Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

. Demum recentior Vaticanus habet Φλαά. 9Σιλύας. At omnes Latini constanter praeferunt, Flavius Si uas,quos inter duo sunt antiquae & probatae notae nu. I99 2. sol. I 64. & num. I997.soL3 24. sex reliqui recentiorem manum sapiunt. Nec dubito ita scripsisse Iosephum ejusquo

Interpretem, qui Rufinus Aquilejensis putatur. Nam vero similius est, imperitos amanuenses potius in Graecis characteribus exscribendis peccasse, quam Latinis. Praesertim cum non sibi constent Graeci Codices, Latini ubique eamdem vocem praeseserant. Quae omnia ex nostris quoque tabulis firmantur. Habes etiam alterius consulis genuinum nomen, seu dixeris cognomen, in fastis consularibus Anonymi, quos Em. Norisius e Codice m s. Bibliothecae Caesareae publicavit, addita eruditissima dissertatione . In his enim annus Chr. 8 i.CossSilva ct Pollione notatur. In nuncupatione votorum pro salute domus Augustae hoc anno signatur Titi Consulatus VIII, & Domitiani VII, licet eos Consulatus gesserint anno superiori, mor Caesaribus accepto, qui tamen ignoratus etiam doctis antiquitatum aliquando imposuit. Rursus inter septem illos Consulatus Domitiano inscriptos numerari etiam lassectos scias, qua de re videas doctissimos viros dissidentes, Card. Norisium in epistola mox laudata , & Pagium in dissertat. Hypatica pag. 6 . & Crit. Baron. ad an. 83.

Praeter Consules lassectos jam memoratos,alios etiam ejusdem notae invenies in nostris tabulis. In secunda nempe imperante M. Aurelio Antonino Aug. signantur L.Tutilius Pontianus, & Gentianus Cos VI. Id. Febr. & in tertia M. Herennius Secundus M. Egnatius Posumus , III. Id.

. Maji. Locus inter nomina Aurelii & Antonini detritus, poscit Commodum . Ejus enim nomen post mortem, alienis operibus incisum Senatus erasit, teste Lampridio in vita cap. 17. & cap, ultimo CinSium Severum in Senatu ce

122쪽

M. A ccu I LII. CAP. vII. Io I fuisse, ex Mario Maximo tradit, nomen eius ex omnibus priamatis publicisque monumentis eradendum. Lollianus Gentianus Consularis, de quo meminit Capitolinus in Pertinace c. 7. fortasse ipse est Gentianus, quem Consulem notat sub Commodo nostra tabula. At non is esse potest Gentianus ultimo Severi anno Consul, ut putat Casaubonus in notis, quia sub Pertinace eum non vocasset Consularem Capitolinus .

DEAM DIAM, in cuius lueo ab Arvalibus piamin lumfactum indicavimus, quaeque passini in nostris, & aliorum tabulis memoratur,' ONONEM esse certo deprehendimus. Nam in tertia semel & iterum immolatae dicuntur Iunoni Deae Diae oves II. Quo videas egregie deceptum Sponium, qui in Miscellaneis eruditis pag. 6. Deam Diam Opim , seti Rheam esse sibi a Basileensi amico suaderi pausus est, non alia ratione, qua in quia frugibus praesideret. A qua nota libens exsolvo amicissimum olim Frabretium, quamuis Deam Diam dixerit Heben Inscript. eap. 6. pag. 48i.; Nam sibi auctorem habet Strabonem, qui libro 8. Heben Phliunte, & Sicyone sub Diae nomine cultam scriptum reliquit. Equidem Δι Graecis pro divinus accipitur , stilicet habens divinum aliquid, quo excellit. Quare sicut Dia antonomastice dicitur Iuno quasi excellentior aliis in divinitate , & veluti taearum Dea & Princeps; ita Hebes Dia poterat appellari ob excellentem pulchritudinem, ob quam vere juventuti praepositam , ipsamque juventutem vocatam fabulantur Poetae. Unde Eustathius λλ ob pulchritudinem de quibusdam scribi dicit: Helena apud Homerum Odyss. lib. I S. v. Io 6.-γ-κῶν, appellatur , hoc est egregia seu divina mulierum ,& Calypso Nympha eidem est θεα- , diva dearum, Odyss. lib. I. vers. Iq. 8: alibi saepius. Dia etiam dici potuit Hebes, quia filia Diae hoc est nonis sicut Uis appellatur, qui Iove progenitus est. Immolatum etiam reperies Famulis Divis Verberes II. Nescio , an id intelligendum de familiaribus Divis, nam statim sequitur,Laribus Verbeces II. Vel in plebe

