장음표시 사용
101쪽
8o DE INsCRIPTIONE Salsinus cui inscribitur lex a 7.de Annon. & Tribui. ejusdem Cod. Theod. Quibus testimoniis satis claret , Comistivam rerum privatarum annum non excessisse: quod ad hanc procurationem patrimonii, & ad aliam hereditatum , de quo nunc dicere aggredior, facile traduci poterit .
102쪽
aut Procuratores hereditatium. Male cum Procuratoribus Vicesimae hereditatium confunduntur. Vuid haec Vicesima, O quando sublata . Hereditates, quibus in lapide Antiati , Imperatoribus ex privatorum testamentis obυ niebant. Boni ct mali Principes, diverso tamen judicio ct causa, olim hereditates vocati , ex quo magna iis divitiarum accessio . In patrimonio privato computatae, O peculiaris Procurator impositus . russerentia inter her ditates privati, c, publici patrimonii ex nos a in riptione. Cujusuam conditionis Procuratores iis dati . Vulgaris error de CornelioTacito , detectus . Reinessus minus recte Procuratores semper libertos osse arbitratur ἔ:nam variatum arbitrio Principis . Tacitus in referendis Cou-cionibus nimium Abi indulsi . Humphridus Prideaux
Procuratori Hereditatium Patrimonii primati
OSTQUAM femel & iterum Patrimonium Caesaris administravit AQUILIUS , procurationi hereditatium patrimonii privati admotus est. Hie aliquid novi mihi deprehendere videor , nec aliis hactenus explicatum . Procuratores hereditatium saepius sane offendimus in antiquis inscriptionibus, at nusquam inveni hoc additamentum patrimonii privati . Quaerendum ergo est, quaenam fuerint hereditates patrimonii privati. Primum repetenda sunt, quae diximus superiori capite de principis patrimonio privato , atque hinc heredita
103쪽
8a DE INsCRIPTIONE modo eam vocem usurpatam invenies in Pandectis , & inveterum lapidibus , uti Uossus quoque adnotavit de Analog.lib. a. cap. I . apud Gruterum reperire est hoc modo designatos: pag. 39o. I a. Lemno Procuratori Patrimonii, ct heredit. eadem pag.num. 7. T. Flavio Aug. lib. adiutori tabulariorum rationis hered CV. N . pag. 3 6. I. El. bM-nuario Proc. hereditat. pag.626. n. s. c. Iunio Proc. hereditat. Hos procuratores hereditatum eosdem cum procuratoribus xx. hereditatum , remque unam eandemque esse, putant Cujacius ad tit. 33. lib. 6. Cod.pag. 826. t Om. 9.Panci rol. in notit. Imp.Orient. cap.74. pag. Iaa. Reinesius Classui. num. 37. I Fabretius inscriptionum cap. I. pag. 37.
Praesignatorem hereditatium lapidis Clampiniani ad vice mam pertinere arbitratur. At mihi a doctissimis viris liceat , etsi cum verecundia recedere, & ostendere hereditates Caesaris , si ita simpliciter proserantur, toto coelo distare a vice a hereditatum. Haec quidem vectigal erat ab Augusto institutum ad alendas legiones , quo quisque heres, qui defuncto valde
propinquus non fuisset,vel hereditas nimis tenuis non esset, vicesimam solvere cogebatur,ut tradit Dio lib. I .pag. 6 S. Fallitur Gutherius de ossic. Dom. Aug. lib. 3. cap. 3 . altius repetens ejus institutionem, ad P. Manlium scilie et, ex Livio lib. . nam vicesima a Manlio inventa , non hereditatum , sed libertatum fuit, ut optimE animadvertit Cl. Fabretius pag. 3s. Vicesimam , de qua loquimur, Nerva , &Trajanus in quibusdam arctarunt, quod Plinius in Paneg.
