Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

131쪽

IIo DE INsCRIPTIONEvamus) Vettii Probiani dedieatione publicata fuit. Ex hoe marmore sorte restituendum cognomen Probiani Vectio Praefecto Urbi , de quo Pan vinius in fastis ad annum V. Io 87. Ergo Arrius Curator, nescio quod aliud opus publicum dedicauit. Quod intelligendum de dedicatione in sensu profano , uti domum Neronis dedicatam legimus apud Suet. Neron. cap. 3I. Patinam Vitelli apud eumdem in eius vita cap. II. & Pontem Puteolanum in Calig. cap.32. Non enim sum nescius, Templa & AEdes sacras dedicandi ius apud Pontifices, & Imperatores stetisse; cuius exempla , praeter ea quae habet Emundus Figrelius de statuis cap. 29. videre poteris apud Tacitum Annal. 2. cap. 9. subfin.& Ciceronem in orat. pro domo sua, & ad Attic. lib. . ep. a. Privatis nonnisi decreto Senatus, cui aliquando iussus

populi accessit, dedicare fas fuit. Consule Gutherium de

vet. iure Pontis lib. I. cap. I 2. Praeterea si cui Templum vel AEdem sacram excitare in animo erat, non id licebat, quin Curator operum publicorum locum ad construendum circumscriberet. Romanus

lapis pag. 26. 3. LOCUS ADSIGNATUS. AEDI. OPIS. ET. SATURNI. L. MUNATIO. VERO. ET. C. TERENTIO. FELICE. CVRAT. OPER. PVBL.

Magistratum hunc duobus viris conflatum ex hac, & alia proxime referenda inscriptione apparet. In alio Romano lapide pag. I 28. a. Negotiatores Frumentarii Templum extruxerunt ex auctoritate IN. Caesaris Titi Vespa iani Aug. in LOCO qui erat DESIGN ATUS. per Flavium Sabinum operum publicorum Curatorem . Sub Tito Templum extructum: at locus pridem designatus erat, opere fortassis per bella civilia intermisso. Quo licet conjicere, hunc Sabinum ipsum fratrem Vespasiani fuisse,bello Vitelliano obtruncatu. Et quidem Templorum curam eos egisse, improbum Vitellii facinus demonstrat, quem operum publicorum Curatorem, ut superius indicatum est, dona , atque ornamenta

Templorum surripuisse O commutasse, quadam quoque au-

132쪽

o ct argentosannum , O aurichalcum supposuisse , ferente fama narrat Suetonius in vita cap. .

Quamvis cura collocandi statuas, iussu publico praeclaris viris decretas, Curatoribus statuarum incumberet, locus tamen, quo ipsae ponendae essent, per Curatorem operum publicorum designabatur. Uti umque discimus ex illustri inscriptione Celonii Rufii, quae cum apud Gruterum pag. 387. 3. & Pan vinium in Fastis ad A. V. Io 87. foede corrupta legatur, integram & emendatam proferimus ex IOm.q. pag.692. Analectorum Clarissimi Mabillonii, qui eam ex antiquo Einsidiensi membranaceo Codice descripsit. Et ne de Germanico exemplari quis dubitare possit, eandem prorsus similem ex autographo Joannis Marcano Vae, qui primus omnium veteres inscriptiones colligere aggreisus est, Venetiis exscriptam , mecum communicavit ornatissimus vir, & in literarum studio optime versatus,

