Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

DIs P. II. CAP. X. 33

Probabilitatis assertoribus conditiones illas minime requiri, dum quamlibet opinionem probabilem , licitam, ac tutam esse definiunt, quae ab aliquo Auctore doceatur, nulla adhibita conis ditione, vel circumstantia . Sic illorum plurimi expresse docent quod probabilis ea opinio dieitur.

qua rationibus innititur aIicujus momenti s unde a Iiquando unus tantum doctoν gravis admodum

opinionem probabilem potest efficere a ideoq; dum probabilitate bo intrinseca ,sive extrinseca, quantumvir tenui , eonir aliquid agimus , semper prudenter agimus et unde conditiones alias , quas nulli bi certe commemorant , satis excludunt ἔquin etiam ut aliquis opinioni probabili adhaereat , ac tuto, & prudenter operetur , non requiritur, ut certo cognoscat opinionem illam probabilem esse, sed solum sufficit ut illa opinio probabiliter probabilis videatur . Deinde vero, qui conditiones illas apponunt, nihilo meliorem Probabilitatis doctrinam etficiunt , sed incautis solum , atq; imperitis ludificant, hanc illis honestatis speciem obtrudunt, ut corruptae Moralis disciplinae invidiam aver tant . Quod si subtilitas illa, vel subdola verisborum ambages attentius dirimatur, eaden semper perniciosa doctrinae facies, eadem opinionum portenta , eademq; flagitiorum impunitas nitidissimε apparebit, tantoque periculosior, quanto diligentius sub ementita pietatis, ac honestatis imagine objecta suerat. - Quos etenim Auctores, atque Theologos esse putabimus, quos illi graves, prudente S, ac religiosos appellant, nisi illos ipsos, quos ipsi judicio, amore , ac suifragio suo comprobarunt; quos passim laudare , citare, exscribere, atq; in dirigendis moribus veluti duces, ac lumina com- . Tom. V Y plecti

372쪽

plecti solent; illos nimirum, qui morum doctrinam non ex Patribus, atq; Conciliis, sed ex Recentiorum libris eruendam esse definiunt; illos, qui ingenio, doctrina , atque autoritate propria effecerunt, ut quae olim illicita, sive peccata suerant, jam licita sint; illos denique, qui admirabiles illas, omnibusque retro tacuistis inauditas oeiniones graviter, prudenter , iam pientissimeque invexere , quarum aliqua S paullo superius expressimus, aliasq; innumeras a Romanis Pontificibus confixas conspicimus Quas vero rationes graves ab illis appellari, sive censeri putabimus, nisi illas ipsas, quas Auctores illi subtiliter adeo, ac ingeniose excingitarunt; quas in illorum scriptis sola opinanis di licentia congestas conspicimus; quas ingenuus, ac honestus quilibet non sin E maximo certe pudore, verecundia, ac horrore legere posisit, ut satis intelligi poterit ex illarum ali quibus, quas superiori loco subjecimus Itaque si opiniones illas probabiles, ac liciistas esse velint, quae graves, honestaeque sint, quae a gravibus, honestis , religiosisq; viris edi Iae , vel confirmatae sint, tota certe illorum .sententia , vel benignior illa morum doctrina refelli poterit cum nulla in sententiis gravitas, ac honestas appareat; nulla in Auctoribus prudentia. vel moderatio deprehendatur; sed maxima potius laxitas, humanae , divinaeq; legis eludendae studium, Patrum , Pontificum, Conciliorum contemptus, perniciosa deniq; opinandi licentia ubique spiret, atque mirifice debacchetur.

XXVI. Sed etiamsi perhumaniter, ac liberaliter concedatur Auctores illos, illorumq; sententias graves esse, eadem tamen difficultas,

sema

373쪽

DIS P. II. CAP. X. 339 semper supererit. Neq; etenim quaeritur, utrum opinionem aliquam amplecti liceat, quae gra vis, atque probabilis sit, quae a gravibus, ac xeligiosis Auctoribus doceatur λ Quis etenim iis gnoret, id merito , prudenter, ae tuto fieri ponse, quemadmodumis os ipsi Paullo superius ostendimus Sed illud unum inquiritur, utrum opinionem illam. amplecti liceat, ubi cum altera probabiliori comparetur ; ubi nimirum O- inio , quae gravis . probabilis sit, probabili- us , gravibus rationibus innitatur, atq; a re igiosis etiam gravibus Auctoribus desen datur , simul cum altera proponatur, quae magi S gravis atque probabilis sit, gravioribus, probabilioributq; rationibus confirmetur, atque a gravioribus etiam viris desen datur , minus gravis

