Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

o DE INsCRIPTIONE eeti Liberti, qui Classis apud Misenum Praefectus fuit, e

dem Tacito auctore lib. I . Ann. cap. I. Nam Neronem qui Rem publicam pessundare, & cuncta susque deque versare inter Imperii jura recensebat, hoc etiam praeter morem induxisse non est mirum . Non ita Augustus, qui bello civili Pompeiano non sustinuit Menodorum Libertum, non Praefectium modo Classis, sed Praefecti Legatum constituere, nisi prius ingenuum declarasset, teste Appiano lib. s. bell. civit. pag. 7I8. Stetit ergo Praefectura Classium Ravennatis , &Misenatis apud Equites Romanos, & quidem illustriores,& summis in Republica dignitatibus proximos. Hinc nemo dubitet, clarum natalibus , & inter Equites Romanos

splendidissimum AQUILIUM affirmare, quem PRAEFECTUM CLASSIS PRAETORIAE RAVENNATIS in

scriptio nostra pronunciat.

92쪽

Procuratorum Caesaris varia genera . Paetrimonium priva tum , ct publicum, quibus disinctus Procurator ιmpositus, ct quando id coeptum . Spartianus male a Salmasio habiatus explicatur illustratur. Aquilius patrimonium publicum administra υ t. Puid bona in formam patrimonii rediget e, di Publicare . Aquilius Procurator patrimonii in Q rbe. Ejus osscium , ct a iactor IIas. 6uo temporei lud Aniretur.

PRO C. PATRI M. BIS. Procuratori Patrimonii bis. ROCURATORES per provincias ab Imperatoribus constituti sunt, vel ut eas regerent cum

potestate gladii, quod dictum intelligas do

provinciis minoribus, ut duae Mauritaniae, Rharila, Noricum, & aliae, quae procuratoribus cohibentur, inquit Tacitus lib. I. hist.cap. t r. qui etiam praesides dicti, unde in inscriptionibus Pνocurator, o Praeses Alpium, Proc. Prae-ies Sardiniae) vel ut tributa exigerem, quos idem Tacitus invita Agricolae cap. is . perstrinxi me ait Britannos, qui querebantur , Angulos olim i Reges fuisse, nunc binos imponi, Θ quibus Legatus in sanguinem , Procurator in bona seviret. quam apud Provinciales invidiam ut declinaret Antoninus Pius, procuratores suos modesti fuscipere tributa iussit, teste Capitolino in vita cap. 6. Caveas Sponium, ut hic obiter cum P. Harduino moneam, qui libro Gallice inscripto Recberches de ι' Antiqui te pag. I in hunc locum Capitolini intrusit, addiditque ducentesima, quasi auctor de tributis ducentesimis mentionem faciat, ciun ne vestigium quidem ejus vocis sit , nec eam diligentissmi Casa ubonus , &Sal-

93쪽

a DE INsCRIPTIONE Salmasius, qui infinitos prope manu scriptos Codices excusserunt, usquam invenerint. Alij demum Procuratores impositi, ut possessiones & res Caesaris in Provincia procurarent & hi Procuratores patrimonii, seu rei priuatae vocabantur, de quibus sermo nobis est. At patrimonii Caesaris nomen duplici subinde significatione acceptum fuit. Aliud enim erat patrimonium, quod propriam substantiam,& bona patrimonialia Principis complectebatur, aliud bona fiscalia : & utraque propria Principis erant. Hac tamen differentia , ut primi generis ea essent, quae Princeps, uti privatus, nullo dignitatis respectu posidebat, & in eius heredes transibat, etiam si non successissent in Imperio . Huiusmodi erant agri, quos raros per Italiam tenuisse Tiberium , ait Tacitus Annal. . cap. 7. qui alibi privatam

Principis fortunam vocat, cum Senecam criminationibus petitum Neroni opes suas offerentem inducit, Annal. Iq.

