장음표시 사용
81쪽
Si quaeras quo navium numero Classis Ravennas constaret, frustra auctores antiquiores solicitaveris . Unus Jornandes sexti seculi scriptor, testimonium Dionis, quod nusquam hodie occurrit, nobis servavit. Ejus sunt verba de rebus Getic. cap. ap. ex recognitione Vulcanii: Classem CCL. navium Pione referente tutissima dudum credebatur recipere satione. Post Actiacum proelium cum experimento tanti certaminis patuisset, Liburnorum naves , quibus praecipue victus fuit Antonius ceteris aptiores, similitudine & nomine usurpato ad earum instar Classem Romani Principes texue runt. Ita Vegetius lib. . cap. 33. qui & Classem Misenatem, & Ravennatem eodem genere navium fuisse instructam in superiori cap. 32. dixerat. At epigrammata antiqua apud Cl. Fabretium eas non Liburnas, sed Trieres, seu Triremes vocant. Tria Ravennensia exscribo ex cap. I. pag. 36s. Inscription. domesticar.
alia Misenatem Classem spectantia praetermitto.
T. FLAVIO. CANDIDIO MILITI. CLAS. PR. RA BEN. iij. HERCULIS NATIONE. SI RUS
SEcunda inscriptio exhibet militem CL. PR. RAU. sis.
AUG. tertia denique alium militem C. P. R. Iu. PACE.Quippe notam illam Ii1.Trierem significare eruditus Auctor hic indicat, & in Syntagm. de Colum.Trajana cap.q. Pag. III. latius probat. Quo videtur Vegetius deceptus , cum Classem ex Liburnis constructam memoriae tradidit. At diligen
82쪽
ligentissimus hie scriptor mihi est defendendus .
Quodcumque genus navis militaris sequioribus temporibus, cum forte nostrae inscriptiones incita sunt, Trieris, seu Triremis nomine appellabatur. Livius lib. 33. cap. I 6. Romanos ait cum Philippo convenisse, ut naves omnes tectas scilicet militares traderet. Has ZOnaras, rem eandem narrans , Tures, seu Triremes vocat , unde Hesychio Triremis militare navigium quodcumque dicitur. Scalptores igitur lapidum Rauennalium vulgato ejus temporis vocabulo usi , Trierem usurparunt pro omni genere navis militaris . Non tamen adeo obsoletum Liburnarum nomen, ut prorsus memoriar hominum exciderit. Exstat inscriptio Ravennatensis apud eumdem Fabretum in Syntagmate Columnae Trajan. pag. III., quo
memoratur SUAVIS. DE. LIBURNA. DIANA. Alias profert inscription. domestica r. lib. s. pag. 366. quas inter
eam quae numer. Iaa. signatur ex Reinesio Caprulis exstare , a proxima Aquileja illuc translatam fuisse oportet, nam ibidem olim positam in meis schedis reperio . De Liburnicis Classis Rauennatis mentio est apud Tacitum hist. 3. cap. Iq. 42. & alibi. In Terracinae expugnatione, quam idem Auctor describit cap. 77. Vitellianis Classem invadentibus sex Liburnicae , inquit, inter primum tumultum evasere, in qu Is Praefectus Classis Apollinaris, reliquae in li-
rore captae. Tota ergo haec Classis , quae Misenatis pars erat, Liburnis constabat. Hinc apparet seris.& Liburnae nomen promiscue fuisse acceptum. Sane utrumque rem eamdem designare tradit Suidas : , triremes , bellica navigia , qua liburna vocantur. At Vegetius licet scriptor posterioris aevi , cum tamen tempora Augusti respiceret , maluit eam appellationem, quam tunc usurpatam noverat, retinere, navesque Classiarias & militares , Liburnas vocavit. Et quidem Plutarchus quoque in Antonio, naves, quibus usus est Augustus bello Actiaco, Liburnas appellavit. At Vegetium ita vindicatum dimittamus. Porro vi. Hercu lis
83쪽
6, DE INsCRIPTIONElis, Augusi, Pacis, Providentiae, & cetera vocabula, nomen navis , seu insigne indicant, de quibus eo loco Frabrettus , Schefferus de militia naua l. lib. 3. cap. I. & Seldenus de DIS Syris, Syntagm. a. cap. I 6. Militum Classariorum mentio ingesta quaestion et excitat, num ii legionarii essent, vel deterioris in militia gradus Vegetius loco jam recitato disertis verbis ait,apud uisenum , O Ravennam Angulas legiones cum Clasbtis stetisse. Hunc acerbius sugillat Lipsius de magnitud. Rom. lib. I. cap. s. & classibus non legiones , quae Civibus constabant, sed Cohortes exterorum militum impositas contendit . Tacitus enim non semel refert, Classiarios militiam legionariam , ut honestiorem, petiis e , & aliquando impetrasse. Et de Classe Ravennate loquens, ambiguos,esit, metiti-
tum animos, quod magna pars Dalmatae, Pannoniique erant.
