Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

so DE INsCRIPTIONE equestrem ordinem adlecti erant , opponebanturque Senatoribus, equo publico meruisse: illos vero qui in exercitu Peditibus respondebant, equo privato. Salmasius loco indi-

Cato , tantum ab hac sententia abest , ut existimet, nullum Equitem fuisse, nisi cui equus esset publicus assignatus : ex Co vero numero lectos,qui legionibus adscriberentur, legionarios milites. Nullus ideo erat, qui non equo publico mereret , etiam ex equitibus legionariis. Quid in hoc opinionum diis dio sit statuendum , non vacat ad examen vocare. Sane passim in veteribus inscriptionibus equi publici mentio, idque inter ceteros honores accensebatur . Quod argumento esse videtur privato equo alios meruisse. Pueris etiam id honoris aliquando tributum r ut de Marco Antonino adhuc sexenni narrat Capitolinus in vita cap.q. quem locum ita emendarunt Casau bonus,& Salmasius.

Censores itaque Equites legebant, qui militiae nomendarent. Hinc Volusium Censoria potestate legendis Equitum

decuriis functum ait Tacitus , loco semel iterumque laudato. Decuria Equitum tertia pars turmae erat, quarum decem cohortem seu alam in unaquaque legione conflabant. Lapis Reatinus Ioa 8. a. exsculptus est L. Petronio equo publico ex quinta decuri Norimbergensis q7.4. Veteranum praefellex decuria aia Tami ; alter 368. Io. ex decuria ala primae.

Et decuriati Equites apud Livium lib. 22. quod in decurias essent distributi. Hinc decuriones, qui decuriam regebant Tacito An. I 3.cap. o.& hist. a. cap. 29. dc aliis passim. Quod itaque ipse Tacitus Volusium decurias Equitum legisse dicat, idem est ac delectum Equitum habuisse, ut in decurias legionum adscriberentur. Ita epigramma apud Panvinium de Civitate Rom. pag. 63. nuncupatur cuipiam, cujus nomen detritum, PRAEF. IVVEN. EQUO. PUBLICO. ADLECTO

IN. U. DECUR. Obiter noto titulum Praefecti juventutis, nam Princeps juventutis ubique vocatur, qui equestris Ordinis primus. Novus hic titulus fugit diligentissimum Spa-nhemium, qui plura de hoc Principe juventutis resert in

72쪽

M. A in v I LII. C A P. III. II dissert. 6. de usu Num. pag. 66 . Non moror Lipsium, qui in hunc Taciti locum dubitat, an potius Volusius decurias Pudicum legerit, quod censorium olim munus erat ..Quamvis enim judices ex ordine equestri sumerentur, in quo etiam Variatum, nusquam tamen Equitum nomine sunt appellati. Id ex Plinio lib. 33.cap. 3. mihi aperte constat. Divo Augu-so , inquit, decurias ordinante, major pars Iudicum inferreo anulo fuit: iique non Equites, sed Judices vocabantur.Tacitus qui rem proximam ad Augusti tempora narrat, & Plinio fuit aequalis, Volusium dixisset perfunitum potestate legendi Iudicum decurias, non Equitum. Ita intelligo, invitis licet Interpretibus, locum Suetonii in Tiberio cap. I.ubi ait, eum regressum insulam Capream adeo Reipublicae curam abjecisse, ut postea non decurias Equitum unquam supplerit, sequitur enim, non Tribunos militum, Praefectosque: quo patet utrobique de re militari, non forensi , sermonem esse. Nec censorium hoc munus erat: testante Tullio in Cluventiana, Judices a Praetore Urbano selectos fuisse, in qua quidem selectione tantum abest , ut Censores quidquam juris haberent, ut nunquam sibi Praetores Censoriam ignominiam impedimento esse duxerunt, quin ipsos Iudices seligere possent . Idem Cicero in a.de legibus singulatim recitat munera Censorum,quae inter hoc legendi Iudices nusquam reperies . De his largius loqui oportuit, quod Taciti locus de Volusio assertus & explicatus lectioni nostrae de AQUILII

munere lucem mutuam & fulcimentum praebeat.