cap. sq. Augustus plurima bona propria Agrippae donaverat, quae ejus morte ad ipsum redierunt, uti refert Dio lib. q. pag. 4 a. , qui in fine libri pag. 693. eumdem a Neapolitanis Capreas permutatione agri redemisse ait. Huc quoque referri debet privatum patrimonium, quod fratres suos, non regnum, sibi vindicare possie , a jebat Darius Persarum Rex apud Justinum lib. 2.cap. Io. Et rursus patrimonium privatum, quod Antoninus Pius in filiam contulit ietiam insuis propriis fundis vixit, varie, O pro temporibus, utrumque attestante Capitolino cap. 7. ejus vitae. Hos sane fundos passim patrimoniales appellant Imperatores lib. xi. Codicis Justinianaei tit. 6 i. 6 a.& 63. quos etiam rei privatae vocabulo designatos ibidem invenies , licet ejusdem vocis notio varia & inconstans sit, ut non semel ad notabimus , Sub alio genere bonorum patrimonialium censebantur Ascalia, quae quidem Patrimonium Principis erant, sed non proprie, quia cum dignitate, vel ejus ratione , Principi accedebant. Res enim Fiscales quasi propriae & privatae Principis sunt, ut definit Ulpianus in l. a. f.4.digest. ne quid

94쪽

M. A c ILII CAP. v. 73 in Iocis publ.His adnumerabantur, praeter vectigalia & tributa, bona damnatorum, vacantia, comissa, thesauri, quorum explicationem non vacat hoc loco aggredi. RectE quidem diximus , distinctum fuisse patrimonium principis, & cale, & rursus utraque in Principis potestate & arbitrio. Nam& Dio lib. 33. pag. D. in fin. licet agnoscat distinctam fuisse pecuniam Principis & publicam, fatetur tainen

fati e non videre inter hujus Principis publicum aerarium quid interfuerit. In hunc sensum intelligendus est Senecata, ubi ait: Caesar omnia habet, in us ejus privata tanIum agsua: ct universa in imperio ejus sunt, in patrimonio propria, lib. 7. de benes cap.6. Utrumque patrimonium Procurator Caesaris administrabat. Quod pertinet ad bona privata, extat tit. I9. lib. I. digest. inscriptus de incis Procuratoris Caesaris,vel Rationalis , sub quo in l. a. & 3. fit mentio bonorum Principi obvenientium ex hereditate, in qua proprio & privato nomine institutum fuisse nemo dubitaverit. Eumdem Caesaris Procuratorem bona fisci curasse patet ex L 3.dig.de jure fisci; nec aliis exemplis immoror. Porro patrimonium Principis

tam privatum quam fiscale , sed illud magis proprie , sicut

diximus,priuata res, & privata ratio appellabatur, & hinc Prourator privatae rei passim occurrit, qui posteriori Imperatorum aevo titulum Comitisprivatarum, & Comitis patriamonii induit. Nos primam appellationem, quae tempora nostrae inscriptionis respicit, prosequamur. Procuratoris patrimonii meminit Ulpianus in I. cum servus S.Io. D. deleg. i. & Lampridius in Commodo cap. ao. Privatae vero rei Procuratorem ante adeptum Imperium fuisse Macrinum , testatur Capitolinus in vit. cap. 7. & Procuratores rei privatae I rvijs ab inere jubet Constantinus Imp. in leg. a. Cod. de murileg. Quod est , uti explicat Cujacius in hane

legem par. a. tom. 2.Oper. pag. 16S. Procuratores pretio, vel patrocinio non esse creandos. Ceterum ejusdem notionis

95쪽

fundis rei priv.tit. 66.& toto tit. 68.Cod. de agric. & mancip. γ Evo sequiori, quo, ut supra monuimus , Procurator Patrimonii vocabatur comes, praeter curam rei & substantiae privatae, solicitudinem quoque parandi mensam Principis gerebat . Utruinque liquet ex Cassiodoro lib. 6. ep. 9.ubi formulam Comitis patrimonii recitat. Moremque nOtatu dignum addit, hunc scilicet, finitis epulis, privato Principis colloquio fuisse donatum:Tempora nos a Musia,

