Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

ntes ex principiis ipsis deducit; unde eonscientia veluti proxima, & immediata lex singulos

actus inspicere, ac dirigere debet,& volunta tem ad ipsos inflectere. Sed clarius etiam huius reflexae cognitionis,sive conscientiae vis, Mautoritas cognosci poterit, ubi advertatur, quod omnis moralis bonitas, atque malitia ex conis

scientia ipsa proximE deduci debet; ut ipsa

proinde lex obligare , bonum, vel malum actumessicere non possit, nisi conscientiae lumen, judicium, sive dictamen accedat. Hinc fieri plerumque solet, ut actus aliquis non sit contra legem, & tamen malus sit; alter vero malitiaeareat, etsi legi opponatur: quod illustrius adhuc intelligi poterit, ubi varia conscientiae divisio exposita , vel explicata fuerit. V. Itaq; communi Philosophorum, ae Τheol

gorum omnium consensu in varias species conscientia distingui solet, eeνtam nimirum, dubiam , erroneam , scrupulosam , atq; probabilem, de quarum singulis, illarumque legibus breviter di ia

ceremus.

Conscientia eerta , vel recta vocatur illa , quae actum, legem, circumstantias omnes, ideoque

malitiam , & bonitatem actus nitide , distincteque cognoscit; sive quae principiis, atque argumentis certis innititur, ut de bonitate, velm litia actus dubitare non possit, sed certo sibi conscia sit actum lege praescriptum , seu Vetitum esse; ideoque se legem violare , vel imis plere, si actum illum exerat, vel omittat . Conscientia erronea, vel falsa vocatur illa , quae temere, vel salso de lege, ideoq; de bonitate, seu malitia operis iudicat, atque certo existimat actum aliquem esse malum, vel legi contrarium, qui revera bonus sit, ac legi cOTOm. V. V haereat;

342쪽

xeat; sive actum esse bonum, qui revera Iege

prohibitus, pravusque sit , unde conscientia et .ronea ab errore , vel ignorantia legis exoritur.

Quod si error ille non certis , vel probabi- Iibus saltem rationibus innitatur, sed animus levissimis solum conjecturis de operis bonitate , ive malitia judicet, tunc conscientia scrupuissa vocari solet. Conscientia dubia dicitur illa, quae de ope ris bonitate, seu malitia definire non potest ;cumque pares ex utraque parte rationes inveniat , paribus ex utraq; parte momentis inclinat, seu potius inter utramque partςm suspensa reperitur.

Conscientia probabilis est illa, quae non cem iis quidem, ac evidentibus, sed probabilibus solum rationibus innixa in unam partem , sive

sententiam inclinat , ut tamen oppositam parotem , sive sententiam probabilem esse conspiciat. UI. His ita suppositis, ac explicatis pro Mario conscientiae, vel cognitionis genere , vario quoque leges constitui, vel definiri solent, quibus in exerendis actibus dirigamur, Illud itaque in primis veluti certum , perspectissimumque supponi debet, quod ubi conscientia recta, vel certa fuerit, certo nimirum , ase videnter operis bonitatem , sive malitiam ostenderit, illam veluti ducem sequi debemus , atq; actum illum exerere, qui legi conveniens, si,ve lege praescriptus cognoscatur; atque ab illo recedere, qui legi contrarius videatur . Cum etenim actus quilibet ad legem dirigi debeat, ac moralis bonitas. sve malitia oriatur ab Orodine, quem actus ipse habet cum lege, ubi bonitas ipsa , sive malitia nitide , certoque cogno.

statur, intellectus illam amplecti debet; alio. quin s

343쪽

DSI P. II. CAP. X. 3eν quin, si ab eiusmodi cognitione, si ve norma reiseederet, actum legi oppositum eligere, ideoq; legem violare vellet , in quo omnem actus humani pravitatem positam esse jam diximus . VII. Tanta vero hujus conscientit certς vis,& autoritas in dirigendis humanis actibus esse debet, ut quamvis illa de lege, sive bonitate, &malitia temere, ac salm judicet, ideoque erronea sit, dummodo tamen id vetitum, sive prae inscriptum esse existimet, quod revera vetitum , si V e praescriptum non est, u ab ejusmodi cognitio nore cedat, vel contra conscientiam erroneam Operetur, nihilominus peccare debeat; ut e X. gr. si quis certo crederet festucam surari peccatum ege, & tamen illam suraretur, furti peccatum

