Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

1ius, nimirtim admi=ationem, quae amorem ipsum, odium , ideoque caeteros omnes affectus praecedat . Quamvis enim admirat lo cum nullo , vel

tenui certe , placidoque spirituum motu conjuncta sit, ideoque leniter , atque tranquille me nistem percellat, clarissime tamen apparet, quod ex admiratione ipsa motus aliquis in animo excitatur, quo mens in objectum aliquod novum, ac singulare dirigitur, aciem in illo de figit, ut exinde aviditas , irrequieta cognoscendi cupiditas, & voluptas maxima oriatur ; quae anto φ vividior , ac vehementior esta debet, 'quant5 objectum ribbilius, acrius ingenium, majorque mentis celeritas habe Hur. Sed ille tamen animi mdius, qui in admiratioue produ-ditur . 'potilis ad intellectum , quam voluntatem referri poterit; ideoque duo supererunt praecimui voluntatis affectus, amor, atque odium,eX quibus veluti capiti hus caeteros affectus omnes

Uriri, sive deduci po ss e jam diximus.

X. Nunc exponenda , vel dirimenda nobis Oeeturrit celeberrima qii aestio , quae inter Stoicos, atque Ρeripateticos incredibili animorum, ingentorumqtie ardore agitatur , ut ex Cicerone intelligitur, qui illam uberrime simul, ac elegantissime est prosequutus, utrum nempe a1

fetus ipsi natura boni, vel mali forent , ideoq; Tatione dirigi , perfici, vel temperari possent ain. Si etenim illi natura propria , vel intrinsece mali forent , nunquam prosecto sic dirigi, vel instecti possent, ut aliquando honesti, vel boni

fierent; ideoque inutiliter prorsus in Ethica leges, & regulae, sive praecepta de leniendis, vel temperandis affectibus traderentur. Illud

E e s itaque

472쪽

itaque Stoicis videbatur, affectus omnes naturira propria vitiosos, inhohestos, & pravos esse, ideoque ex animo prorsus evellendos, vel extirpandos: ut ille proinde sapiens, beatus, ae faelix haberetur, qui affectus omne sila coria velleret, ut iterum excitari non possent; . Peripateticos vero reprehendere soleban Stoic, quod

affectibus imperari, modumque , sive temperiem adhiberi posse putabant, ut fusius, & oportu.nius in primo Capite ostendimus, ubi de vita tutis natura, & origine loqueremur. XI. Sed illa certe Stoicorum sententia paulo Io rigidior, atque severior a Peripateticis dicebatur ac illa , qua Stoici de sapiente dicebant ,

nimis admirabiIiter , nimisque magnifice dicere videbantur saὶ, quam nostrae mentis indoleS, atq;

natura patiatur a ideoque pulcherrima perip teticorum opinio, quae mollis , & enervata Stol. cis videbatur, long h verisimilior haberi poterat. T. Si etenim affectus omnes, quibus animum percelli, vel agitari contigerit, ex ipsa hominis natura , vel indole veluti fonte dimanant, atque cum illa arctissimo, ac inviolabili foedere coniunguntur , quis aperte non videat asinfectus ipsos intrinsece , sive natura vitiosos, ac indecoros esse non posse; nisi eadem quoq; h minis natura, pulcherrima nimirum substantia , quae ex optima, sapientissimique Artificis manu prodierit, indecora, vitiosa, vel imperis.

sta censeatur γα. Ipsae deinde virtutes omnes, quibus exi. miis velutibus luminibus humanus animus ex-omatur, & quaru in semina , vel, ut Cicero Vο-cat , igniculos humanis animis ingenitos, as

473쪽

DIS P. III. CAP. VIII. 43ς impressos esse jam diximus, ita cum affectibus conjunguntur, ut ex moderatis, vel temperatis affectibus oriantur; ideoq; si virtutes illae sem. per honestae esse debent, affectus ipsi, qui virtutibus aliquando conjungi solent, semper in . decori, vel inhonesti putari certe non poterunt .

