Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

DIS P. III. CAP. II. 3 so virtutem docet ain; ideoque mirari cem th non possumus si Patres omnes quatuor virtutes illas enumerant, illasq; principes & earis

dinales appellant b , quod ipsis tota virtutum series, hominumque Delicitas veluti eardinibus

innitatur.

Hanc itaque virtutum seriem , ac ordinem a Philosophis omnibus, Patribus , divinisq; Literis mirifice commendatam servabimus; atque ita de quatuor istis virtutibus sequentibus Capitibus disseremus , ut caeteras virtutes omnes, quae sub illis veluti generibus continentur, aut ab illis certe veluti sontibus oriuntur, meliori quo poterit ordine complectamur. IX. Illud interim observasse iuverit, quod in qualibet virtute virtutes aliae veluti comiser, ut inquit Cicero, spectari possunt, quae ta men majoris claritatis gratia in subjectivas, integrantes , & potentiales distingui solent. Uim tutes subjectivae dicuntur illae , quae principaliori , nobiliorique virtuti subiiciuntur, ac vel

uti species sub genere continentur. Integrantes vero, vel integrales, quae cum ipsa nobiliori virtute tanquam partes coniunguntur, ut ex illis ipsius persectio, vel integritas oriatur. Potentiales denique , quae ad virtutis exemeitium conserunt , ac veluti media , vel instra, menta quaedam in exerendis virtutum actibus adhibentur. Itaque cum aliqua ex praecipuis illis virtutibus explicata suerit, tum virtutes omnes, sive subiectivae, sive integrales, sive denique potentiales illae fuerint, suseiciemus; cumque virtutes omnes aliquibus vitiis opponan-

Aa 4 tur,

412쪽

tur, atque ex virtutum indole, sive natura vitia cognosci possint, de singulis etiam vitiis disiseremus, quae cuilibet virtuti opponantur-X. Antequam tamen de singulis virtutum speciebus ordine superius exposito differamus , iuverit aliqua de illarum nexu, vinculo, Veieonnexione praemittere , ut clarius intelligi, vel definiri possit, quaenam persecta virtus, numerisque omnibus absoluta censeri debeat. Celebris est itaque Aristotelis , Epicuri, Stoicorum , aliorumq; sententia , quod virtutes ipsae arctissinio foedere inter se devinciuntur , ut nulla proinde virtus persecta censeri possit, quae cum ceteris virtutibus omnibus non conjungatur. Cujus quidem sententiae etsi plures rationes afferri consueverint, duae tamen clariores adhiberi poterunt, quas Aristoteles ipse ta , Theo, phrastus b), & Cicero te elegantissime proseoquuntur. Cum itaq; virtutes Omnes a prudentia dirigi, vel definiri debeant, ut superiori Capite ostendimus, nec ulla virtus haberi pocst, nisi prudentia modum , temperiem , & mediocritatem illam inquirat, sive determinet, in

qua virtutis essentiam collocatam esse iam di-xamus , clarissim h apparet, quod si virtutes omisnes cum prudentia conjunguntur, interse quoque connexae esse debent; ut proinde prudentia

veluti commune virtutum omnium vinculum videatur, atque virtutes omnes, quaecumque

illae fuerint, in prudentia veluti communi matre contineantur.

Deinde vero persecta virtus esse, vel haberi non potest nisi in circumstantiis omnibus proin prios

413쪽

DIS P. III. CAP. II. 317prios actus exerere , liberE , iucundEq; operari' possit , nisi nimirum omnia , quae bonis, & honesis actibus opponuntur, libero, ac victrici vi tutis impetu superentur; quod certh fieri, sive sperari non potest, nisi animus ipse omnibus simul virtutibus exornetur. Sic aliquis perseis cth justus esse non poterit, nisi temperans fuerit; alioquin iustitiam deseret, ubi voluptatibus, ac illecebris irretiatur; si sortitudine careat, doloris metu iustitiam violabit; si ira, superbia , vel quolibet alio vitio , affectu , vel

aegritudine torqueatur,& ad malum inclinet, justh operari non poterit, nisi prius virtutes illas aequirat, quae vitiis , & affectibus ejusm di temperandis, ac evellendis diriguntur; quod eum in ceteris virtutibus omnibus requiratur, clarissim E apparet non posse virtutem ullan perseelam existimari, quae non modo vitiis sibi oppositis, sed illis etiam, qui omnibus virtuti bus aliis opponuntur, resistere debeat, ideoq; cum virtutibus aliis inito veluti foedere non coniungatur. XI. Nec alia prosecth ratio Stoicos gravis