committeret; quia nempe voluntatem sic affectum habet, ut legem violare velit, & actum illum , quem certo legi contrarium , ac lege prohibitam existimat, liberE, ac pervicaciter amplectatur. Sic etiam error ille, vel conscientia erronea a peccato plerumq; excusat, ut ex. gr. qui cem to crederet licitum esse arma surioso domino

restituere , idque prs staret, a peccato liber, &immunis videretur. Quae tamen Omnia in te bligi debent de errore, vel ignorantia, quae facit E vinci, vel superari non psssit; si etenim error ipse vincibilis soret, facile nimirum vinisci deberet, ac posset, ut alibi diximus, tantum abest ut a peccato excuset, ut potius error ipse peccatum censeri debeat. Unde clarissim E apparet, quod in quibusdam casibus ille, qui e rore, vel ignorantia in vincibili operatur , sive constientia erronea dirigitur, quae revera culpabilis, ac vitiosa sit, quemcumq; ex oppositis actibus elegerit, sive operetur, sive non o-

344쪽

. Peretur, semper tamen peceabit. Si etenim eonistra conscientiam erroneam . qua proxime , Mimmediate dirigitur, operetur, ideoque actum illum eliciat, quem conscientia erronea vetitum esse existimet, peccare debet, cum in ipsius actu malitia, vel pravitas illa reperiatur, quae ad peccatum ipsum requiritur. Si vero secundum conscientiam operari voluerit, sed contra legem, quam vitiosh, vel culpabiliter ignorat, Iegem nihilominus violabit, cum ab ejusmodi er.

TOre non excusetur, ideoque ex utraque parto

Peccatum admittet. Ejusmodi vero peccandi necessitas, quaecumque illa sit , peccati labem minuere , vel excusare non potest, cum illa per. secte libera sit, hoc est a libera, sive culpa.hili ignorantia oriatur. Hinc Scriptura reo S ad

missi sceleris esse desinit qui Christi fidem extinguere , & fideles omnes perimere nitebantur , ei si certo illi crederent se rite operari, De Oqῆ placere, ut Omnis , qui interferet illos, arbi-rraretur obsequium se praestare Deo sa) ; quod Apostolus exemplo proprio confirmat, qui se indi .gnum esse fatetur vocari Apostolus, quoniam persecutus erat Ecclesiam Dei ib), etsi id vehementi Iudaicae legis amore , patriaeque consuetudinis zelo , ex erronea nimirum conseientia , praestitisset; quemadmodum etiam clementissimus generis humani Redemptor iam moriturus a Patre veniam scelestissimis viris exoravit, qui illum morti addixerant, quamvis illos id errore, vel ignorantia fecisse fateatur; siquidem error ille culpabilis fuerat, ideoq; immane Deicidii scelus minuere , vel elevare non poterat.

VIII, Mitius vero de conscientia scrupulosa

345쪽

DIS P. II. CAP. VIII. 3ος sentiendum est, de illo nimirum , qui levi Mismis rationibus, & con 3ecturis innixus aliquid vetitum. vel malum esse veretur, ideoq; sollicitd , & anxi E ab illo deflectit. amvis e.

nim scrupulus plerumque ex errore, vel igninrantia oriri soleat, cum animus rite de operis honitate, sive malitia judicare non potest , scrupulosa tamen conscientia ab erronea distingui debet. Atque in primis hoc insigne discrimen inter utramque reperitur, quod erronea conscientia ex errore iuris, & facti derivat, scrupulosa verbe x sola plerumque facti ignorantia dependet; unde doctissimos etiam viros, qui te gum peritia, ac ingenio mirificd excellant , ceterisque consulere optim h noverint , scrupulis,& anxietatibus torqueri conspicimus, quod eadem consilia sibi ipsis exhibere non possint, quibus alios dirigere persecte solent ; se legibus

illis teneri existiment, a quibus alios solutos,& immunes esse cognoscunt; se denique legem violare vereantur , quam ceteri sanctissime observent. Tanta similiter in ipsis anxietas, Maegritudo esse solet, ut etiamsi doctissimi viri consilium, vel auctoritas accedat, semper ta men dissidant, illi parere detrectent, illum deincipi vereantur, ideoque animum assiduis veluti fluctibus aestuantem experiantur; cumque se aliis quando legem implere , animumque pacare posse arbitrentur, ubi consilium illud elegerint, ex quo serenitas, atque tranquillitas oriri posse videbatur , novis tamen , & acrioribus stimulis, ac ambagibus irretiantur. Qui donique conscientia erronea operatur, de operis bonitate, sive malitia solicitus esse, non solet; ideoq; regem inquirere , operis eircumstantias scrutari ndn curat, unde error it