Apostolus Zenus. Ea vero sic se habet: Celonium Rufum Albinum V. V.Con K Filosophum Rusi Volusiani bis ordinarii Cons Uiu Senatus ex Consulto suo quod eius liberis pos Caesariaua tempora , ides pos annos CCCLXXX. O I. auctoritatem decreuerit Fl. Magnus Ianuarius V. C. Cur.fatuarum. Locus a gnatus ab Nigro ct Cinciano Cur operum publicorum . Haec postrema verba, quae ad nostrum argumentum attinent, i cet apud Mabillonium ab alia inscriptione intercepta legantur, tamen sic coniungenda sunt ex Grute

ro, qui vitium sane in scriptione , incorrecto exemplari usus, admiserit, in hoc forte deceptus non est, ctim & res ipsa suadeat, ea verba ita solitarie stare non posse. Hoc Romae: at in Coloniis & Municipiis locus ponendae Statuae designabatur vel a Decurioribus, quod notant hae literae singulariae L. D. D. D.hoc est . Locus datus Decurionum decreto, in inscriptionibus frequentes, ut pag. oq. I. & alibi; vel ab ipsis Duumviris ex pag. 3 S. I. Cum praeclaram illam Epochae Caesarianae Chrono-IOgicam notam, qua recitatum saxum Albini Consulis

133쪽

IIa DE INsCRIPTIONE signatur, perperam versaverint insignes temporum Magistri, parcat Lector si rursum diverticula persequor. Scaliger in notis Eusebianis num. I96ς. explicaturus hanc ipsam inscriptionem , quam mutilam & incorrectam

producit, Epocham Monarchiae Julii Caesaris alligat jErae Antiochenae, scilicet anno V. C. 7o6. Per. Julianae 4666. quam cum praecessisse XLVIII. annis Epocham Christi dixisset , his deductis ab annis CCCLXXX. colligit annum Christi CCCXXXI l. quo iste honor Cejonio Rufio Albino habitus est. Labitur vir doctus procli ro-nismo trium anuorum . Certum enim est lapidem incisum,& eum honorem delatum fuissh Albino, seu ejus liberis, eo anno , quo ipse Consulatum agebat: legitur quippe in nostro emendato statim ab initio : Cejonium Rusium Albianum U. C. CONSulem. Qui Consulatus, Collega Conis stantio, incidit in annum Christi 33s. Urbis Io 88. Unde erg6 illi peccandi caussa ξ Fortasse Pan vinium sequutux

est, qui computauit tantummodo annos 38o, abiecta unitate . At profecto Scaliger non excusandus , dum in ipso exemplari, quod profert, ea unitas charactere grandiori exaratur. Qua ratione saltem colligere debuerat annum , Ch. 333. a cuius Autumno inchoabatur annus 38 I. aerae Caesarianae. Ita enim computus ab eo initus per detractionem est intelligendus. Nondum vero assequimur Consulatum Albini, qui decurrebat anno Ch. 33S. De hoc redibit sermo cum Pagium excutiam . Interim eumdem Scaligerum male coniunxisse aeram Caesarianam cum Antiochena est demonstrandum .

Primus errorem invexit Auctor Chronici vulgδ Alexandrini , quod Paschale vocat Cangius in ejus editioneia paucis ab hinc annis adornata . Chronologi verba sunt egtranslatione Raderi ad annum Olympiadis CLXXXIII.

Incipit Antiochiae annus primus .... a primo anno C. 7ulii

Caesaris, & quatuor interjectis paginis: A primo anno C.Iulii Caesaris, Lepido ct Planco Cossiue XII. Maii 4Antioch ni auspicanturham Eram. Pessime primum annum Cae-

134쪽

M. A mi I L It. CAP. VIII. III oris iis Consulibus signat, ut jam viri docti observarunt.

At non melius .mram Antiochenam cum eodem primo anno componit. Quod statim ostendo. Hujus . Erae initium, maximis Chronologis vario fato exagitatum, Langio, Scaligero, Usserto, Heruuarto, aliisque, demum post Petavium Card. Norisius in elaboratissimo opere de Epochis Syroia macedonum dissert. I. cap. . innumeris & invictis tum veterum scriptorum, tum Numismatum apud Antiochiam percussorum testimoniis, statuit in Autumno A.U. Romae

os, Periodi Julianae 466s, ante Epocham Christianam

vulgarem q9. At certum est, C esarem labente aestate A. U.

o 6 Pompejum Pharsalica pugna profligasse, unde illi singularis dominatus fundamenta sunt jacta, & Monarchiae

constituendae magnus dies indictus. Nequit ergo in annum antecedentem , quo nondum Pompejum devicerat Caesar, initium ejus Imperii conferri, & cum Antiochenorum

Epocha comparari.

