장음표시 사용
191쪽
16 DL Mi THRA C A P. II.;, libello de fluminibus , ubi de Araxe loquitur: Mithras,, flium habere cupiens, ct perosis muliebre genus , cum ρ D tra quadam concubuit, ea vero praegnans essecta , possuis tutum tempus juvenem progenuit nomine Diorphum. Obiter addo, hunc locum illustrandum ex notis Mus accliquas in calce operum Plutarchi edit. Parisiens. Graecolat. Pag. 83. T. a. reperies. M Dum vero, prosequitur noster ,, Auctor , ait Commodianus,
vos de isis date priorem icit petra deum , quaerendus es petrae creator , ,, hoc utique voluisse videtur: Vos Ethnici , qui Mithramis vestrum , sive Invictum ex petra natum fatemini, diciteri per vestram fidem , quisnam prior antiquiorq. fuit , In- victus an petra Certe ipsa petra Invictum vincit. sic , , fortasse legendum aetate nimirum vincere necesse erat, ,, quae ortum dei dederat. Non equidem ignoro diversa ,, significatione vincendi verbum usurpari solitum , quod
is docet Servius ad XI. Eneid. Veteres , inquit, vivendo is vincere dicebant supervivere: ut multa virum voluens vincendo saecula vincit, nam ct in Togatis victrices ap- M pellantur, qua viros extulerunt. At non miror, bellum Q hunc poetam novam ejus verbi notionem excudisse ; cum ac rostichidis lege coarctatus non pariendi, non gr-
,, gnendi verbo, aliove hujusmodi uti posset: nam vincendi ,, verbo simpliciter uti pro eo quod est aetate anteceder ,,i haud ita facile videtur concedendum . Fortassis etiam ,, elegans illi jocus visus est , victum dicere, qui Invictus,, audiebat. Postquam vero fateri coegisset deum illum is aetate posteriorem esse petra genitrice, nunc subdit ,, quaerendum superest, quis petrae ipsius Creator fuerit ,, atque opifex. perinde atq. vellet per hosce gradusis Ethnicos ducere ad veri Dei cognitionem . Ita Aleander: cujus opera inedita licet brevi lucis usuram adeptura
speramus, attamen pauca haec , quae nostrum argumentum
spectant, eruditis veluti pr*gustanda obtulisse , haud
192쪽
DE MI ΥΠ RA C A p. II. 16 Τradidit praeterea fabulosa antiquitas, Mithram Boum furem fuisse, eosque in speluncam raptos abegisse. Sane in nostris tabulis, quae Mithram sub antro bovem cornibus per vim torquentem , inflictoque vulnere veluti praedam mactantem, repraesentant, id expressium designatumque videretur, nisi cetera Symbola mysticum aliquid arcanumque denotari suaderent. Quod tamen Gasparem Barthium in animadversion. ad Statii versus, quos inferius proferam , induxit , ut calumniam fingeret Iulio Firmico, quem, quod viderit imaginem Mithrae in antris taurum cornibus ducentis , . ideo ait commentum fuisse ipsum furem & boum abactorem. Parcerem viro doctissimo , de conjecturam alucinationis utcumque probarem, si Firmicus id dixisset solus. At Commodianus, post versus superius exscriptos , Ethnicos redarguens hoc ipsum
Insuper Θ furem adhuc depingitis esseCumsi deus esset unquam non furto vivebat . Terrenus utique fuit, ct monstrivora natura . iVertebatque boves alienos semper in antris , ,
Sicut O Cacus Vulcani lius ille. Quod si aliquem ex Gentilibus id fatentem posceret , Porphyrium profero, doctissimum superstitiosae religionis
aeque ac verae infensissimum, cui Mithras boumfur deus diserte dicitur, in libello de Antro Nympharum apud Homerum pag. 262. inter ejus opera ab Holstento latinitate donata, &impressa Cantabrigiae an. I 6 S. Quod moneo , quia saepius deinceps erit mihi hic auctor appellandus. Afithra itaque qui in nostris hisce tabulis, ceteris que antiquae gentilitatis monumentis frequenter memora tur , cujusque ortum & studia mox retulimus, Sol ipso fuit habitus, vel sane epitheton nomenque, quo Sol significabatur. Docet in primis lapis Burghesianus, cui sub ipsa Mithrae imagine sculpta est epigraphe r Deo Soli Inviacto Mithrae . Plura id genus vetustatis exempla describit