346쪽

le culpabilis, ac vitiosus merito existimatur. Qui vero scrupulis torquetur, a peccato , ejuS-que amore longissim E abhorret; cumque singulas operis circumstantias, legem, consilia circumis spexerit, se tamen peccare, atque eodem antismo , quo peccatum contemnere, & aversari conis

stantissim. satasit, se peccatum ipsum inquire

re, & amplecti formidat. Ex quo certh tanta perplexitas, perturbatio, ambiguitas, atque irinrequieta aestuantis animi aegritudo oriri solet,

ut nihil gravius effngi possit, nihilq; piis praesertim animis contingere, quod illos vehemenistius excruciare, vel dilaniare posse videatur,

quod illi solum intelligere possunt, quos scrupulis, & anxietatibus ipsis aliquando torqueri, vel agitari contigerit. IX. Exinde vero facile apparet, quod scrupulos ejusmodi expellere , scrupulosam conscientiam deponere , sive contra illius consilia ope rari debemus; & quemadmodum variis e X cauia fis anxietas, vel scrupulus oriri solet, eκ ipsa nimirum sanguinis , vel corporis habitudine, ua graves, ac molestas imagines versare , vel ubinde fovere solemus; ex acriori, subtili omque mentis acumine, quo singula inquirimus, Mevidentiam illam , ac certitudinem in moribus dirigendis acquiri posse putamus, quae in caeteris scientiis haberi solet, ideoque tandiu solici.ti sumus, quamdiu splendor ille nobis affulgeat ἔdenique ex jussissimo,& occulto Dei consilio , qui puriores etiam . sanctissimosque viros his doloribus, & ai gustiis premi permittit , ut uberiori deinde gloria exornentur, ita qsic: ς φη tra e Jusmodi conscientiam plurimum Juverit II-la complecti, quae animum exhilarent, atque

a molestis illis imaginibus avocent; sibi dein,

347쪽

DIS P. II. CAP. X. 3r1 de persuadere in moralibus humanam solum,

ae moralem certitudinem, qualis ex sapientis,

ac prudentis viri consilio exoritur, sufficere ; in optimi denique, amanti'; patris clementia quiescere, & confidere, cui tranquillo, hilari, ac seno animo servire iubemur. Nihil tamen efficacius ab hoc animi vitio, vel aegritudine liberare nos poterit, atq; animi tranquillitatem restituere, quam si gravis alicujus, prudentisq; viri consilio innixi scrupulos contemnere, &eontra illos operari nitamur; sensim nimirum illius scrupulosae conscientiae vanitas dissipabitur , atque animo serenitas orietur.

X. Quod si sepositis pravis affectibus, omnique perturbatione, vel aegritudine animus legem , & argumenta singula rite consideret; atque eκ utraque parte pares rationes inveniat, ut ex qua parte bonitas reperiatur , definire non possit, sed ambiguo quodam iudicio inter utrumque pendere debeat, vel aequali pondere in utrumque inclinetur, simulque ab utroque rece

dat , in quo conscientiam dubiam positam esse iam diximus, tunc operari non licet, nisi prius ambiguitas illa, vel dubium deponatur. Si eistenim pares ex utraque parte rationes appa reant, neque cognosci possit, an actus ille vetitus, vel licitus sit, qui temere partem unam potius, quam alteram amplecteretur, peccandi

periculo se exponeret, dum illam fortasse potius eligeret, suae legi contraria sit, ideoque pra vitatem aliquam coniunctam habet; is vero , qui temere , & inconsulto sese peccandi periculo exponit, manifestissimh peccat cum periculum ipsum , veluti peccati caussam libere velit, ideoque etiam peccatum , quod ex periculo , veluti caussa libere volita sequitur, amare, seu vel

348쪽

le meri id existimetur. Hinc expressE doeet seri tura , quod qui amat periculum peribit in illo a , ex quo D. Thomas optime in serre potuit, quod si ille , quiplures pti et prabendas , in quamdam

dubitationem inducitur ex contrarietare opinionum , manente tali dubitatione plures pra-bendas habet, periculo se committit , ω sic proeul dubio peeeat b) . Ubi itaque in eligendis , vel exerendis actibus animum nostrum sic aniscipitem esse contigerit, ut facile definiri non possit, utrum actus aliquis licitus, vel illicitus sit, actum omnem suspendere debet, nihil.