Non aeram falsam Antiochenam Scaligeri sequitur, sed ad idem tempus exorditur Epocham Caesaris Antonius Pagi in Crit. Baroniana ad ann. 3I4. explicans eosdem hos nostri Lapidis chronologicos characteres. Nimiru eam deducit ab anno Urbis 7o6. quo pugna Pharsalica fuit habita, atque hinc additis annis 3 8 I, provehitur ad annum Christi 33s, & annum Urbis Io 87, qui in eo, ait, anno Christi inchoatur. Nec pensi habet particulam POST in inscriptione notatam, pos annos CCCLXXX. I. cum modus hic loquendi apud antiquos plerumque aliud non demgnet quam annum inchoatum. RectE quidem notam eam numeralem ad annum 33 s. Consulatus Albini consignauit vir optime de temporum doctrina meritus ; at manifeste lapsus est in putanda annorum ratione. Nam si Epocha Cε- sariana init a pugna Pharsalica,quae labente aestate,seu initio Autumni A. V. 7o6. decertata est, additis annis 38 I,

non provehimur ad annum Christi 3 3 3, sed 33 . completum in Autumno . Et mirum est profecto, Pagium dixisse

135쪽

ri DE INsCRIPTI ' ME annum Urbis Io 87. inchoari anno Christi 33s, cum in tabulis Chronologicis , puta Petavit & Bri et ii, quas nunc ad

manus habeo , pateat, eum concurrere cum anno 334, aerae

vulgaris Dionysianae, qua & ipse utitur. Sed dum sugillato nuphrium, qui male unitatem ab Inscriptione detraxerat, ut anaos Caesarianos aptaret anno V.C. io 87. Christi 337, ab eo hos eosdem annorum characteres transcripsit; non advertens ideo onuphrium eos annos Urbis & Christi coniungere , quia aeram Christianam auspicatur ab anno V.C. 7 3, uno scilicet anno ante vulgarem . Sanh ex sui iam et hypothesibus poterat Pagius lapsum antevertere . Nam cum in Apparatu num. 9. connectat annum V.C. 7o6. cum anno Periodi Graeco Romanae s4 6. si addamus annos 38 I, emergit annus Per. Graec. Rom. 827. qui apud

ipsum in Critica pag. rog, est annus Christi 33 . Idem obtinebis ex numeris Periodi Julianae. Anno Urbis eodem To6. labebatur annus Perdul. 666, cui si addas 38 I.hujus postremus desinit in Autumno anni so 7. ejusdem Periodi, qui est Christi 33 .Ctim ergo in Autumno hujus anni 33q, jam exactus esset annus 38I Epochar Caesarianae .sequenti anno 33s, quem aperuerat Albinus Consul, decurrebat annus ejusdem Epochae 38 a. Hinc Pagius perperam in annum 33s Consulatus Albini contulit annum Caesaris 38 I. Et hinc rursus falsa videtur nostra Inscriptio, quae eundem annum Caesarianum Albino Consule notavit. Ut nodum solvam,& fidem lapidi asseram, revocanda est particula POST, quam Pagius abjecerat. Verba inscriptionis haec sunt: POST. Caesariana. tempora. idest posiannos. CCCLXXX. 9 I. liberis Albini Consulis Auctoritatem decrevit Senatus . Modus hic loquendi, in sensu naturali & proprio, designat tempus jam decurrens Posannum 38ι completum. Quod non negavit Pagius, cum dixit Nerumque annum inchoatum connotare. ola enim consuetudo induxit, ut in hane significationem denotandi

