장음표시 사용
161쪽
r o DE INSCRIPTIONEouso Caesare, quando Armeniam cum signis M. Crasso ademptis recuperavit. In quam sententiam abripi se passus est etiam Christianus Lupus in notis ad cap. I 83. Synodici
supra laudati tom. a.Variar. epistol. pag. 3 . At ea nomenclatura recentior est quam ut Augusto adscribi possit. Suetonius cap. 8. Vespasianus,ait, Thraciam, Ciliciam, ct Commagenem ditionis Regiae usque ad id tempus in proυinciarum formam redegit. Verba eadem pene descripsit Aurelius Victor, quae iam retulimus, nisi quod de suo addidit, quam hodie Auguseuphratensem nominamus. Ergo post Tranquil- Ium enatum hoc nomen , & non longe a Victoris arvo, qui
sub Juliano Apostata scripsit. Quo eodem tempore similiphrasi usus Marcellinus,comagma nunc Euphratensis, indicavit, recentem fuisse hanc quoque Euphratensis appellationem. Quo recidit etiam Procopij loquendi forma . Sane nusquam apud veteres scriptores Strabonem, Plinium,
Tacitum, Ptolemaeum, qui Commagenes meminerunt, Euphratensem vocatam invenies.
I ursus quod in Palaestina Legionem X. Fretensem collocet Notitia, non ideo LaZius in caussa sua proficit. Nam cum eadem Notitia inter provincias sub dispositione Comitis orientis recenseat Euphratensem, dici nequit, legionem Fretensem ab hac eadem provincia nomen derivasse . Et praeterea Lazius perperam confundit Fretensem , quae in Palaestina stativa habuit, cum Ferratensiinu Ferrata Judaica , quia haec sexta apud Dionem loco non semel relato, & in marmore Capitolino,in quo singulae legiones pro-sant pag. II. a. illa decima erat. At cur vim nomini inseramus, cum ipsum se statinis prodat, originemque suam praeseserat ξ Fretensis legio, ait ipsemet Lipsius)Analect. de militia Rom.lib. 2. Diat. 3.quia Freto assta: vel a Freto aliquo unde extracta est, uti suspicantur Pancirolus in Notit.Orient.de Duce Palaestinae pag. a I7. & Turnebus adversarior. lib. I 8.cap. Io. Cum Lipsio,
optuor. nam plerumque leSionea a loco stationis appellatet,
162쪽
M. A in v I LII. C A P. X. I Iuti Macedonica, Moesiaca, ne alias reseram . Et quod proximum ad rem nostra exemplum est, Ripuarienses legiones passim in Notitia,& LIq. Cod. de re milit. quod in ripis fluminu essent locata ,vocantur. Quodnam vero illud Fretum, a quo legio decima nomen mutuavit Θ Fretanam legionem
in Apulia apud Plinium loco non indicato, videre sibi visus
est Pancirolus mox allegatus, eoque a vicino freto Siculo sorte appellatam dixit. Verum Plinius nusquam id habet, ut evolventi magnum indicem Harduini, in quo non restantum sed vocabula pene omnia & voces digessit, apparebit. Puto, doctissimum virum vel corrupto Codice usum, vel memoria lapsum, Regionem Frentanam in Apulia, cujus quidem meminit ipse Plinius lib. 3. cap. I I. In Legionem Fretanam commutasse . Mihi ad Gaditanum fretum eam
nominis originationem referre omnino arridet. Nam certum est , sub Augusto Legionem X. in Hispania constitutam,diu in ea provincia excubasse:& illinc tandem a Ducibus Vespasiani accitam , ut refert Tacitus hist.q. cap. 68. dum in Italiam iter pararet, in Germaniam divertisse, ubi Cerealis exercitum supplevit, eodem historico testante l. . cap. I9. Cum ergo in Hispania manserit, quid vetat opinari, stativa ad ipsum Fretum Gaditanum traxisse, atque indς Fretensis nomen fuisse adeptam ξ Certe cum tres legiones, tertia , sexta , & decima Hispaniam tenuerint, solam hanc decimam, Lucejo Albino Mauretaniae Praeposito hostilibus signis, Hispaniae auguso freto diremptae , imminente propinquare littori, ut fretum ipsum transmissurus jussit Cluvius Rufus, uti narrat Tacitus hist. a. cap. 38. Quod eam haud longe ab ipso Freto locatam arguit. Cur enim hanc potius , non alias pro inquare jussisset Rufus Ceterum non abnuerim, legionem decimam Hispanicam Geminam utcumque appellatam , id enim non uno lapidum scriptorumque testimonio docemur. At Fretensem nihi Iominus etiam dictam, asserere non dubito. Extant exempla vetu