Quinetiam humanus animus ita a variis affectibus veluti stimulis ad virtutum amorem,& honestatis gloriam impellitur, & excitatur, ut nulla prosecth virtus haberi unquam possit,

quae ab aliquo asse eiu non oriatur, ut proinde merito Peripatellei dixerint perturbationes istas non modb naturales , sed eriam utiliter anatiara datas... hinc iracundiam laudant, eamque eotem fortitudinis esse dicunt ... imperia fe- veriora nulla esse putant sinὸ aliqua acerbata te iraeandia ... philosophia denique ipsius principernunquam in 'is studiis tantost progressur sinὸ flagranti cupiditate facere potuisse . . . ruam agritudinem non sine magna uιilitate a natura di eunt eonstitutam, tiι homines eastigationibus , re-pνehensionibus , ignominiis affici se in delicto dolerent ἰ imtunitas enim peccatorum data videtur eis , qui 1r ignominiam , ω infamiam ferunt sine dolore . . . Reliquar quoque partes agrat udinis uti Ies esse dicunt. misericordiam ad opem ferendam , ω ea Iamitates hominum indignorum sublevandas ἔψfum illud amulari, obtrecta νe non esse inutile eum aut se non idem videat eo equutiam , quod alium οῦ aut alium idem , quod se a metum vero si quis fusulisset , omnem vita diligentiam sublatam Disre . qua summa esset in eis, qui leget, qui magistratus , qui paupertatem , qui ignomιniam , qui mortem, qui dolorem timerent f hae tamen ita ι sputant, ut rejecanda esse fateantur, evelli

474쪽

4 o ET IIICAE

penitia r dieant nec posse , nee Uur esse, ut in omnἰ-bus fere rebus mediocritatem esse optimam exis iament a . XII. Itaque affectus omnes ad honestum plerumque s nem dirigi, ad sanctissimas, puri resque honestatis, S aequitatis leges temperari sic poterunt, ut ad persectam hominis beatitatem, faelicitatemque conserant ib); ideoque illorum natura sic indifferens, atque flexibilis esse debet, ut si ad honestum finem dirigan. tur , purioriq; rationis lumine temperentur, uti.

Ies, ac honesti fiant; sin vero ab instituto fine deflectant, si modestiae, vel honestatis limites

excedant, si rationis lumen extinguant, nosq ad sensibili uin rerum amorem caeco quodam im petu , ac vehementiori stimulo abripiant, indecori , vel mali censeri debeant. XIII. Quamvis tamen affectuum natura sie indifferens, atque flexibilis haberi debeat ut ex libero voluntatis arbitrio ad malum , vel

bonum dirigi, decori potius, vel indecori esse. possint, illud tamen ingenue fatendum est, quod post primi parentis peccatum, offusamque mentati nostrae caliginem flexibilis illa arbitrii libertas, quae paribus veluti viribus in utramque partem inflecti poterat, ita sauciata fuit , ut ingenito veluti pondere ad malum vehementius

inclinet; & affectus illi, qui puriori, ac trania quillo rationis lumine dirigi, leniri, vel te misperari perfecte poterant, ita plerumque viviis dE , ac vehementer in nostris animis excitanis tur , ut ad sensibilium amorem , vel invitos fere nos rapiant, ut de se querebatur Medea Sed rapit invitam nova vis , aliudque cupido ,