annum inchoatum abiret. Sic ante diem & pos diem ex usu diem

136쪽

M. A Q ILII, CAp. vli L II sdiem ipsum designat,non sermonis proprietate. Paulus I. C. in L.anniculus I 32. D.de verbor. signis. Anniculus, inquit, ammittitur qui extremo anni die moritur. Et CONSUE TU DO loquendi id ita esse deriarat, ante diem decimum Ralendarum, pos diem decimum Kalendarum, neque utro enim fermone undecima dies signiscatur. Hujus Legis malam litoram, uti vocat Accursius , eruditis concertationibus agitarunt doctissimi viri Card. Norisius in Cenotaph. Pis. disserta

2.cap. I7. Balu Zius, Tot nardus , & alii , qui notas ediderunt in aureum libellum Lactantii de mortibus Persecutorum cap. 2.postremae edit.Ultrajeci. an. I 693. Igitur vi consuetudinis factum est , docente Paullo, ut ea formula, Pos diem decimum, dies ipse decimus, non undecimus,significa retur. Ceterum ex natura sua eadem particula Pos tempus jam expletum con notat. Non aliud quam alterius Juris-Consulti testimonium vocabo . Pomponius in I. si ita fuerit AI. D.de manumissi. testam. multum interesse, ait, imter hos sermones , duodecimo anno , ct post duodecim annos. Nimirum primo annus duodecimus decurrens, secundo

exactus designatur. Quod exemplo sic explicat: ut A tesutor dixerit, servus meus triennio POST, quam ego mortuus

ero, liber e so . Non potes is servus, nis triennio praeteriis liber esse. Eadem prorsus loquendi forma usus est Auctor nostrae inscriptionis. Pos Caesariana tempora , ides pos a

nos 38 I. Annos istos numeratos ab initio Epochar Caesarianae, necesse est fuisse completos, cum honor filiis Albini habitus fuit: sicut triennium a morte Testatoris praeteritum esse debuit, ut servus libertatem consequeretur. Quod ita necessario explicandum est, cum ostenderimus, ipsum an

num 38 I. coeptum anno Christi 333, exiisse in Autumno anni 3ῖ , atque idcirco nullo modo referri posse ad Coninsulatum Albini, qui cum sequenti 33s. concurrit. At nondum acquiesco AErae Caesarianae a Pagio, &Sealigero in Autumnum anni Urbis 6o6. coniecta . Licet enim a pugna Pharsalica Monarchiae sundamenta, ut ante

137쪽

indicavi, posuerit Caesar, exinde initum non fuisse card Iianem temporum Caesarianorum existimo , sed a proximis Kalendis Januariis, quo civilem annum exordiebantur Romani. quod exemplis , & ratione ostendo . Cima Octavius Cresar, firmato sibi a Senatu Imperio, die I7. Januarii fuisset appellatus Augustus, non tamen ab hac die desumptos annos , sed a proximis Kal. Jan. quibus inchoabatur annus civilis , refert Censorinus de die natali cap. II. his verbis. Annus Augusorum CCLXV. perinde ex Kal. 'anuariis, quamυis ex A. D.XVI. Kal. Februarii Imperatoν Caesar B. F ententis L. Munatii Planci is Senatu ceterisque Ciυibus Augusus appellatus es. Quod idem Auctor tradit de Alexandrinis , qui Epocham in honorem ejusdem Caesaris institutam a prima die mensis Thoth , unde iis erat initium anni, auspicati sunt . Justinus Junior medio Novembri Imperium accepit; attamen non nisi a Kal Januariis proximis, quibus novum Consulatum exorditus est, annos Imperii numerari voluit, ex Corippo lib. . de ejus laudibus, ubi haec ait loquens de processu ejusdem Consulatus . Hine veser primus feliciter excipit annus ,

Votaque plura tuis celebret nova Roma triumphis.