Locus est lib. 3. his . cap. ia. In Lipsit suffragium convolant Fabrettianae inscriptiones , quibus milites duo natione Cilices, unus Syrus, alter AEgyptius, tres Pannones, alter Besses, & postremus Delmata Classibus Misenensi, & Ravennati adscripti memorantur. At variatum , ut pleraque in militia Romana, in delectu quoque Classiariorum militum , mihi certum videtur, vel ob rerum dissicultatem de opportunitatem, vel pro libitu Principum. Nec ea propter notandus Vegetius , qui ex more sui aevi, vel potius Augustari, ad quod ejus verba referri debent , loquutus fuit. Nam hac ipsa aetate Augusti certo testimonio discimus Legionem XVi I. Classi adscriptam . Inter nummos M. Antonii, quibus legionum nomina scalpta sunt, unum conspicimus chi hac inscriptione : LEG .XVII. CLASSICAE. apud Ursinum Patinianae editionis pag. 3I. Quae eadem fortasse septima decima legio est, quam , tradente Tacito histor. I.
cap. 8o. Θ Colonia Osisse in Urbem acciri Otho jusserat, ibi detenta ut Classi instruendae praesto esset. Nam Ostiae Classem habitam hoc aevo,satis est notum. Praeterea Legio Clas
ea est apud eundem lib. I. hist. cap.3r. O prima classico
84쪽
M. A Q u i LII. CAP. iv. 63rum Legio lib. a.cap.6 a. memoratur. Ut vero saxa Fabretti, quae milites externos signant, alio lapide collideremus,
opportune ante paucos dies in Portu Romano Trajani effossum est praeclarum epigramma sepulcrale, quod manu CL. D. Bernardi Montiauconii, cujus alibi erit mentio,d scriptum hic profero.
C. DOMITIUS. POLLIO PATER. UETER. AUGUSTI. EX CLASSE PRAETORIA. MISENATFECIT. SIBI. ET DOMITIAE. C. F. PIAE. ET DOMITIAE SPEI. LIB. ET. CONIUGLIBERTIS. LIBERTA BUS. POSTERIS
EORVM HUIUS MONUMENTI. INTROEUNTIB
PARS. SIN STERIOR. AD. FAMILIA M. LSS. PERTININ. FR. PED. XVI. IN.'AGRO. PED.XXXVIIII. Domitius Pollio quod cognomen genti Domitiae usurpatum fortasse alibi non reperies ) Pater vocatur , quia ejusdem nominis filius tunc vivebat. Ergo hic miles erat v teranus ex Classe Praetoria Misenate, Legionarius utique, cum notas omnes Civis Romani praeseserat. De statu moveri nequit quaestio,indicio conjugis que etiam ejus libertadicitur. Frequentissimum enim erat,ut herilis affectus in maritalem societatem coalesceret, ideoque passim iidem patroni O conjuges in marmoribus inscribuntur. octo ejusmodi exempla producit idem Fabretius cap.q. p. a 89. In antiqua quoque militia legionarii milites ad maritimas expeditiones cogebantur. Refert Polybius lib. I. Claudium bello Punico primo, remiges e vesibulo navibus imposuisse,cum δε- lectis epibatis,qui ex universis Legionibus fes o serebant. Et Livius lib.36. cap.3. ait Senatum decrevisse,colonis marisi mis
85쪽
Dx INsCRIPTIONEmis qui cives Romani censebantur cum cogerentur 1n
Classem , rei navalis vacationem non esse.