123쪽

Ioa DE INsCRIPTIONEbe ultima Deorum etiam famulos Divos commenta est superstitiosa Gentilitas. Sane nusquam id nominis observare licuit. Praeterea & Virginibus Divis oves II. immolantur, quod vocabulum insoleqs porro est.

Verba ipsa, quibus loca in Amphiteatro Arvalibus adsignata jam indicavimus, huc transferre liceat, quoniam quid simile nusquam apud antiquos traditum fuit. Praefigitur hic titulus literis grandioribus . LOCA ADSIGNATA IN AMPHITEATRO . . Inde statim sequitur:

L. AELIO. Plautio. Lamia. Pactumeio. Frontone. Cos Acceptum. ab. Laberio. Maximo. Procuratore. Praef. Annonae. L. Vennuleio. Aproniano. Mag. Curatore. Thyrso L Fratribus. Arualibus. Meniano. i. Cun. Xii. Gradib. marm. VIII. Gradui. P. V. Gradu.

CXXVIIIIS. Colligas igitur, ut quidem opinor,

statim in dedicatione Amphiteatri loca singulis Magistrati. bus, Collegiis, Corporibus, ceterisque ordinibus fuisse destinata, idque per Praefectum Annonae. Nam eo ipso anno, Titi postremo,quo dedicatio peracta, ut diximus, etiam lo

124쪽

M. A Q u ILt I C A P. VH. I o 3 ea Arvalibus tradita leguntur in nostra tabula. Et sane nobiliora, in Maeniano scilicet primo, quod idem ac Podium, praeeunte Lipsio de Amphith. cap. I r, esse arbitror. Ad Podium enim spectare solebant primi e Senatu , unde enatum adagium. Certe Fratres Arvales e nobilissimis familiis sumebantur, ut videre est in nostris , & aliorum fragmentis . . Iaenianum aliud in summo in ligneis tabulis notatur: quo locatos puto calatores, publicos, aliosque ministros Collegii Arvalium . Quippe in summo Amphiteatri sedisse viliores, tritum est. Quod plures gradus in Maeniano Arvalibus adsignati sint, si ceteri etiam Magistratus illustriores , &primi h Senatu e Maeniano seu Podio spectabant, necesse est, ut omnes caperet , hoc in orbem prodinctum fuisse , &totum inferiorum ordinum spatium occupasse. Hinc lucem mutuam tribuit & accipit lapis Eugubinus pag. ITr. Iq. in

quo Sulpitius theatrum PODIO CIRCUMSCRIPSIT. ,

Co nempe constructo per ambitum ipsius theatri. Praeterea

ex spatio Arvalibus permita putare poteris, quot hominum numero eorum Collegium constaret Nam si exical culo Torelli apud Lipsium de amphit. extra Rom. cap. I.

singulis pes, & dimidius tribuatur ad sessionem , in spatio

Pedum I 29. sedere poterant 86. homines , quos omnes ad Collegium Arvalium pertinuisse facile judicaveris et non enim vero simile est, loca ultra numerum tributa . Hoc sane intelligas velim non tantum de ipsis Arvalibus, quos duodecim fuisse non me latet ex Agellio lib. 6. cap. 7. sed de omnibus eorum Collegio ministrantibus. Dubitaverant nonnulli viri docti , an ea loquendi forma apud veteres frequenti, Ante Diem, pura decimum, dies ipse decimus, vel antecedens significaretur. Card. Norisus profusa eruditionis copia , quam ceteris operibus suis doctissimis, tum sacris cum prophanis , ubique florescentem miramur, ipsum diem notari demonstravit, in Cenotaph. Pis. dissert. a. cap. t 7. a pag. 3 2. Placet ex nostris tabulis, quibus nec scripturae error, nec vitium aevi assigi potest ,