Quod igitur Kal. Januariae A. V. 7o7. propinquiores essent victoriae, quam de Pompeio retulerat Caesar, ab iis initium Caesarianae Monarchiae desumptum verisimile videtur. Sane Κal Jan. ejusdem anni Dictaturam annuam extra exemplum sibi delatam apud Alexandriam iniit, & Consul solus processit: quo rationem & jus Monarchiae & legitimi Principatus stetisse nemo non videt. Unde tunc vere, ut ait Eusebius in Chronico, gulare arripuit Imperium & tunc canente Ausonio in Caesaribns.

Imperium binis fuerat solemne quod olim Consulibus, solus 'ulius arripuit.

Ita etiam cum Octavio , ut mox memoravi, nomen

Augusti a Senatu tributum firmatumque Imperium fui sese, ex ea die, inquit Orosius lib.6.cap. 2 o. summa rerum

138쪽

M. A DI ILI i. CAP. VIII. II 7 potesatum penes unum esse coepit ct mansit, quod Graeci Monarchiam vocant. Cui sententiae de initio Juliani Imperii

praeluserat Ioannes Heruvarius cap. a I7. novae Chron Olog.

paucis hisce verbis : Verissimum es anno MCoos .desinente debellatum fuisse a Caesare Pompejum Magnum , sed tamen dicendum est annum primum Imperii seu Monarchia C Iulii Caesaris coincidere anno V.C. 7o6. proximo . Computat hie Auctor annos Urbis Capitolinos, non Varronianos,qui vulgo usurpari solent, & ideo unum annum antevertit. Itaque ducto primordio temporum Caesarianorum a Kal. Jan. anni V.C. 7o7, annus qui labebatur post tercentesimum

octogesimum primum ab iisdem Kalendis, ipse est annus Consulatus Albini, V.C. io 88, Christi 33s, quo noster lapis fuit inscriptus . At, dimissis hisce Chronologicis tricis, viam nostram jam expediti abeamus. Ubi in operibus publicis signatum

videas Curatoris nomen, id, ut supra monuimus, ea tantum

ratione factum intelligas,quod, vel ipse de pecunia sua illud cxcitaverit, vel quod titulum ossicii prεsignet. Nam cum aliquando ea ambitionis vesania quorundam ingenia invasisset, ut operibus publicis tamquam auctores, nulla Imperatorum quibus impensa steterat, mentione facta , se ipsos inscriberent, sancivit Theodosius , ut AE qui judices operi

suum potius nomen quam Imperatoris scripserint, majestatis teneantur obnoxii, in l.3I. Cod.Theod. de Oper.pubi. Judices sive Rectores in provinciis etiam operibus publicis erant praepositi, ut in Urbe Curatores. Hanc vanitatem , quam indomitam subscribendi licentiam vocavit Horatius lib. 3. Od. a . carpit Marcellinus lib. 27. cap. 3. i ID Lampadio Praefecto Urbi, qui per omnia civitatis membra, quae diversorum Principum exornarunt impens, nomen proprium inscribebat, non ut veterum insaurator, sed conditor. Quod in privato aucupari, foeda ambitio, in Principe respuere,summa laus erat. Hinc magnum illud fuisse in Severo Spartianus cap. 23. ait, quod Z sma omnes ades publicas, qua

139쪽

quae vitio temporum Iabebantur , insauravit , nusquanta prope suo nomine scriptoservatis tamen tibiquὰ titulis condiatorum. Immo etiam in conditis a se operibus, pretier aquaeductus & Urbes quasdam, quas suo nomine appellavit , titulos non amasse Hadrianum, memoriae tradidit idem , Historicus in vit. cap. a o. Potiori sane laudis merito, quam Trajanus, quem ideo herbam parietinam jocando cognomia natum ait Marcellinus loco jam indicato. Ergo ea, quae augusto Principis titulo consecrari oportebat, indignumerat nomine privatorum, veluti maiestatis dispendio, corrumpi. Nisi tamen,ut innuimus,quisquis operi perficiendo praepositus, ossicii nomen & curam impensam inscripserit. qua ratione verba memoratae legis Theodosianae ita rectErefinxit Tribonianus in I. Io. Cod. Justinian. eod. tit. A qui

