine ipsis neque tranquilla hominum societas , neque divinae legis majestas, & cultus haberi , servarique possit; ac humana lege sublatii, parnarumque formidine omnia divina, ac aeterna jura violari , virtutes omnes, omnisque religio
subverti, scelera impunE grassari, omnia caediis bus, insidiis, fraudibus ervere viderentur, qui Saperte non videat ipso naturae lumine, vel ex ipsa rationalis naturae, ac societatis conditione requiri, ut leges aliquae ab hominibus insti-
io 1id. Arian. Osfὲν. in Epicte . ib. I. c. 29. Constat profecto ad salutem iCivium, Civitatumque incolumitatem, vitamque hominum & quietam , dc beatam inventas esse leges. Cie. Leg. II.
293쪽
DIS P. II. CAP. VIII. asssi tutae sint, quibus haec omnia faeliciter averisti, prohiberique possint, ideoque serendae legis
potestatem aliquam in hominibus divinitus re .periri p Accedit etiam, quod praecipua quidem, ac nobiliora vitae praecepta , vel officia in ipso naturali jure, vel hominum cordibus impressa fuerant , ut religio in Deum , proximorum di. lectio , ineundae , servandaeque societatis amor, ut UI. Capite jam declaravimus ; alia tamen praecepta , vel officia plurima ad plenam, perfectamque hominis talicitatem requirebantur, quibus pro varia temporum, locorum, ingeniorumque conditione homines dirigi, vel operari deberent; cumque haec ipsa legum, ossi ei orumque varietas, quae non ex ipso rationis lumine , vel hominis natura nitidh deduceretur , sed ex sortuita potius , libera, & eκ terna reis Tum circumstantia penderet, non ab aeterna minium , divinaque lege, sed ex humanis etiam oriri debuit, quae prudenter, accurateque ab hominibus institutae, sive sancitae larent. Nec alia certh de caussa fieri potuisse putaverim, ut ab antiquissimis usq; temporibus gentes omne S, non modo, quae puriori lapientiae, virtutum is
rue gloria floruere, sed illae quoque, quae ruiores, ac efferae videbantur, propriis legibus uterentur, quibus mores componere, scelera punire , sanctam societatem servare , sive communi patriae saluti, singulorum denique incois Iumitati consulere persecth possent, nisi quod
ipso naturae lumine erudirentur non aliter haec
neri, sive praestari posse, nisi divinis legibus
humana quoque lex aliqua veluti clarior, uberiorque morum norma accederet. Sed haec clariora certe sunt, quam ut fusius exponi, pro-harique debeant. III.
294쪽
potestas illa serendae legis conveniat, sive quis hominum novas leges instituere subinde possit;& unde legibus eiusmodi praestantia . dignitas, obligandi vis, ac robur accedat. Communis est itaque Philosophorum omnium Opinio , quod in illo solum ferendae , instituendaeq; legis pn- estas, vel autoritas esse potest, qui dominium aliquod, ac imperium habuerit; atque illos solum legibus obnoxios, & subjectos esse, qui legislatoris imperio subjecti fuerint. Hinc, cum potestas illa , dominium , imperium , ac autho vitas partim eX populorum consensione, partim EX Occupatione , partim ex haereditario jure, vel siccessione, partim denique ex institutione divina in Regibus, Principibus, Senatu, Repu.blica reperiatur, ut fusius, & opportunius disputatione IU- Cap. V. ostendemus, ita quoque in Principibus ipsis serendae legis potestas inesse debet, ut quidquid ab illis in commune bonum , juxta naturae jura, quae sacra, vel inviolabilia semper esse debent, sancitum , praescriptum inque fuerit, a subditis omnibus accurate, ac sincere servari debeat. Itaque sicuti Principum autoritas, ac imperium ex solo naturae jure deis duci debet, ut suo loco ostendetur , ita dignitas, & obligandi vis, quae in humanis legibus reperitur, ex ipso uaturae jurae deducitur. Reis peti quoque, sive deduci poterit ex ipso divi iano iure, cum plurimis, atque clarissimis Scripturae autoritatibus ostendatur Principibus parendum esse, illorumque leges, quas proprii muneris autoritate praescripserint, religiose seris
IV. Ac de Ecclesiasticis quidem Principibus, Episcopis nimirum, qui veluti Pastores, ac Principe S
295쪽
DISP. II. CAP. VIII. 2s Teipes Eeelesiam ipsam constituunt, clarissima Christi authoritas in Evangelio reperitur, ubi Christus Apostolos Ecclesiae duces, atq; Pastoreseonstituens illis pascendi munus imposuit, Pasce,
inquit Petro, oves meas, pasce agnos meos saὶ ,
quod certe non de simplici doctrina , doctrinaeq; pabulo intelligi potest, sed de exteriori etiam
ordine, religionis cultu, ritibus , ac legibus allis exponi debet , sine quibus vera doctrina, si neera religio, visibilis Ecclesia cognosci, vel conservari non potest. Clarius id , & illustrius etiam expressit ubi Apostolis omnibus, adeoque Episcopis illorum successoribus ligandi , solvendique potestatem concessit. Tu es Petrus, ait super hanc Petram adimabo Eeclesiam meam . . . Tibi dabo claves regni eatorum , quodcumquoDIoeris super terram , erit solutum ω in eoelis , quodque ligaveris super terram , erit ligatum ω
in coelir b , quae quidem ligandi, solvendique
auctoritas, etsi praecipue interiores actus, &peccata respiciat, exteriores etiam, qui ad E clesiae regimen necςsiario requiruntur, extendi debet. εAtque istam quidem serendae legis potestatem Apostolis concessam esse , vel in Ecclesia pote- qm hδnc ' primis usque temporibus extiistiue , ex variis Apostolorum actibus erudimur . Sic Apostoli Hierosolymis congregati gentes nuperrime ad fidem conversas ad veteris etiam legis cultum non adigendas decreverunt; illas ta- ab idolotythis, & a suffocato ad tempus abstinere iusserunt te . Sic Paulus Corinthium . qui Incestus scelus admiserat, a fidelium com-
296쪽
munione, vel societate separavit a , ipsique iam paenitenti veniam,& in Ecclesia locum concessit D; idque se in persona Chrisi, potestate
nimirum sibi divinitus concessa donare profite tur. Alibi quoque Paulus vetat hi gamos ad sacrum Episcopatiis ordinem promoveri sc) quodeerte divino jure non vetebatur. Neque Ap solis solum, sed omnibus etiam Episcopis pa-xem vim , autoritatemq; divino jure concessam esse Paulus ipse manifestissim E ostendit, ubi a
Mileto mittens Ephesum voeavit Majores natu Ec elesia, qui eum venissent ad eum dixit eis. . . .
Attendite vobis , ω universo gregi , in quo vos Spiritus Sanctus posuit uiseopos regere Ecclesiam Dei , quam aquisivit sanguine suo idὶ , quae cerinth autoritas , regendique potestas inutilis prorsus, ae vana foret , nisi Praelati aliquid ad Ecelesiae regimen , bonumque praecipere possent, ipsisque fideles parere , legesque traditas Obseris 'vare tenerentur. Quod vero ab Apostolis ipsis acceperat Catholiea Ecclesia , perenni, constantique traditione conservavit dum plurimas subinde leges pro varia temporum , rerumq; eon ditione constituit, quae ad Ecclesiae regimen , religionisque cultum spectabant, ac paenas in insuper modo mitiores, modo severiores etiλm
sancivit, quae iis infligi deberent, qui leges iratas violassent, ut ex innumeri S , probatisquet, Ecclesiasticae Historiae monumentis apparet; uenullus proinde dubitandi locus I supersit, quin semper in Ecclesia , vel in Ecclesiae Principibus legum ferendarum potestas extiterit. - U. Plurima quoque , ac infinita sere sunt il-
297쪽
DIS P. II. CAP. VIII. asyla Seripturae loea , quibus ostenditur in Regibus, atque Principibus serendς legis potestatem reperiri, legesque eiusmodi violari non posse, quod Christus ipse verbis, & exemplo quoque clarissimst expressit Sic in Bethleem nasci voluit; ut impleretur edictum, quo Caesar Augustus jusserat orbem describi ,& singulos in propriis Urbibus profiteri; iussit tributum a Caesare impositum solvi celebri illo drino reddite ,
qua funt Casaris , Caesari taὶ ; ac denique a nefariis Principibus Sacerdotum Pilato Romano Praesidi veluti violatae Religionis, ac perturbatae publicae tranquillitatis reus oblatus, tantum abest ut serendae sententiae , instigendaeque mortis potestatem Iudici inesse negaverit, ut hanc potius Hii divinitus, vel divino jure concessam dixerit. Quod Divini Praeceptoris exemplum sequuti candem ipsam potestatem Apostoli in Principibus etiam discolis,& infidelibus agnoverunt , ac sincero pietatis, justitiaeq; Zelo fideles ipsos ad Principum amorem , obsequium , &obedientiam saepissime excitarunt. Omnis auia ma , inquit Apostolus , potestatibus sublimiori. bus subdita sit, non es enim potestas nisi a Deo ,
qua autem funt a Deo , ordinata sunt: ita quo,
ut re it potestati, Dei ordinationi re it, qui
autem re unt, ipsi sibi damnationem aequirunt . . . ω Dei enim ministeres Princeps tibi in bonum; si autem malum feceris , time , non enim siuὸ causesa gladium portat , Dei enim minis er es, vindeκ in iram et , qui malum agit: ideo nec neeessitate subditi estote non Diam propter iram , fed etiam propter eonscientiam ; ideo enim Θ tributa prasa
iis , ministri enim Dei sunt iu hoe ipsum fervien-
298쪽
rθr. Reddise ergo omnibus debita , eur tribu iam tributum , cui vectigal vectigal, eui timorem tiam orem , cui honorem honorem a et quemadmodum Petrus ait subjecti sole omni humana creatura
propter Deum , sive Regi quasi praeκeellenti , sive