eligi . probabilior deseri possit λ

XXVII. Mirifich quoque falluntur, aut sallere certE nos volunt dum se' opiniones illas veluti probabiles defendere dicunt, quae sacris Literis, Conciliorum , atque Pontificum decretis non adversentur . Plurimae nimirum opiniones, quae ab illis veluti probabiles defendun. tur , sacris Literis , divino , atque humano jurimam festissimh repugnant, ut paullo superius ostendimus. Deinde vero ex principiis Adversariorum nulla opinio probabilis afferri, vel esse potest, quae Sacris Literis. opponatur, cum nec ipsa quoq; divina Scripturae autoritas, Pontificum, vel Conciliorum decreta efficere posisint, ut illa sententia , quae ab aliquo doceatur, ideoque probabilis sit, revera probabilis esse non possit. Et certe si Adversariis ipsis aliqua Scripturae, vel Conciliorum aut Oritas opponatur , reponere illi solent repugnantiam illam apparentem, non veram esse; ipsamq; mi-Y 1 ra

374쪽

ra calliditate, vel subdola distinctione eludunt, ut facile intelliget quicumque in eXempla superius allata Oculos conjecerit. Quin etiam, licet ipsi repugnantiam illam diluere non possint Scripturaeque auctoritas evidentissima videatur , adhuc tamen opinionem illam probabilem esse defendunt , Idque unum i requiri, sive lassicere: existimant, ut Auctores alii, sive Theologi supponi. vel osse possint . qui repugnantiam illam: dirimere noverint: quemadmodum si tibi probabiliter opinanti ratio aliqua in contrarium con vineens mideatur, non inde opinio probabilitatem ammittit, quia Ilept tu illam non valeas Jolme-:

Postremo si solum opiniones illae probabiles dicerentur , quae sacris Literis, divinis,'& ih uinmanis legibus cohaerent, janx non probabileS. solium , & minus mobabiles, sed potius probabiliores, gravioresque illae larent; ideoque R Elor ille non minus probabilem , sed probabiliorem amplecteretur, atqueZproponeret 3 unde tota Probabilitatis doctrina evanesceret, hac etiam eX parte controversae status inverteretur, atque admirabit is illa morum doctrinai, iquam recentiores Theologi novam,& a se in-iventam esse gloriantur, nihil a veteri, constanti , communique aliorum sententia , sive doctrina dissideret. XXVIII. Opponere deinde solent, quod ille, qui probabiliter operatur, prudenter, ac tuto operatur; ideoque qui probabili opinioni innititur, etsi probabiliorem deserat, licite Operatur, unde celebre apud ipsos effatum illud ,

qui probabiliter operatur, prudenter operatur 4

Sed celebris illa Probabilistarum regula , cui

in tota

375쪽

DSI P. II. CAP. X. 34t rota illorum disciplina innititur , & ex qua veluti sonte errores omnes prodierunt, pluribus rationibus refelli facild poterit. Ac primo reponi potest, opinionem illam, quae in se probabilis sit, ubi cum altera magis probabili conseratur, veluti probabilem concipi, vel haberi non posse, sed potius improbabilem. fieri; ideoque illum, qui relicta probabiliori

minus probabilem amplectatur, neque probabiliter, neque prudenter operari. . Deinde haec ipsa Probabilitatis doctrina ab Academicis tradita, ac illustrata suerat, ut Au fustinus ipse commemorat. Communis enim itinorum sententia fuit, quod eum agit quisque quod sibi probabile videtur , non peerat , neque errat sa); ideoq; sicuti haec ipsa Academicornm doctrina ab Augustino, aliisque Patribus veluti salsa , ac perniciosa rejecta fuit, ita quoque a -Τheologis omnibus meri id refelli debet. Et certh si principium illud veluti prima mo--rum, & agendi regula haberi posset, id audien radolefeens insidiabitur pudieitia uxoris aliena . Te. te consulo , M. Tulla, de adolescent itino moribus , vitaque tractamus, cui edueanda , atque insti tuenda omnes illa liter a tua vigilaυerunt . Quid

aliud dicturus es, quam non tibi esse probabile , . tit id faeiat adolescens y At illi probabile est . Nams eν alieno probabili Oioimus , nee tu debuisi ad minisrare Rempublieam , quia Epicuνo visum est non esse faciendum . . . adulterabit istur ille ju

venix conjugem aIienam . . . non enim faetendum

esse adulterium pro vero sibi persuasit, probabile

sibi occurrit , secutus es , fecit . . . libet deiera 're per omne divinum nescire me prorsus quomo