Iudices perfecto publicis pecuniis ) operi suum nomen , Ane

nostri nominis mentione, infr*ferint, ut observavit doctiss. Gothostedus in notis ad eam legem trigesimam primam. Quod sane vetitum, ut vides, in operibus publica pecunia extructis. Nam si muneris solicitudinem liberalitate cumulasset, &in Urbis ornatum & decus Curator, vel alius quispiam impensa sua aedificia publica excitasset,

tunc nomen inscribere & titulum dicare, nec jura antiqua nec posteriora Imperatorum rescripta intercesserem Hinc adeo frequens in inscriptionibus ejus formulae mentio, de pecunia se rumpensa fus &c. operibus quoque publicis superpositae. Uaum non adeo vulgatum exemplumis proferam,quod Vesontione tunc repertum Cl. Mabillonius in itinere Germanico an. I 683. tom. q. Analectorum prae,

fixo, publicavit. DEO MERCURIO. CISSONIO. DUB-TEATI A. CASTULA. NATIONE. SYRIA. TEMPLUM. CONLABSUM. DENUO. DE. SUO RESTITUIT. Quotidie nobis sub oculis versatur M. Agrippae

nomen,quo Pantheon,seu ut antiquariis placet, ejus Pori, cum a se extructam inscripsit.

At non idem juris artificibus & architectis, quibus , licet

140쪽

M. A ara IIL I i. C A P. VIII. II9 licet opus aliquod publicum impensa sua excitassent , nomen imponere haud permittebatur. Narrat Plinius lib. 36. Cap. I. in fin. Sauron & Batrachum Lacones Architectos reuela Octaviae porticibus inclusafu i impensa confruxisse , inscriptionem spernantes. βυά negata,hoc tamen alio loco modo usurpasse. Nam in columnarum spiris insalpta nomianum eorum argumenta, rana atque lacerta. Hanc quippi

Graeci σαόρον, illam MFαχον vocant . Hinc Canonicus Blanchinus in commentario lapidis Antiatis nobis cap. l. laudato, severitatem ejus moris, quo architectis & artificibus nomen scalpere interdicebatur,ea observatione confirmat , quod a tot millibus earum inscription una, quas Gruterus, & ab eo proximi descripserunt, vix aliud reperias exemplum , quam Puteolanae pag. 227. a. & alterius Veronensis I 86. . in qua LVitruυias L. Cerdo Architectus locum obtinet nominis incidendi. Notatu praeterea dignum est in Romana 33o. 7. non ausos architectos nomen suum proferre,ita cnim literis Grecis exarata est: SapienIem inter viros Augurem virum maximum αuintum Iulium

Assiletum Arti cessatuerunt. Cui literis latinis subscriptio adjacet: β Julius Faensis Alumnus cum Artiscibus posuit. Dasis est praegrandis, cui forte statu a Julii Mileti erat su-

Perimposita.Quem metum prodit etiam ipse lapis Antias a Blanchino illustratus in quo nomen Artificis L.Coccei insculptum solo latitans adhaerebat. Suspicatur idem eruditus auctor, hanc nominis occultationem indicium esse morum ac temporis Hadriani Imperatoris, a quo architectorum ausus usque ad necem coerciti, ideoque & dedicationes operum per literarur Compendia obvolutas : permissum vero nomen artificis lateribus consignari, quorum exempla aliquot promit. At architectos operibus publicis inscribi pridem ante Hadrianum interdictum, ut vidimus: ne scilicet publicas ardes, magnificentia & nobilitate conspicuas, titulus vilissimorum hominum affixus faedaret.Contra eorum nomen occulto de

SEARCH

MENU NAVIGATION