193쪽
165 DE MITHRA CAP i. Gruterus pag. 33. & 3 . quorum hic duo apponam , quod
SOLI INVICTO MITHRAE TIBERIVS. CLAVDIVS. TIBERI. F. THERMODORVs
SPELEUM CUM SIGNIS . . . CETERISQ. VOTI. COMPOS. DEDIT Vocabulum hoc & significatio primum a Persis accepta , quibus Mithras Sol est, teste Hesychio, Suida, Strabone lib. XU. pag. 73 a. edit. Paris. 162 o. aliisque . Hinc non male conjicit Salmasius ad Vopiscum in Aureliano cap. I. Solem paterae , quam Persae Aureliano donaverant, eo habitu insculptum , quo colebatur in eo templo , quo mater ejus fuerat Sacerdos, eundem hunc fuisse Mithram , facie leonina , cum tiara seu mitra . Nam Persae eo Leonis vultu Mithram colebant , apud Luctatium seu Lactantium veterem Commentatorem Statii , & in ejus sacris multae Leonis mentio . Mithram tamen Medum facit Lucianus in dialogo, quod Deorum concilium inscripsit, ubi Momum inducit dea strum hune barbarum facetissime ita irridentem: ut etiam lithres illae Medus , qui indumento Pem eo amictus, ct tiar a redimitus es, neque Graecam vocem fonans, adeo ut si quis illi nectar propinet, praebibentem non intelligat. At gens utraque, uti sub una imperio, ita eidem religioni addicta, & ut.ait Strabo eod. lib. is. Persici mores cum Medis sede unLQuae verba oscitanter omissa inmemorata edit. Graecol. extant apud Casaub. in notis,& in
194쪽
DE Mi THRA C A P. I. 167 alia Latina. Equidem & origo vocis petenda a Persis, si credimus Scaligero, qui lib. 6. de emendat. temp. pag. 388. Mithri, Mithir , aut Mether iisdem esse nasam ac Dominum scribit. Qud referri poterit testimonium Hesychii , qui Mithren apud Persas προτον deum vocari tradidit: primum scilicet, seu majorem ac si dixeris inter deos Dynasam. Ad haec apposite observo inscript. I. pag.
36. Mithrae aram dicatam, cum ornamentis , ct tabellas, ut
corrigit Gutherius , insignia DOMINI , nempe ipsius Mithraci . Et Solem seu Mithram passim vocat Pomianum , ct RegemJulianus orat. IU. Si Persicum vocabulum ad Graecam significationem fas esset traducere , plausu exciperem commentum Tristant Santam antii , qui in praeclaro opere Gallico ad Historiam Imperator. explicans nummum Aureliani pag. 24S. TOm. 3. Persas ait, Solem
qui Mithra est vocasse Κυem , hoc est dominum , indeque Cyro nomen inditum ex Plutarcho , cujus locus, ab co non citatus , est in vita Artoxersis. Sed Tristanus do suo addidit , apud Persas vocem Κίειον esse dominum, nisi eo jubente Graecam civitatem aliquando fuerit adepta r nec Plut. id somniavit. Ceterum quod Mithra praecipuus inter deos haberetur , sollemne Persis erat illius numen juramento contestari, ut de Dario idem Plutarchus in Alex. de Cyro Xenophon in oeconom. lib. I. & de Tyri date Dio lib. 63. memorant. Ejus vero nominis vestigium hodie quoque inesse libris Persarum , quibus Sol dicitur Mihr , testatur Spanhemius in notis Gallice scriptis ad Caesares Juliani pag. 3I7. Ctini huic lucubrationi fastigium imposuissem, animadverti , Mithrae de statu quaestionem moveri , tanquam Deus apud Persas non fuerit , neque divinis honoribus cultus. Cogor itaque vestigia relegere , & pauca raptim adnotata , nam Typographus a tergo instat, in ejus cauiasam hoc loco attexere. Inter Diaria erudita Amstelo da- mensia , vulgo Novelles de la Republique des Leitres , proxime
195쪽
158 DE Mi TURA C A P. II xime elapsi Decembris , hic titulus prostat: Hisoria P eligionis veterum Perfarum , eorumque Magorum . Ubi Giam
