Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

C A P. I. An ultimus finis hominis, ct humano

rum actuum admitti deleat.

ultimo humanorum actuum , vel hominis fine meliori, quo poterit, ordine loquuturis cele-ibris illa quaestio dirimenda nobis Occurrit, utrum humanis '- actibus extremum, aut finis aliquis sit constitutus, ad quem illi natura ipsa, vel ingenito quodam veluti pondere dirigantur; ut inde clarius appareat quis ejusmodi finis inter innumeras, ac dissidentes adeo Philosophorum opiniones haberi debeat. Atque , ut ab ipso Finis nomine exordiamur, quamvis in Physica Generali Tractatu III. Cap. ... plarima sint ex

plicata ubi de Caussa Finali, sive de fine loquuti

sumus, aliqua tamen hic obiter exponemus,quibus accurata nnis cognitio,eiusq; varietas ostendatur.

II. Finis itaque, ut ab Aristotele definitur, est id , erius gratia, & amore sit aliquid ca . Quando nimirum aliqua caussa, quae cognitione praedit fuerit, operatur, alterius rei, vel objecti gratia operatur, ejusque amore eXcitatur , impellitur, allicitur ad operandum; sive se ipsam, operationem propriam, & effectum ipsum, qui ab operatione producitur, ad aliquid aliud veluti scopum dirigit . Id experiri , vel observare certe nos possumus in nobis i psis dum non temere, & inconsulto, sed praevia cogni-C x tione,ca 3.

52쪽

tione, consilioque operantur, semper enim obiectum aliquod nos excitat, . invitat, ac allicit ad operandum; semper aliquid animo , vel oculis obversatur , quod operando consequi volumus; semper aliquid est, quod liberam , atque

flexibilem animi vim in unam potius, quam alteram partem inflectit; cumq; operari , vel non operari possimus, nos ad operandum determinat. Objectum illud , cujus amore Ope mur, vel quod in operando respicimus, sinis vocatur. III. Finis vero communiter in finem cujus gratia , & finem eui satis accommode distingui solet - Finis ille , qui ab Operante respicitur- , inquiritur, amatur, eligitur, dicitur finis eu-jus gratia ; illa verb substantia, si ve subiectum , propter quod expetitur, sive in cujus utilitarem inquiritur , finis eui s ut ex. gr. finis, cuius gratia medicus operatur, est sanitar acquirenda ; finis, cui sanitas inquiritur , est agrotur , qui sanari debet. Dividitur etiam finis in finem operis , & operantis e finis operis est ille , ad quem opus ipsum ex natura propria , independenter ab operantis arbitrio, seu voluntate dirigitur, ut . medicinae finis est sanitas acquirenda ab aegroto; finis operantis est ille, qui ab operantis arbitrio, seu voluntate eligitur; unde pro varia operantis voluntate varius esse potest, ut medici finis esse potest aurum, aut gloria ipsa, quam medendo consequi velit. Ultimo finis dividitur in finem proximum, ac rm

mediatum , & finem ultimum , sive remotum .

Proximus, & immediatus est ille , ad quem proxime, & immediat E dirigitur opus, ut eleemosina ad pauperis levamen; finis mediatus, remotus, ac ultimus est ille, ad quem ultimo

diligitur opus, cumque fines alii proximi ad

hunc

53쪽

: DIS P. I. CAP. I. 37 hunc ultimum , remotumque finem dirigi posisint, ipse tamen ad finem alterum ulterius diis rigi, vel ordinari non potest, ut eleemosina . . vel Ipsum egeni levamen ad Dei gloriam; unde optimb finis ultimus definiri solet id , quod

expetitur propter se tanti m , eis euius amore , veι propter quod cetera , vel fines alii expetuntur a vel, ut inquit Cicero , id , quo omnia referuntur, neque id ipsum usquam refertur lay. Porro quod praeter finem proximum ἰ ac immediatum, finis etiam ultimus, atque mediatus adis: mitti debeat clarissime demonstratur ex ipsius . finis natura. 'Si etenim agendarum rerum finis aliquis est, quem propter ipsum , ω propter quem alia volumus, neque omnia ob aliud. eligimus f in infinitum enim ita fieret progressus , νareusque ω. inanis appetitus niner esset j , perspicuum es etiam. summum bonum aιque optimum futurum μ) s aliquid nimirum admitti oportere, ad quod cetera omnia dirigantur, ipsum vero non ordine- . tur , vel reseratur ad aliud , sed omnem volun-.tatis amorem, vel desideri uin cicine ita comis: pleat, atque perficiat , ut in illo voluntas ipsa

iucundissime quiescat. .

