장음표시 사용
141쪽
iaci DE INsCRIΡTIO Eobscuro loco incidi, haud vetitum , prout neque operibus
privatis vulgarisque notae & aestimationis . Ideo non tantum lateres opificis signaculo insculptos reperimus, sed tegulas quoque,aquiductuu tubos, figlina, Iucernas, aliaq; id genus, quorum quaedam Gruterus a pag. I 82. non pauca Fabretius cap. 7. pag. I a. plura S melius in antiquitat. NeOmag. pag. I 6 S. suppeditant. Locum hic poscit tubus plumbeus Antii, me praesente, in extremitate veteris portus defossus , qui hos characteres non leviter injuria aevi
consumptos praeferebat L. T. FLAVIUS FORTUNATVS FECIT. Notabis duobus prinominibus Lucii & Titi
inscriptum hunc Fortunatum, quod non insolens Romanis fuit, uti notavit Spanhemius differtat 6. pag. III. Integrum nomen occurrit apud Gruterum pag. 796. 3. in epitaphio Pliae Triphose coniugi posito . Exinde alia , quoque sunt inibi effossa fistularum fragmenta. Unum haec habet: STATIO. VRBANA. AVG. N. Statio ossicinam
qua tubi conflabantur , designat. Apud Gruterum II. F. Stationis marmorum mentio est . Ea tamen in Urbe erat,
unde tubi Antium delati, ideo Urbana vocatur. Augusui nouer forte Vespasianus , qui in altero obsignatur. Alterius haec est inscriptio : M. A. CAIUS. PERITUS. FEC. Primae literae indicant M. urelium, ex alio simili. Cajus nomen Servi, post libertatem in cognomen transiit. Haud vulgare porro est , hujusmodi artifices Periti nomine insigniri. Etiam in alio visitur: S X. Egnatius Peritus Fec. Postremum PROSIAE. CRISPINAE, cujus erat ossicina, nomen prodit. Cum prope vetus Antii portum omnes hi
tubi fuerint reperti, eo aquam derivata non dubito . Memorat Capitolinus Antoninum Pium Antiatum aquaeductus restituisse,in vita cap. 8. Haec quoque Iaus est SS. D.N.
INNOCENTII XII. qui nobilissima magnificentiae argumenta inter ipsas Antii ruinas molitur . Dum enim haec scribimus, acto sub terram ingentis altitudinis ob soli inaequalitatem cuniculo , plurimam aquae copiam ex lo sin-
142쪽
M. A Di I LII. CAP. VIII. IIIginquo sonte ad portum Antiatem a se nuper extructum, in
nautarum confluentium commodum , magnis impendiis
perduxit . Utrique operi Eminentiis. Card. Pamphilius ab optimo Principe praefectus, consilio, solicitudine, & inindustria munus prolixe complevit ἔ jam morum innocentia, multiplici literarum I doctrinae cultu, maximisque virtutibus dignitatem ipsam supergressus. Dum tubos aquaeductuum tractamus , duo non sunt praetermittendi, paucos ab hinc dies Puteolis prope mare reperti, quorum primus ita inscriptus est i CLAV- AUG. L. ACTES: secundus vero literis inve
additae erant anonymi, antiquitatum , ut videtur , studio li, breves notae. Vir eruditus suspicatur eos tubos per montis declive,quo plura veterum monumenta spectantur, impetu decidentium aquarum ad mare delatos. Pertinere
autem ad aliquem aquae ductum operis publici no ambi git,& obseruatione dignum subdit, quod operibus publicis
nomen Actes Libertae fuerit impotitum . Nil tamen mirum hanc Libertam, Neronis gratia florentem , ut testantur Tacitus, Suetonius, & Dio, ausam fuisse publicum aquar- ductum olim a Claudio extructum , ut inscriptio alterius tubi indicat, a se restauratum, titulo nominis inscribere. Coniecturis manus addo. Attamen opus, illud publicum fuisse nil nos cogit fateri. Cum Puteolis, Sc in proximo Bajano litore nobilissima aedificia , & villae amoenissimae Ro- manis essent, quisque privato sumptu & opere aquarum copiam ad usum & delicias derivabat. Nec cuiquam vetitum operi a se extructo, non tam priuato sed & publico, titulum insculpere, ut vidimus . Potiori jure id usurpatum
in his tubis , vilioris notae operibus & in occulto latenti bus. Potuit vero nomen Claudii, alteri fistulae obsignatum, denotare, eo imperante aquaeductum conditum fuisse , ut
moria erat notas Consulum, & Principum ejusmodi operi-
143쪽