loquitur Rex, secretaria tu unt, cum pectus redditur curis Glienum : tune tribuitur funerendi locus, quando canctis dimitur . Merito, ut qui es 7udex tanti apparatus uiarum, delinitus cibis tibi animus concedatur. Haec procuraIio privatarum rerum primum sub Severo constituta es, ut narrat Spartianus in ejus vita cap. 22. invito Salmasio, qui in notis ad eum locum censoriam vir-SRm in gravissimum historicum perstringit. Ait enim, jam ab Augusti temporibus , & rem & nomen ipsum fuisse cognitum cum a Strabone lib. I 7. munus hoc appelletur hoc est ad verbum privata ratio, vel rationis priau Γα procurator, qui bona caduca, ct vacantia, ut co Caesaris adnecterentur, eurabat. Quod idem ossicium fuit ejus, qui procurator rei privatae dictus est, etiam posteriorum Imperatorum aevo: & plura in hanc sententiam congerit. At Pancirolus in Commentar. ad Notitiam Imperii Orient. ςδp. 87. putat, ita intelligendum locum Spartiani, ut climRntea Caesares distinctos procuratores ad vicesimam hereditatum , & ad bona caduca haberent, tunc demum Severus unicum procuratorem,qui non tantum haec administraret, sed etiam bona damnatorum,de quibus est sermo apud Spartianum, invenerit.

Mihi aliter evolvendus hie nodus videtur, & historici

famae consulendum ex ipso contextu narrationis, qui talis est: Interfectis innume=is Albini partium viris , inter quo mutti principes Ciυitatis , multaequeseminae illustres fuerunt,st 'ium bona publicata funi, aerariumque auxerunt. In

fiscum

96쪽

M. A Di ILI i. CAP. V. TIfistum ergo relata haec bona , vel tamquam damnatorum , vel tamquam vacantia , & per Procuratorem Caesaris , seu Fisci , qui pridem constitutus erat , administrata . Sequitur mox Spartianus : Filijs etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit, quantum nullus Imperatorum, quum metuam

partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam lue rator jam fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio consituta es. Jam intelligis , Severum bona alia oresque proscriptorum publicasse, & fisco addidisse, alia vero additis iis,quae jam fecerat, in patrimonium suum privatum, & propriam substantiam retulisse. quod patet ex quo ea ueliis reliquit, ut supra notavimus . Nova ergo procuratio respicit haec propriae substantiae bona adjecta , & relicta

filiis. Statim enim subjicit, tuncque primum privatarum rerum procuratio consituta es; atque ita cum antea tam p. trimonium fiscale, quam proprium, uno eodemque procuratore regeretur, ea ossicia & munia distinxit Severus , &antiquum procuratorem administrando Escali patrimonio, novum vero a se institutum privato suo patrimonio, jam in

immensum aucto, non tam ex bonis proscriptorum , ut voluit Panci rotus, sed ex auro per Gallias, per Hispanias, &per Italiam ante conflato, constituit. Nec reprehendendus Spartia uus, quod privatarum rerum nomine privatum patrimonium, & proprium principis tantummodo designavit. Nam revera, & propria vocabuli

significatione , res privata & privatum patrimonium disserta patriinonio fiscali,quod improprie, & quasi privata principis res dicitur Ulpiano in recitata lege secunda . Hinc Corippus de laudibusJustini minoris, eadem vocis notione

usus, ait: Nos quae tua funt privata vocamus.

quae distinctio suffragio imperatorio munitur. Τheodosius enim, & Ualentinianus patrimonium fisco adjectum serum appellant in l. vlt.Cod.de vectigal. cum iidem Imperatores