125쪽

ro DE INsCRIPTIONE hoc ipsum certo ac luculento testimonio docere . In tertia fratres Arvales indicunt fare clam Deg DV peragendum ante diem XVI. Kal. yunias Romanie diem XIIII. RaLIun. in Luco. Exinde paullo inferius haec consignata leguntur: XVI. R. 7un. in domum Licini nepotis mag.fratres Amvales praetextat acri tum deae diae ture, ct vino fecerunt e. Recitantur alii ritus sacrificii & nomina Arvalium, qui interfuerunt ; & statim haec habentur: XIIII. Kal. Iun. in Luco deae diae, Licinius nepos Mag. ad aram immolauit Oe. Ante diem igitur sextum decimum , & quartum decimum ipse est dies sextus decimus , & quartus decimus. Antequam fratres Arvales deseram, operae pretium me facturum existimo, si iisdem nummos aliquot, qui hucusque perperam explicati sunt, asseram. Ursinus Patinianus in familia Mussidia pag. I 8 a. denarium profert, cui Imago Cereris binis spicis conspicua impressa est, in postica vero parte spicea Corona cum epigraphe in ejus medio: L.MusLdius Longus. Hanc profero in tabula numism. pag. 6. Eum Ursinus ad frumentariam aliquam Mussdli procurationem pertinere arbitratur. Olim monuerat me Io: Franciscus Si-nibaldus Auximas morum suavitate, & literarum studio, bonorum omnium amorem promeritus, eam ess giem ipsius Mussidii esse, spiceamque coronam unum ex fratribus Arvalibus indicare. Gavisus sum cum in nostras tabulas inci di , quarum tertia conjecturam hanc penε demonstrat. EX ea haec verba describo: Sacerdotes Arvales in tetrastulo consederunt ex Sacri cis epulati sunt, fumisque praetextis, O coronis Diceis bittatis Oc. Hoc ipsum illustrat Agellius noct. Attic. lib. 6. cap. 7. ubi ex Massurio Sabino ait: Cujus Sacerdotii fratrum Arvalium insigne es Apicea corona, O alba infulae . Additque Plinius lib. I 7. cap. a. Spiceam coronam, quae vitta alba colligaretur,& Sacerdotio huic insigni data esset, primam apud Romanos coronam fuisse. Libenter igitur Ursino consentiam, effigiem scalptam i nummo esse Cereris, de qua Ovid.lib. . fastor. Tum

126쪽

M. A Q u ILII CAP. VII. Io Tum demum vultumque Ceres animumque recepit,

Imposuitque suae Bicea ferta coma . Nam & imago Mussi dii longe ab hac discrepat, ut videre est in sexto nummo. At coronam spiceam in parte averinsa, non procurationem frumentariam, quq duobus tantummodo spicis notatur in sexto nummo familiae Calpurnia ,& alibi, sed sacerdotium fratrum Arvalium, quo Mussidius fungebatur, significare omnino verum puto. Eodem spectat denarius quintus familiae Iuniae pag. rq . qui idem ac primus Postumiae est pag. a II. Vittam eo prorsuS modo,quem Plinius describit, coronas colligantem utrobique advertas. Sane passim cernere est scalpta insignia, & instrumenta sacra, Sacerdotium ejus, cui nummus impressus est, denotantia. Quo non mirum est Mussidium sui sacerdotii insigne, coronam spiceam, in nummis descriptum gestasse .

t si

127쪽

Rufus de Operibus publicis. Horum Procuratores is Cura tore Aquaeductuum, Viarum, Alυei Tiberis, ctfatuarum distincti. Auinam curator operum nitentium, unde Valesius notatus . Curatores opera publica aliquando dedicabant ; ct Deum iis aediscandis adsignabant. Epocba Iemporum Cafarianorum, in lapide Celonii Albini notata, inquiritur, o Scaliger ae Pagius corriguntur. Nomen Operibus publicis inscribere vetitum, nisi extructis propri.ἱ impensa . Architectis hoc etiam denegatum. Tubi plumbei Antii, ct Puteolis essessi, quorum occasione nonnulla de Acte Neronis Liberta. E operibus publicis institutum argumentum , quod saxa Arvalium interceperant, prosequamur . Procuratoris operum publicorum nomen, & Curatoris promiscue veteres usurparunt. Primum nostra inscriptio, Gruteriana pag.3o7. I. &Fabrettiana supra indicata q7 o. retinent; secundum passim in ceteris inscriptionibus,& in libris Digestorum, & Codicis utriusque reperies. Hoc ossicium ab Augusto institutum tradit Suetonius in vita cap. 37. βuoque plures inquit, partem admini randa Rei publicae caperent, nova incia excogi-νavit, curam operum publicorum, viarum , aquarum, alvei