D1 DE INsCRIPTIONEbus, quod superius observatum, conscribere . Hi ne inde coniectando ludimus. At serio auguror, virum illum egregie falli, cum certo se deprehendisse autumat, ex quo Acte Claudiae nomen praeferat, eam Claudii Imperatoris , non Neronis libertam luisse. In id enim non cogimur ex Claudia nomine, clim hoc & Nero, in eam familiam a Claudio per adoptionem insertus, gesserit, ut passim nummi & veterum saxa testantur . Neronem vero libertate donasse Aetem plane suadet profusus in eam amor, quam & paullo abfuit quin justo matrimonio sibi conjungeret, auctore Suetonio in vita cap. 18. utque improbas nuptias Regiae originis titulo honestaret non tantum amoris violentia abductus , quae Xiphilino Dionis epitomatori caussa traditur eam in familia Attali, quippe ex Asia emptam, retulit. At rem extra controuersiam sistunt duae Inscriptiones apud Fabretium cap. 3.num. 29.& 38. Prima hos characteres praefert. DIIS. MANIBUS
LIBERTO A CUBICULO Alia in haec verba scribitur. I HELYCOEVOCHIACTES. AUG. L. LAI , IA u ALUMNO. A MANV VIXIT. ANN. XX
Belius, & Thebcus erant Liberti Actes Augusti Libertae. Alios Libertos Actes ceteri lapides, ibidem Fabretio relati memorant. Libertos non potuit habuisse Acte, nisi curru, opibus & potentia floreret. Florebat autem sub Nerone, non sub alio Imperatore. Porro August nomen nonnisi Imp
144쪽
M. A Q v I LII. C A P. IX. 12 3ratori viventi tributum fuit, ut versantes vel leviter priscam eruditionem norunt. Cum ergo Actes Liberta Augu- si vocetur, non is alius quam Nero tunc vivens, a quo irta perditi amoris argumentum , divitiis & turba servitiorum auctam par est credere . Hinc horti & villae apud Puteolos, in quibus aquaeductuum tubi ejus nomine obsignati jacebant , vel a Nerone donatae, vel ab ipsa emptae & comparatae sunt . Actes nomine dicatum fuit templum Pisis, ubi adhuc hoc lapidis fragmentum visitur r RERI. SA C. AUG. LIB. ACTE: Cereri Derum . Uusi liberta Acte. Card. Norisius in Cenot. Pis. diss3. cap. I. dubitat, num Neronis liberta hic designetur, quod eo nomine diverso rum Caesarum libertae nuncupatae fuerint. De noctia haud ambigendum puto .
145쪽
Quid Vexillarii in militia Romana Θ Salmasius a emus Liasium acerbior emollitus, ct inconsantia notatus . Turnebi sententia de Vexillationibus perfricta . Num hae peritum, vel equitum Θ ex milite legionario , vel externo Deductae de loco ad locum et cuinam generi Vexillationum
Τ ab Urbe ad Castra nos revocat AQUILI US,& inter pacis opera versatos, denuo ad belli militisque munera tractanda deducit. Has compendio literas incisas prodit noster lapis: PRAE P. VEXILLAT. Quem alius apud Gruterum pag. o 7. I. expressis pene omnibus elementis ita , explicat: PRAEPOSITUS VEXILLATIO N. Alie quoque inscriptiones , quas in hujus capitis decursu afferam, Vexillationum meminere . Ergo his Praepositus noster A PILIUS. Quid vero Uexillationes, quodve genus militiae fuerit non satis veteribus traditum, nec recentioribus explicatum. In id contendam, ubi aliqua de Vexillariis tradidero. Nam res utraque mutuam sibi invicem deposcit opem atque lucem . Vexillariorum plurima apud Τacitum est mentio.Lib. 2. hist.cap. Ioo. Vexillarii Legionum Equites sequuntur ad occupandam Cremonam , statimque prima Italica cum Vexillariis trium Britannicarum Legionum incedit. Hos esse putat Lipsius ad hunc locum eosdem milites , qui Annal. I. cap. 17. queruntur, ne dimissis quidem em esse miliariae,sed apud Vexillum retentos, alio vocabμlo eosdem labo
146쪽
M. A a I LII. C A P. IX, I 2 res perferre; traditque duplicis generis fuisse, prius e veteranis, qui stipendiis peractis, idest vigesimo militiae anno absoluto, sub vexillis habebantur, donec prqmium & emerita acciperent ; alterum ex electione in necessitate aliqua, cum certa manu ex legionibus decerpta sub vexillo in provinciis mittebantur. Has nugas esse audacter inclamat Salmasius ad Vopiscum in vita Probi c. 6. & vexillarios legionum pro certo habet eos fuisse, quos triarios vocabant veteres, eosque fere ex veteranis, qui sub vexillo retinebantur, aliorum omnium munerum immunes praeterquam prO- pulsandi hostis: nullam vero fuisse Iegionem , quae notia haberet hoc veteranorum vexillum. Livius enim lib. 8. primum,ait, vexillum triarios ducebat, veteranum militem pectata virtutis, qui idem paullo post