cap. 37.de seq. pluribus commendat,& alias de ea leges tulit M. Antoninus ex Capitolino cap. I I. tandemque Gratianus penitus sustulit, laudatore ejus Ausonio testante. Huic vectigali Procuratorem constitutum tum in Urbe, tum in Provinciis,docent lapides apud Gruterum pag.qII. I. pag. 389.6. apud Reinesium Class. 6. Ia 6, quem integrum exhibet Fabretius pag. 37. num. I 8o, ubi alios videas. Haec
porro vicesima hereditatum ab hereditatibus longe alia, &
104쪽
M. Α Q v I LII. C A P. vs. 83 Procurator utrisque diversus impositus. In lapide Romano a 6. S. C. Iunius dicitur Procurator hereditat. & subinde etiam Pro magiser xx. hereditatium. ergo res, & ossici ur distinctum. Pro magiser hoc loco vicem magistri, seu Procuratoris gerens intelligendus est. Ita magister, scilicet procurator , rei privatae Africa appellatur Dracontius in l. .
Ergo hereditates , quas noster Iapis Antiatinus de similes proferunt, eae sunt, mea quidem sententia, quae Imperatoribus ex privatorum Testamentis obveniebant, quia bus administrandis Procurator peculiaris dabatur, ideo Procurator hereditatium patrimonii priυati dictus. Ex Civibus enim plerique, qui amicitia principum florebant, grati animi significationem extremis tabulis testati, vel ex asse, vel ex parte heredes eos nuncupabant. Uellius Pollio
inter Equites divitiarum nomine celeberrimus , magnam
hereditatis partem , O Pau Iipum villam inter Neapolim is , ct Puteolos jacentem Auguso legavit, uti refert Dio lib. sq. pag. 337. & Horatius Poeta decessit, ex Suetonio in ejus vita, herede eodem Augusto palam nuncupato. Qui Imperator hanc ab amicis mutuam benevolentiam exigere solitus fuit, di eorum suprema iudicia morosis me pensitavit,neque dolore dissimulato , si parcius aut citra honorem verborum, neque
gaudio, si grati pieque quis se prosequutur fuisset. Verba
sunt eiusdem Tranquilli in Aug. cap. 66. Quod honoris testimonium etiam mali Principes expetivere. Idcirco Domitianum , quod eum Agricola coheredem uxori & filiae scripsisset, refert Tacitus cap. 3. insin. latatum velut honore, iudicioque . At pessimum imperatorem non ideo, ut amicitiam profiteretur , in partem hereditatis vocavit Agricola, sed quia eum metuerat, filiis ac propinquis hac specie honoris consulturus; unde acutissimus historicus subdit: tam caeca ct corrupta mens assiduis adulationibus erat, ut nesciret ἀ bono patre non scribi heredem nisi malum Principem . Eo consilio Annaeus Mella frater Senecae, mortem iussu Nero-L a nis
105쪽
8 DE INsCRIPTIONE nis sibi consciscens, grandem pecuniam in Tigellinum, generumque eius Cossutianum Capitonem Codicibus scriptis erogavit , quo cetera manerent, inquit idem Cornelius Annal. I 6. cap. I7. delinitum quippe hoc honoris testimonio Tigellinum, penes quem vis principatus tunc manebat, ceteris suis facultatibus diripiendis abstenturum sperabat Mella. Frequens vero adeo erat principem testamento nuneu pandi consuetudo, ut mali id in tyrannidem detorquentes etiam alienissimas hereditates con carent, vel exisente uno qui diceret, aurife se ex defuncto, cum viveret,beredem Abi Cafarem esse, ut de Domitiano prodidit Suetonius cap. I a. Cui praesuserat exemplo Caligula, qui eodem teste cap. 3 8. Testamenta primipilarium, qui ab initio principatui Tiberii neque se heredem reliquissent, ut ingrata residit. Item ceterorum, ut irrita ct vana, quosumque quis diceret herede Caesare mori desinasse. Quod paullo secus narrans Dio lib. 39. p. 6s r .id etiam Senatus Consulto edictum fui sese scribit. Quo metu iniecto, prosequitur Tranquillus , cum iam ct ab ignotis inter familiares , . . parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores vocabat, quod pos nuncupationem Uiυere