Tiberis cte. Ossicium, seu magistratus inventus ab Augusto, non res ipsa, aut munus . Pridem enim liqc omnia ad Censores pertinebant, vel AEdiles . Augustus singula distinxit,& pluribus administranda tradidit. At Pancirolus in Commenta r. ad Notitiam imp. Occid. cap. II., ait, olim Aquaeductus non habuisse distinctos Curatores: unus enim Curator operum publicorum vocabatur, l. I. D. de oper. pubI. Fallitur: nam Ulpianus in hac lege aperte munus operum publicorum distinguit a cura aquaeductuum . Tantum innuit, constitutum in uno etiam alterum posse suscipere. Hic

128쪽

M.' A Di I LII. CAP. VIII. Io 7 Comes Formaru inferiori quo dictus,& alius est a Curatore operum publicorum in eadem Notitia. Nomen a formis

quaesitum, quae erant conceptacula aquarum, quibus aquaeis

ductus distinguebantur. At rursus dubium instaurat lapis Romanus pag. 93. I. qui a Curatoribus operum publicorum dedicatur NYMPHIS. LYMPHISQUE. AUG. DULCISSIMIS. OB. REDITUM. AQUARUM. PLACIDE. PROSILIENTIUM. AB. POPULO. ROMans

DIV. DESIDER . . . . Cura ergo aquarum deducendarum, quod est aquaeductiuim,ad ipsos pertinebat. Observo adjectas in sine epigrammatis literas singularias D. S. I. P. C. nempe defia impensa poni curarunt. Ex aerario publico imis pensae fiebant, quibus in provinciis tertia pars reddituum destinata erat, ex praescripto Arcadii & Honorii in I. ne splendidissimae II. Cod. de op. pubi. At aliquando privata liberalitate opera publica complebantur . Zeno Imp. in l. unica Cod. de ratiocin. oper. pubi. jubet provinciarum

Rectores, ct Praesides discutiendas publicis operibus , vel aquaeductibus notanda distinctio,de qua nunc loquebamur qui ex Ciuilibus redditibus vel is quolibet spontanea muni centisfacti sunt ab inere . Ita in hac inscriptione ideo nomen Curatorum insculptum , quia propria impensa aquas deduxerant. Inscriptionem vero tunc privatis quoque permissam mox ostendam . Curam viarum , & alvei Tiberis segregat Tranquillus a cura operum publicorum. Quod servatum sequutis temporibus. Plinius lib. . ep. I S. memorat, Cornutum Tertullum accepisse Acimiliae viae curam. Hinc in nostris saxis pag. 446. 9. Curator viae Flaminia , pag. 663. q. Curatori viae Salaria, aliarumque viarum, de quo consulas indicem Gruterianum . Hi singularum viarum curam gerebant: at

omnium simul Plotius ille apud Statium lib. q. Silv. 9.

Te Germanicus arbitrum sequenti nnonae dedit, omniumque late. Praefecit regionibus viarum. tuo a alia

129쪽

ros DE INsCRIPTIONE alia exempla ex eodem indice haurire poteris . Curatoris riparum, aluei Tiberis, cui annexae frequenter Cloacae , saepius meminerunt inscriptiones, uti pag. 381. 3. 4 q. 698. S. Ioa 8. .la Notitia Comes riparum,&alvei Tiberis,& Cloacarum nuncupatur. Invenio etia distincta fuisse curam Bibliothecarum,licet lis inter opera publica numerentur a Uictore. Apud Fabretium cap. I. inscr.678. T. AElius eques Romanus dicitur Procurator BIBLIO-ΤHECAR. IURIS PUPLICI. . . PRIUATI.