Ante quam pedem e Classe efferam , idem Liviu ab injuria est vindicandus. Haec ille scripserat lib.4. cap. 33. Cl bus quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus , quia
dam in Annales retulere: rem aque di item ae incredibialem: ne nunc lato fatis ad hoc amne, ct tum aliquando, ut ἀveteribus accepimus, arctiore. Tanaquillus Faber lib. i.epist. crit. 7. oscitantiae aut inscitiae insimulat nobilissimum historiae Romanae conditorem . Si enim, inquit, scivisset, veteres Classem numero singulari vocasse, non modo exerci-citum navalem, sed terrestrem etiam; in plurium vero numero classes usurpasse pro Equitibus , seu Equestibus copiis, testantibus Virgilio, Festo, Agellio, Isidoro, & aliis, mirari tantopere desiisset , Cla bus ad Fidenas pugnatum. Ejusmodi lapsum hinc fluxisse ait Carolus Datus in praefat. libri inscripti Prose Florentine, quod Livius , peregrinus homo cu effet,vim & sensum Romanς locutionis persecte callere non poterat. Eoque tam grandi exemplo suos docere putat, nil hodie quoque, nisi ex Arno cum Iacte haustum . illime & purum fluere. At docti viri non an madve iterunt ad integram narrationem prςlit,in quo cum fuisset certatum tam pedestribus quam equestribus copiis , scriptores illi qui retulerant, pugnatum quoque cla us, non poterant eo vocabulo denuo equites significare, sed re vera de navali prelio intellexerunt. Quod cum vidisset Livius, rem d cilem credidit, nisi forte id gestum diceretur ,ut subdit, in
trajectusuminis,prohibendo aliquarum navium concursum. Tanta porro rei navalis Ravennae cura & nautarum frequentia fuit, ut Armamentarium extruendis navibus
amplissimum in ea esset, teste Appiano lib. s. bell. civit. nas . 7I8. quod tempore Theoderici adhuc manebat. Jubet enim Rex epist. I 8. lib. Cassiodori, convenire ad
Urbem Ravennatum navigandi arti es, ut adventus eorum confractioni navium opportune videatur osserri. Pr terea di
86쪽
M. A Di I Lia CAP. Iv. 6sΤemplum Neptuno dicatum, & Neptunalia festa instituta
suere. Exstat Ravennae , testante Rubeo lib. I. hist. insigne antiquitatis exemplum,quo significatur, L. Publicium Italicum largitiones populo fieri jussisse IN AEDE NEPTU. QVAM IPSE EXTRUXIT. Di E. NEPTUNALIORUM . Illud recitat etiam Gruterus pag. 46O. num. S. Neptunum maris Deum praesidem omnes norunt. Neptunalia in ejus honorem Romae celebrabantur x. Kal. Augusti, ut notatur in veteri Kalendario . Festa haec navigiis agebantur , teste Ausonio in Ecloga de feriis, & eo die ferias institutas docet Varro de ling. Lat. lib. I. Immo ludis Neptunalibus varia spectacula edita intelligo ex Lactantio lib. 6. divin. instit. cap. a o. quo loci Circenses Neptuno dicatos memorat. Eo ergo die , quo Romae, etiam Ravennae Neptunalia, de quibus in inscriptione L. Publicii, celebrata suspicari possumus, & simili, si non pari, spectaculorum genere & pompa. At haec inania nautis praesidia , & vana falsi numinis religio. Portum Ravennatem brevia & syrtes ad triginta
stadia, ut refert Procopius jam adductus, rer.Gothic. lib. I. cap. I, obsidebant. Quare Turris aedificata ad e; us ostiunc, quae Pharus, ut celebris illa Alexandrina, vocabatur , teste Plin. lib. 36. cap.ra, ut perpetuo lumine inter caecos viarum anfractus nocturnos navium cursus indicio opportuno dirigeret.
Cur vero Classis Ravennas PRAETORIAE illustri
vocabulo in nostra inscriptione ornataὸ Nomen illud in Gruterianis quoque sese offert. Videas pag. 3 9. 3. pag. 383. T. pag., 62, . &pag. Io 3I. 8. & Misenensis Classis Praetoria identidem dicta pag. a I. . pag. 67. .& IO3O. 3. Lipsius de magnitud. Rom.lib. I .c. . ita vocatas putat Classes Ravennatem, &Misenensem, dignitatis caussa, & quia
inter minores alias, ut praetoria aliqua navis , eminerent.