que temere definire, donec alterutra ex parto λnova ratio, vel authoritas accedat, quae dinbium illud , ae ancipitem animi sententiam in partem unam inflectat. Quod fieri certe faciale poterit. si res iterum accuratius Eerpendatur ; semper enim, aut ex novae rationis suta fragio, aut ex prudentis viri consilio novus veritatis splendor, novumque robur accedet, quo ambiguitas illa dirimatur, & animus in unam potius, quam alteram partem inclinetur. XI. Quod si adhibita quoque nova diligentia dubius adhuc animus perseveret, neque ab Opere desistere liceat, sed temporis angustia , rerumque conditionibus alterutrum eligere quis compellatur, communis illa regula adhiberi deo bet, quod semper in dubiis tutιον pars es eligenda, illa nimirum, quae a peccati periculo remotior esse conspicitur. Illa vero securior, atque a periculo peccandi remotior censeri deis bet , non quae libertati faveat, vel hominis deis siderio cohaereat, sed illa potius, quae Legis di. gnitati consulere videatur. Nec immerito quidem ηὶ λου. s. v. 27. cu D.-1. m. s.

349쪽

DISP. II. CAP. X. 313dem Legi potius, quam libertati consulere deis

hemus; nimirum ubi vel Legem violare, vel arbitrii vim, libertatemque coercere quis de beat, legem potius incolumem servare , quam libertatem sequi tenetur. Communis etenim, atque certissima naturae Lex esse debet, quoa in dubiis melior es conditio possidentis s ideo. que dum altera ex parte lex reperitur, quae aiscium illum exeri vetat; ex altera vero libertas, quae in utramque partem inflecti, & actum illum exerere potest , atque ambigimus utrum in tali casu Iesis autoritas cesset, seu violari illa possit, Legi potius consulere debemus, cujus possessio, & autoritas certa est, quam arbitrii libertati favere, quam adhuc dubiam , ambiis guam, & incertam esse conspicimus. Hinc meis rito a Patribus, atque Conciliis erudimur , quod

in hir, qua salutem anima respiciunt , ad vitanaris graves remorsus conseientia pars feeurior es, renenda ta); quod in his , qua dubia sunt, quod sertius exissimamus , tenere debemus ib) ; quod in his rebus , in quibus nihil eorti possumus in v nire , nihil certum voluntas nostra definiat , Iospendeat inter utrum ne se s quod denique grais viter quis peccaret in νebus ad salutem anima pertinentibus, vel eo DIo quod cerris incerta pra-

Ioneret d ; quod innumeris aliis aut horitatibus confirmari facile posset, nisi perspicuitas ipsa .& constans Philosophorum omnium , ac Theologorum consensus id manifestissime ostenderet.

XII.

In pari caussa possesser potior haberi dabet, Dig. sis.

350쪽

XII. Utinam vero, quemadmodum Theo. logi in explieandis conscientiae dubiae legibus maxime conspirant, ita quoque in definiendis

probabilis conscientiae legibus convenirent , atque accurate nobis exponerent quantum eiusmodi probabilis conscientiae vis, & autoritas extendi debeati Si etenim illi seposito partium studio, solo honestatis amore puriora Moralis principia , ipsumque rationis lumen hac iri par. te sequuti certissimis etiam Patrum vestigiis in. stitissent, incredibilis illa opinionum varietas,

quae leges omnes divinas, ac humanas elude ore , vel extinguere prorsus conspicitur, eximiam hanc disciplinam miserrim P non detur passet, nec humanos animos in libertatem , vovluptatemque procIives mirifice non infecisset. Ut itaque celeberrima haec quaestio, sive senistentia , ex qua veluti ex uberrimo sonte erro res plurimi derivarunt, atque in dies incredibili animorum pernicie serpere conspiciuntur, meis Itori quo poterit ordine dirimatur. juverit optoniones ipsas accurate eli ponere , quae apud Phiis Iosophos, atque Theologos circumseruntur; deis inde vero meliorem, certioremque sententiam ita defendere , ut certa, atque tutissima m rum regula in eliciendis humanis actibus, sive

opinionibus seligendis demonstretur. XIII. Illud itaq; initio supponi debet, quod duplex probabilitatis caussa, & origo, sive probabilitas ipsa distingui solet, intri oea nimirum , atque extrinseea. Intrinseca dicitur illa , quae ex rationibus ipsis deducitur, quibus animus in sententiam illam, quam probabilibus rationibus sulciri viderit, intrinseee incli-uat . Extrinseca verb vocatur illa, quae ex sapientum hominum automate, sive judicio deduci tur

SEARCH

MENU NAVIGATION