privati patrimonii nomine designent agros, qui ad pro--i Κ a prium,

97쪽

76 DE INsCRIPΤIONE priam, & privatam substantiam pertinent in l. ultim. Cod. de agricol.& mancip. Ad quem eundem sensum nostrania quoque inscriptionem revocamus: quae cum AQUILIUM Procuratorem patrimonii praeferat, & deinde Procuratorem hereditatium patrimonii privati, inter utrumque patrimonium discretam significationem ostendit. Jam vero ex hac patrimoniorum distinctione ad ipsam nostrae ejusdem inscriptionis explicationem dilabimur. Et primum,quod ea Patrimoniam solitarie prolatum , & Patrimonium priυatum rem diversam & distinctum munus &olficium designet, eo tempore incisam jure & merito suspi-eor, quo Procurator unus patrimonium seu sacrum , si v fiscale, vel denique publicum appelles, alius vero patrimonium privatum, & substantiam propriam Principis administrabat. Praeterea id constare arbitror, eo arvo patrimonii nomen simpliciter dictum, non hoc privatum Principis, sed publicum , & sacrum significasse; atque inde cum noster AQUILIUS patrimonii Procurator dicatur, hoc ipsum publicum regisse & administrasse. Testimonium nostrorum in Jure consultorum , quo non majus ac illustrius , appello. Ulpianus in l. cum servus in sine d. de legat. I. haec ait: Sed ea praedia Caesaris , quae in formam patrimonii redacta sub Procuratore patrimoni uni cte. Praedia & bona, quae in formam patrimonii rediguntur, publica fiunt, & regali patrimonio,non privato,accrcscuut. Hujusmodi sunt bona damnatorum, Vacantia, caduca, & similia, quae fisco accedere docent tituli in jure, de jure ci, ubi causae Fiscales, de Advocato es, & similes . Et tunc Bona incorporari dicebantur ex l. I. Cod. Theodos de incorporat. Eaque fisco addici jubet Imp. Honorius in l. 23. ejusdem Cod. de bonis proscript. seu vindicari, di adnecti, ut in l. . & I 2. ejusdem tituli . Hinc Hadrianus damnatorum bona in cum privatum intelligo patrimonium privatum redigi vetuit, omni fumma in aerario publico recepta , apud Spartianum invita cap.7. Scio scriptores, praesertim mediae aetatis , abuti his

98쪽

M. A ccu I LII. CAP. V. 77 vocibus si us, & aerarium , & privatum aerarium aliquando privatum si um appellare. Sed magis proprie riscus

de principis aerario dicitur , ut notavit Salmasius ad hunc Spartiani locum, & nonnulla habet Fabretius inscrip t. cap. 3. pag. I96. Porro, quod bona redacta in patrimonium, publici Iuris fierentsublicata dicebantur . Tacitus Imperator patrimonium Dum publicavit, quod habuit in redditibus HS. bis millies octingenties, ut narrat Vopiscus cap. X. Hoc est bona propria imperii dominio consecrare , & quod privatum erat, publicum & sacrum patrimonium facere , uti explicat Gutherius de ossic. domus Aug. lib. 3. cap. 27. id vero Plinius, ut opinor, ex patrimonio referre in Imperium vocat, in Panegyri cap. So.

Igitur ex relato Ulpiani testimonio duo elicimus; primum, quod bona in patrimonium redacta, publica sunt &fiscalia; alterum quod Procurator patrimonii is esse intelligitur, qui eadem bona curat & administrat. Constantius Imp.in l. 3. Cod. Theod. de bonis proscrip t. iubet, ut super

occupandis rebus ob crimina damnati,ossicium Procuratoris patrimonij conveniatur. Sane etiam posteriori arvo constare videtur , Curatorem alium constitutum privatae & propriae

principis substantiar, alium vero publicae & fiscali. Exstat constitutio Justiniani l. 3. C. de quadrien. praescript. in qua

Imperator aperte meminit Curatorum , per quos , inquit, solemus sub antiam nostram gubernare & mox nosros Curatores per quos res divinarum domuum aguntur . Comitem

privatae substanti e clarius explicant verba lib. 6. Basilic. idest eum qui curat res , in privatos principis Uus assignatas. Idem ille est apud Zosimum lib. 3. Praepositus eorum, quae ad Principem propria, ct privatim pertinent, & apud Procopium in Anecdot. Procurator privatae Principis subsantiae. Ab hoc ergo alius est Procurator, vel Comes publica, seu calis substantiae. Quae sententia summo viro Jacobo Cujacio arrisit, qui in Paratiti. Codicis Justin.lib. I. tit. 33, pag. 37. tom. a. eX bonorum diuersitate duos factos e ta