Dueibus tanquam ab eo missis ad vindictam ma-Iefactorum , laudem veνὸ bonorum , quia sic es vo-Iuntas Dei s iterumq; repetit Regem honorificate, fervi subditi estote in omne timore dominis nout anthm bonis , modestis , sed etiam diseolis ibin . Haec itaque , aliaque id genus plurima , quae possent afferri, manifestissime ostendunt in Principibus etiam imperium , ac potestatem hanc Iesse oportere , qua leges condere possint; eamque vim ejusmodi legibus inesse, ut etiamsi Principes ipsi nefarii, scelestique sint, dummodo tamen legitimo imperio utantur, legesque in Reipublicae bonum ediderint, leges ipsae religiosi di me a subditis omnibus, quicumque illi fuerint, servari debent; ut ipsae proinde leges , sue Eeolesiasticae, sive Civiles fuerint, ab ipso
naturali , sive divino jure veluti fonte dima nent , Omne robur, omnemque obligandi vim ab illo recipiant. VI. Gandoquidem verb duplex est autoritas, & potestas illa, quae in hominibus remis ritur, quarum una Eeclesiae , vel Episcopis concessa ad Ecclesiae bonum , hominumque sanctitatem dirigitur; altera Principibus tradita incommunem Reipublicae utilitatem , ac tranquillitatem est instituta , unde Ecclesiastica , simulque Politica potestas satis accommode admitti
solet, ita duplex etiam legum species distingui debet, Ecclesiastica nimirum , sive Canonica,
299쪽
DIS P. II. CAP. VIII. 26 et quae ab Ecclesiastica potestate oritur, vel ab Ecclesia instituitur; & Politica, sive Civilis, quae
a civili Principum , atque Reipublicae aut Oritale dependet, subditisque observanda proponitur. operae pretium itaque iacturos nos esse confi- . dimus, si utriusque iuris originem , divisionem, autoritatem brevissim E complectamur, non qu bd
plurima, ae infinita sere non sint illa, quae de
amplissima Facultate, quaeque rerum copla , ubertate, varietate, sententiarumque discrimine caeteras omnes antecellit, dicenda nobis occurrerent, sed quod alienum fortasse ab instituisto nostro videretur ab Ethicae principiis ad uberrimos Iuris prudentiae sontes liberius evagari; aut inutile certe putari posset illa diligentius congerere , quae Ionge purius, atque commodius eκ nitidis, clarissimisque Iuriscon sultorum libris egregii Iuvenes haurire solent. VII. Atque, ut ab Ecclesiastica lege, sive
Canonico Iure exordiamur, illud ex variis Α-postolorum traditionibus, Conciliorum decretis, Pontificum sanctionibus, Patrumque auto inritatibus constituitur. Hinc primis Ecclesiae seculis, qui leges ab Ecclesia latas, vel Iuris
Canonici praecepta nosse cuperet, Conciliorum Acta , Apostolicae Sed is rescripta , eorumque Pa .rrum, qui veluti fidelium Duces, ac ingenui Scripturarum Interpretes ingenii, & sanctitatis gloria floruerant, consulebat , ex quibus agendi normam, vel controversae dirimendae . si quae fortasse excitaretur, ordinem intellige-- ret. Cumque subinde nova Concilia celebrari . novos in ipsis Canones institui , nova Pontificum decreta , novasque Patrum sententias brevi temporis intervallo de iisdem rebus, si vo
Eeclesiasticae doctrinae capitibus edi contingeret
300쪽
x61 ET HIC AEdiligens Ecclesiastici Iuris, & historiae studiosus
varia volumina consulere cogebatur, ut exilis
lorum singulis capita ad propositam doctrinam , sive judicium spectantia colligeret, inter se muistud conserret, si dissidentia fortasse apparerent, conciliaret, unde plurimus certh labor, & ma xima dissicultas, & ambiguitas oriri debuit. VIII. Praeclard itaque de Canonicae , vel Ecclesiasticae Iurisprudentiae studio meriti videntur illi, qui ut studentium commodo, atque
utilitati consulerent, ex variis Conciliorum, Pontificum. Patrumque decretis sententias mnes collegere, quae ad certam materiam spectare posse videbantur , ideoque singula decreta ad certas veluti classes, & capita revocarunt , ut quaecumque lis emergeret , facile cognosceretur quid in ejusmodi subjecto, sive materia varia Concilia, sive Pontifices variis temporibus edidissent; quae sententiarum , decretorum , legum collectio Corpus Canonicum , sive Iuris Caunonici Corpus optime inscribi poluit. At quo
eiusmodi quidem Collectio primum a Stephano Ephesino Episcopo facta fuit circa annum 38s.
atque in Calcedonensi Concilio commendata , quae utque ad annum 4s . sive Ualentiniani Caesaris aetatem , in Ecclesia floruit, cumque varios Conciliorum canones complecteretur, Collectio
canonum orientalium , sive Codex Canoniam Ee-eIesia universa inscribi consuevit , cum praesertim illi circa annum 4st. Canones alii Conciliorum adjecti fuerint, ut susE Do viatus ostendit in Historia Iuris Canonici a) . Altera deinde collectio a Dionyso Exi suo, ineunte Iustiniani Caesaria imperio, sive circa annum si . facta fuit, quae