Alterum Censoris munus,quo Aquilium funditam fuisse putamus, auctoritate & dignitate praecipuum, Transuectio,& Probatio Equitum erat.Jdibus Quintilis ab AEde Honoris Equites equis insidentes,praetextati & olea coronati, in Cainpitolium transibant; quam pompam describit Dionysius lib. 6. Id institutum QTabii, teste Livio lib.9. Valerio Max. lib. I I. cap. I I. Adsidebant in foro Censores,& Equites per

Nomenclatorem citatos, equo adducto de stipendiis confectis interrogabant, addebantque examen morum , di vitae.

73쪽

sr DE INsCRIPTIONE Si quem non probatum invenissent, equo dempto, censoria nota mactabant. Insignis locus est eiusdem Valerii lib. . cap. I. num. Io. ubi Scipio Africanus Censor enturias Equitum . recognoscens, cum nemo, qui accusaret C.Licinium , inveniretur, & ipse sciret, illum verbis conceptis peierasse,ne Judicis & accusatoris partes ageret, traduc, inquiti equum, Iucrifac censoriam notam . Vides quamJitae, morumqui innocentiam Censores quaesierint. Equum porro traducebat Eques & transibat, cum nullius flagitii compertus, & intactis moribus esset, & inde probatus dicebatur . Ovidius veniam exilii ab Augusto deprecaturus, nullo se notatum probro ab eo in transvectione gloriatur, lib. D. de Trist. el. I.

At memini vitamque meam, moresque probabas, Illo quem dederas praetereuntis equo. Et mOX Carminaque edideram, cum te delicta notantem Praeterii toties irrequietus Eque1. Sane Augustus Equitum turmas frequenter recognovit,pos lo gam intercapedinem reducto moretra ectionis, inquit Suetonius cap. 38. At Caligula, qui criminibus ipse & scelerum infamia vitam maculaverat, id in Equitibus Romanis non

sustinuit, nam eos severe curioseque , nec sine moderationere cognovit palam adempto equo quibus aut probri aliquid, aut

ignominiae inesset, apud eumdem Tranquillum cap. 16. Narrat hic ipse diligentissimus Auctor Caesarem nudatos opere censerio restituisse, in vita cap. I. Quod de equo adempto ob Equitum crimina commode potest intelligi. Nam & Cicero

lib. I. ad Atti c. ep. I 3. nudos equites probri plenos vocat. Et quisquis re aliqua caret, nudus , & nudatus dicitur: Sicut

idem Tullius ad Quirites post reditsi se nudum is prurinquis

queritur, & Rempublicam interitu Consulum nudatam, lib. Io. famil. ep. I7. quae est Planci . Nisi notatos reponere velimus , quod proprium est in re censoria vocabulum , complectiturque tam Equites quam ceteros Cives in quos nota

censoria fuisset inusta. Eum vero etiam Equitem, qui haberet

74쪽

M. A ccu I LII. CAP. 1Ii. ret equum gracilentum , aut parum nitidum , impolitiae faincuriae notasse Censores, memorat Agellius lib. II. noet. Attic. cap. I a.

Porro tranvectionis ,& recognitionis Equitum illustre monumentum nobis exhibet nummus Claudii apud Oi2lium loco jam indicato. Cernitur Imperator pro tribunali Sellae Curuli insidens, & ante eum Eques equum adducens cum subscripta epigraphe CENSOR. ad designandum morem illum, quo Equites in publica recensione ad Censorum Sellas venire solebant, equumque vel traducere, si innoxii, vel notam subire, si culpae rei inventi fuissent. Hanc vero Equitum recognitionem, & recensionem privatis etiam demandatam supra ostendimus. Quare eam egisse & nostrum AQUILIUM , qui a censibus Equitum Romanorum suit,ipsis scilicet censendis praefectus, non omnino a verisimili alienum

puto.