mos virtutis assertores impulit, ut existimarent virtuter esse interse nexas, ut omnes habeat qui unam habet s quemadmodum Chrysippus Stoitus virtuter connexas docuit, non folum euὸd qui unam habet, omnes habeat, verum etiam , quὸd qui fecundkm unam agit a Irquid , idem agat secundkm omnes. P neque vir perfectus sit,

qui non omnes virtutes habeat , neque actio per

fecta , qua non fiat fecundam omnes: b) ; quod pluribus exemplis Cicero te , Seneca H, aliique

414쪽

3 1 ETHICAE

innumeri confirmarunt . His itaque Philosophorum sententiis, atque divinis Scripturarum au. thoritatibus eruditi nobiliores Ecclesiae Patres hanc ipsam virtutum indolem, & connexionem agnoverunt, sicuti certe D. Ambrosius asseruit,

quod eonnexa sibi sunt , concatenataque virtute ,

ut qui unam babet, plures habere videatur ta ;quemadmodum D. Gregorius ait, quod una urr-rus , sine altis , aut nulla es , aut imperfecta es s b, . Quo loco observari maximE debet hoc admirabile virtutum omnium sardus non cuilibet virintuti convenire; sed illi solum , quae persecta ,

stabilis, & absoluta suerit; quae puriori, nobiliorique luce coruscare videatur; quae denique sic animo insederit . ut ab illo sejunsi, vel facild divelli non possit. Si etenim virtutis haωbitus tenuis admodum sit, atq; animum volupta. tibus, vitiorumque illecebris irretiri, vel ad malum inflecti patiatur, tunc a ceteris virtutiis bus illa separari facile poterit: tantumque ab est , ut caeteris omnibus conjuncta esse debeat, ut plurimis potius vitiis permixta esse possit; quemadmodum certe plurimos aliqua virtute exornatos esse conspicimus, in quibus tamen nullus aliarum virtutum splendor appareat, sed illi vitiis, pravisque affectibus abripiantur. XIII. Hinc explicari, vel conciliari iacit E po. terunt oppositae Philosophorum sententiae, quibus asseritur virtutes aliquando conjunctas , aliquando seiunctas esse. Persectar nimirum vir tutes , & heroica, quae nempe in heroicis , perfectisque hominibus reperiuntur, conjunctie eo

se debent; imperfectae vero, quae sublimem

415쪽

DISP. III. CAP. II. 379 nondum , purioremque gloriam sunt assequutae, ita divelli poterunt, ut vitiis permiXtae ut

Hinc Aristoteles ipse, qui dixerat quod nos

ad iusitiam, temperantiam , fortitudinem , variu-tesque ceteras . ex quo nascimur , apti sumus , ω quod simul eum pruiantia, qua una est , adveniunt omnes ta , alibi tamen asserit virtutes non se inter se connexas s posse enim conirngere, ατ idem prudens sit, ac iustus , qui intemperans tamen , incontinensque sis bὶ ir quemadmodum Plato seὶ , & ex Platonis sententia Apuleius id vim

tutes imperfectas se comitari negat s at eas, qua, perfecta sunt, individuas sibi, atque eonnexas

esse te . Sed haec, aliaque id genus plurima clarius, & uberius intelligi, sive deduci poterunt, ubi de singulis virtutibus, illarumque proprietatibus differamus.

lXimius certE , atque pulcherrimus virtutum omnium splent dor haberi, vel esse solet, quι ardentes in nobis, ut inquit Cicero, excitaret amores si videretur , caeteris tamen nobilioreenseri merito poterit Prudentia , quae princ - pem proinde locum inter virtutes omnes obilisnuit . Hinc illam virtutum omnium fontem, atque Reginam esse ait Epicurus; Socrates ve- ων Erb. Nie. n. e. o. O v.Laer. U. υι is Protag. ω Mnius