vexilla vocat istos triarios. Eadem retexit Salmasius in Firmo c. . At deinceps nil sibi constans, in opere postumo de re militari Rom. cap. t 9. longe diversam sententiam sequutus est . Eos enim apud Tacitum vexillarios legionum esse ait, qui in antiquiore militia velites, postea sub Caesare antesignani appellati sunt. Ergo vexillarii ab ipso Salmasio de gradu dejecti, & ex veteranis, quo robur militiae constabat, in levis armaturae militiam detrusi. Et sane haec mihi opinio verior videtur. Nam ipse Tacitus υexillarios leviorem & debiliorem legionis partem aperte esse indicat hist.2.cap. 65. Praecipua, inquit, quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant, quippe Bedriacensi acie, vexillariis tantum pulsis, vires legionis non affuisse. Uelites vero eo vocabulo appellati,quia cum olim sine vexillis & ordinibus vagantes passim ac discurrentes , postea sub signa reducti operam eamdem velitarem & procursatoriam praestiterunt. Quae ulterius confirmo ex eodem Cornelio 1 n. a. cap. 78. ubi de Pisone loquens ait, concurrentes defertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Briam euntium intercipit. Ergo tirones,
qui inter velites computabantur', sub propriis vexillis
147쪽
H6 DE INsCRI ΡΤ IONE erant. Inde quis dubitet vexillarios dictos Cum hic videas tirones , se ii vexillarios in provincias deductos , Salmasio non permittas in Lipsium debacchari , quod vexillarios
certam manum in legionibus in provincias missam dixerit. Caesarem adhuc appello in Lipsit caussam, cujus sunt verbati b. 6. de bell. Gall. Erant inquit, in coris ex legionibus aegri relicti , ex quibus qui hoc natio dierum convaluerant , circiter trecenti sub vexillo unὼ mittuntur. En milites sub vexillo missos, atque inde vexillarios. Porro locus Livii superius a Salmasio laudatus , ad ostendendum veteranos vocatos vexillarios, quod sub vexillo essent, nil probat. Nam ibi historicus aliis etiam infimae sortis militibus vexilla tradit; statim enim sequitur,secundum rorarios, minus roboris aetatefactisque, tertium accensos minimae Muciae manum. Hi omnes sub suis vexillis r ergo non tantum triarii seu veterani. Ceterum hi vexillarii legionum. Sunt enim eodem nomine apud Tacitum etiam milites auxiliarii . Antonio, inquit hist. 3. cap. 6. vexillarios e cohortiabus, ct partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius ι arus. Auxilia in cohortes divisa erant,cohortes in vexilla.
At vero qui Vexillarii, & Vexilla Tacito, Vexillationes aliis,& praesertim sequiori arvo, dictae sunt. Suetonius in
Galba cap. 2 o. narrat omnes milites opem serre eidem Imperatori recusasse , excepta Germanicorum vexillatione.
Turnebus adversa r. lib s. cap. a. in sin. hanc vexillationem cohortem militum putat, qui consectis & emeritis stipendiis sub vexillis etiamnum habebantur, usque dum commoda de agros acciperent. In hoc falli videtur: quia tantum legionarii milites in commoda, & agrorum distributionem admittebantur, nisi de aliis praemiis intelligat. At Germani inter Auxilia Romanorum fuere, & in Vexilla disti ibuebantur; nec opus est, tunc solum, ut commoda expectarent, eos sub vexillis locare . Haec ipsa Germanica
Vexilla, quae Tranquillus Vexillationes vocat, in eadem sedia
148쪽
M. A Q v I LII. C A P. IX. I 27 seditione Galbiana, diu nutasse ait Tacitus hist. I. cap. 3 I. inualidis adhuc corporibus, ct placatis animis,quod eos ἀNerone Alexandriam praemisses, atque inde rursus longa navigatione aegros, impen ore cura Galba refoυebat. Idcirco tandem opem tulerunt: n 6 vero sub vexillis detenti praemia praestolabantur. Eodem lib. cap. 7o. Germanorum vexilla praemittit Caecina, quae alia a superioribus erant, nam ab ipsa Germania in Italiam traducta. Porro eam Germanicorum vexillationem pedestris militiae fuisse, ex ipsa Tranquilli & Cornelii narratione coniicio . Sed posteriori aevo Vexillationes constanter de equitibus sunt acceptae. Vegetius lib. a. cap. I. Equitum alae dicuntur ab eo quod ob similitudinem alarum ab utraque parte protegant acies, qua nunc vexillationes vocantur ἀ velo,quia velis,boc es famulis utuntur. In Notitia Imperii plures vexillationes enumerantur. Palatinae quinque , Comitatentcs septem , aliaeque . omnes militia equestri constabant , non Iegionana sed externa . Hoc sensu vexillationum meminit