475쪽

DIS P. III. CAP. VIII. 44x

-ns aIiud suadet: video meliora , proboque , Deteriora sequor ta) sse uti divina quoque Scripturarum voce erudimur quod fascinatio nugacitatis obseurat bona , γ transvertit sensum prava cogitantem sbὶ . Hinc ab sacris Literis erudimur , quod fenos . O cogi, ratio humani cordis in matrem prona sunt ab ado Ieseentia fulso; quod unusquisque tentatur aconeupiscentia j tia abstractus , illectus idὶ ρ quod denique roneupiscentia ipsa cum coneeperis parit peccatum te squinetiam pereatum ipsum v

catur j non utique quia peeratum es a sed quia percato facta es la) ; sive 'certe quia nos plerumque ad peccatum inducit, cum solis naturae viribus irrequieta spirituum agitatio, & corinporei affectus vix, ac ne vix quidem ita leni. ri possint, ut saepissime in errorem, vitium, atque peccatum non abripiant. XIV. Tantum tamen abest, .ut ingenitus ille voluptatis ardor, & affectuum vis arbitrii libertatem eκtinguat, ut immerito Lutherus, atque nuperrime Hobbius existimavit sue , ut potius ex irrequieto affectuum impetu , quem a plerisque leniri , temperari, vel superari ceristis conspicimus , flexibilis illa arbitrii libertas clarissim ε inferri possit, ut Disp. II. Capite 3. demonstravimus 1 . Hinc eleganter admodum , & p elar E dixit

Horatius, quod Invidus , graeundus , iners , vinosus, amator,

Nemo adeo ferus es , qui non mitescere possit.

476쪽

rem sa) : quod innumeris certEjexemplis ostendi posset, nisi id illustrius videretur, quam ui fusius, Muberius exponi debeat L Quin etiam , si tanta vis , & impetus affectibus concedatur , ut animi l men extinguere ; flexibilem arbitrii vim vitia ἀre, sive delere possint, tantum abest ut animus illorum illecebris irretiri, vel delectari possit, ut maκ imo potius it udi O , atque labore vinci, vel temperari illi debeant, ne pulcherrimus animi splendor, atque nobilitas extinguatur, ut in. quit Poeta

Nimis Dile est vinum , atquelamor, Si ebrio , atque a nauta impune facere , quod li-

XV. mandoquidem itaque affectuum vis ad bonum dirigi potest, ut exinde plurimus viris tutum splendor, & laus oriatur, Omnibus proinfecto viribus enitendum est , ut illos ad honestatem inflectere periecte liceat; cumque id miniis .arbitrii, sive naturae viribus . sperari, vel praestari certe non possit, illud ab optimo, amantissimo, beneficentissimoque Patre maXlmo ardore , lacrimis, ac votis petendum est, ut divinum spiritum nostris ille cordibus infundat, cujus divino ardore ita cordis affectus, at 'ue antinus illustretur, ut caelestia solum inquirere, summumque bonum, cujus amore conditi sumus, & ad quod honestis aetibus, atque Immortali virtutum splendore dirigimur, sauit edemum, atque feliciter consequamur . ET HI

477쪽

DISPUTATIO QUARTA.

De variis Hominum ossiciis.

Ulcherrimus, & eximius ille Vir tutum splendor, quo nostros ani mos illustrariis incredibili prorassi S amore excit ri, vel incendi quoque jam diximus , nitidh, clarissimhque nobis ostendit, nos eis jusmodi virtutum gloriam , persectamque beatitatem , ad quam natura dirigimur, acquirere vix posse, nisi praeter sanctissimas divini , ac humani iuris leges, plurima quoque Observemus, quae ab ipso rationis lumine, ae tacita quadam naturae voce edocemur. Ipsae nimirum leges, sive divinae, sive humanae suerint, illa plerumque nobis ostendunt, quae sine scelere sdeseri, vel committi non possunt; ideoque ste-κibi.

478쪽

ET HIC AExibilem arbitrii vim , quae faci l E affectibus i

retiri , & ingenito voluptatis amore in malum abripi poterat, certis quibusdam finibus circumscribunt : ea vero quae ad uberiorem , plenioremq; hominis beatitatem conferre poterant, ex ingenito quodam honestatis amore ψ & pri vatis quodammodo legibus, & officiis satis sae. liciter repeti, vel Miri posse putarunt Hinc optime, & eleganter a Seneca diclum a cepi.

mus angusam esse innocentiam ad Iegem bonum esse s quanto enim latu/s Uciorum patet, quὰm juris regula y quam multa pietas , humanri as , Iibeν alitas, iusilia , fides exigunt, qua . omnia

extra publieas tabulas sunt 8 saὶ ' Quemadmo. dum itaque plurima superiori loco de humanis, divinisque legibus disseruimus, sine quibus hominum vita sancta , ae innocens em non potest, ita nunc varia de singuIis sominum muneribus, & Offciis complectemur, e X fiuibus liberior, & persecta hominis sanctitas, atque saelicitas oriatur . Nam quum ωιIta sint in Phia Iosephia gravia, oe utilia aer uratὸ, eopioseque a Philosophia disputata , Iati λ patere videntur ea . quae de metis tradita ab illis, ω praeepia sunt . Nuila enim vitae pars , neq, publicis , ne sprivatis, neq; forensibus , neq; domesteis in rebus , neq; si tecum Var quid , neq; si eum altero contrais has, vacare incio potest a ineoqi e colendo sita vi-ra est honestas omnis, se in negligendo turpitudo b).

' On omne, quod licet, honestum est . Dig. si

479쪽

Atque innumera quidem dicenda nobis occurrerent , si omnia complecti mens iret, quae a oeteribus, recentioribusque Philosopis , atq; praesertim in aureis illis ossiciorum libi is a Cicerone explicari conspicimus; p aecipua tamen, ac summa veluti rerum capita seligemus ,

pt nobiliora morum praecepta , vel hominum Offcia breviori , clariorique 0rdine complect mur. Cumque hominum quilibet vel ad Deum , vel ad seipsum . vel denique ad homines alios, quibuscum vivere, & conjungi debet, te serri vel dirigi possit, hanc ultimam Moralis Disciplinae partem .ii a dividemus, ut hominis Osficia erga Deum, seipsum , & alios homines ostendamus, quibus innasicam , sive privatamia, prudentiam contineri iam diximus; deinde vero Economicam , sive Domesticam tradit ut i de ODficiis illis disseremus, quae in familia rite, ac feliciter instituenda consistunt; supremo deinde loco Politieam . sive Civilem exponemus, ho minumq; munera, & ossicia , quae ad quietam, pacatamque Urbis, sive Reipublicae faustitatem

diriguntur.

480쪽

N ter innumera prorsus ossicia , quibus humanus animus dirigi, vel obligari conspicitur, illud in primis, aut principi loco noni miliemo collocatur, quo Deum, divinaque Omnia complectimur. Sive etenim Deum veluti rerum omnium sonistem, beneficentassimumque patrem consideres, a

quo persectiones omnes uberrime derivant ; sive homines ipsos, qui eas maximo , & immortali munere ab ipso Deo recepere ; nitidE , es arissi-1Mq; nobis ostenditur nihil aeqtie decere, quam ut illi vivido quodam , perenni, & sincero grati animi sensu , venerationem, amorem, & si quae fuerint alia devinctissimi, & bsequentis animi ossicia exhibeamus ; quae singula amoris, obsequii , gratiq; animi ossicia cum mira religionis virtute contineri, vel definiri consueuerint, ipsa religio veluti eximia , & iustissima virtus, ex qua deinde caeterae Deliciter oriantur, haberi merito solet. Itaque de religione ipsa, & iis, quae ad pulcherrimam virtutem illam spectare facit E poterant, ita nunc breviter disseremus, ut ossicium hominis erga Deum , nisi pro rei dignitate , quantum certe consilia nostri ratio patitur, sistendatur , omniumque animus vivido,

ac sincero supremi, persectissimique Numinis

amore accendatur .

II. Nihil est vero eur ipsum religionis nomen exponamus; cum sapientissimi etiam viri in

SEARCH

MENU NAVIGATION