99쪽

8 DE INsCRIPTIONE Comites ait,unum qui praeesset fiscali substantiae,alteru, qui propriar ; hunc Comitem rerum privatarum frequentius dictum , illum comitem facrarum largitionum . Ea quidem notione sumitur ossicium primi apud Theodoretum hist Eccles. lib. 3. cap. I a. Elpidius, inquit, Praepositus privatis Principis pecuniis O possessionibus, Comitem privatarum vocant. At, quod pertinet ad secundum,ejus munus aliquanto diversimode explicat Gutherius lib. 3.cap. I 6. Nec ea distinctio perpetua & constans, sed utrumque patrimonium Procuratori privatae rei, vel Comiti privatarum, ut loquuta est in serior aetas, aliquando suberat. Id ultro fatemur, ut tamen nemo inficias eat, alternis hoc usurpatum: adeoque recte explicari nostra inscriptio possit, &ad ea tempora referri, quibus distincta patrimonia, & diversa Procuratorum munia erant. An vero noster AQUILIUS Procurator patrimonii Caesaris in Urbe, vel in provinciis fuerit, merito quis dubitaverit. Tam enim si tempora priorum Imperatorum spectamus, Procuratores in provinciis costituti sunt, quos Capitolinus in Maximinis cap. I q. Procuratores Rationales Vocat, passimque eorum mentio in libris juris habetur; tum etiam in aevum posterius Procurator Gildoniaci patrimonii, alij que lib. xi. cod. Justinianari, & in Theodosiano memorantur. At in Urbe Procuratorem fuisse AQUILIUM, res ipsa mihi videtur ostendere. Cum enim quis in provincijs hoc munere fungebatur, nomen ejus provinciae adnecti sollemne erat. Exempla ex ipsis inscriptionibus petamus. Apud Gruterum non referam Procuratores provinciarum primi generis pag.77 q. q. positus est lapis Theopraepon. Proc. ad praedia Gallicana, pag. 7 . I. Fortunato Proc. risi Asiatici pag. II. I. Flavio Proc. xx. heredit. Umbria Tusciae , Piceni, & similisq93. I. Unde in Notitia Imperii occid. apud Panci rol. pag. 73. Comes Gildoniaci patrimonii , & Procuratores rei privatae per Italiam , per Apuliam, per Dalmatiam , & ceteras provincias, occurrunt. Porro

100쪽

M. A Q v I LII. CAP. V. 79 Procuratoris, qui in Urbe rationes Patrimonii agebat, major auctoritas , & dignitas illustrior erat. Si enim idem ejus ossicium ac posteriori arvo Comitis privatarum , quod eruditis omnibus placet , Procuratores omnes & Rationales per prouincias sub se habebat, appellationes ad ipsum deferebantur , caduca , vacantiaque bona rei principis , seu fisco incorporabat, causas incaestuum, sepulcrorum cognoscebat, quae & alia plura eius munia videas apud Panci rol. in Notit. Imperii orient. cap. 87. & Guther. de ossic.

Dcim. August. lib. 3. cap. a . nos enim ad aliud Procuratorum genus properamus. Attamen ne adhuc hinc abeamus , una nos vocula

parumper detinet. Quod AQUILIUS dicatur fuisse Procurator patrimonii LIS, quaeret aliquis , quo tempore hoc

officium finiretur ξ Annale fuisse puto, saltem post Severum Alexandrum , qui rationales cito mutavit, ita ut nemo nisi annum compleret, teste Lampridio in vit. cap. 46. addebatque arcanum Principatus pessimi exempli , nam eos, si boni essent, oderat , malum necessarium vocans . Rationalis idem est ac Procurator eidem scriptori paullo ante c. S. Sane& inferiori Imperatorum aevo, cum nomen& munus Procuratoris patrimonii in Comitem rerum privatarum abierat, non ultra annum productum eius ossicium haud modica perquisitione assequutus sum . Nam Eulogius Comes rerum privatarum fuit anno 39 . ut apparet in leg. Io. Cod. Theod. de infirm. sequenti vero anno 396. idem munus exercuit Apollodorus , ex eiusdem Codicis l. Ia.quorum appellation. Rursus ad ann. 397. Ca

sario, & Attico Coss. lperechius Comes R. P. signatur in leg. rq. Cod. Justin. de Iur. fisc. & leg. II. de tiron. at iisdem Coss. lex I . eod. inscribrtur Minervio Com. R. P. In hujus locum succedit Firminus ann. 398. ut desumitur ex leg. ult. de domi b. ad rem pri v. & leg. ult. do conlat. fund. patrim. & perseverabat anno 399. exleg. as. de susceptor. quem demum eXcepit sequenti anno qDo.

SEARCH

MENU NAVIGATION