noυa Abrahami,.Mithrae , ct Vesae &c. h soria . AucIore D. 'de Linguarum Orientalium in Academia Oxoniensi Professore. Egregium operis specimen duorum capitum brevis conspectus praebet; nam eruditus Auctor se demonstraturum promittit , cultum divinum apud veteres Persas datum fuisse Soli Deo : Mithrae ct Igni cultum tantum civialem , ct falli contrarium a mantes: atque Sacerdotum eorum ad hoc responsum: Mithram praeterea ab ipsis nunquam vocatum Deum, uti neque Ignem, nec nec latum petitiones eis unquam exhibitas. Nescio quid vir doctus sit prolaturus r at scio equidem disertis verbis inter alios Hesychium, loco jam indicato , tradidisse, Mithram Deum habitum apud Persas , I profecto non vulgarem , sed fur mum & maximum. idque non apud vulgus tantu modo , &recenti religione , sed ab antiquissimo tempore, quo scilicet Zoroaster, primus Persarum magister , Mithrae cultum induxit. Ille siquidem antrum in Perside in honorem creatoris patri ne omnium Mithrae consecravit; ita ut conditi ἀMithra Mundi figuram praeberet ; inquit Porphyrius , alibi productus, ex Eubulo , qui luculentissime de cultu & mysteriis Mithrae scripserat. At quomodo fieri possit non video , ut Mithra Deus non fuerit a Magis Persarum habitus , quem omnium creatorem & patrem mundique opis eem credebant. Praeterea de Deum putasse, ac in necessitatibus invocasse palam est, nam mediatorem inter Oroma-aam & Arei manium , bonum malumque deos , statuebant , eique votivas ct pro gratiis agendis oblatas victimas immolabant, ex ejusdem Zoroastris instituto , teste Plutarcho de uide,& Osiride pag. 396. quem locum in serius laudavi. Rursus si Mithra Sol est, ut nemo dubitat, utique
Persae Solem unum Meum esse credunt, ct equos eidem aeeo fac tosferunt, ait Iustinus ex Trogo lib. I. cap. Io. Dcis
Massegetis, quae natio fuit Persis contermina , id ipsum tradit
196쪽
Dx Mi TUR A. CAP. tr. 169dit Herodotus lib. I. cap. II 6. & Strabo lib. I r. pag. I3. Obiter notabo , Uossum eorum testimonia perperam do Persis citasse, lib. a. de Idololatri cap. 9. Necessitatum quoque petitiones fuisse exhibitas , ostendit Darius Solem, Mibrem, facrumque, ct aeternum invocans Ignem , dum esset cum Alexandro congressurus, ut militibus diagnam vetere gloria majorumque monumentis fortitudinem
inspirarent, apud Curtium lib. q. cap. 3 o. Ex quo loco de Ignem invocatum discimus , & proinde Deum habitum . Accedit vetustissimum Herodoti testimonium . qui libro I.
cap. I 6. Perse, ait , Deum Ignem esse arbitrantur . Ideoque & cadavera ab ipsis non cremabantur , quia nefas esse Deo dicebant depasi cadaυere hominis. Recentior testis est D. Joannes Chrysostomus in homilia 4. de patientia & tolerantia : Deus apud Peryas Ignis esse putatur , i umque multo cultu venerantur. Uti etiam Sidonius Appollinaris , qui in Panegyr. Anthem. v. 84. ait: Magis juratur ab illis-Ignis Ounda Deus. Necnon Theodoretus lib. s. hist. cap. 39. & Evagrius lib. I. cap. I . ubi Persis ignem Deum habitum prodiderunt. At his non immoror, cum antiquioribus exemplis res sit agenda. originem religionis repetit Clemens a Nemrothe,qui Persas docuit ignem colere, lib. I. Recognitionum in Bibliotheca P. P. tom. a. Part. I. pag. 39 I. Et lib. q. pag. 423. haec subdit: Busi cineres tamquam fulmine ignis reliquias colligentes hi qui erant primitus decepti,deferunt ad Persas,ut ab eis tanquam divinitus e caelo infus ignis, perpetuis consecraretur excubiis,atque ut coelesis Deus couretur . Lapsum hunc ignem , foculisque sempiternis custoditum memorat Ammianus Marcellinus lib. 23. cap. 6. Foculos vocabant Draea & Pirathaea , de quibus plurima est mentio apud Scriptores . Adeo autem ceteris Diis Ignem praeferebant Perse , ut unicuique Deo facri cent, primum lani preces faciunt , ut emendavit Casaubonus , nam Xylander imprecationes verterat, apud Strabonem lib. II pag. 733. ubi & sacrificia Igni exhibita, ejus-
197쪽
que sacra describit. Nam sacrificiis Ignem apud Persas
fuisse cultum, docuit etiam Laertius in prooemio sub initium. Petitum porro precationibus Ostendit insanus & ridendus mos Persarum, clim ignem ad fluvium delatum mersuros se aqua minarentur, ni voti compotes fierent, ut narrat Plutarchus de primo frigido pag. 97o. Quae fortasse tantummodo in vulgus credita. Nam facile assentior, Sapientes Persarum & Sacerdotes non aliter Ignem hunc terrenum divinis honoribus coluisse, nisi quia coelesteri
Ignem, nempe Solem , repraesentaret, unde originem duxisse putabant , ut vidimus. Auctorem habeo Maximum
Tyrium, qui in dissertatione 38. quae est de statuis Diis dicandis , ait Persas Ignem coluisse veluti imaginemfeti sa- tuam Dei , unde eos increpat, quod elemento immanissimo omnium Diolentissimoque adhaesissent, cum Deum aliis signis repraesentare potuerint. Loquitur Philosophus in asilum argumentum , quo conatur Ostendere, statuas omnes quas veteres Diis dicabant, positas fuisse , ut Dei memoriam mentibus revocarent. Clemens quoque Alexandrinus admonit. ad Gentes pag. 3. ex Dinone refert, Magos
Persarum facti arefub dio , fota Deorum ulacra Ignemo aquam putantes. Itaque Magi cultum ignis ad Deum referebant. Deus vero non alius ipsis quam Mithra seu Sol, cujus portio Ignis hic terrenus & quotidianus, uti vocat Tyrius eodem loco, credebatur. Quodnam fuerit illud Sacerdotum responsum a viro clarissimo doceri cupio. Nisi intelligat de responso regi Perosae a Magis reddito, cum ab Euthalitis captivus detineretur, quo videntur Comparasse adorationem Regis & Solis. Rem narrat Procopius de bello Persico lib. i. cap. 3. in fin. Sed non is Magorum fuit sensus. Ceterum cum non ignorem, plerisque Gentilium sapientibus, iam Graecis quam Romanis, imo &Barbaris, ratione magistra patuisse, unum esse Deum , rerum principium & moderatorem, neque in divinitatis consortium corpora creata, Solem, Sidera, hominesque ,
198쪽
Dg Mi THRA. CAP. II. 17 Ie ge adscribenda; eodem modo & Persarum Magos do Deo eogitasse libenter addiscam . Adhuc tamen & demonstrandum est, publicum cultum Mithrae & Soli tributum, fuisse tantummodo civilem. Nam is non congruit rerum mundique opifici, qualem Magi Mithram puta nt;& sacrificia precationesque divini & late utrici honores sunt. Ea nihilominus de clarissimi viri doctrina opinio mihi est , ut non ambigam promissis liberaliter responsurum , meque in ejus sententiam pleno suffragio concessu
Quod Solis appellationem spectat, Basilidiani super
stitiosa numerorum resolutione Mithram in Sole quaer bant, teste D. Hieronymo in cap. 3. Amos et Basilides , inquit , omnipotentem Deum portentos nomine appellat obra-xas , ct eundem fecunaum Graecas literas ct annui cursus numerum , dicit in Solis circulo contineri ; quem Ethnic ubeodem numero literarum vocant MITHRA M. Abraxas Graecis literis redditus statim producit numerum 36 F. quot diebus cursus Solis completur. Non ita Mithrata, quem Hieronymus Latinis literis & inflexione concludens , negotium curiosis facessivit. Siquidem Joannes Macarius de Abraxis num. 3. ex Graeca voce MISPHΣ efformans numerum 36I , necesse habuit tribuere θ numerum 8. & n numerum 7. contra rectam numerandi rationem . Κircherus Oedypi AEgyptii pari. a. tom. a. class. XI. cap. VI. felicius Mithram hisce elementis Graecis extulit, quibus ad amussim respondet numerus 36 s. simul & Abraxas resolutum in numeros conspicies . MEIS PA
199쪽