163쪽
r a DE INsCRIPTIONE TENSIS; scilicet pagina 3Iq. I. pag.ψTI. I. pag. Io 68.2. quae quisque consulere poterit. Ea ergo legio decima, quae ex Hispania in Germaniam traducta fuit, ut vidimus, Fretensis appellabatur. At quae in Palaestina excubabat Fretensis decima, aut ex ipsa Hispanica olim divulsa, nomen simul in Judaeam transvexit, vel ipsa Germanica inclinante Imperio eo deducta, & veteri decimae addita fuit. Decumanos fortenses memorat Marcellinus sub finem lib. I 8. eosque ex legioneFretensi, quod nomen in Fortensem degeneravit, esse alii putant. Id negare non ausim, cum non vacet rej eere . At video in Notitia, & Fretensem legionem , & Fo tensem memoratam , quod argumento est, discrimen inter ipsas intercessisse. Ergo ne longe conquisitis elymi argumentis pretium quoque rei pereat, Fretensis vocabulum a Freto simpliciori derivatione formaveris. Nec a nomine purioris seculi auctoritas abest. Illud enim ipse Tullius ulurpavit lib. Io. Epist. 7. ad Atticum ubi ait, Adriatico mari Dolabella, Fre
tensi Curio. Quam Iectionem quibusdam suspectam firmat
Turnebus loco superius indicato, amplectitur Bosius, nec Lambinus damnat in notis ad hanc uterque epistolamia.
Quare ut decima legioni ab Augusti arvo , ex Hispanica ad fretum statione, id nominis quaesitum; ita sequiori Imperio nostrae undecima, quantum conjectura assequi possumus , similis appellatio ob eamdem caussam indita fuit.Nam non semel, prout hic illic, bellorum necessitate poscente, variis stationibus haec mansit,ita nomen quoque commutavit,
sicuti de aliis Iegionibus legimus. Stante Republica adversus Annibalem in Africa fuit, teste Livio lib. 3 o. inde dicta Aselcana: Postea Macedonica nomen adepta est, quod in hanc Provinciam eam Cesar deduxerit, ut ipse narrat lib. a. bell. Civit. Post Pharsalicam pugnam in Delmatiam proximam Macedoniae regionem transmissam verosimile est; nam sub Claudio Imperatore, cum Scribonianum nova molientem deseruit, inibi degisse jam vidimus , i appeta
164쪽
M. A I LII. C A P. X. I Iappellationemque Claudiae suscepisse . Inde in Italiam traducta fuit jussit Othonis adversus Vitellianos, teste Tacito hist.2.cap. I I .ubi cum e Delmatia, O Pannonia motas legiones ait, septimam Galbianam, undecimam, O tertiamdeciamam , haec undecima ad Delmatiam est referenda , quod distinguere neglexit historicus. Unde Lipsio error , qui nunc eam Delmaticam facit,postea Moesicam, perpera intellectis hoc ipso & aliis proxime asserendis Taciti locis, de Repub.Rom. lib. I. cap. I 8. Denuo autem suis hibernis reddita fuit, ex eodem Cornelio lib. a. c. 67. quam tamen pro fectionem non explesse puto , cum paullo post ceteris Vespasiani copiis adjunctam scribat lib. 3. cap. So. Tunc cum ex Delmatia in Italiam profecta est, aliquandiu Aqui-Iejae moratam fuisse non dubito; sicuti non de Moesicis tantum, sed de hac etiam quae adventantem exercitum conflabat, innuere videtur Tacit. lib. a. cap. 46. unde militibus
inibi tune fato functis lapides emortuales , quos adduXimus, positos fuisse suspicor. At tempore Dionis , scilicet sub Severo Alexandro, stativa in Moesia agebat,ideoque &Moesica eidem appellatur. Nolo hic miscere quaestionem , an legionum stativa Dioni recensita referenda sint ad tempora Augusti, vel ad ea, quibus ipse scripsit. Hoc mihi
verius est : nam praeter argumenta Casauboni exercitat.14. cap. Io. & Reinesii ep. 3 r. ad Rupertum pag. I 63.
cur Dio, si aevum Augusti respexisset, nostram undecimam Claudiam appellasset, quod nomen nondum enatum erat Ad Hispanica stativa , quod in rem nostram est, tandenis traductam , omnino evincit Notitia Imperii Occidentalis, penes quam Undecumani sub spectabili Comite Hispaniarum recensentur. Additque Panci rotus cap. 23. hos esse ex Iegione undecima Claudia in Moesia olim collocata. Quods in Hispania , cur non etiam ad fretum Gaditanum CXcubasse, indeque nomen Fretensis traxisse divinare nobis non
liceat PSane ea a Gallieni aevo maritimae alicui orae imposita
165쪽
i DE INsCRIPTIONE fuerat , adeoque jam a statione Moesiaca , quae regio tota
mediterranea est, recessierat. Nam Uaillantius tom. a. numismat. Imp. pag. I 68. profert nummum ejusdem Imperatoris , cui in aversa parte scalptus est Neptunus dextra Tridentem , sinistra Delpbinum gestans , cum hac epigraphe: LEG. XI. CL. VI. P. VI. F. scilicet Legio undecima Claudia sextum pia, sextum Felix. Has ultimas notas numerales ita ab Harduino expositas pag. 298. de Nummis populor. nolo ad eruditorum tribunal vocare. Clim decem & octo alias legiones iisdem signatas apud Uailla
tium videam , nescire me fateor , cur omnes in eumdem numerum conspiraverint. At hoc extra alcam nostram t.
Illustre illud symbolum usurparunt Laodicenses in num mo Alexandri Theopatoris, apud eumdem Uaillantium, sed alio opere, historiar scilicet Regum Syriae pag. 262. inscriptis hisce verbis ex Graeco : Laodicensium qui funt ad mare. Alia numismata Urbium maritimarum cum ijsdem insignibus, vel cum Delphino, passim videre est apud rei monetariae scriptores. Potuit ergo quod orae maris, seu freto accubaret legio undecima, Neptunum delphino, & tridenti insignem gerere . Certe inter numismata unius & viginti legionum, quae inibi exhibet Va illantius, sola haec eo symbolo utitur: quod indicio est, illud singulare & proprium undecim e fuisse, & nonnisi a maritima statione acceptum . Utique & mare ipsum, latiori vocabuli significatione , passim i Poetis, & non semel ab alijs scriptoribus,
fretum vocatum scimus. Quare quacumque statione ad maris litora nostram legionem locemus, ab eo Fretensem dictam suspicari sis erit. Ut vero obiter lucem aliquar ipsis numismatibus afferam , tunc ea a Gallieno percussa crediderim , cum demens Imperator, interfectis apud Byzantium rebellantibus militibus, quasi magnum aliquid gessisset, vesana pompa, & novo genere ludorum & voluptatum decennia celebravit . Que sollemnia Trebellius Pollio in ejus vita cap. 8. fusius enarrans vexilla centena sub-
166쪽
M. A in v I LII. CAP. X. IAS subdit, O prater ea quae collegiorum erant,dracones,&spna Templorum omniumque LEGIONUM ibant. Haec signa legionum certe non alia quam quae iisdem nummis, tunc sane cusis , expressa conspicimus; Capricornus videlicet primae Adiutrici attributus , ε Mars galeatus primae Augusta, Ioptunuscumdelphino & tridente nostrae undecima , ceteraque videnda apud eumdem celeberrimum Antiquarium .