75쪽

Nummi ad Urbem Ravennatem pertinentes explicantur .Ejus Portus antiquis celebris. Suetonius defensus adverius Cluverium. Classes toto imperio dispers sub Augusto ad Raυennam, Mi uum collocata .-Liburna, vel Trieres in Clase Ravennate. Vegetius assertus. Num milites Legionarii Classibus impositi. Livius defensus . Iterum Vegetius a Lipseo reprehensus vindicatur .Ravennae rei Navalis sudium, Neptuni Templum , Neptunalia festa , Θ Pharus in ejus Portu. Cur Classis Eaυ.Praetoria dicta . Praefecto Classis. Nummi Sexti Pompeii nova explicatione ut Irati. Cleopatra Praefecta Classis appellata . Pra-fecti Classis ex ordine equesri, cui AQPIMUS denuo ac

ONGO itinere, quo Accensos in sero, in acie, in Palatio, equites in Urbe,& in Castris prosequuti sumus, fatigati, Portum Ravennatem tenemus, quo mare superum in sinii nobilissimae Urbis influit, & classis Praetoria Romanorum , tutissima statione collocatur . Huic Praefectum cum summa potestate nostrum AQUILIUM convenimus , qui nos ideo, ut ejus dignitatem , Portum ipsum , classemque studiosa antiquitatis investigatione contemplemur, aliquandiu moratos cupit. Urbis sane ipsius vetustatem, splendorem, & decora praetermittam , cum ea prolixe Scriptoribus celebrata, aliorum curam & solicitudinem liberent. Philippus Cluverius in Italia antiqua lib. I. pag. 3o I. & Hieronymus Rubeus hist. Ravenn. lib. I. quidquid in hoc argumentum dici possit, pene exhauserunt. Attamen nummos aliquot, quos recenso in

76쪽

M. A Q v I LII. C A P. IV. Sin lucem prolatos ipsi videre non poterant, colligere, & levi explicatione illustrare non pigebit. Eos delineatos exhibet docti stimus Cangius de famil. ByZantinis in Mauritio , Heraclio, & Constantino. Insignior inter ceteros scalptum p fert caput mulieris turritum, vel ut ipse ait cum corona murali

addita epigraphe : FELIX. RAVENNA. In parte postica

Aquilam habet alis expansis cum Stelia. Ejus typum eri incisum exhibeo in tab. num. s. ut praeclarum hoc nobilissimae Urbis monumentum nostris quoque scriptis prς fulgeat. Alii produnt in latere averso Urbis monogramma : ceteri in parte inferiori hos characteres RAU. Percustos merito suspicatur Cangius ab Exarchis dum Ravennae Graecorum Imperatorum nomine res Italas moderabantur. Ex quo dignoscimus in ea Urbe tunc monetariam fuisse institutam officinam; id enim ejus nomen ubique insertum indicat. Captit mulieris turritum , Genium Urbis designat apud omnes rCi monetariae peritos . Felieis epitheton clarae Urbes sibi usurparunt. Felix Roma, Kartago, Berytus, & aliae passim occurrunt. Id in adulationem aliquando excogitatum : climen im Civitates se ab Imperatore beneficio aliquo affectas testari vellent, percusso aere publico, Felices se ab eo redditas fatebantur. Is mos restauratarum potissimum fuit; ut cumia Carthaginienses vocat Tertullianus de Pallio, vetusate nobiles, novitate Felices, & nuper subjectarum Provinciarum,ut Felix Dacia, hoc est secundum antiquam Traiani inscriptionem apud Grui. 249. q. Cujus virtute Dacia imperio addita

FELIX es; Felices etiam Urbes dictae magnitudine, & opiabus floretes.Quae ex Span hemio de numism.dissert. 8. p. 7S 7. sunt deprompta. Ravenna itaque se, uti opinor, FELICEM praedicavit, quod ceteris Italiae Urbibus direptis , & barbarorum jugo oppressis tunc enim Longobardi totam pene eam provinciam subegerant sola Imperatorum praesidio servata fuisset. quila imperium Romanum , sub quo ea felicitate fruebatur, essingit,& quidem adiecta Stella, quae Phosphorus, seu Lucifer, Orientis indicium, esse videtur, ipsum

77쪽

s 6 DE INsCRIPTIONE Orientale Imperium figurat, quod solum tunc Imperatores obtinebant. Ita numisma Leonis Imp. in quo Stella scalptia est, interpretatur Jacobus Chimetius in Anastasi Chil derici

cap. I 7. P. Harduinus in nummis antiq. populor. & urb. pag. 6I7. monetam Ravennatem ejusdem stemmatis describit,nisi quod Aquilae adstant duae Stellae , non unica. Si eumderi

