장음표시 사용
311쪽
XX. Cum itaque autoritas, summumque ius, ae imperium in Romulo, aliisque Regibus resideret , plurimae leges ab ipsis editae sunt, quibus efferat multitudinis, vel populi suror coemceretur; cumque leges ejusmodi Publius, velut alii volunt, Sextus Papyrius collegisset, Iuris Panriani nomen acceperunt. Exactis deinde , Regibus, novaque Reipublicae forma instituta Jus XII. Tabularum a Decemviris , quod proin.
de Decem-virale sus appellatur, partim ex veteri Papyriano iure, partim etiam eX Athe. niensium legibus est institutum . Anno siquidem U. C. 3oo. Seurio Tarpejo & A. Terminio Coss. Sp. Post humius , S. Sulpitius, A. Manlius electi sunt , qui non modo finitimas Italiae Civitates, sed tribus etiam triremibus perhonori fice instructi varias Graeciae Urbes, atque imprimis Athenas, ac Lacedaemonem adirent, iliarumque leges describerent, ex quibus deinde collatis, emendatis, additis etiam fortasse pluribus, quae Romani populi moribus, ac Papyriano, vel regio iuri congruere videbantur, XII. Tabularum leges editae sunt; quae juris omnis sons haberi caeperunt ca , tantoque in
pretio fuere, ut Cicero dixerit, fremant omnes ιDet , dicam quod sentio , Bibliothecas meheretiuomnium Philosophorum unus mihi et idetur XII.
Tabularum libellus , si quis legum fontes , crevita viderit, autoritates pondere, ε' uti-
Iitatis ubertate superare b). Cumque ad Romani populi utilitatem novae subinde leges a Plebe, vel a Senatu fierent, illae Plebiscita , Senates Consulta , vel leges dicebantur . Ex formulis deinde, ritibusque, qui in judiciis adhiberi
312쪽
oon me verant, a Cn. Flavio Scriba collectis, e ditisque Ius Cloile Flavianum est institutum ;ex Jurisconsultorum responsis, interpretationibus Iurisprudentia; ex Magistratum Edictis , sive Praetorum . quorum maxima in Republica au. toritas, & honor habebatur , jus honorarium est
XXI. Ubi verb potestas iterum, ac imperium ad unum hominem rediisset, atq; immutata Reipublicae forma Iulius Caesar, aliique deinde Romani Populi Imperatores electi forent, maAima quoque illorum Decretis, rescriptis , con stitutionibus autoritas inesse caepit, ideoq; Prin-eipum Placita, veluti leges habebantur; cumque Imperatores i psi non modo sapientum hominum consilio in ferendis legibus uterentur, sed Consiliariis ipsis aliquam serendae , vel potius explicandae legis potestatem feci sient, eadem Prudentum Responsa in pretio haberi, caeterisq; legibus accenteri posse merith videbantur. XXII. Sed cum ejusmodi leges, quae ab ipsa Romani populi origine praescriptae fuerant, variis temporibus editae, variisque locis expres.sae forent, ideoque in conquirendis illis maxuma dissicultas, & obscuritas oriretur, Gregorius quidam , qui Constantini M. temporibus floruit, privato studio , nullaque publica aut horitate Imperatorum Placita ab Adriano, qui Edictum perpetuum ediderat, usque ad Valerianum, &Galienum , sive potius ad Diocletianum collegit, cum legem a Diocletiano secundum Consule
anno 296. editam memoret; unde ejusmodi legum Collectio Gregorianus Codex est appellatus . Iisdem quoque temporibus Hermogenes, vel
Hermoge manus eorundem Imperatorum Decre-Ia usque ad Constantini tempora in Corpus u.
