장음표시 사용
461쪽
per unum hominem peccatum in hians mundum intravit , per peccatum mors, P ita is omnes homines mors pertransiis, in quo omnes
peccaverunt taὶ . Atque ejusmodi quidem origianalis peccati labem singulis hominibus adsper sam esse non modo clarissimis Scripturae autoritatibus contra Pelagium manifestissime de monstratur; sed naturali quoque ratione sua. deri posse videtur, ut oportunius alibi osten dimus cum de inali origine loqueremur in Disp.
Personale verb, vel actuale peccatum tur illud , quod ab homine propria voluntate committitur, ideoque homines alios inficere, si Ve in ipsos diffundi non potest. XI. Id potius obiter obiervari, vel in serri poterit, quod peccatum in mortale, & veniais satis accommodE distingui solet, secus ac Gmistio videbatur, qui peccata singula mortalia, vel gravia esse arbitrabatur . Mortale dicitur illud, quod amicitiam Dei dissolvit ,& gratiam , quae animi vita, vel anima censeri merito mistet , extinguit ; ideoque mortem animae insem re, vel mortale esse dicitur. Veniale vero vocatur illud, quod eximium certe virtutis splenis dorem obscurat, charitatis ardorem temperat, minusque Deo gratum hominem reddit, sed charitatis habitum non extinguit; ideoque facilius veniam mereri, sive deleri potest , unde venialis peccati nomen accepit. Plurima vero sunt illa, quibus cognosci, vel definiri poterit utrum peccatum aliquod veniale, sive moris tale censeri debeat. Plerumque tamen a sola materiae gravitate, sive levitate distingui solet ,
462쪽
ut , si materia iuxta prudentum hominum, Theo. logorum, ac Iurisconsultorum sententiam grais vis si, peccatum mortale dicatur; ut si quis aureum suretur, grave vulnus inserat, &c. sinver5 materia levis. & exigua fuerit, ut acumsurari, levissimum ictum infligere, ex levita. te, sive parvitate materiae veniale sit. Sed haeeuniversali quadam lege definiri vix poterunt, atque, ut antea dicebamus, ex primis Ethicae principiis , prudentum ,& sapientum hominum iudicio deduci debent; cum in ejusmodi rebus nulla fere constans ratio, sed probabilis solum conjectura ex gravi plerumque prudentum hominum sententia, consilio , vel aut horitate spe. rari possit. XII Ejusmodi verb peccatum vel commissione , vel ommissione admittitur; unde commisesonis aliud, aliud Ommi onis vocatur. Quemadmodum enim alia praecepta sunt, quibus aliquid honestum, decorum, vel debitum veluti faciendum praecipitur, & a maliva dicuntur; alia sunt, quibus aliquid veluti pravum , ac indecorum fieri prohibetur , unde negativa vocantur , ita quoque actus illi, sive peccata , quae praeceptis ejusmodi opponuntur, ita distingui poterunt, ut si lex affirmativa violetur ,& om. mittatur actus ille, qui fieri deberet, Omino ;sin verb contra legem negativam actus ille exeratur , qui fieri non deberet , commino appel- Ietur . Utriusque porro assirmativae , vel negative legis, ideoque peccati, quod in omissione, vel commissione consistat, discrimina sunt explicata ubi de legibus, illarumque discrimine
XIII. Peccatum denique commissionis in tres
veluti species distingui solet iuxta varium mO-- dum ,
463쪽
dum , sive potentiam , qua eXeri, sive comis mitti solet; ut aliud sola cogitatione s aliud c gitatione simul , & verbo, vel opere committatur, unde peccatum aliud eordir, aliud oris, aliud operis appellatur. Sed , quamvis peccatum aliquod ore, seu verisbo, aut opere committi possit , omnis tamen, &perfecta peccati malitia in sola cogitatione , vel voluntatis actu consistit, quo indecorum aliquid, ac inhonestum eligimus, etsi interior aisctus ille neque verbo, neque opere perficiatur; sicuti praeclare Seneca agmonuit, quod omnia
scelera, etiam ante effectum operis, quantum
culpa fatis es perfecta sunt a . Ex quo clarissime apparet, quod eadem ferh sceleris, sive peccati labes adspergitur illi, qui per se peceatum
committat, ut ex. gr. qui hominem perimat, sive potius ad peccatum ipsum imperio, consit io , consensu , irritatione , laudatione, vel adulatione , reticentia, indulgentia , participatione , vel approbatione veluti moralis caussa conis eurrat; semper enim ille, qui peccatum imperet , suadeat, &c. actum legi oppositum vult , ideoque legem violare, vel peccare debet. Nova tamen , sive distincta malitia reperitur in illo, qui per se, vel exterius etiam peccatum comis mittat, sive quδd uberior, ac vividior animi
pervicacia requiratur , ut prava voluntatis cu4piditas extincto pudoris, ac timoris sensu exterioribus actibus expleatur; sive qudd major, & gravior injuria , vel damnum alteri irrogetur, ideoque ex hac ipsa circumstantia peccatum, quod opere committitur, gravius evadat. XIV. Quis vero singula vitiorum genera
464쪽
eomplecti possi t, illorumque seriem eXponere . quibus humanus animus veluti vulneribus sauciari, ac veneno infici solet Id solum obser. vasse iuverit quod, ut ait Aristoteles, Iocare mulingis modis , M recte agere unico contingit, quod
nimirum singulis virtutibus plura vitia opponuntur, inter quae virtus ipsa veluti extrema repetatur; ideoque, si maxima, & incredibi- Iis est virtutum varietas, ut superioribus Cainpitibus demonstravimus, longe major, ac ubeis rior vitiorum numerus admitti debet. Ut raismen certa quaedam vitiorum series haberi possit, illa in septem veluti classes distingui solent,
ex quibus veluti capitibus caetera oriantur , i in deoquc eapitalia a D. Gregorio a), ac The Iogis omnibus appellantur; Superbia nimirum ,
A rιtia , Luxuria , Invidia . Gula , Ira, acetis dia , quorum natura, i ac proprietates Omnes
ipso nomine, vel experimento ipso clarissime demonstrantur, ut inutile proinde sit de illorum singulis digerere se iis iXIV. Quinetiam ipsa quoque praecipua , Vel capitalia peccata ex tribus aliis sontibus repeti Possunt, quos D. Ioannes exposuit, ubi ait quod
omne , quod est in mundo, concupiscentia carnis
est, Θ eoncupiscenιia oeularum, oesuperbia vita b squod omnia nimirum ex nimio sensibilium vo-Iuptatum amore oriuntur, ex divitiarum deside No , & inani propriae gloriae, vel honoris studio , aliorumque contemptu, ex quo dissensiones, &iracundia dimanat. Unde optime Lactantius asseruit, quod virtus es iram cohibere, cupidi. tatem compescere , libidinem refranare s nam fere omnia , qua fiunt rcussὸ , atque 3mprobe , ab his
465쪽
DIS P. III. CAP. VII. 43rbis oriuntur adfectibus a . Hinc optimE Christianς, vel Evangelicae legis persectio in tribus vi tutibus, vel consiliis illis posita merito exiit iis metur, quas illi, qui sacris, ac religiosis Ordinibus nomen dederint, profitentur , humili nimirum obedientia, qua caeteris parere velint; paupertate , qua temporalium rerum amorem , oc do.
minium deserant'; ac pereoni eastitate, qua adicitis etiam voluptatibus abstineant. Eadem quoque vitia , sive peccata ex pravis animi aialectrbus , vel, ut inquit Apostolus , ex camir desideriis deduci poterunt, quibus purior, ac nobilior hominis pars, vel spiritus irretitur.
atque abripitur ad malum. Caro enim eone Veii adversum spiritum , spiritur autem adverIus ea nem hae enim sibi inmeem ad diersuntur , ut qua cumque vol-κs, illa faciamus . . . manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, im munditia , impudicitia , ιuxuria, idolorum ferviistus , veneficia , inimicitia , contentioneν , aemulationes , tra , rixa , dissensioner , fedia , invidia , Bomrcidia , ebrietates , commessationes , vir his fiamilia , qua pra dico vobis ,sicut pradixi, quoniam qua talια agunt , regnum Dei non consequentur . Friactus autem Spirιtus es charitas , gaudium , pax , patientia , benignitas , bonitar , longanimi intas , mansuetudo , fides , modestia , continentra , casitas ... Ω i autem sunt Chrisi earnem fuam crucifixerunt eum vitiis , ω concupiscentiis
466쪽
ateris humanis actibus accenis seri denique poterunt Affectus illi, quibuS humanos animos alis lici moveri, vel excitari conis spicimus, ut exinde virtutes OmneS, aut vitia. ae quibus ha. 2enus disseruimus , veluti ex uberrimis fontibus oriantur. Cum vero plurima de Affectibus ipsis variis in locis tradita, vel explicata jam fuerint , ubi de libertate, mali origine , pri sertim vero de virtutis naturii , ac origine lo-ueremur, pauca quaedam supremo hoc loco e Affectuum nomine , naturit , origine , viribus ac partibus, veluti coronidis loco, brevissimE
II. Arque, ut ab ipso nomine exordiamur, non una, eademque vox a Philosophis adhibetur, ut affectus idea, vis, & natura exprimatur . Quemadmodum enim Cicero observat peris turbationes animi , formiarnes , libidines, iracundia hae ferὸ sunt ejusmodi , qua Graei παθη spopellant, ego poteram morbον , 6 id verbum essese verbo, sed in eo uetudinem ninram non eaderet ; nam misereri, invidere , gestire, Iaιaribae omnia morbos Graci appellant motus animi rationi non obtemperantes : nos autem bos eosdem motus concitati animi rectὸ , ut opinor , perturbationes dixerimus , morbos autem non fati , unde
467쪽
unde etiam alibi affectum vehementiorem an titum esse definit; quemadmodum etiam asserit, quod nihil melius quam quod es in consuetudia ne sermonis latini eum exisse ex potesate diei-mus eos , qui effanati dicuntur aut libidine , aut tracundia . . . qui igitur exisse ex potesate dicuntur , ideirco dicuntur , quia non sunt in potesate montis , eui regnum totius animi a natura tributum est a . III. In illo tamen veteres, recentioresque
Philosophi mirifice conspirant, quod in affectibus non modo animus assci, percelli , moveri' debeat; sed insuper etiam agitatio quaedam in
corpore, sive spiritibus excitetur, quae animum percellere, vel perturbare possit , ideoque cum animi motu arctissimo veluti foedere conjungan
Quemadmodum enim intellectus ita veritatem , vel ob sectum aliquod contemplatur, ut illud in spirituali idea, vel imagine , puriori quoq;
nitido, vel imperturbato lumine contempletur, linde illa cognitio intellectio pura vocatur . aliquando vero sensibili rerum imagine percellitur, ac imaginem veluti cerebro impressam intuetur, unde imaginatio vocari merito soleti ita quoq; voluntas ipsa aliquando leni , tranquillo , pacatoq; pondere in boni amorem inflectitur ,&actus, vel amor ille voluntatis operatio , velitio, humanus actus simpliciter appellatur; aliquando Vero voluntatis amor cum turbidiori , irrequieto , concitatiori, ac vehementioli spirituum mO- tu , vel agitatione conjungitur, & vehemens ille animi motus, aegritudo quaedam, perturda tio, vel affectus vocatur. Tom. V. E e IV.
468쪽
IU. Neque tamen irrequieta solum , & vehemens spirituum agitatio requiritur , ut affectus aliquis in animo producatur; alioquin motus omnis, qui in animo fieret, affectus vocari merito podet, cum certh nulla cognitio, vel nul- Ius amor haberi possit, nasi gi ius in cerebro corporea quaedam sensibilis objecti imago impressa, vel excitata fuerit, ideoque spirituum motus praecesserit, ut alibi demonstravimus ; sed etia celer ille spirituum motus cum animi ardore certo veluti foedere . ac ordine conjungi debet. V. Hinc subtiliter,& accurate Car test us tria motum genera distinguit, quibus animales spiritus in corpore agitari , inentemq; corpori conjunctam percellere, sive movere solent. Aliquando nimirum spiritus illi a sensibilibus objectis excitantur, ideoq; ad objecta corpora referuntur, ut sunt sensationes omnes; aliquando ab interiori caussa oriuntur, atque ad corpus ipsum veluti naturales ipsius effectus referri solent, ut fames, de sitis; aliquando denique ad animam ipsam quodammodo diriguntur, ut illam inflectant, variisq; motibus inclinent, ui sunt amor, odium,&c. Ex eiusmodi vero spirituum motibus, quos in corpore excitari, simulque menti communicari contigerit, illi solum, qui ad animam diriguntur, animi perturbationes M affectus vocari solent; unde affectus ipsi a Cartesio definiuntur motus anima,
qui ad ipsam referuntur , quique a spirituum commotione procreantur . foventur , ω roborantur .
VI. His ita suppositis, & explicata affectuum natura , clarissime apparet, quod illi in animo veluti subjecto repetriri , vel poni debent. amvis enim plurimi existimaverint affectus in sanguine, in corde, in sensibus collocari ,
469쪽
qudd perturb.no sanguinis motu excitati, sive cognosci maximh soleant; clarissime tamen apparet, quod affectus ultu excitari , sive produci certh non poterit, nisi perturbatus ille sanguinis motus ad animum reseratur,qui motum ipsum percipere, vel temperare subinde possit. Reselli quoque sacile poterit Stoicorum sententia, qui affectus omnes in opinione sola, vel cognitione positos esse volebant , ut Ialitia foret
opinio recens boni prasentis , in quo efferri r ctum esse videatuWs metus opinio impendentis mal , quod 3ntolerabile esse videtur effre. ut ex illorum
sententia Cicero exponit a) Neque etenim sola sensibilis objecti cognitio requiritur, ut affectus aliquis in anima producatur; sed insuper etiam voluntas ipsa amore , vel odio percelli debet, ut in objectum ipsum sibi propositum . veluti bonum inclinet, sive ab illo veluti malo deflectat. Hinc idem Cicero ex Zenone Stoicorum principe starius affectum ipsum definiensagritudo , inquit , es animi adversante ratione eontractio i latitia animr sis ratione elatio , ac universaliter perturbatio est adversa ratione
contra naturam animi eommotio s vel bre Dises appetitus vehementior; vehementior autem intelligituris , qui procul absit a natura eonstantia r ui proinde affectus omnis ex perturbato quidem , vehementiorique cordis, sanguinis, spirituum motu, vel objecti cognitione veluti mediis otiatur; sed tamen in animo , vel potius in libera , & flexibili animi parte , quae ad bonum dirigitur, seu
voluntate veluti subjecto collocetur ibi . VII. Quandoquidem υ ero affectus omnes in voluntate veluti subjecto collocari, atque ad E e 1 bo-
470쪽
bonum dirigi debere iam diximus, illorum varietas, i atque divisio definiri, vel explicari facile poterit. Itaque affectus Omnes ex amore, vel odio veluti ex sontibus oriuntur . Si etenim voluntas ita sensibilibus objectis. sive spi rituum motu excitetur , ut ad objectum ipsum inclinet, tunc affectus ille boni prosequutio . vel amor vocatur; sin ver5 voluntas i psa sensibilibus objectis , atque spirituum motu excit ala ab elusis modi obiecio veluti malo abhorreat , affectus ille mali a 'ersio, fuga, vel odium dicetur . Quod
si bonum illud, quod voluntati proponitur,& in quod ipsa voluntas ingenito quodam ve4- uti pondere inclinat, sit praesens, ut illo frui , vel in illo jucundissime quiescere possit, amor ,
vel affectus ille doluptas , Iairtia , vel gaudiu Vocatur; sin veto voluntas in bonum veluti futurum , ac remotum seratur , tunc amor ille eupiditas , vel desiderium dicitur si voluntas id facile acquiri , vel obtineri posse putaverit spes appellatur, ex qua oriri debui audacia, ιenitati , sive tranquillitati conjuncta , quae animum ad consequendum bonum impellat. VIII Sic altera ex parte, si malum , quod Voluntati proponitur, sit praesens, molesta , sive doloris affectus laetitiae , voluptati, vel gau dio oppositus excitatur; sin vero volunt a S ma Ium ipsum veluti suturum consideret, affectu Sille fuga vocatur, quae desiderio adversatur;& , si voluntas ejusmodi malum sibi imminere putaverit, metiam concipiet, quo spes extingui , vel desperatio produci debebit, ex qua puAtlanimitas aliquando, vel ira audacia, ac lentiati contraria consequetur.
t X. His tamen affectibus, sive perturbatis animi motibus affectum alium adjungit Carte sius