416쪽

ro ita virtutes omnes cum prudentia coniunctas,& permixtas esse putavit, ut ab dia splendorem omnem acciperent, & virtutes omnes veluti quaedam prudentiae partes viderentur , ideoque prudentia vocari possent. Aristoteles denique, etsi virtutes alias a prudentia distin elas esse voluerit, ipsam tamen veluti caeteris nobiliorem, purio remoue dixit, ut illa proinde merito hoc ipso loco , sive disputationis limine sit explicanda . II. Etsi vero prudentia a plerisq; cum 1cienistia, sive sapientia confundi soleat, ut illam

Cicero an veri cognitione consi ere dixit ta) , Aristoteles tamen prudentiam sic a sapientia distinguit, ut sapientiam esse velit accuratissimam feten. tiariam tbὶ , rerum bonorat senarum , vel multarum , admirabilium rerum scientiam sc) s prudentiam verb rerum utilium, quae bonae, vel pravae sint, cognitionem; quae non certissimis

ac evidentibus, scientiarum instar, sed plerum. que dubiis, & probabilibus solum principiis innixa ad honestatem dirigatur. Ex quo sis , ut

plurimi Anaxagoram , Thaletem , caterosque id genus viros sapientes quidem esse dieant pruden- 3 vero minimὸ quod ignorare illos ea , qua sibi sunt utilia , observent s callere vero interim ex iamia quadam , admirandaque diuisilia , atq; divina , sed nihilominus inutilia , prout qua sunt bona bumana non quarunt ibH s quod innumeris

etiam exemplis aliis ostendi posset in iis, qui eximia quidem, ac admirabili sapientia, ingenii gloria florere, sed exigua tamen, ac nulista sere prudentia praedios esse conspicimus.

417쪽

DIS P. III. CAP. III 38r III. Hinc idem Cicero prudentiam ipsam definit rerum expetendarum scientiam is , sive reis rum bonarum, Θ malarum , utrarumque frienistiam ib) quemadmodum AugustinuS rerum expetendarum , ω vitan arum te cognitionem esse definit. Clarior tamen est illa prudentiae definitio, quae ab Aristotele tradita a Philosophis omnibus adhibetur. Illa nimirum dicitur esse

habitus vera eum ratione activus in iis, qua

funt homini bona, vel mala moraliter H. Diiscitur habitus, ut illa cum caeteris virtutibus comparetur; hoc insigni tamen discrimine, quod caeterae virtutes omnes in voluntate ; prudentia υero in intellectu veluti subjecto reperiatur . Dicitur agere , vel operari , ut distinguatur ab arte, quae aliquid es licere existimatur, ut inprudentis actione finis , ac intentio; in artificis opere solertia , vel industria commendetur .

Additur deinde prudentiam ad illa dirigi, quae

bona , vel mala sunt , ut a caeteris speculativis habitibus distinguatur, qui solam veritatem vel . uti objectum considerant. Quemadmodum enim paullo superius ostendimus, sapientia ad veritatem ipsam dirigitur, tantoque nobilior esse concipitur, quanto subtilior est illa cognitio, quae aequiritur; prudentia ver5 dirigitur ad non e statem, tantoque perfectior erit quanto purior est honestas illa. quae in humanis actibus producatur. D qnique caeteris prudentiae muneribus, sive chara fleribus interserit Aristoteles, illam cum vera ratione operari, non modo quod prudentia , aliarum virtutum instar, rationis lumine dirigatur; verum etiam quod

ipsa

418쪽

ipsa quoque prudentia sit ratio quaedam, & ex-

Petendarum, vel vitandarum rerum cognitio. IV. Quod vero dixerit illam eum vera ratio.

ne operari, non ita intelligi debet, ut illa ratio , cui prudens innititur, semper certa , ac invariabilis esse debeat, ut ille sola veritatis imagine, ejusque amore alliciatur,& nunquam in exerendis actibus decipiatur; sed solum ut prudenter aliquis operari non possit, nisi ratione dirigatur , & ex variis etiam rationibus illam demum, rebus omnibus nitide, accurateque perpensis, eligat, quae sibi melior, & verisimilior appareat. Illa nimirum est humanorum

actuum conditio, ut alibi quoq; iam diximus,

ut illorum bonitas, honestas, utilitas , & con venientia plerumque concipi , vel definiri non possit unde sapientissimos etiam viros ita subinde ancipites esse conspicimus , ut quam partem

