Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

DIS P. II. CAP. IX. bus, quibus nimirum autoritas nulla, nullum. que imperium conveniat, leges aliquas institui contigerit, sanctae illae quidem, ac honestae esse poterunt ; nulla tamen vis, nullumq; Tobur ipsis inesse poterit, sed monita potius, ataque consilia , quam legitimae, veraeque leges hamberi debent . III. Cui vero serendae legis autoritas concedatur , superiori Capite ostendimus. Illa nimi. rum Deo , veluti supremo rerum omnium do mino tribuendam esse jam diximus, qui voluntates hominum ad quemcumq; finem dirigere, &inflectere potuit; ideoq; jus naturale , ac caeterat Ieges omnes, quae libere ab ipso Deo praeseriptae fuerint, ab hoc infinito imperio , vel autoritate oriuntur 4 Quinetiam leges omnes, quas ab hominibus ipsis, sive Principibus ad Ecclesiae, sive Reipublicae bonum edi contigerit, ab ipso

divino jure, vel imperio veluti fonte dimanat, ut quemadmodum potestas illa, ac imperium , quod in Principibus reperitur, a supremo diis. vino imperio dependet, ita quoque ferendae Ieis gis potestas, quam in Principibus esse jam diriximus, ex infinita Dei potestate, vel imperio' profluere existimetur. Quod si leges aliquae a privatis solum hominibus arditae, vel institutae

sint, ut de Solone, Lycurgo , Periandro, alii sinque pluribus memoratur, illae consilia solum, ut antea dicebamus, quibus nulla cogendi, vel obligandi vis inerat, censeri debent; aut ceris E auctoritas omnis ex publico solum imperio, quo rogatae, conscriptaeque sunt; sive ex communi populi consensione, vel acceptatione deinpendet.

IV. Neque solum ab aequo , legitimoq; Prin-eipe leges institui, sive praescribi debent, ut obli-

322쪽

284 .E T . Η I C AE obligandi vis, & autoritas illis accedat; sed

etiam requiritur, ut ejusdem Principis imperio publicentur, ut a subditis omnibus, ad quos lex ipsa dirigitur, cognoscantur. Iniquum etenim foret legibus illis homines obnoxios esse , quas editas, vel observandas esse nescirent, atque immerito prorsus iis paenae instigerentur,

ut leges ejusmodi non liber E, sed inconsulto,

ne ulla nimirum cognitione violassent. Hinc maxima certe severitas, ac injustitia Caligulae Caesaris reprehendi solet, qui leges a se editas perexiguo, minutissimoque charactere exaratas

in sublimi, ac inaccesso loco ponebat, ne ab ullo intelligi, legique possent; paenas tamen violatae legis immaniter exponebat ab iis, qui leges editas esse ignorarent, aut quid ejusmodi legibus vetitum, sancitumque foret, conitiscere , vel divinare se vix poterant. Sed haec iniqui, perditissimique Tiranni mens fuerat, qui non in commune Reipublicae bonum , vel . civium amore , ut par fuerat, sed effraeni potius dominandi cupiditate , in civium perniciem leges edere, ac paenas infligere per sumismum nefas consueverat.

U. Optimus itaque Princeps, qui solo Rei- publicae amore incensus leges instituere, atque a Civibus servari desideret, leges Omnes ita praescribere debet, ut scriptis editis, praeconis voce , aut alia quacumq; publica ,& solemni ratione pro vario gentium more proponat, neque prius ullum servandae legi , vel subeundae paenae obnoxium esse velit, quam legem illam nitide, distinctEque cognoverit. Hinc apud veteres id in more positum, vel sapienter institutumca Dion. Case.

323쪽

DIS P. II. CAP. IX. ag stum esse conspicimus, ut leges ipsae plerumque carminibus expressae larent, ut facilius cordi inhaerere , ac publich subindὸ cantari possent, quod Aristoteles sa , & eleganter etiam Horatius commemorat ibin; quinetiam Principes pro

varia temporis, rerum, locorumque conditione

aliquod temporis spatium definire plerumque solent, quo leX edita , riteque proposita obli gare incipiat. Quod si peracto hoc ipso tem

poris intervallo, aliquis legem editam esse igno raret, ipsamque violaret, non immerito tamen a Principe puniretur, qu bd error ille , vel ignorantia culpabilis foret, ideoq; a scelere , vel patana e Xcusare non posset, ut alibi demonstravimus ; aut si certe ignorantia in vincibilis, vel in culpabilis esset, ab omni scelere immunis mi istius etiam in exteriori foro puniretur.

VI. Atque ista quidem de positivis solum Ie. Ribus, si vae humanae, si vae divinae illat suerint, intelligi debent, quae nimirum a libero Legis latoris arbitrio ita pendent, ut si ab illo propositae, vel publicatae non fuerint, cognosci non possunt. AE terna siquidem lex,& jus naturae, quod in ipsis hominum cordibus impressum est , clarissimoque lumine in omnium mentibus effulset, nec ab ullo proinde ignorari potest, pulicari non debuit, quandoquidem manu forma τοris nostri in ipsis eordibus veritas feri erit , Ωuod tibi non vis fieri , ne facior alteri: hoe ω

antequam lex daretur, nemo ignorare pomif-sus es , ut esset unde iudicarentur etiam quibus non

esset data se); unde a sacris Literis erudimur hanc legem ab ipsa mundi origine, ad exitum populi ..

324쪽

x16 ΕΤ.H. 'I C AE puli ex AEgypto non modo apud Iudaeos, sed apud exteras quoque, barbarasque gentes vigui cse , etsi Moysi primum expresse tradita , ac mirifice publicata fuerit , ut alibi ostendimus, quod eleganter etiam Cicero asseruit dum Lucretiae

factum commemorans , ait, nec si regnante Taris quinio nulla erat Roma feripta lex de Stupνis, detreo non eontra illam legem sempiternam Seκ' sus Taνquinius vim Lucretia Tricipitini Filia ad. tulit s Erat enim ratio profecta a rerum natura,

O ad recte faciendum impellens , ω a delicto avocans s qua non tum deniq; incipit lex esse cumscripta es, sed tune eum orta es s orta autem sinmuI est cum mente divina. Quam ob rem lex veis

is , atq; princeps apta ad iubendum , ω ad υetanis dum , ratio eis recta fummi Iovis sa); atque Α-postolus quoque docuit quod cum Gentes , qua

legem non habent, naturaliter ea , qua sunt Imrs,

fariunt , eiusmodi legem non babentea ipsi sibi fiant 1ex, qui ostendunt opus legis scriptum in eoia bur fuit, testimonium iIIis reddente conscientia ipsorum sbὶ -

UII. Hinc refelli faciIE poterit Rabbinorum opinio, qui singulorum hominum animos, qui

deinde corporibus conjungendi fuerant , eo tempore creatos esse finxerunt, atque in Sinai monistis lateribus adfuisse quo Moyses Decalogum, legemque a Deo sibi traditam Ebreorum populo publicaret; neque enim fieri posse arbitrantur , ut illi servandae legi obnoxii esse potissent, nisi legem ipsam institui. vel publicari cognovissent. Quam vero temere , i nepti ssim que delirent, ex aliis plurimis intelligi potest, sed ex illo praesertim , quod naturae lex omnium

325쪽

DIS P. IIQCAP. IX. 187 animis impressa publicari non indiget , ut antea dicebamus; aut certE , si publicari deberet, id

verisimilius tunc fieri potuisse videatur cum an iis mi ex optimi, divinique Artificis manu prodirent, & organi Zato jam corpori cons ungerentur , aut ubi erimurn rationis lumen i psis affulgeret, aut ubi denique sensim malum, bonumque distinguerent; ideoque temere prorsuS, ae

inutiliter rationales animae tunc editae fingerentur, quae deinde a corpore sejunctae , inertes, otiosae, per aerem vagarentur ut olim P

thagorici, Stoici, aliique plures existidiarunt, qui Rabbinis hac in parte praeluxerunt . iv III. Facile quoque restili ,, vel impugnari poterit Hobii sententia. a , qui omne robur , Omnemque vim, quae in naturali, vel aeterna lege reperitur, ex libera Dei voce, si ve praecepto repetendam esse opinatur, ut illa solum de caussa lex homines cogere , & obligare possit, quod ab ipso Dei ore prodierit, ipso uiuinae vocis ora. culo praescripta , ac publicata suerit , nullum proinde robur habitura nisi divinae hujus vocis aut Oritas accessisset . Quamvis etenim Hobbio concedatur legem ab ipso Deo, non vero potius ab Angelo editam, Moysi que traditam sui si se, nulla tamen ratione concedi poterit tunc ejusmodi legis vim, ac robur incaepisse, cum lex naturae aeterna , ac invariabilis eise debuerit, ut Capite VI. manifestissim E demonstravimus I neque ab externa promulgatione , sed potius ab ipsa hominis conditione, vel ratio. nati , sociabilique natura dependeat. IX Quandoquidem vero leges plurimae, quae praesertim ab hominibus institutae fuerint, non

adeo

326쪽

adeo nitidae, saciles , distinctaeque esse possunt, ut in explicandis , vel exequentiis illi&mbscuriis as, & ambiguitas aliqua non offendaturis, illud etiam ad plenam , uberi remque legis perfectionem requiritur , ut subinde explicari, uel illustrius exponi debeant . Accedit etiam quod variae temporis, ioci , personarum conditiones, vel circumstantiae ita plerumque sapientissimos etiam viros anciei tes efficiunt, atque in dive sas opiniones abripiunt, ut facile intelligi , vel definiri non possit, quae in ejusmodi circumis stanti is legis aut horitas haberi debeata quae sue ιrit Legislatoris intentio, an ad ejusmodi quoq; circumstantias lux extendatur, an peculiaris iste casus, de quo disseritur, in lege contineri, vel excipi debeat; ut fusius alibi diximus ubi de errore, vel ignorantia juris, & Laeti loquere.

X. Itaque si de lege, ejusque vi dubitari conisti gerit, explicatio quaedam, ac interpretatio adhiberi debet, qua omnis obscuritas, & amobiguitas auferatur .. Ac dubitari certe non p terit, quodi explicandae, vel interpretandae te. gis auctoritas in eodem Principe non repe-tur, qui legem ipsam edidit; aut in illo, qui pari

potestate, vel imperio potiatur, qui nimirum haereditario, vel alio quocumque jure Legislato. ri successit. Quemadmodum enim in ipso vis,& potestas illa reperitur , qua legem ferre , invertere, ac revocare possit, ita quoque legem exponere, ac interpetrari poterit; cumque ipse communi Reipublicae bono, legum observantiae, civium tranquillitati consulere debeat, desinire etiam poterit, quae legis vis, amplitudo, vel autoritas sit sutura , ideoque legem ad ceristas etiam temporis, rerumque et rcumstantias

327쪽

DISP. II. CAP. IX. 28ν extendere; aut certis quibusdam finibus coeratere. Hinc innumeris in locis a sacris Literis; vel utriusq; Testamenti libris erudimur, quod Regibus, Sacerdotibus, Episcopis, Conciliis, atq; in primis Romano Pontifici explicandae legis auis toritas concessa suit. Quod u divinam quoque legem, ac naturae ius, quod variari, vel abis rogari non potest, exponere, vel explicare iis licuit, meliori certd jure leges humanas ab ipsis hominibus libere institutas interpretari illi

poterunt.

XI. Quod si a Principibus lex explicata ,

vel declarata non fuerit, tunc explicatio a communi, vel stabili consuetudine repeti, sive desumi poterit. Quidquid enim non privato, sed publico omnium more, vel consensione receptum , neque a Principibus expresse vetitum, vel abrogatum sit, id a Principibus ipsis tacito veluti consensu probatum censeri poterit; ut ipsa proinde consuetudo libere, ac tramquille instituta, & diuturno temporis spatio confirmata veluti nova lex, aut veteris certe Iegis explicatio haberi debeate unde communis,

ac celebris illa Iuris regula quod optima legum interpres est consuetudo M: quae proinde merito definitur Ius quoddam moribus instituis um , quod pro lege fuscipitur eum deficit Iessbὶ . Ex quo intelligitur consuetudinem irritam, acini unam esse si legi adversetur, ideoque si lex

edita fuerit , plenumque robur Obtineat, con- suetudo impedire non debet, quominus legis veritar pravaleat , 1 vineat. Nam eonsuetudo δελε eritate vetustas erroris es σὶ , atq; ubi lex ex- Tom. C. ε Τ pressa

328쪽

pressa suerit, non exemplis , sed legibus est iudicandum ab; si ve non tam spectandum quid factum sit , quam quid seri debeat ib . sed de conluetudine a quid etiam insertus atteXemuS. XII. Maxima quoque in dirimendis ambiguitatibus, & ς Aplicanda lege illorum autoritas esse debet, qui legum peritia , inge ut O , honesta- Ie , atque pia sertim prudentia excellant. . Hinc Iuris confultos, ac Theologos veluti humani. divinique juris, Interpretes adire solemus , atq; ubi in explicanda lege conspirent, illos veluti Duces, cCrto , lac inoffenso pede sequi nos pos sumus ; sin veto dissideant, ut . fieri plerumquesbler, azquc tu oppolitas sententa as mirifice inisclinent , tunc opinionem illam, eosq; duces ampleteti debemus, quae melior, probabilior , ac verisimilior affulserit, ut sequenti Capite de .

XIII. Quod si neque Principem ipsum ., nec de Iurisconsultos adire libeat, privato quo oque judicio legem exponere subinde licet. Cauti illine tamen haec ipsa privata legis interpretatio au hiberi debet. .ncredibilis enim , ac ingenuus amor ille, quo nos diligimus , Irreis quieta libertatis cupiditas, vehemens affectuum ardor, ac sensibilium rerum illecebrae, an iis

naum nostrum saepissime in errorem abripiunt, ut nimis calιida , atque malιtiosa juris interpreis ratio ici a nobis adhibeatur, ac illa proicide licita eXl tigiemus, unde voluptas aliqua oriaIur, vel occulta plurumq; cupiditas expleatur. Hinc sapientissimus etiam viros, qui caeteris praecla Ie consulere, aliosque dirigere solent, ubi do

329쪽

DIS P. II. CAP. IX. 29 se ipsis , propriisque actibus judicare contigerit,

plerumque falli conspicimus, ut deterin rem parin

rem , a qua caeteros avocassent , amplectantur.

Itaque cupiditas, & affectus omnis paulisper seponi debent, neque repente judicium ferri,

vel actus exeri potest, sed ubi cupiditas. ac vehemens animi servor veluti pacatus consederit, Terumque veritas , actas peragendi bonitas, atq; malitia tranquillo, ac sereno rationis lumine appareat, tunc libere a nobis eligi, vel respui poterit. Hinc Serv. Sulpitius a Cicerone maxime commendatur, quod non magis Iuris Co

fultus , quam iustitia fuerit, ita erat in illo ac mirabilis quadam, ineredibilit , ω penὸ di

vina in legibui interpretandis , a quitate expIia an/a ferentia , ita ea , qua promiscebantur a te

gibus , ω ab sure civili , semper ad facilitatem ,

aruitatemque referebat a .

XIV. In explicanda vero, vel interpretanda Iege spectari plurimum debet ipsa legis natura ,sive conditio , cum certh non eadem vis, idemque robur in singulis legum generibus haberi possit. Itaq; lex aeterna semper eadem, constans , . ac invariabilis esse debet, ut nullo proinde Paenarum timore, nulla mortis instantis formidine, nullo cujuscumq; boni, vel maximi, am re violari possit . Hinc primis Ecclesiae saeculis veluti sacrilegi, idololatrae , summique sceleris Tei censebantur , qui tormentorum vi Diis thura adolerent, Christianamque fidem, vel simulatis solum ejurarent . Hinc sapientissimus senex Eleazar gloriosam potius mortem oppetere , quam suillam carnem comedere constantissim E elegit, ne patrias leges hontemnere, externoq; ritu Gen-Τ a tium vis PML s.

330쪽

tium mores amplecti videretur. Hinc etiam Sil- sanna nulla dedecoris, vel mortis sormidine adseduci potuit, ut debitam sponso fidem , ac na- Iurae jus violaret; quod innii meris certh exemplis non modo ex divinis, sed ex humanis e tia in Scriptoribus ostendi posset, quorum plura variis in locis opportune afferentur, ubi de jussitia, sortitudine,& hominum ossiciis differemus . Itaq; merito quorumdam hominum sententia,

ab Innocentio XI. Romano Pontis damnata fuit . qui asserere minimE verebantur mortis vitandae causa perjurium aliquando licere , si vocum ambiguitas adhiberetur; posse thura Diis adoleri, si tamen intentio ad verum Deum dirigerptur; hominem occidi posse non mod5 decoris , ac famae, sed etiam pecuniae quod ferri certe vix potaurei conservandi studio; Susannam denique perditorum senum libidinem pati potuisse , dummodo interiori animi voluntate ab illorum scelere dissentiret. Sed haec, aliaque id genus depravatae doctrinae poris etenta sequenti Capite explicabuntur. XV. MaXima quoque in explicandis legibus varietas oriri poterit ex insigni discrimine, quod inter prie septa legis assismativa, vel negativa reperitur. Affrmativa praecepta dicuntur illa, quae actum aliquem veluti honestum, ac debitum faciendum praescribunt. ut Deum colere, parentes honorare , dic. negativa vero, quae a cium aliquem veluti indecorum, pravum, ac

illicitum fieri vetant, ut occidere, furari, &c. Quamvis itaque praecepta singula, sive negativa, si ve potius assirmativa illa fuerint, ab uno, eodemque fonte, seu lege derivent, ideoq; homines obligent, major tamen vis, & autoritas negativis concedi solet, ut nullo unquam tem Fore

SEARCH

MENU NAVIGATION