Chimetium sequamur, ea percussa est sub aliquo Imperatore, cui utrumque imperium suberat, de geminae Stellae Phosphorum, & Hesperum, Orientem scilicet, & Occidentem

designant. Ut vero rem nostram ingrediamur, situm Urbis Pomtumque Ravennatem prae ceteris graphich describit Procopius rer.Gothic. lib. I. cap. I. cujus verba profero ex postrema versione Mali reti. Es Ravenna plano in Campo posita ad extremumstnum 'omum: a quo stadiis duobus disat. Neque enim maritima es, nec videtur adiri Classibus facile poste , imo nec pedesribus copiis. βuippe naves ad littus illud appelli nequeunt,probibitae brevibus,quae in mare ad xxx.Dltem procurrunt sadia, ac circuitu suo longissime eos ipsos ἀlittor ubmovent qui illud habent in conspectu proxime navigantes . Pediarem vero excludunt aquae, quibus Padus amnis, quem ct Eridanum vocant e montibus Gallicis eo decurrens,

aliique suυii naυigabiles, ct lacus, Urbem illam undique

ambiunt. Inde narrat aestus marini reciprocationem , qua

naves ad Urbem vehebantur, & revehebantur. At Lectori prolixam forte descriptionem pertaeso, amoeniorem elegantissimi Poetae Claudiani de 6.Consul. Honorii subjicio. Dixit, ct antiqua muros egressa PCavenna Signa moυet: jamque ora Padi, portusque relinquit Flumineos, certis ubi legibus advena NereusAE uat, ct pronas puppis nunc amne fecundo, Nunc redeunte vehit, nudataque littora suctu Demerit, Oceani Lunaribus aemula damnis .

Lusit facete, Urbem portumque ipsum describens,Sidonius lib. r.epist. 8. ad Candidianum . Horum tamen scriptorum

78쪽

M. A QIa I LII. CAL IV. 37 aevo plurimum ab antiqua amplitudine defecisse Ravennatem portum haud dubito . Nam illuvie fluminum, & maris

arenam protundentis impetu, sensim ea loca opplebantur. Quo circa Jornandes de rebus Gel. cap. 29. aetate sua, quae Procopio par fuit, testatur, Ravennam, quo aliquando Pomtus fuerat, spatiosissimos Hortos ostendisse . Utinam hodie adhuc Hortos, non potius stagna & paludes infecundas ostenderet. Manet tamen nominis umbra, dum locus, ubi Portum novum servandae Classi struxerat Augustus , eadem Classis appellatione adhuc vocatur, nobilissimo Monasterio insignis. Quo eodem classis nomine Procopio lib. a.de Beli. Goth.& Paul. Diacono lib. 6.cap.q. indigitatur. Ergo situs opportunitatem , & commodam navibus stationem nactus, Populus P omanus, ait Vegetius lib. I.dere milit.cap. r. alias libis .cap.3I. Classe emper habuit praeparatam , nam apud UTI fenum , ct Ravennam singulae logiones cum Classibus sabant, ne longius a tutela Z rbis abscederent , cum ratio posulasset, Me mora sine cim

cultu ad omnes mundi partes navigio pervenirent. Tacitus lib. . Annal. cap. . recensens , quas Tiberius copias in armis retineret, Italiam praesedisse narrat utroque mari duas

Classes, Misenum apud O RAVENNAM . At Cluverius

pag. 3o . carpit Suetonium, quasi dixisset, hoc fuisse inventum Augusti, cum ante ipsum, teste Cicerone in orat. pro lege Manil. Pompejus Italiae duo maria maximis Classibus,frmisque praesidiis adornasset: & Vegetius jam recitatus non equidem Augustum, sed populum Romanum id secisse tradat, Tacitusque nullam ipsius Augusti faciat mentionem . Poterat laudare & Appianum, qui lib. s. de Beli. Civili pag.7i7. editionis Graecolat. Henrici Stephani IS92. refert Augustum ante Actiacum praelium Naues Ravenna longas quamplures adduci curasse ut eas adversus Sex. Pom- pejum Magni filium sisteret,& pag. 7r8. Corouficium ἀ Rauenns Tarentum easdem traducere jussisse. Verum Cluverius vel Tranquilli sensum non est assequutus, vel consulto II ei di-