Rursus peculiarem Curatorem saluarum , quae sane inter opera publ.censebantur,refert Notitia sub dispositione P. U. Ejus munus erat noctu Urbem circumire , manu militum adhibita, & prospicere ne statuae devastarentur, aut furto tollerentur. Romς enim quidam populus copiosissimus saluarum , greges etiam abundantissimi equorum erant, ut phrasi utar Senatoris lib. 7. epist. I 3. ubi hoc ossicium describit sub nomine Comitiuς Romang. Hic videtur deceptus doctissimus Henricus Valesius , qui in annot. ad Marcellinum lib. I 6. cap. 6. hunc Comitem confundit cum Genturione rerum nitentium qui in Notitia Tribunus rerum nitentium vocatur . Equidem eumdem esse Centurionem rerum

nitentium Marcellini,ac Tribunum Notitiae assentior; at hos diversos is Curatore saluarum , seu Comite Cassi odori, ex eadem Notitia manifeste apparet. Puto nomen ipsum discretum munus & rem designare . Tribuni seu Centurionis rerum nitentium solicitudo erat, ut AEdes Sacrae, Basilicae, Fora, Balnea, Circi, Theatra, Viae, Bibliothecae, & Omnia denique loca publica nullis sordibus vitiarentur, sed nitescerent, ut notavit Pancirolus cap. I9. At Comiti Romano, seu Curatori saluarum, nil, nisi earumdem statuarum custodia, ad furta & damna compescenda, & jurisdictio irta

earum violatores commendata erat, ut patet in memorata

Cassiodori formula . Illam rerum nitentium Panci roli explicationem ea observatione illustro, quod saepius,ad splendorem & ornatum operum publicorum connotandum,

simia

130쪽

similis loquendi forma usurpata fuerit, aevo praeserti in quo scribebat Notitiae auctor. Venas nitentium faxorumicilicet marmorum, invenies in l. a.de Metall. A disicia ad statum prisinum nitoris adducere in I. ao. de ope r. pubi. & publicis nitoribus faciem aspectus deterioris inducere quod est opera publica deturpare in I. a I .eod.tit.ex Codice omnes Theodos. Denique Cassiodorus lib.3.epl. qugsitu, inquit, fuerant obscura antiqui nitoris possint recipere qualitatem. Cetera ergo opera publica Curatori, de quo nobis sermo est, committebantur. Ea passim memorata videas tria libris Pandectarum, & utriusque Codicis sub titulo de operibus publicis . Inter haec praecipua sunt AEdes sacrae, Templa, Praetoria, Thermae, Theatra. At Urbis moenia, & Amphitheatra,& quaedam alia, maxima dicebantur,iisque proprius Curator datus in Notitia. Ossiciu nostri Curatoris erat incumbere, ea integra servari, collapsa restitui, & nova redemptoribus facienda locare. Verba ex praedictis libris juris , quibus haec munia indicantur, non exscribo, ut taedio legentium parcam . Alia tamen ipsis intacta ex nostris inscriptionibus delibo,quo etiam constet,quantum ad vetere eruditionem praeclara hic lapidum monumenta conferant. Primum inter egregia Curatorum munia fuit operum publicorum dedicatio. In Rom. inscriptione pag ITI. 7. haec

habentur: DEDIC. XV. K. FEBR. PER T. ARRIUM BASSIANUM. V. C. CVRatorem o Perum PUBLICORUM. ANULINO. II. ET. AUFIDIO. FRONTONE COS. Quodnam fuerit hoc opus ab Arrio dedicatum, non satis liquet: licet enim inscriptio exsculpa sit in sinistro Iatere Lapidis,cui alia Vettii Probiani Praefecti Urbi adfa-iuam in Basilea Iulia adiectam superscripta legitur; attamen ex praedictis Consulibus prima ad Imperium Septimii

Severi , secunda ex charactere, ut ibi notat illustris collector, ad quum Constantinianum pertinere dignoscitur. Unde patet, Arrium non dedicasse statuam, quae imposita anaiquo ejus lapidi cui non semel aevo sequiori factum obser

SEARCH

MENU NAVIGATION