Adhuc per immensa pelagi spatia nos legio undecima traducit, ut aliud cognominis indicium persequamur. Rei-nesius Class8. num. I7. hanc inscriptionem Vicentiae , seu rectius Vicetiae in Venetis , extantem, sibique a Cl. Bartholino traditam profert. M. BILLIENUS. M. FROM. ACTIACVS LEGIONE. XI. PRAELIO. NAVALI. FACTO '
DUCTUS. AB. ORDINE. DECVRION. ALLEC
Jacobus Marχarius lib. I.hist.Vicetinet p. 37.legit in secundo versii: Romac. Leg.XI.cto. omittitque ea vestigia Consulum. Sed alius potuit acutiori oculo uti. Reinesio sunt hi Co sules : Sosius Falco & Erucius Clarus, qui Consulatum ini runt A. V. 96. Christi I93; quo scilicet Pertinax & Didius Iulianus occisi sunt, & Septimius Severus ad Imperium evectus. Praelium navale, cujus in hoc lapide fiementio, illud esse subdit vir doctus, quo Byzantini obsessia Severianis, & fame coacti, se navibus, ut effugerent, crediderant , quibus confractis & submersis ad unum omnes interfecti sunt , eamque cladem mox sequuta est deditio Urbis . Si clausis oculis Reinesio manus darem , compendio rem meam agerem. Statim enim Le-
167쪽
rq 6 DE INSCRIPTIONEgio XI. ideo Fretensis esset, quod proelium hoc ad fretum
Byzantinum feliciter gesserit. At magis est, ut veritatis obsequio alucinationem Rei ne sit detegam . Septimius Severus inclinante anno eodem I93. rerum potitus, bellum adversus Pescenium Nigrum movit, & subinde ByZantinam Urbem, quae ab ejus partibus stabat, obsidione cingi jussit; quae tandem non nisi post triennium capta est, dum ipse in Mesopotamia degebat, ut narrat Dio l. 7 . p. 8 7. H qc quid egesta esse jam elapso Consulatu Falconis & Erucii, nemo est qui dubitet . Quamobrem Billienus, qui post praelium
navale redux in patriam, & honore quopiam a decurionibus suae coloniae honestatus, lapidem sculpsit illac in Consulibus , huic postremae ad Byzantium pugnae interfuis non potuit, immo neque initia obsidionis vidisse . Praeterea idem historicus pag. 8 6. diserte ait, ByZantinos ea clade vi tempestatis obtritos fuisse , nullo Diso praelio navali . Ad horum Consulum tempora, vel paullo ante, aliam pugnam navalem commissam non reperi. Erucium alterum, forte hujus patrem, signant Fasti Consulem cum Claudio Severo sub Antonino Pio an . I 6. cui aetas lapidis alligari posset, si expeditio aliqua maritima simul occurreret. At vero, quocumque velis loco aut tempore,
certo discimus ex hac inscriptione, Legionem XI. praelio navali aliquando decertasse, & sane victoriam fuisse adeptam; neque enim, si secus , rei math gestae memoriam Billienus saxo inscripsisset. ob eam igitur cauisam Fretensis dici potuit, nomine a maritima cxpeditione traducto ; &simul maritima symbola, quae scalpta nummo Gallieni memoravimus, usurpasse. Id quippe in more positum alia ejusmodi numismata ostendunt. Apud o iselium tab. 36. Io. nummus est M. Agrippe,quo Neptunus dextra Tridentem, sinistra Delphinum praefert. Ejusdem schematis alter visitur Augusti, nisi quod Neptunus dextera, pro Delphino, acro stolium navis detinet. Uterque victorias navales his signis denotare voluit .
168쪽
M. A Q v I LII. CAP. X. 147 Scrupulus adhuc remanet dissolvendus . Quid nempe sibi velit interpunctio illa, seu signum D quod ubi
fractus est noster lapis, ante notam FR. incisum con- spieitur illud esse ex iis, quae pro marmorarii libito frequenter in inscriptionibus offendimus , nihilque omnino significant, arbitror. Plura ejusmodi exempla apud Gruterum, & Fabretium reperies. Hic cum in angulo,
oscitantia fabrili, spatium vacuum fuisset relictum, si umillud loco implendo exsculptum divino.
Mos eooptandi Patronos ἀ Romulo . Formula rogati, ct fu scepti patrocinii. De unicipio Civiusitano in Africi. Visulantius O Harduinus erroris, quem bi invicem regerunt, ambo notati. Tabula patrocinii in domo se plentis asserrata. βuodnam Patronorum munus. Hi alia quando in tutelam mox in fraudem tributorum. Etiam feminae in Patronas Urbium electae. Statua plerumque Patrono posita , qua Aquilium ab Antiatibus donatum vori miles. PATRON. COL. OBMER. EIUS. ANTIAT PUBLPatrono Coloniae ob merita ejus Antiates publice.
R IMA tantum hujus postremi nostrae inscriptionis versiculi pars nobis nunc versanda est, cum aliam, quae Coloniam Antiatem spectat, olim in ipso limine dissertationis abunde fuerimus . , . . p Qi quuti Ctim Antiates pridem in Patrentiis Coloniae M. AQUILI UM adoptassent,isque eos beneficiis, & collatis tutelae praesidiis jugiter demeruisset, lapidem Iaunc, tot inscriptis dignitatum titulis illustrem, decreto publico posuerunt, quod ultima ejus particula indicat . Τ a . Eum
169쪽
148 DE INsCRIΡΤΙ Ο Ε Eum quoque pro aedibus publicis locatum fuisse pronum est credere. Quo argumento publicum aliquod aedificium
stetisse eo loci, quo repertus fuit,non male conjicio. In nobiliori Urbis parte, qua in subjectum portum aspectus patet, visitur porticus subterranea lunato fornice in orbem a circulari deflectentem, ad modum amphitheatri, producta, in cujus medio satis ampla ejusdem figurae area superne expanditur. Substructionem hanc putaverim ad sustinendum aedificium , quod eamdem aream circumplectens, columnis per ambitum dispositis porticus publicas, ubi Aquilii monumentum fuerat positum , efformabat. Etenim stylobatae, capitella ordinis Corinthiaci eleganter elaborata, epystillia, aliaque columnarum fragmenta inibi jacent, pristinam magnificentiam loquentia . Has fui me publicas poniacus, opinor, quas Neronis Libertus, cum daret Amii munus gladiatorium, inυesivit pictura , gladiatorum, ministrorumque omnium veris imaginibus redditis, ut memoriar prodidit
Plinius lib. 33. cap. 7. Antii porro non tam gladiatorii, sed alia quoque ludorum genera per triduum agebantur. Cicero ad Atticum,se Antium profecturum scribit, ludi enim, inquit, Aniii futurifunt ἀ IV. ad pridie Non. Maii, lib. 2. ep. 8. Quamquam eos spectare noluit, ut vitaret omnium de liciarum fusicionem, sequenti ep. Io. Domum quippe Antii secessus caussa possidebat Tullius, cujus sepe meminit in epistolis ad eundem Atticum : ibique librorum festivam copiam paraverat, eodem libro ep. 6. Quam postea domum Lepido vendidit, ex ep. 7. lib. II. Haec quoque auctarii loco accedere velim ad ea quae capite primo de Romanorum apud Antium secessibus notaveram .Ejusmodi aliarum Urbium grati animi, quem erga Aquilium Antiates produxerunt, in Patronos suos monumenta, sub hac eadem verborum formula, plurima reperire est in magno Gruteri Inscriptionum thesauro, quae passim occurrentia consulas . Sollemne enim Coloniis, & Municipiis fuit, se in praepotentium Civium Romanorum client
170쪽
M. A Da I L I I. CAP. Xi. I PIam adscribere. Quam consuetudinem Romulus ipse ista Rempublicam invexit, teste Halicarnasseo lib. a. pag. 8S. editionis Francolardie n. an. i 386. Nec tantum, inquit, inissa Urbe plebs sub patriciorum erat patrocinio , sed O Coloniarum , O fociarum, atque amicarum Civitatum , bello subactarum ,suos quaeque habebat tutores , O patronos quoscumque vellet 8 Romanis; &fepe numero Senatus controver Fas Civitatum , ac gentium ad earum patronos remisit , eorumque Iudicia rata habuit. Eminentissimus Norisius in Cenotaph. Pisan. dissert. a. cap. 7. in fin. plures Urbium, ac Provinciarum Patronos, Cives Romanos, produxit, quo aliorum diligentiam studiumque occupavit. Formulare etiam , qua Civitates suos sibi Patronos cooptabant , integram ex Grutero pag. 36 a. recitat, aliaque id genus decreta apud eumdem indicat, ex quibus demonstrat, Patronos
nobilissimorum Civium, immo ipsorum magistratuum legatione destinata, Civitatum tutelam se scepi ne, in quorum etiam Palatiis Cives, si quando Romam venirent, hospitarentur, is enim honor erat tesserae hospitalis. Purpurae pannum assuam , si post summum dignitate di doctrina virum, aliqua in hoc argumentum addidero.
Et primum ne, dum de Patronorum cooptatione agimus, lectoris curiositatem allo ablegemus , unam ex formulis
hic cxscribam, eamque ipsam Gruterianam jam indicatam,ttim quia inter alias forth illustrior, cum etiam quod ejus authographum in fragmeto laminae aeneae apud Cl. Fabret- tum viderim , unde ipse correctiorem in opere suo inscriptionum cap. I. pag. 364. traduxit, suppleta ex Grutero ea parte, quae in eodem authographo confracto desideratur,