perseverarent, ct multis venena ras macteas misit. At boni Principes se nunquam ab ignotis heredes vocari passi sunt, benevolentia & affectu honorem pensantes, neque si quis instituto Principe filios praeterisset, ut de Augusto Suetonius indicato cap. 66. de Hadriano Spartianus in vita cap. I 8. & de Antonino Pio Capitolinus cap. 8.tradiderunt. Ipseque Tiberius quamvis auidi Dsme omnium hereditates , qui eum heredem dixissent, arriperet, ut ait Dio lib. 8. pag. 63 I. attamen ea moderatione semper usus est, ut nunquam easdem adiret , nisi cum amicitia meruisset, ignotos O aliis infenses, eoque principem
nuncupantes,procul arcebat, teste Tacito Ann. .cap.68.Que
tamen modestia Dioni ignorata, qui omnium indisserenter hereditates , qui eum heredem dixissent adiisse scripsit , loco
106쪽
M. A c I L i I. C A Ρ. vI. 8 nunc relato; Nuncupatus autem, ut statim subdit,suis heres a plurimis etiam iis fere, qui se ipsos interfecisent, eo forte consilio ita ab his vocatus , ne in filios & propinquos saeviret. Uerba Taciti superius recitata eum pravissimum morem indicant, quo aliqui suis, & proximis legitimisque heredibus infesti & irati, principem testamento appellabant , ne ad eos, quaesito ad litem validiori adversario, hereditas perveniret. Quae testamenta improbarunt jura nostra in Lyi .dig. de hered. instituen. & l. a a. de jure fisci, &cuncta haec, quae perditi superiorum temporum mores induxerant, summa moderatione complexus Pertinax Imperator, professus est, nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset, aut lite perplexa , aut legia
timi heredes 9 necessarii privarentur, ut scriptum reliquit
Capitolinus in vita cap.7. Itaque hereditates, seu a malis per flagitium quaesitae, seu a bonis principibus amicitia & Civium amore promeritae , eorum patrimonio ingentem divitiarum & bonorum accessionem conflabant. Augustus,uti narrat Suetonius cap. Io I. Viginti proximis ante obitum annis quatuordecies milites ex testimentis percepit, quod pene omne cum duobus paternis patrimoniis , ceterisque hereditatibus in Rempublicam ab Nol. Ingens ea summa triginta quinque , ut cum vulgo loquar,'milliones peraequans . Aliorum Principum nemo dubitaverit4 auctum & locupletatum fuisse patrimonium: quamvis enim,quod noverim, quid quisque ex testamentis privatorum ceperit, nullo Scriptore memoriae proditum fuerit; attamen palam est nunquam defui sse, qui eis hereditates deferrent, quod usque ad Justinianum invaluisse superius vidimus. Deterioris conditionis Deos ipsos fecere, quos Senatus Conjulto, consitutionibus Principum iustitui
heredes vetitum suit, ait Ulpianus tit. a a. qui hered. instit. possunt, praeter ovem Tarprium , Apollinem Didymaeum , Martem in Gallia, Eminerυam Iliensem , Herculem Gaditanum , Dianam Ephesinam, Matrem Deorum obelem, quae
107쪽
86 DE INsCRIΡΤΙΟ NESUrnae colitur, i, Caeses em Salinensem Carthaginis.Heredi tates ergo ex defunctorum supremo iudicio Imperatori acquisitae patrimonio eius priuato & proprio accedebant. quod vel exemplo Augusti,paullo ante relato, pater, qui eas una cum paterno, certe proprio , patrimonio pro suo arbitrio liberaliter absumpsit. Iis vero curandis peculiaris administrator constitutus, ideo Procurator hereditatium dictus in nostra inscriptione ceterisque, quae procuratoris hereditatium, nulla alia adjecta nota, meminerunt. & fortasse lex I. Cod. de Usur. inscripta Procuratoribus hereditatum , de his intelligenda est, non de hereditatibus Fisci, ut communiter interpretes ; nulla enim in corpore legis Fisi mentio est . Eo ipso munere functum fuisse Antherii Tiberii Libertum super hereditates, Marcello Empyrico memoratum arbitror. Huc etiam spectant inscriptiones pag. I 89. a. & g.
Rum . Jmperator enim legata , & hereditates , & peculia ex testamentis privatorum capiebat, quibus exigendis Servus praepositus, qui Procuratori hereditatum , ut conjicio , suberat. Alii etiam administri huic ossicio, ut ceteris, dati. Tabularios , & Adiutores reperies in lapide pag. 9o- IO.T.
FLAUIO. AUG. LIB. CHRYSOGONO ADIUTORI TABULAMO Rum R A Τ ION tim HEREDITATitim
CAESam N. no i in septima vero p. 389, quae signari debuerat 19o, habes RATIONALEM. HEREDITATIUM.
Hoc loco Tabularii rationum sunt, qui rationes scribunt, alias Calculatores dicti , de quibus Ulpianus in l. ult. in fin. D. si mensor fals & in l. I. M. 6. D. de varijs, & extraord. cog n. Adiutorum meminit Julianus Imp. in l. 8. Cod. Τh. de numer. act &c. Vide Pancirol. in notit. Imp. orient.
Non pigeat scrupulosius investigare cur hereditates patrimonii privati appellatae in nostra inscriptione , tamquam si aliae essent hereditates publici patrimonii λ Ita sane : Hereditates enim Caduca fisco,seu aerario publico lege
108쪽
M. A Q v I L II. CAP. ULPapia deferebatur,necnon vacantes,lege Iulia. Hereditates seu Bona Caduca ea sunt, quae jure relicta capaci, aliqua ex caussa post mortem testatoris cadunt in Fiscum ; quae olim Augusto inventa, a Justiniano sublata sunt l. I.Cod. de caduc. toll. Vacantia dicuntur intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserunt, de quibus agitur in l. I. Cod. de bon. vacant. Aliquando tamen haec bona fisco privato principis accessere, quod intelligendum ante incorporationem. Procurator peculiaris his caducis datus: quod discimus testimonio lapidum apud Fabretium cap. 3. inscripta
67r. ψ73. & 7s. Prima inscribitur ARRIO. PRO C. AUGG. M M IN BETI C. HEREDIT.CADUC. secunda
L.FLAUIO PRO C. PATRIMONI DOMITIANI AUG.
PRO C. CADUC. BIS. in tertia denique distincte Laberius dicitur PROCUR. CADUCORVM. si ad
hos lapides funiculum adhibeas, primum mirari desines , Procuratorem peculiarem hereditatibus patrimonii privati, quas amplissimas ostendimus , datum, cum etiam caducis fuerit impositus: deinde in secundo notabis, Patrimoniumaeomitiani dici, ut scilicet hoc esse privatum & proprium eius Imperatoris appareret, ad differentiam Patrimonii fiscalis & publici: & tandem Arrium in primo signari Pro-
carasorem hereditatum in Betiea , ut constet, quod supra dicebamus, in more positum, Procuratores in provinciis ipsius provinciae nomine distinguere, secus ac Procuratores in Urbe qui solitarie efferebatur. Alia forte caussa, cur ea nota patrimonii privati fuit adiecta . Heres aliquando etiam Respublica nuncupabatur, & tune hereditas publico aerario addicebatur. Illustre exemplum exhibet Capitolinus in Gordiano II l. cap. 28. Misitheus socer huius Imperatoris doctissimus, Praefectus Praetorio, & Parens Principarata dictus, heredem Romanam Rempublicam ea conditione instituit, ut quidquid eiusfuerat, vectigalibus Prbis accederet . De hoc Misitheo insigne extat testimonium in lapide Gruteriano pag. 39. 3. quo verba Capitolini illustrantur.
109쪽
83 Dv INsCRI ΡΤ io NE MISI THEO. PARENTI. PRINCIPUM. P. R. ΤUTORI. REI P. S. P.M . Igitur hereditates patrimonii Reipublicae aliae ab hereditatibus patrimonii privati Principis. Sane & fiscum proprium habuisse Populum Urbis Romae putat Jacobus Gothostedus in Commentar. Cod. Theod.
Jam vero cum nostrum AQUILIUM Procuratorem patrimonii fiscalis seu publici, capite antecedenti, hic aute
Procuratorem hereditatum ostenderim, remanet inquirendu,
cujusnam conditionis homines hisce officiis praeponerentur, ut AQVILIO suu genus & fortunae grada inscribamus. Procuratorum Caesaris conditionem disertis verbis tradit Tacitus in vita Agricolae cap. . Vultus , inquit, Agricola veteri ct Illuseri Foroiuliensium Colonia ea est Galliae
ortus utrumque avum Procucatorem Caesarum habuit, qua
Equesris nobilitas est. Ipsum quoque Tacitum, qui sane ex eodem Equestri ordine fuit, plerique omnes Procuratorem rationum in Gallia Belgica faciunt , ex Plinio loco statim recitando . Et Reinesius prae ceteris inscrip t. 13. Class. I, in
qua profertur CORNELIUS. VERUS. TACITUS. RATIONATORIS. HONORE. USURUS. SECUNDUM , sibi impotentius plaudit, quod bisoricorum Latianorum nobilissimi memoriam, O verum eius nomen , quod per tot facula nos latuit, integrum nunc ediderit. At demus, Tacitum , de quo Plinius, eum esse, qui hic Ratiocia nator in Gallia , nunquam tamen idem ipse est nobilissimus historicus. Uerba sunt Plinii lib. 7. cap. 16. Iasinos pridem vidimus eadem fere omnia, puerum nempe in tria cubita triennio adolevisse) praeter pubertatem n lio Cornelii Taciali Equitis Romani, Telgicae Galliae rationes procurantis. ΤΘ citus historicus in consulatu Agricolae , dum fere septimum decimum aetatis annum ageret, ut ex supputatione Lipsit in ejus vita colligo, illius filiam in matrimonium accepit, quod ipse testatur in Agricol. cap. o. Consul egregiae tunc
spei Miam juveni mihi despondetae statim Britanniae prπο-
110쪽
in annum Ch. 77. ex Pan vinio in fastis ad A. V. 83o. de Britannica praefectura in sequentem 78. Atqui Plinius decessit in deflagratione Vesuvii, quae peritioribus Chronologis consignatur ad annum primum Titi, scilicet Christi 79. Ergo non potuit pridem vidisse filium triennem Taciti historici,qui tantum ante biennium, hoc est anno 77. uxorem duxerat , & sane primam, ut ejus aetas jam indicata suadet. Si dicas, historici patrem illum Cornelium Uerum Tacitum sitisse, non repugnabo. At vero , ad rem ut redeam , hi Procuratores ex prImo, vel secundo jam recensito genere, & proinde a nostris alii, fuere. Quaeramus itaque Procuratores privata rei, ct
patrimonio, seu publico , seu principum proprio, quod no-- stri argumenti est , praepositos . Reinesius Clas9. num qy. procurationes rei privata tam in Urbe quam in provinciis semper commissas liberis autumat. In hoc sane fallitur, quod femper id usurpatum putet, ut mox ostendam, & ipse haud sibi constans fateri videtur Classe eadem num. I 8. Profecto Antheros, quem supra hereditates fuisse meminimus , Libertus Tiberii fuit. Apud Cl.Fabretius cap.3. inscript. 8a. occurit P. AELIUS PROCURATOR. ALEXANDRI HE. AD l ATionem PATRIMONII num. 8 I. LEMNUS. PRO Curator PATIMONI ET HER E DItatum , &,VLPIUS PROCURATOR PROUINCIARUM PANNONiae, & AFRICAE, omnes Liberti.
Alios fuisse ingenuos ceterae inscriptiones, quas eodem loco adducit, produnt; & pag. 37. Stelenius PRO C. XX. aliis illustrioribus ossiciis, quae ingenuos decent, ornatus reperitur . At Procuratorum dignitatem evehit opilius Macrinus, qui privatae rei praepositus , mox Praefecturam Praetorii, & demum Imperium adeptus est. In Gruterianis pag. II. Flavius Germanus Proc. XX. HER. ET. PRO C.
PATRIMON. filios equo publico ornatos habuisse dici
tuti quo lit ut ipse quoque Equestris Ordinis sit censendus. M Pag.