eligant, sive qud flexibilem animi vim dirigant

prorsus ignorent. Ubi itaque animum sic ancipitem esse, vel fluctuare contigerit, ut alis terutra ex parte variis rationibus, veluti ponderibus.inclinetur, nec ulli bi certus, atque sclarissimus veritatis splendor affulgeat, prudentis erit rationes omnes inquirere , singulas tem porIS , rerum , locique circumstantias puriori, ac tranquillo rationis Iumine , sepositis, ac temperatis affectibus, quibus plerumq; abripimur, in eam partem inflecti , quae melior, ac proba bilior appareat; ut, si deinde altera ex paro te novus veritatis fulgor affulgeat , ab instituto semel consilio recedere debet, ut oppositum amplectatur. Quod si fortasse in eligendis actibus decipiatur , neque ipse rerum eventus consilio respondeat, error ille in tenuem solum mentis humanae cognitionem, in obscuram rerum

419쪽

rum indolem, in liberam aliorum hon inum voluntatem refundi poterit; sed ille singulas prudentiae partes implevit, qui consilium illud elegerit, quod sibi tunc melius, & optimum

videbatur; ultimus nimirum rerum exitus perspicaciores etiam humanae mentis vires eludit,ae , ut eleganter inquit Poeta , Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit Deus a .

Hinc merito Epicurus ipse concludit, prςstabilius esse ratione bene instituta in taelicem fieri, quam male instituta faelicem; atque ille merit. commendatur qui bene ac prudenter elegerit, etsi non ex animi sententia, vel in faeliciter res cesserit, quam si temere , aut inconsulto eligens, faelicem exitum consequatur. U. Exinde vero clarissime in serri poterit , tria prudentiae munera , vel partes potentiales ab Aristotele ib), aliisque Philosophis satis accommodE numerari. Primo nimirum requiritur ενβουλία, Eubulia , sive recta confultatio, qua prudens animus de rebus agendis deliberat, ut nihil temere , & inconsuli. aggrediatur, sed solo rationis lumine in eligendis, vel Ommit tendis actibus dirigatur. Deinde vero requiri- tur, ut animus ipse, ubi singula rite discusserit, recte deliberet, sive dijudicet quid in his itemporis, loci, rerumque circumstantiis eligere , & amplecti debeat: unde illa prudentiae Par S συνηνσις Synesis appellatur, qua mens a- lli qui d statuat, decernat, iudicet. Cumq; prudentia ad praxim dirigatur , omnisque virtutis Iaur, ut inquit Cicero se , in actione consi at, ut timo debet prudentia actum illum exerere, quem

utilem vi mrat. Ode III. Od. u. Lo Eνο . c. n. c. IO. EI. A. Lo O c. I. c. s.

420쪽

utilem, ac honestum esse decreverit, hoc est imperare ut a virtutibus aliis, & exterioribus etiam potentiis, seu viribus producatur; unde

hoc tertium prudentiae munus γνωμη Gnome, sive sententia, vel imperium vocatur.

VI. Quandoquidem vero Prudentiae virtus haec ipsa munera faeliciter exequi, vel obire non poterit, nisi dotes, & perfectiones aliquae in

animo reperiantur, atque ipsi prudentiae arcti Dsimo , ac in variabili foedere conjungantur , hinc optime ab Aristotele plures prudentiae dotes, vel partes integrales enumerantur, quarum aliis quae ad consultationem, aliae ad iudicium, aliae denique ad imperium pertinent , animumq; disponunt , ut recte Deliciter, & alacriter de rebus agendis consultare, judicata, vel imperare possit. s. Requiritur itaque primo rerum praeterristarum memoria, qua nitide cognoscantur illa, quae in similibus casibus, ac iisdem fere tem

poris, & Ioci circumstantiis faeliciter , vel in

faeliciter contigerunt . Cum etenim constans ,

perennis, ac in variabilis fere sit illa series, quae in effectibus observatur, ut effectus similes ex caussis similibus oriantur, clarius intelligi fortasse non poterunt illa , quae sint futuis ra, quam si nitide cognoscantur illa, quae se in mel contigerunt; & quamvis ex circumstantiis ipsis maxima plerumque in negotiis, & incredabilis fere varietas oriatur, quae acre iudicium ,& ingenii solertiam requirit; m/κimus tamen

e X praeteritarum rerum cognitione suturis, &eligendis actibus splendor accedit . Hinc usus, atque memoria prudentia marer vocatur ta) Ihinc

SEARCH

MENU NAVIGATION