Vel exemplo Praetorianarum cohortium sic appellatas, quia
87쪽
66 DE INsCRIPTIONEΤaciti, & Suetonii superius adductis colligitur. Schefferus
de militia naves. lib. 3.cap. 7. addit, Graecis postea Imperatorias appellatas, ex Leone Imp. & Constantino noucll. I. Quorum conjecturis oppido acquiesco . Observat Fa-hretius cap. s. inter domestic. pag. 36S. Castra Misenatium Classiariorum, & rta sse etiam Ravennatium, Romae Castris Praetorianorum militum admota conspici; nam legitur in inscriptione,Turri angulari eorumdem Castrorum inhaerente C MISENATIUM. ET . . . . Huic conjecturae nostra accedat, quod scilicet Praetorianis Castris ideo Castra Misenatium & Ravennatium adposita fuerint, quia pari nominis dignitate fulgebant: sicuti enim illi mili tes e Castris Praetorianis, ita hi milites e Classe Praetoria. At dum haec sub manu Typograhi sunt, ipse clarissimus Fabrettus , hac die vii. idus Februar. MDCC. fato non sibi
jam octuagenario , sed literis immaturo , mortalitatem explevit . Post praeclara volumina satis orbi erudito nota , spem praecidit alterius operis , cui adornando vegetam& validam ad extremum usque senectutem impendebat. Descriptionem Agri Romani antiqui moliebatur, cujus non Iocus, non situs , & pene dixerim saxum nullum est, quod ingenti plurium annorum labore non perlustraverit, & erudita meditatione ad vetustatis exempla non comparaverit. Non pauca jam ordine suo digesserat, mappam Chorographicam,& nonnullas Iconographicas tabulas adumbraverat ἱ at pleraque adhuc informia & indigesta in adversariis jacent, praeter ea, quae autopsia quaesita animo & mente complectebatur. Mihi vero inter publica damna luctuosior amicissimi viri jactura est, qui me nunquam a congressu suo nisi cum foenore dimittebat, addebatque animos in vetustatis amorem, & meam hanc lucubrationem proniori
Ad dignitatem seu ossicium Pr secturae, quod in Classe Ravennate noster AQVl LlUS agebat, gradum faciamus . Florente Republica , vel unus ex Consulibus , vel
88쪽
M. A Q v I LII. C A P. IV. 67 Duumviri, vel Praetor, rei navalis imperium tenuisse satis
ex Livio , & Polybio constat. Prima Praefecti Classis appellatio , ni fallor, apud eumdem Livium occurrit lib. 26. cap. o. Sub Augusto primum hoc imperium peculiare ac perpetuum coepisse , cum scilicet duas Misenatium , & Ravennatium Classes ordinasset, putat idem Schefferus lib. .
cap. . additque nihilominus eum titulum Pompejo antea donatum, cum ipsius potestati a S. P.Q. R. cuncta maria committerentur, idque dignosci ex nummo, in cujus uno
latere insculptum est MAG. PIUS. IMP. ITER. in altero PRAEF. CLAS. ET. ORAE. MARIT. At nummus hic, & alter apud Fulvium Ursinum in secunda tab. familiae
Pompejar, non pertinent ad An. Pompejum Magnum , cujus tamen imaginem referunt, sed Sex. Pompejum ejus filium, qui Magni cognomine porro usus est, ut idem Ursianus & Spanhemius disser. 6. p. II 8. ostendunt. Haeret aqua
eidem Ursino in explicandis duobus aliis nummis, quinto nempe & quarto ejusdem tabulae, quorum Epigraphe talis est: SEX. MAGN. PIUS. IMP. SAL. & alterius MAGNUS. SAL. IMP. ait enim in illis piae ter Pietatis signum nihil quod notatu dignum videatur, impressum esse; nec enim de Salute dea quae fortasse nota illa SAL. I; in catur, qui quam fe legisse quod ad Sextum aliquo modo pertineat,addit Patinus, nisi quod profugos excepit O fervavit. At ego aliquid notatu maxime dignum in illis reperio, quodque
Sexto mirum quantiim conveniat. Ita enim eos interpretor: Sextus Magnus Pius Imperator SALacius. Narrat
Appianus lib. s. de bell.civit. pag.729. Sex. Pompejum eo dementig venisse,ut se Neptuni ct Salaciae sita appellari sustinuerit. Salaciam antiqui Neptuni uxore a Salo dicebant, teste Varrone lib. . de lin. Lat.& Festus in verbo Salacia,ita vocatam, ait,deam Aqua, quam putabant Salum ciere,boc es mare movere. Cum vero Sex. Pompejus in nummo χNasidii apud eumdem Ursinum pag. I 87. &in familia Pomp. num. 2. se Neptunum appellati passus sit, quocirca & ab I a HO-
89쪽
68 DE INsCRIPTIONE Horatio Epodon Od. 9. per derisum Neptunius dictus, quid mirum, quod,cum & Salacia filium sese jactaverit, ipsum se
quoque Salacium in nummis vocari voluerit Θ Primi nummi ectypum exhibui in tab.numismatum num. I .pag. 6.
Sextus ergo Pompejus ex Senatus Consulto Praefecti Classis titulo ornatus fuit. Sub idem temporis, adversus eumdem Pompejum, Praefecitum Classis Calvisium constituerat Octavius, testante Appiano lib. I. pag. 7I8. At non multo post eamdem appellationem usurpavit M. Antonius, quamvis in supremo Imperii fastigio positus . Unum & alterum nummum exhibet Ursinus in duobus postremis tabulis familiae Antoniae pag. 3 a. quibus signatur caput ipsius Antonii & Cleopatrae, in aversa vero facie navis cum inscriptione : PRAEF. CLASS. Licet obvia sit interpretatio, Praefectus Classis, ad M. Antonium referenda , attamen Patinus aliam obtrudit, & Praefecta Classis, legendum censet, ut ad Cleopatram is titulus pertineat. Novum sane vocabulum quod non nisi mulier impotens comminisci, &amor vesanus pati possit: & audax conjectura , ut ipsemet fatetur, sed ita ut eam adoptare videatur, in Plutarcho rationem appellationis sibi fingens . Potius alia ejusdem explicatio arridet, ut M. Antonius se Praesectum Classis dici voluerit, quasi a Regina Clas sitis praefectum. Cuique conjectandi fas estomo bis titulum,& dignitatem Praefecti Classis ante Augustum , ut proposueramus, in more positam satis fuit ostendisse. Ceterum ad ejusdem Imperatoris o dinationem, quod Scheffero placuit, & nostrum argumentum attinet,videntur referenda verba Vegetii lib. .cap. 32.
ubi ait: Liburnis qua in Campania sabant Praefectus Classis
Misenatium praeerat, eae vero, qua Ionio in mari locatae fuerant , ad Praefectum Classis Ravennatium pertinebam. Et mansit nomen dignitatis in utraque Classe, Tacito non semel attestante locis inferius recitandis, & inscriptionibus
quae sunt incerti temporis . Has, ne paginam in re certa lapidibus obruam, petere poteris ex Scaligeriano indice
90쪽
M. Α αu I LII. C A P. IV. 69 apud Gruterum, & nonnullas dabit Fabretius . Porro Praefectus Classis proprie in milites Classiarios imperium exercebat, ne quis eum cum Praefecto remigum, cujus meminit Tacitus An. II .cap. Io. confundat. Hunc tamen, ut & alios
variis in Classe muneribus admotos, illius dicto & lupremo nutui parvisse, non aegre credendum est.
Tandem, ut propius ad nostrum AQUILIUM oratio accedat, quaeramus cujus ordinis & dignitatis Praefecti Classium haberentur. Tacitus nobis toties laudatus lib. a. hist.cap.roo. Lucilium Bassiim, Ravennati simul, & Misenati Clastibus a Vitellio praepositum , ideo moliri defectionem Ravennatis aggressum fuisse narrat, quod non satim a Vitellio praefecturam Praetorii adeptusforet. Praefecti Praetorio ab ordine Equestri sumebantur ex M cenatis consilio, quod Augusto dedit, teste Dione lib. a. pag. 8o. nec nisi sub Severo Alexandro id mutatum , qui Prefectis Praetorio tuis senatoriam addicit dignitatem , uti refert Lampridius
in vita cap. 2 I. & ut rem praeter morem narrat noster Cornelius lib. . hist. cap. 68. Mucianum , qui ante adventum Vespasiani vim & potestatem principatus Romae complectebatur, Aretinum Clementem Praetorianis praeposuisse , quamquam senatorii ordinis . At disertis verbis Suetonius de Tito ait cap. 6. Praefecturam quoque Praetoriis cepit, nunquam ad id tempus nisi ab Equite Romano admini- Iratam. Quod videtur contrarium testimonio Taciti nunc relato de Aretino, qui ante Titum Praefectus fuit. Cum itaque Bassus ex Praefecto Classis Ravennatis ad Praefecturam Praetorii evehi ambiret, tunc equestris ordinis fuisse oportet. Ad id etiam ostendendum praelucet ipsemet Tacitus hist. 3. cap. I a. quo loci Cornelium Fuscum Classi Ravennatensi Praefectum destinatum refert. Is vero Fuscus teste eodem historico lib. a. cap. 86. claris natalibus prima juventa, quietis cupidine, senatorium ordinem exuerat. Ergo inter Equites mansit, & Eques ad Praesecturam Classis evectus est. Rem vero mihi nullam facessit exemplum Aniceti