313쪽
num redegit, quod Hermogenianus Codex inscribitur is . Theodosius denique junior octo sapientum virorum opera leges omnes a Constantino usque ad Theodosium ipsum constitutas an no 438. in volumen aliud conjecit, quod Codex
Theodosianus vocatur. Integrum tamen, per se
ctumque Romani Iuris volumen optari poterat, eum tribus eiusmodi Codie ibus neq; leges omisnes .continerentur , neque illi publica auctori. tate compositi, vel editi forent, ideoque in adhibendis illis obscuritas, & ambiguitas ori
XXIII. Praecla rh itaque de patria, Romano populo, legum majestate, ac Iurisprudentia me ritus est Iustinianus Caesar, qui eum Romani Populi Imperium anno sa - suscepisset, armorum gloriam cum pacis artibus, legumque, studio mirifice conjunxit. Dum etenim Persas, Vandalos, Gothos, Hunnos gravi, diuturnoq; bello falliciter profligaret, atque in primis Ita inliam a Totila misere discerptam, ac laceratam reciperet, pristinaeque gloriae , ac libertati reis stitueret, de legibus etiam corrigendis, breviori , nitidioriq; methodo pertractandis incredibili prorsus ardore , vel studio cogitavit. Eximios itaque , doctissimosq; viros elegit, qui ex tribus illis Gregori i, Hermogenis, ac The Odosii Codicibus, aliisque Imperatorum Placitis , quae post Theodosium edita suerant, resectis omnibus , quae inutilia viderentur, Codicem alium componerent, in quo nobiliora LIV. Imperatorum , qui ab Auriano usque ad Iustinianum ipsum floruerant, decreta meliori, nitidioriq; ordine XII. libris continerentur; eum. S a que
314쪽
que Codicem anno si ς. vel imperii sui 3. idi. hus Aprilis edidit, & confirmavit.
XXIV. Deinde verb, cum veteres aliae leges, quae in Codicibus omnibus ommissae fuerant, innumerae propemodum forent, ut Iuris Consulti duo librornm millia pervolvere , & tercenties decem millia versuum, vel sententiarum addiscere eogerentur, ut studentium commodo, legumque majestati consuleret Imperator , Trjboniano , aliisque sapientissimis viris in Codice numeratis mandavit, ut ex veterum Iurisconsultorum libris magis utilia seligerent,& ex variis A vetoribus, illorumque sententiis unicum Volumen contexerent, eique operi Deliciter ab . solvendo integrum decennii spatium definivit. Tribonianus tamen, gravissimus alioqui, sapientissimusque vir, ideoq; a Cujacio mirificὰ comis mendatus, ut majorem sibi gloriam ex operis celeritate compararet, solo triennii, vel quadrienni tempore volumen ipsum composuit, in
quo plerisque veterum libris prorsus omissis, illa solum congessit, quae sub Imperatoribus e dita suerant, ideoq; aetati, qua ipse floruit, ejusque moribus proximiora videbantur Quo fieri certe debuit, hi prima Romani Iuris origo, primaque antiquae Iuris prudentiae lumina prorsus exciderint, ideoque in veteribus Historicis , sive Poetis, qui vetera plerumque juris capita, moresque respiciunt, obscuritas maxima deprehendatur , quae vix ab acutioribus Criticis diis lui , vel vinci possit. Eiusmodi porro Volumen hac celeritate, vel incuria collectum , in quo recentiorum plerumque Iurisconsultorum placita digesta fuerant, Digesum , sive Pandecta vocatur, & L. libris ; vel 43o. Titulis componitur , quibus variae leges variis eκ fontibus erutae continentur . .. XXV.
315쪽
DIS P. II CAP. VIII. 27 XXU. Antequam tamen Iustinianus Caesar Di gesta, sive Pandectas emitteret, quod mense De cembri anni 133. factum putat Gothostedus ju.nior, quatuor Institutionum libros superiori mense Novembris edi curaverat, quibus prima veluti Iuris Civilis principia, vel semina 99. Titulis, vel si s. Paragraphis continentur. Αtque ejusmodi certe quatuor Institutionum libris nihil purius, aut elegantius optari poterat, nisi veterum contextui plura subinde recentioris aetatis addita, vel admixta fuissent. XXVI. Quandoquidem vero in Codice plura vel ommissa , vel obscurius pertractata suerant, ideoque de pluribus Iuris capitibus variae , ac dissidentes Iurisconsultorum sententiae prodierant, ex quibus maxima in serendis judiciis, vel controversiis dirimendis ambiguitas oriri poterat , Imperator editum Codicem emendari jussit, novumq; auctiorem, atque in XII. libros, XII. Tabularum instar, distributum, in quibus 7 6. Tituli continentur, edidit anno 334. mense Novembris: quem Codieem repetita pralectionis appellavit; ipsique, abrogato priori Codice, robur, autoritatemque concessit a XXVII. Cum deniq; reliquo imperii tui tempore post editum Codicem varia decreta, seu leges Iustinianus edidisset, ipsas quoq; 39. vel ultimo imperii sui anno , sive vulgaris erae s66. in corpus unum, sive Volumen collegit, quas deinde Iurisconsulti Novellas appellant. Atque illarum quidem 98. parem caeteris Iuris Romani legibus auctoritatem habent, suntque ab Acin cursio , aliisque Interpretibus illustratae. Iulianus tamen Iurisconsultus, qui ipsas post Iustiniani Caesaris mortem in compendium redegit, Ias. Novellas enumerat; Haloander i 6 s. quibus tres
316쪽
aliae a Cujacio repertae adjungi debent, ut i 68. Novellae enumerentur, quae graeco quidem se mone plerumque conscriptae fuerant, sed ab Αnonymo Iustini II. Caesaris aetate in Latinum conversae sunt, atque ab Irnerio deinde, aliisque Interpretibus emendatae, meliorique ordine dispositae in Iuris Civilis corpore continentur, &Authentiea appellantur . si ve quδd eadem ipsis, ac legibus aliis autoritas esset; sive quod integras, sincerasque Novellas exponerent, cum alia Novellarum collectio, sive translatio, quae circa eadem tempora a Iuliano quodam Constantinopolitano I. C. edita fuerat, potius D.
ἰiani Novella , quam Authentiea nominentur .
XXVIII. Integrum itaque , perfectumque Iuris Civilis Corpus IV. libris Institutionum, L. libris Pandectarum, vel Digestorum ; XII. libr. Codicis, atq; Novellis LXVIII. componitur. Sed cum quinquaginta Digestorum libri unico volumine comprehendi vix possent, illos in tria volumina librarii digessere, quorum primum
Digesum vetur appellatur, quod ante cetera ediis tum fuerit; alterum dicitur Infortiatum, sive quod infareitum, vel inter primum , ac tertium volumen positum sit, sive pleniorem, sortioremque legum cognitionem exhibeat; tertium denique Digestum novum, quod ultimo, vel posteriori loco prodierit.
XXIX. Quemadmodum verd , ubi de Iuris
Canonici voluminibus agebamus, ostendimus mois dum , quo te Xtus ex illo citari, vel indicari subinde solent, ita quoque nunc juverit modum exponere , quo varia Civilis Iuris voluismina, illoruinque textus allegari consueverint εΡandectarum loca, vel textus exprimi solent littera greca π, cujus loco librarii communiis
317쪽
DIS P. II. CAP. VIII. 27oter ponunt latinam literam fi mod si non Pandectas, sed potius Digesta nominare volueris, ponitur latina littera D. Sic ex gr. L. Sq. D. de legat. 3. significat legem 39. de Legatis, quae reperitur libr. 3- Digestorum. Sic etiam I. r. f. 3. D. siveus de iustitia, Θ jure , significat legem I. para graphi 3. Digestorum,. vel Pan. dectarum titulo de justitia , ω jure . Τextus illi, qui ex Institutionibus allegantur, citantur expresso nomine Institutionum , tituli numero & paragrapho , ut Insiit. β. de Iur.
Codicis loca citant ut expresso nomine Codicis , numero, vel initio legis, & titulo libri ; ut Lx3. E. de dignitatibus, lege 13. in Codice, libro, vel titulo de dignitatibus; sive I. Nemo L. C. de Sacrosanctis Ecclesiis , quae lex incipiens Nemo est x. in titulo de Saurosanctis Eeelesiis, qui titulus est secundus libri I. Novellae denique propriis nominibus,& mismeris indicantur,& ipsa Novellarum capita indicantur, ut Novel. xx. sicuti Authenticae si callegantur Aut b. sed hodie C. ad Legem Iuliam
XXX. His omnibus Iuris ei vilis Voluminibus, quae nos hactenus enumeravimus, ac in Iuris Civilis Corpore, sive Iustiniani Caesaris Collectione continentur, alia plura adjungi pose sent, quae variis deinde temporibus ab Imperatoribus edita sunt, ut duo libri Feudorum,
libri, sive fragmenta XII. Tabularum , NoPella Leonis , Fragmenta inpiani , Institutiones Cati , Sententia Pauli, aliorumque Cafartim Consitutiones , sive Iurisconsultorum Plae ta , quae Caesarum auctoritate edita, vel confirmata prodie. re, unde aliorum instar in omnibus serE Eu-
318쪽
ropae Regnis maxima authoritas Illis coneedi tur . ideoque maximus etiam illorum usus in dirimendis caussis, quas excitari contigerit, haberi solet; nisi sortasse consuetudo, vel oppositae alicujus Regni, sive Provinciae leges servari
XXXI. Optimo siquidem, sapientissimoque
consilio factum conspicimus , ut quodlibet Regnum , Provincia , vel Civitas proprias leges habeat, quibus pro varia temporis, rerum , t Corumque conditione privata Reipublicae ipsius utilitas, sive tranquillitas conservetur. Quin
etiam cuilibet Principi, sive Reipublicae vis,&auctoritas inesse debet, qua novas leges instituere , subditos dirigere , & obligare possit, ut paullo superius ostendimus; quae privatae Principum leges ab ipso Civili, sive Romano Iure minime abhorrent, sed potius ab illo veluti saero, augustoque fonte derivant , ipsumque Civile Ius uberius, atque nitidius exponunt, vel certh minutiora quaedam expresse praecipiunt, quae in Romano Iure obscurius fortasse , vel generalius continentur. CΛP.
319쪽
De publicatione, interpretatione , revocatione, aliisque proprietatibus Legum.
Uae sit humani, divinique Iuris origo, quae mira legum vari eistas novis subinde temporibus sit instituta , quae denique illarum singulis vis, & authori. tas concedi debeat, satis, ut arbitror, superioribus Capitibus demonstravimus. varias itaque legum proprietates, & a ei dentia supremo hoc loco ostendere, sive comis plecti iuverit, ut illa simul coniuncta, ac vel uti connexa intueri liceat, quae ad uberiorem , nitidioremq; legum notitiam spectare posse meis rito viderentur. Quandoquidem verd leges institui, publicari, explicari, revocari subinde solent, de iis omnibus uno , eodemque Capite disseremus , non modo quod clariora certe illa sint , quam ut iusius exponi debeant; verum etiam .quod inter se mutuo, arctissimoque scedere conjungantur , atque ex illarum lingulis maximus caeteris, novusque splendor accedat. II. Atque illud in primis .veluti certum , per spectissimumque supponi debet, leges ab ullo institui , sive praescribi non posse , qui digni late caeteros non antecellat, qui justo, legitimoque imperio non fruatur, cui nulla potestas, vis, & authoritas, ex populi consensione, haereditario jure, sive divino imperio non conceis
320쪽
datur. Cum etenim leges non modo mores comis
ponere, liberos voluntatis actus dirigere, ad honestatis amorem impellere debeant, unde diroctivam vi in habere dicuntnr ; sed liberam quo. que , ac flexibilem hominis voluntatem cogere, quibusdam veluti finibus coercere, paenas infit -- gere , illarumque formidine hominum animosa sceleribus avocare , unde vis etiam eoactiva illis conceditur ', quis aperte non videat id fieri, sive sperari non posse, nisi in Legislato. te legitima serendae legis potestas, imperium, dominium , & autoritas reperiatur, tantoq; meliori jure potestatem hanc in Legislatore requiri quan id legum dignitas, atque perfectio ex paenis ipsis , quae consti tutat, vel irrogatae fuerint, oriri debet Hinc inrer leges illa imperfectae, dieitur, in qua nulla deviantibus pana senex. suν αλ s ut Valeria lex nihil ultra quam impra te factum adiicit. Id qui tum pudor hominumerat ) visum vinculum satis validum Iegis iba a& Zaleucus Rheginorum Legislator nullas paenas consti tuit te ; atque apud Romanos ipsos
periurii pana divina exitium , humana dedecus
dicebatur d . Unde etiam fieri conspicimus, ut in legibus non praemia justis, sed potius iniquis paenae sint constitutae, qudd vehementior sit in humanis animis mali formido . quam boni cupiditas se , ideoque lacilius homines paenarum timore, quam praemii desiderio, vel amore incendantur. Quod si a privatis homini
' Legis virtus haec est . imperare, vetare, permattere. punire. Dig. ιι b. I. Tu. 3. ια. 7.