i a DE MI ΤHRA. CAP. II. Mithra quoque Solem monstrat in gemma , quae contra Solem varie refulgens a Mobrax Persis: appellabatur , test Plinio lib. 37. cap. Io. Vulgati codices legunt Mitraxabsque aspiratione, quam reponendam recte censuit Salis masius in exercitat. ad Solinum pag. 7Ia. Ipsi Solino Miathridax mendose dicitur , uti adnotavit idem celebris Criticus a
Praeterea Gentiles per symbola Mithrae physicas Solis affectiones expresserunt. Illustrea exemplum praebet marmor Burghesianum in parte inferiori secundae nostrae tabulae delineatum, in quo Mithra , si Mithram esse consentias , ut superius monui vulnus Tauro intentans , alatus repraesentatur. Solis enim simulacra veteres pinnata ingebant, quae res monstrat ejus velocitatem , inquit Macrobius lib. I. satum. c. I9. & Martianus Capella de nuptiis Philolog. pag. ao. pennata vestigia eidem tribuit. Eodem recidit puer , qui cum diem figuret face elata , merito fugientia tempora alis indicare conjicias. Cuperus in Harpocrate pag. 34. ectypum juvenis alati producit , quem , uithram esse arbitratur. Solem libenter fatear eo symbolo expressum , non Mithram: cum ex ejus signis , Praeter tiaram capitis , nullum ostentet. Nam sub diversis
figuris diei lucisque dispensator pingebatur. Hinc licet Solem dicat numisma Meliten se apud Sponium libro Gallice
inscripto Recherches curisus. d' antiq. dissertat. 28. clam juvenem alas quatuor humeris gestantem praeseserat; non tamen Mithram, ut ipse cum amico , qui sibi ejus copiam secerat, opinatur, monstrare crediderim. Quippe tiara
seu mitra bifida & superne secta in acumen desinens, admodum prorsus episcopalis phrygii , qua caput ornat, non convenit Mithrae, qui Persicam mitellam, qualem in nostris tabulis conspicimus, sibi vult. Praeterea juvenis ille sinistra flagrum, dextera baculum seu sceptrum gerit,
quibus insignibus Sol quide , sed sub nomine Abraxas seu Do depingi solet, ut videre est in quamplurimis gemmis
200쪽
DE MITHRA. CAP. II. 173Macario&Chimetio allatis. Nonnulla imperatorum numismata Solem flagello armatum exhibent. Alis etiam ea imaginum portenta donantur, ut in gemma Chi fletiana secunda . & Harpocrcates , qui Solis significationem affertam eidem doctissimo Cupero debet, in alatam effgiem
consurgit. Attamen nemo suspicetur, me communionem
significationis & rei velle discindere, cum Mithramia, Abraxam, Harpocratem , & si quae sunt alia vesanae superstitionis ejusmodi monstra, inter se difformia & diversa pronuncia vi. Nam id intelligendum ratione habita ad varios gentium populorumque mores & ritus , quibus Numen unum idemque frequenti nominis & appellationis dissensu colebatur. De Sole accommode ad rem nostram haec habet Capella lib. a. denupt. Philologiae pag. 43. edit.
Plantia. IS99. Te Serapin Nilus, Me bis veneratur Osirim , Dissonafacra Mithram, Ditemque ferumq, Dphone. At is pulcher item, curvi ct puer almus aratri, Ammon ct arentis Lybies, ac Biblius Adon.
Sic vario cunctus te nomine convocat Orbis.
Unde apud Nonnum in Dyonisiae. lib. o. vers. 4o . Mithra , seu Phaeton multinominis dicitur.
Quod etiam de Iside tradidit Appuleius in Milesiis seu Metam. lib. II. pag. 24 I. cujus numen unicum, multiformi pecie, ritu vario , nomine multjugo totus veneratur orbis is
Exempla aliorum deum passim reperies . Nec ideo tamen minus recte , ni fallor, praedixi, imaginem & effgiem, qua Abraxas , Harpocrates, & similes repraesentantur, ear ipsam Mithrae non esse, licet omnes ad unam Solis significationem revocentur, &ob hanc rursus naturae communionem etiam inter se conferri, & alter alterius notionem induere possit. Nimirum hac quoque via evolves dissicilem locum, qui crucem eruditis imposuit, apud Herodotum lib. I, cap. 33 I. ubi ait: Vocant autem AsBrii Venerem Ulistam, Arabes