IV. His ita constitutis inquiritur, utrum v luntatis actus, sive homines ipsi aliquem finem proximum, aut nitunum habere debeant, ad ruum proxime, aut ulti md ex natura ipsa inisependenter ab hominis arbitrio dirigantur, quemadmodum perspectissimum esse iam diximus dari finem aliquem, ad quem liberi voluntatis actus ab homine operante libere diriguntur .

. Qua quidem in re statim occurrit ineptissima Epicuri sententia, qui nullum eme finem : C s rebus

54쪽

vitiosaque methodo , qua pertractata suerit , derivari. Ac certe parvulos natura nobis ignicia Iordedit , quos releriter malis moribus, opinionibusque depra Nati sic res inguimus ,hut nuIquam natura.

ἐtimen appareat sa) . Sic etiam in pueris virtutum quasi scintillulas videmus , a quibus aerendi Phialosophi ratio . debeti, ut eam , quasi deum , ducem subsequens ad natura perveniat extremum b) . It M sue mirari non possumus , si incredibili hoc senis suum errore . pi avi Sqtie affectibus ita natum immen offendituri, ut se nn ce b Lib. a b rep ta veram morum honestatem nitido distinguere, ac libere contemplari non possimus, unde Obscuri tas in omnium animis , &iambiguitaS.Oria'

aur. Atque illud ipsum libertatis desideri uin, assentandiq; cupiditas plurimos impulit, ut nova morum ps cepi a , non ad severi Ore S, ac lin'

imitabiles hodestatis leges accomodatas inveherent ; sed q uae ex levissimis principiis duda, tenui ssimisque conjecturis innixa facile in utramque partem trahi possent, ideoque semper an is ilium honestatis amore incensum ancipitem , fiuctuantemque relinquerent. Ceterum si morum praecepta non e X.lutulentis ipsis perditorum hominum lacunis , sed ex purissimis sapientum θωtibus, non ex animi cupiditate, sed ex ipsis virtutum seminibus, rationis, naturaeqde dumideri ventur ' dubitari sane non poterit, quin illa certissima sint sutura , eamque certitudiΠlS,ac evidentiae laudem habitura , quae in Mὸ the naaticis ipsis facultatibus observatur c) , ut ge0- metrica proinde , nitidiorique methodo pertra-

. istari a Cte.Tus III. e. i. a. a. vid. Laert. VII.feg. 87. b id de Ru. s. c. I F. cc via. Lohe. GDis lib. IV. c. q. s. I 8. Ista Natura duce errari non potest. Cic. IV. L.

55쪽

ctari posse videantur, ut es arans adhuc intelligi , deprehendique Uterit ubs observetur quo

rationum pondere , tertissimisque argumentis Moralium praecept6rum bonitas ostendatur. ' NAXIII. Hoc dino tamen maximoque discrimine morum doctrina a Mathematicis ipsis, alii soque' scientiis dicti figuitur , quBd illae in sola re. rum Cognitione politae sunt , ideoque speculativa voc ri merim possint; Moralis autem, Mediciuriae instar, non modo de rebus ipsis disserere , mosum honestatem , ejusque leges exponere de-hεις vertim etiam' ad operationes, hoc est ad honestatis,& virtutis actus facila , ac libere per

agen eos dirigitur', unde practiea , vel opera iva vocari conme Verit. Quamvis itaque Μο- Talis praecepta , ω cognitiones onmes certissimae

sint, clarissimis; af evidentissimis rationibus o-nendan inr, ut unte, dicebamus, maxima tamen difficu Ita s. in iis exequendis offendi solet, qu6d ex variis restima, hominumq; circumstant i is, ita nos ancipites , ac incertos efficiant, ut de finier fere vix possit quid in illa temporis, re funique conditione , vel statu potius eligere, si- ve te spuere debeamus; ideoque plurimi existimant ad Moralem quidem spectare generaliter de moribus praecepta tradere, illa vero in sin-ginis casibus exequi ad Prudentiam pertinere. Qua tamen ratione , quibusque legibus haec ipsa dissicultas, & obscuritas ab ipsa quoque MO-