79쪽

s8 DEIN s C ΡΤ Io NE ei dicam impingit, ut conficti erroris triumphum canat. Ejus haec sunt verba in Augusto C. 49. Ex militaribus copiis legiones ct auxilia provinciatim disribuit Augustus classem Miseni ct alteram RAVENNAE ad tutela veri , ct inferi maris collocavit. Ante Augustum & Actiacum Praelium vagε erant Romanorum classes, eo occurrere jussae, quo bellorum vices exposcerent: & toto Imperio distribuit, ut nationes nondum pace firmatas compescerent. Ita Polybius lib. a. circa Dyrrachium habitam classem memorat: alias in Sicilia, & Sardinia locat Livius lib. 23. easque Provinciarum praesides vocat. Et omnes Provincias , non tau tum Siciliam, classes alere consuevisse, tradit Cicero in Verrina qunta. At Augustus post Actiacam victoria, toto orbe pacato, Classes sic antea dispersas & vagas in duas maximas veluti coegit , & apud Ravennam & Misenum ad imperii securitatem & praesidium disposuit, ut interse connexa, uti ait Tacitus , utrumque mare clauderent, & inde ob stationis opportunitatem Me mora ad omnes mundi partes pervenirent; Nam Classis Misenatium , prosequitur Vegetius de hac Augusti distributione dubio procul loquens, Galliam , Hspanias, Mauritaniam , Africam , AEgyptum, Samdiniam , atque Siciliam habebat in proximo . classis autem Ravennatium Enrum , Macedoniam Achaiam, Propontidem , Pontum , Orientem, Cretam , ct Cyprum petere directa navigatione consueverat. Ex quibus verbis etiam liquet, nullas ad eas Provincias, ut antea Classes relictas fuisse. Itaque Augustus primus qui de Classes, ex toto Romano Orbe collectas, Miseni & Ravennae consistere jussit , fixasque &stabiles ordinavit idque voluit Suetonius, nec aliter intelligendus est Tacitus, quem planum est, Augusti ordinationem respex sse; sub Tiberio enim nil immutatum, ut docent ejus vel ba sequentia . Porro Vegetius non nominat Augustum , sed populum Romanum , quia etiam eo cuncta ad se munia trahente, adhuc tamen majestas & nomen populi Romani praetendebatur. Et Cicero in oratione pro le- Se

80쪽

M.'A Di i L i i. C A P. Iv. syge Manil. Pompejum duo maria maximis Classibus adornasse ait, nulla stationum, quibus essent infixae,mentione habita . Imo eas ex variis Imperii locis collectas, opportune ita ordinaverat Pompeius contra piratas maria omnia direptionibus infestantes, ipsique Italiae imminentes. Undenum. 3 S. ait Orator: tria frumentaria subsidia rei publicae, videlicet Siciliam , Africam , atque Sardiniam, Frmissimis praesidi=s,classibusque munivit, & paullo post num. sequenti: II sis item in oram Ill7rici maris , in Achaiam, omnemque Graeciam navibus , Italiae duo maria maximis elassibus o missimisque praesidiis adornavit. Ita Pompejus tumultuario& subito ad piraticum bellum apparatu, non certis & mansuris sedibus, Classes circa Italiam statuerat. Porro ea ratione, qua maritimas Classes opportune locavit Augustus , ex militaribus etiam copiis legiones, O auxilia provinciatim distribuit. Cum enim prius quo bellorum pericula vocarent, eo exercitus traducerentur, composita pace, legiones suis quaeque provinciis designate sunt, ad limites tuendos, & reipublicae robur & tutelam . Quod sanh consilium inter principatus arcana retulit Tacitus Annal. I.cap. 9. Dum mari Oceano , aut amnibus longinquis δε-ptum Imperium e legiones, provinciae , Classes, cuncta interie connexa essent. Imperatores post Augustum, optimum ejus consilium sequuti, Classem Ravennae habuere. Meminit Tacitus bello Vitelliano histor. lib. a. cap. Io .lib. I .cap. 6. & 4O.Spartianus sub Didio Juliano cap. . & Notitia Imperii, quam sub Honorio conscriptam eruditi censent. Conventum Navium ad Urbem Ravennatem fieri, nautasque traduci jussit Theodericus ex Cassiodori epist. I 6. & tribus sequentibus lib. s. Nec lapidum testimoniis destituimur, quorum unicum ex Grutero pag. 339. 3. adscribam instar exempli: ceteros in ejus indice uno conspectu reperies .

SEARCH

MENU NAVIGATION