376쪽

t e peetaverit, si quisquis id egerit, quod probabile videtur, non peccat; nisi fort3 in totum aliud esse dicunt errare . aliud peccare , seque il- Iis praeferiptis egisse ne ememus, peccare autem nihil magniam esse dixisse. Taeea de homieidiis , parricidiis , facrilegiix, omnibusque omnino , quae

fieri, aut cogitari possunt, flagitias, aut facinoribus , qua paucis verbis , ω quod est graviur, apud sapientissimos iudices defenduntur , quomodo autem non facerem , quod probabile visum est y Qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi , legant orationem Catilina ta , qua patria parricidium , quo uno eontinentur omnia se

Iera , persuasit. . . Illud itaque est evitate , tuus

formidolosum , illud optimo euique metuendum , quod nefas omne, si hae ratio probabilis erit , eum

probabile cuiquam visum fuerit, esse faciendum , non solum sine sceleris , sed etiam sinὸ arroris v ruperatione committatur tb . Quo certE loco fuisturam Theologorum nostrum indolem, atque ita centiam expressisse videtur Augustinus. Si itaque ex principio illo absurda plura dedue unis tur, omnis honestas, legum dignitas, atque aut horitas minuitur , sceleribus omnibus venia

conceditur, manifestissim h inferri debet, primcipium illud absurdum, ac salsum esse . Tert id responderi debet principium illud verum esse si unica solum probabilis opinio proponatur, aut ex duabus probabilibus illa, quae magis probabilis sit, eligatur , non vero si ex duabus opinionibus, quae simul, eodemq; tem pore intellectui nostro proponuntur , illa eliingatur, quae minus probabilis sit. Quemadmodum enim paullo superius ostendimus, tantum

abest

377쪽

DIS P. II. CAP. X. 343 abest ut ille, qui ex duabus sententiis minus probabilem eligit, prudenter operari possit, ut imis

pudenter potius operetur, atque ab ipso rationis lumine, primisque morum, sive prudentiae principiis mirifice abhorreat. Nec alia certe sui Gse videtur illorum opinio, qui fortata in exeren dis, vel dirigendis humanis actibus solam opinionem probabilem lassicere existimarunt. Cum etenim animadverterent, in morum doctrina rarissimo certas, ac evidentissimas rationes intellectui nostro affulgere , quibus ille certissimo

dirigeretur , ut an Xietates omnes deponeret ,

optim E docuerunt in moralibus solam opinio. nem probabilem, vel probabilitatem, quae intellectui sincerE. ac serio cogitanti tandem aia fulserit, lassicere, ut nos ipsi num. XU. demonstravimus; sed nulli bi certe docuerunt hanc opinionem suffeere ubi altera aeque probabilis Proponatur , multoq; minus ubi altera probabilior appareat, ut nempe probabilior deseri,

minusque probabilis eligi possit, ut ex illorum

autoritatibus evidentissim E demonstratur. XXXIX. Illud etiam obiicere plerique solent, quod si probabilior sententia semper eligenda seret, nimis aspera , ac insuavis, ac sere impossibilis videretur Christi lex, quae tamen levis, suavis , & lex amoris vocatur; quemadmodum omnes a divitiis, saeculi voluptatibus sejungi deberent, atque in solitudines conΦvolare, ut ibi probabilius, ac tutius aeternae saluti consulererit.

Sed hoc ipso loco perniciosam Probabilita. tis indolem Adversarii nobis ostendunt. Quamvis etenim Christi lex levis, suavis, & lex amoris in sacris Literis appelletur, semper tamen lex , onus, & jugum esse debet; ut proin,

378쪽

de merito dixerit Christus arcta es via , qua dueit ad vitam sa) ; at verd admirabilis illa Probabilitatis doctrina non modo divinam legem leviorem, suavioremq; reddidit; sed ipsam quoque ex hominum cordibus extinxit, effecitq; ut illa prudenter, libere , ac thpunh violari posset: ideoque merito suspicari quis poterit Theologos illos, qui contra Christi monitum salutis

viam planiorem , suavioremque essiciunt, ea- eos esse Duees eaeorum D ; illis propemodum similes, qui eo uunt pulvillos ob omni eubito mansis, O faciunt cervicaIM , ob eapite uni versa earnis ad deripiendas animas se) ; quos in Ecclesia futuros Paulus praedixerat, erit enim rempus eum sanam doctrinam non 'sinebunt , sed ad sua desideria coaeervabunt sibi magisνοι

prurienter auribus, cri a veritate quidem audiarum avertent, ad fabulas autem eonvertantur da, falso seientia nomine a eorde puro , conscientia bona , fide non ficta convertantur in vaianiloquium se . Addi etiam poterit, quod tota levitas, ac

suavitas divinae legis non ex opinionum laxi tate, vel pravis interpretationibus , sed potius ex sola charitate, sive divina gratia oriri deis bet, quae legem omnem levissimam , ac iucundissimam effciat; ut optime D. Augustinus di-Xerit, ut sarcina eius sit tibi levis, Θ iugum

ejus fuave , amorem esii in spiravit Deus et amanisti fuave es , non amanti durum tD XXX. Quod vero deinde objecerant eX sententia nostra tutiores semper opiniones eligendas esse, facild refelli poterit, ubi ad veris

latur

379쪽

DIS P. II. CAP. X. Astatur non idem esse opinionem aliquam tutio rem, & probabiliorem esse, sed potius tutio. rem a probabiliori distingui, ut aliquando opinio quaedam tutior quidem, atque securior; non vero simul probabilior esse possit. Illa ni

mirum tutior vocatur, quae magis a peccandi

periculo recedit, legique iesi pressius, & ae

curatius adhaeret; ut si quis in eleae mosinam integram substantiam suam pauperibus eroget; dum ab iniquis hominibus fortunas, honorem , vitamq; sibi eripi videat, aequo animo id serat,

neque resistere satagat; ubi peccatum admis rit, repente consessarium adeat, ut admissi sceleris veniam obtineat, &c.

Probabilior vero sententia dicitur illa , quae

circumstantiis omnibus rite perpensis magis rationi, atque praesertim Legislatoris intentioni conformior est. Sic in exemplis allatis probabilius est quod vi repellere vim liceat, fortuis

nas honorem tueri, calumnias elidere ,& gressorem etiam cum moderamine inculpatae tu.

telae occidere, si aliter insidiae , vel mors abit. Io intentata vitari non possit. sive verisimilius,& probabilius est Legislatoris mentem non sui se, ut ipsa lex in ejusmodi casu , vel circumflan. tia obligaret. Ex quo clarissime apparet tutius uidem aliquando fore ab exerendis actibus ab inere; sed tamen probabilius esse actus illos a lege non prohiberi, ideoque licitos esse; siculi aliquando tutius, ac perfectius erit aliquos a. Eius eXerere , aliquod vitae genus amplecti; sed ' tamen probabilius est actus illos, seu vitae genus nulla lege, sive praecepto praescribi, ideoque in libera prorsus hominis voluntate positum esse ut actus illos eligere , sive deserere ,

velit; ut illo potius, quam altero vivendi genere

380쪽

nere uti malit, cum illorum quodlibet perse-ὼum, licitum, ac tutum sit. Hoc itaque insigne discrimen inter opinio. nes illas, quae tutae , vel probabiles fuerint, reperitur , quod si intellectui duae opiniones propositae sint, quarum utraq; legi conformis, vel tuta sit, alterutram eligere, vel amplecti licet, illam nimirum , quae tuta simul, & probabilior sit, etsi fortasse minus tuta videatur; at ubi duae opiniones inςqualiter probabiles offerantur, illa , suae minus probabilis est , tuta censeri non poterit, ideoque illa solum eligi potest, quae I robabilior appareat, ut in exemplis ipsis , a. iisque rationibus superius expositis clarissime

demonstratur.

XXXI. Opponere denique, vel gloriari subinde solent hanc Probabilitatis doctrinam ab innumeris, doctissimis, sapientissimisque viris probatam , ac illustratam esse, ideoque nonnisi temere reprehendi possi, cum maiamus illi ex doctissimorum hominum auctoritate splendor,&ineredibile robur accedat . . Sed hoc argumenti genus fusius refellere prosecto dedecet. Id unum reponere juverit, quod

immerito prorsus illi veluti gravissimi , doctissimi , sapientissimi habentur , atque mirificheommendantur, qui perniciosam hanc doctri, nam , & opiniones illas superius expositas, non sine maximo Theologiae dedecore in aeternam animorum perniciem invexerunt ; quod ubi de gravissimis rebus disseritur , ex quibus animorum persectio , morum honestas, religionissam ' Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri hae reses per aliquas parvas animas; non secerunt hae reses nisi magni homines, sed quantum magni, tan tum mali montes. Av. i. PDI. Ia

SEARCH

MENU NAVIGATION