Ut Medicinae usus nullus est . nisi a corpore morbos abigat , sic neque Philosophiae, nisi malum ex animo

' Nocet interdum Reipublicae Cato. dicit enim tamquam in Platonis Πολιa Hiis non tanquam in Romuli isce sententiam. Ge. ω atris. vis. Emnr. orrh. NIP.

u. c. et a

56쪽

rali suderetur , inferius ostendemus, tibi de tori scientia dubia , & probabili disseretur . Illud interim observasse iuverit , quod est ab Aristotele quoq; observatum , quod accurata Moralis cognitio . sive bonitas, atque malitia , quae certe in humanis actibus repetatur, atque cer.

ti sit me deprehendi potest . non ab Omnibus , semperque cognoscitur , sed ab iis lolum . qui pacata , ac imperturbata mentis cogitalione supra actum ipsum, ejusque circumstantias reflectat . Atque hine sit, tit juvenis auditor Civilis , si veMoralis , idoneus esse non possit , quippe cum imperitus actionum vita sit, ex quibus, s de quibus rationes eonficiuntur . Adde quod cum perturbationes sequantur , frusra , se inuti/iger audiet ; sinis e nim non eognitio , sed actio es . Inter es autem nihil juvenis arate , an moribus juvenilis aιiquis

si , non enim defectus penes tempus es , sed quia O vivit , ω sngula persequitur ex perturbatione saὶ . Quod si Adolescentes ipsi ingenuo honestatis amore ad hanc disciplinam accesserint, ac perturbatos animi motus partim puriori rationis lumine, partim etiam divinae gratiae viis ribus sedaverint, etiam severiora illius praecepta

cognoscere , honestatis, pravitatisque discrimen percipere , persectam denique Moralis scientiam asseqtii poterunt . ut Aristotelos ipse , Plato, aliique Philosophi docuerunt. XXXIV. Nihil est autem cur de Moralis objecto, ejusque fine fusius differamus. Illa nimirum s

Innnita, inquis , praecepta sunt. Falsum est, nam de maximis, ac necessariis rebus non sunt infinita; it . nues autem disterentias habent. quas exigunt rempo . ra , t aca , PirsonM. Sed his quoque dantur praecepta su-neralia. Sen. v. 94, . -

57쪽

rum , quae superiorii loco jam diximus , aperthsatis ostendunt hanc unice moribus dirigendis, perficiendisque institutam esse , ut virtutis amOre . vitiorumque fuga , persectam hominis selicitatem, aut beatitudine in consequamur. Finis itaque Moralis disciplinae est sysa beatitudo . ad quam regia , tutissimaque via nos dirigit ;objectum vero sunt voluntatis actus, quatenu honestatis legibus perfici , vel ad finem dirigi, possunt; unde actus ipsi , vel operationes voluntatis dirigendae erunt objectum materiale s for male vero erit ipsa directio, per 'ctio, sive, ut 1 cholastici loquuntur, moralitas illR , quae in ipsis voluntatis actibus producetur; unde Quintilianus ipse accurate observat, quod Hθος no

mine non tam mores significari videntur, quam morum quAdam proprietas , Ufectuum videlicet lenitar quadam , ω mitigatis .

XXXV. Exinde vero facile intelligi , deducique poterit Ethicae disciplinae , sive Moralis divisio. Si etenim ad beatitudinem, vel ultimuni hominis finem illa nos dirigit honestate morum, de ultimo hominis fine, de summo bono, vel beatitudine disserere debet; deinde vero de humanis actibus, quibus veluti mediis eadem beatitudo, vel finis ultimus acquiratur; cumque actuum honestas ex legibus deducatur, lege S i- Psas eXponere debet, quibus actuum honestas cO-ΕΠoscatur , atque illas etiam , quae non modo singulis hominibus conveniant, sed singulis etiam. hominum generibus propriae videantur XXXVI. In quatuor itaque partes, sive Disi Putationes universam Morum doctrinam, sive