Marcellinus initio lib. as. N Diocletianus , & Maximianus in l. a. Cod. de his, qui non implet. stip. leg. 9. quando provoc. est necess& Constantius i. a. de heredit. decurion. Jam vexillationes prius promiscue equites peditesque , deinde
solos Equites significare habes, pro varia temporum consuetudine. Sane Uegetius loco proxime recitato, alas Equitum vexillationes vocari , novitium fere institutum apertEindicat. Eodem modo variatum in militum condition . Nam olim, sicuti de vexillariis diximus , etiam vexillationes tam ex legionariis militibus, quam externis seu auxiliis constabant , donec tempore Notitiae sola auxilia contine
bant . Quod spectat superius aevum , in lapide pag. 2 6. 8.VEXILLATIO. LEGION. XX. Imperatori Hadriano
monumentum nuncupat. At in s. pag. a F. C. Julius inter
alia militiae munera etiam PRAEF. UEXILL. DA COR. PARTHIC. dicitur. Hic vides externum militem, illic legionarium . In
149쪽
In hac tam varia vexillationum acceptione , quid demum de nostro AQVILIO statuamus Θ Eo sane aevo praeis positum vexillationibus crediderim, quo nomen illud promiscue pedestrem & equestrem militiam designabat. Quare utri earum ejus praefecturam assigas, nil morabor. Quod vero frequentius vexillationes auxiliaribus copiis constarent, his praepositum fuisse libenter annuerem. Profecto hoc munere functum putat Pertinacem Salmasius, de quo narrat Capitolinus cap. a. per Claudium Pompejanum vexillis regendis ascitum , additque eo munere approbatum,
inde in Senatum lectum fuisse. Uideas quo loco id ossicii habitum, & dignitatem AQUILII hinc conjicias . Subdit
Salmasius , vexillationibus praepositum in saxis Ducem au . xiliorum vocatum. Addo , & fortasse Praefectum Auxiliorum , ut in tribus inscriptionibus Uario Clementi dicatis
pag. 8a. PRAEF. AUXILIORUM. IN. MAURET. TINGIT. ET. HISPANIA. MISSORUM. Nam auxilia , & legiones ipsae ab una ad aliam prouinciam , prout bellorum necessitas exigeret, traducebantur. Et quidem si legio integra & solida esset, suo Legato regebatur: cum vero aliqua ejus pars decerpta alio mitteretur, quod sub propriis vexillis incederet, ideo vexillatio nuncupabatur. Itaque , ut opinor, in frequentiori fignificatione vexillationes dicta, cum vel auxilia,vel legionis pars de loco ad aliti lo- eum transferretur; tuncque ad eas deducendas peculiaris Praepositus, seu Praefectus destinabatur. In eam sententiam ut abeam , suadent frequentia lapidum testimonia , quibus Praepositum vexillationibus, id muneris in earum deductione explevisse memoratur. Romanus pag.qo7. I. inscriptus est ClLoni Imper. Aurelii Antonini Aug. PRAEPOSITO
VEXILLATIONIBUS PERINTHI. PERGENTIBUS.
pina tensis pag.q I. q. L. Neratio Proculo Misso ab Imp. Antonino Iug. Pio AD DEDUCENDAS VEXILLATIONES in Syriam ob bellum Parthicum , In alio Romano Attius Senecio emthfus d Divo Hadriano in expe
150쪽
ditione 'udaica AD VEXILLATIONES ut supplet Rei-nesius Class. VIII. nu.9. DEDUCENDAS. Subditque ad
cohortes vexillares , seu auxiliarias deducendas Attium fuisse missum , & Praepostum vexillationum idem e sse ae Auxiliariorum in equitibus , horum enim tantum vexilla . Demum Abelinus 6. pag. Io 96. scalptus est Cn. Martio Plaetorio PRAEPOS. NUMERORUM tendentium in Pontum ab Simi. Numeri vocabulo hic intelligendet sunt vexillationes ex legionariis militibus . Numeri enim sunt legiones; qua de re consulas Salmasium ad Vopiscum in vita Probi cap. I . Quamvis alii aliter sentiant. At numeros idem denotasse, ac vexillationes, Joannes Uoetius de iure milit. pluribus ostendit ex l. 8. C. de erogat. milli. anno n. Porro adhuc incertus agor, an A ILIUM deducendis vexillationibus delectum liceat conjectare,cum id in nostro Iapide expressum haud legam. Sive hoc velis plurimo exemplo instructus, seu stato imperio in exercitu eas rexisese dica , nulla religione ia utram partem teneri te scias.