Tractatum hunc dividemus, in quarum prima

58쪽

de ultimo hominis fine, ac beatitudine disse remus. In altera loquemur de humanis actibuς ac honestate, quae in ipsis induci debet, atque de legibus unde honestas ipsa di manat . In tertia de virtutibus, ae vitiis , ac affectibus disputa. bimus. Ultimo tandem loco , vel Disputatione IV. de Officiis agemus, ubi varia praecepta , quae variis hominum conditionibus convenire debent, accuratissim E explicabuntur Neque aliam certE Moralis divisionem complexus est Aristoteles, quamvis ille diversis nominibus libros inscripserit. Decem nimirum libris Moralium,

quos Nicomacho filio illum scripsisse iam diximus, de beata vita , atque de moribus uberrime disserit; eandemque doctrinam IX. libris ad Eudemum repetit, atque in duobus etiam libris Magnorum Moralium, ut libellum de vitiis, ac virtutibus omittamus. Octo verδ libris Politi. corum , sive de Republica, quem ac modum etiam duobus Economicorum, Omnia complectitur, quae ad Familiae, ac Reipublicae regimen, ideoque ad varia Civium , Principumq; ossicia spectare posi unt. Nitidior tamen , atque facilior illa divisio nobis videtur, quam paullo superius amplexi sumus; nihilq; nobis jucundius, aut illustrius unquam accidere fortasse poterit, quam si egregiis adolescentibus, quibus hac methodo consil-lere cordi fuerat, in inquirendo honestatis amore , perficiendisq; moribus conferre , facem, aut stimulos addere possimus. Nihil enim tam prariarum , biminique conveniens esse potes , quina erudire homines ad iustitiam ta) ; νneque fatis vixisse arbitror , ω incium homines implesse , si ια-

59쪽

sive i

DISPUTATIO PRIMA.

De ultimo sine , summo bono, faelicitate, sede beatitudine hominis.

Thicam , sive Moralem a sapienti cmis viris ideo institutam , ac illustratam esse iam diximus, ut honestate morum , certisque legibus humanae voluntatis actus . hominemque ipsum ad finem dirigeret, unde perfecti O , beatitudo, ac felicitas hominis oriretur. Hinc Aristoteles, aliique plurimi , qui pulcherrimam hanc Sapientiae partem nitidiori, clario rictu e methodo pei tractarunt, in ipso Moralis disciplinae limine de hominis fine , de lamino bono, de Lelicitate copiose disserunt , ut aperte nobis ostendant quo dirigenda sit humani cordis cupiditas; unde legum Vis, praestantia , necessitas oriatur; quo denique charaetere, sive discrimine honestas ipsa cognosci possit. Certe grav issimus ille Philoso phus Cicero, qui plura de moribus elegantlsissime , copioseque tradidit, & quinque libros de bouorum , malorumque sinibus reliquit , illum prudenter facere existimat, qui audire de sina . . Tom. U. G Φι

60쪽

34 ET HIC AE

Dei summo bono poti mum velit ; hoe enm eon. situlo in Philosophia constituta funt Omnia . . . nam summum bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari neeesse es , ex quo δantus error consequitur , ut quem in portum se recipiant , μῆ- re non possint; cognitis a Riem rerum sinibus cum intelligitur εω d sit Θ bonorum extremum, cmaIorum . inventa vita via es , conformatisquae Ommum ossisiorum : es enim quis quidque referatur , ex quo id, quod omnes expetiant, beat, vivendi ratio inveniri , ω eomparari potes ta . Illustriotes itacue Philosophorurn opiniones de ultimo actuum numanorum fine, de summo bono, sive de Delicitate hac prima Disputatione complectemur, ostendemusque in quo naturalis primum hominis beatitudo, quae solis nimirum Naturae viribus acquiri potest, supernaturalis deinde , quae fidei lumine, divinaeque gratiae munere comparatur , sit constituta . Hanc autem omnem quastionem de finibas bonorum , & malorum snobis explanatam esse sequentibus Capitibus arbi-rramur , in quibus , quantum potuimus , non moia

quia nobis probaretur , sed etiam quid a singulis Philosophia disciplinis dieeretur, persecuti sumus tu . CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION