장음표시 사용
221쪽
1ς D A MITHRA. CAP. IV. thrae ; non enim est Nannae , nec duo postrema nomina primis adjacent, sed procul in ventre Tauri scalpta sunt, ut videre est in ipso schemate , quod delinea tum dedi pag.
16o.inde Nannam esse Mithram autumat. Muratorius loco quem olim retulimus, magis apte tria numina etiarmat,nisi quod, cum inscriptionem apud Butengerum viderit, Nanianam retinet, & ea vocabula j uncta. Attamen libenter ex Nanna in lapide irrepsisse Nama crediderim,& numen hoc Nanneam Dianam intelligendum , ipso praeeunte ex testimoniis a Buten gero mutuatis . Nam Diana, ut omnes sciunt, eadem cum Luna est. At si ulterius ariolari Iiceat, utriusque nominis schema propiori assinitate me invenisse gratulor. S. Epiphanius lib. I. haeresi r6, quae est Pharisaeorum num. 2. hos memorat Graeca fere omnia astrorum vocabula totidem Hebraicis reddidisse, subditque t exempli causa Sol H AMM A O SEMES iis appellatur. Ita vertit Petavius . Qui in primo vocabulo non Graecam vocem Epiphanii sequutus videtur , sed ipsam Hebraicam Chammab , quo modo apud Nicolaum Serrarium redditur in Minervali cap. 3. Hamma itaque quam proximum sit Nama nemo non videt. Semes literula permutata abir potuit in Sebes, & inde more inflexionis Latinae dici Sebe-sus. Unde Nama Sebe o collo Tauri insculptum nil aliud est, quam SOLI. eademque ipsa epigraphe in ventre, Soli Deo Inυicto Milbrae,barbaris & mysticis characteribus expressa. Nam ex Hebraica lingua plures voces in sua portentosa mysteria, quorum pars Mithra fuit, Basilidianos traduxisse palam est. Porro Sebesius aliunde quoque Sol audit. Nam ipse est Sebasius, Sebadius, vel Sabazius . Quae nomina Bacchum sane , sed & Solem praeseserunt. Auctorem habeo Macrobium , qui lib. I. Sat. cap. I 8..haec scripsit: In Thracia eundem habe i SOLEM atque Liberum a cipimus; quem illi SEBADIVM nuncupantes, magni a religione celebrant. Bacchum Solem esse , post Macrobium, pluribus docet Aleander in tabula Heliaca pag. 23. Sabazium
222쪽
DE M i Τ R H A.' CAP. IV. I9 1ium vero non tam Jovem sed Bacchum quoque appellatum nemo est qui ambigat. Ita ut valde mirer , cur doctus vir Muratorius, dii in pro Iove stat, se nescire fassus sit, qua auctoritate Heinsius in Aristarcho sacr. Sabazium etia in Bacchum dixerit. Hic sane cap. I. pag.7os. auctorem nullum laudat: at aliunde id discimus. Loca tantum indico apud Hesychium, Diodorum Siculum lib. 3. ex quo Eusebius de praep. Evang. lib. a. cap. a. Scholiasten in Aristophanis Vespas sub initium,quibus addas quos citat Uossius de idololatr. lib. a. cap. Iq. Rursus sit adhuc literis velimus ludere, Nama ore Romano prolatum Menin esse poterit . Menin Luna est, accepto nomine a mense, quo cursum suum conficit. Vel barbarus ille deus est, de quo meminit Is as cap. 6 s. vers. Io. ubi in textu Hebraeo legitur: Et me requisierunt MENI implentes, alia lectio habet: uilibalis MEN l. Consule Poligio it. Angi. tom. 3. pag. ITO. Varie explicant interpretes,& inter eos aliqui, quos videre poteris in Synopsi Criti c. Tom. F, Stellas, seu Planetas intelligunt. Nama itaque seu Meni Luna est. Ita his duobus nominibus, Nama Sebesio, notavit opifex lapidis Solem & Lunam , quos curru per aera vectos jam expresserat. Sic omnia in hae tabula Mithriaca inter se connexa & ad mutuam significationem composita dignoscas.
Hic extra tabulam manum pono,non extra argumen tum , quippe arcanam Mithrae appellationem, doctis varie vexatam, explicaturus,ut ad rerum generationem traducam.
S. Dionysius Areopagita Epistola septima ad Polycarpum
nolo enim litem versare de vero auctore narrans retrocessionem umbrae in horologio EZechiae, Solisque motum tunc,ex ejus sententia,per decem horas contractum, in miraculi testimonium subdit luc verba ex versione Corderii tom. a. operum pag. 9 I. Attamen id vel maxime seris Persarum monumentis celebratur, atque etiamnum Magi TRI
223쪽
1ρ6 Dx MITII RA CAN. IV. Pachymeres in paraphrasi distinctius S. Patris sensum exponit; cui addas S. Maximum in scholiis, & eundem Corderium qui in notis haec subjicit: Et quia dies tempore Ezechiaefere in mora seu duratione triplicata fuit, ideo ait Dion us, Persas triplicis, seu triplicati Solis memoriam celebrare. Uossius de idololatr. lib. 2. cap. 9. SS. Patrum testimoniis late ostendit , hanc sententiam de triplicato illius diei spatio esse suspectam, & propterea nomen triplicis Mithrae inde peti non posse . At dum veram ipse caussam appellationis quaerit, fatetur facilius esse quid si assum videra, quam verum perspicere. Tres vero conjecturas subinde profert, quae nullo sunt veterum fundamento innixae. Joannes Seldenus de DIs Syris in protegom. cap. g. rejicit Graecorum hanc interpretationem , nihil ultra Mithrain triplicem solicitans. Mihi in re obscurissima conjectanti, primum occurrit Arnobius, qui lib. I. adloquens & irridens Gentiles, cum Liberum, inquit, Apollinem, Solem unum esse contenditis numen, vocabulis amplificatum ΤRIBVS, nonne Anientiis vesris deorum imminuitur censes Sol ergo tria plex , trium numinum vocabulis compactus; ut Diana Tria via seu Triformis , quia etiam Luna & Proserpina seu Ceres. Quod cum vulgo satis sit notum, placet nihilominus ex
eodem obfirmare: Dianam, Cererem,Lunam caput esse unius
dei TRIUIALI germanitate pronunciant, neque ut funt TRINAE dissimilitudines nominum,personarum disserentias tres esse. In Sole quoque latet triplicitas, quod praeterita noverit, O praesentia cernat, ct futura vi rus sit, ait Fulgentius Mythol. lib. I. cap. I 6. ideoque TRIPVS Apollini adjiciunt. Concinit Suidas in verb. Tripus. Apollinis TRIPUS fatidicus dictus, vaticinans TRIBUS temporibus, praefenti, praeterito, Ofuturo . Si Persas ipsos consulamus, quibus Sol triplex fuit dictus , Darius apud QesCurtium, ver
his ante recitatis, contestatur Solem, Mithram sacrumque Ignem, numen unum, ut ostensum est, triplici vocabulo ap
224쪽
Dg MITII RA. CAP. Iv. I97pellans. Haec profecto nominis caussa potior mihi est. Pergam tamen, cum in Juliano, qui plura de Sole ex Persarum & Aegyptiorum philosophi 1 ineptivit , nomen hoc ipsum & significationem hucusque traditam, deprehenderim'. Nam Solis, quem Mithram quoque vocat, triplicem incientiam commemorat, in orat. q. pag. 29 . quae appellatio ad ea refertur, quae ante pag. 278. paullo obscurius disseruerat. Sol enim ait quadrifariam signiferum circulum secat, unde TRIPLEX ad nos gratiarum largitio pro-flciscitur, ex iis videlicet circulis, quos deus ille quadrifariam tribuens, quadripartitam annuarum tempesatum gratiam immittit. Haec ex Mathematicis sunt desumpta, qui inquatuor partes Zodiacum secantes, cuique tria signa, quatuor anni tempestates discriminantia, deputant, quas partes ideo TRIGONOS appellant. Hinc igitur triplex Solis escientia , ob quam parens tempestarum Sol est, & Zodiacum quadrifaria triplicitate distinctum percurrens, singulis anni temporibus fecunditatem dispensat,
Eoque, ut ait Aratus, circa hunc eunte
circulum, adolescunt omne rugifera tempestates. Et hinc denique triplicis nomen apud Persarum magos adeptus est Mithra. Plutarchus quoque rerum genesim triplici ratione constare docet in libello de Iside & Osirid. Pag. 373, ubi AEnptios, ait, universi naturam comparasse triangulo , cujus linea rectum angulum alteri influente marem , basi feminam, subtendente prolem utriusque repraesentari. Ergo ex triplici hac terminorum communione tota rerum omnium GENERATIO consurgit. Cujus equidem generationis cliin toties Solem seu Mithram auctorem &Patrem ostenderimus, jam nil mirum videtur triplicem eum fuisse appellatum. Macrobius quoque Tricipitem Solem facit lib. I .cap. 2 O. At vero ut tandem nostra rn Tabulam Antiatem ceterasque dimittamus, hoc unum reliquum est observatione di-
225쪽
198 DE MITHRA. CAP. Iv. dignum , eam ipsam ostendere, apud Antium Mithram cusum,& sacra Mithriaca celebrata fuisse. Praeterea & Mn- ινυm seu Speuum inibi conditum & dicatum , in quo ipsa
sacra agebantur. Nam uti testatur Porphyrius pag. 2 63. tibicunque Mithram agnoverunt Gentiles , eidem de pecubus facra faciebant. Sane ubi nostrae tabulae fragmenta reperta sunt, quo nempe vetus navale desinit, & solum veluti in collem, cui Civitas erat imposita, assurgit, quaedam adhuc visuntur loca cavernosa &interni recessus, quorum aliquem
Mithrae specum fuisse facile judicaveris ,
226쪽
Vacra . librae praelusio . Ea sub antris agebamur, ubi ct initia sub Auris ferarum tradita, earumque vocabalis Sacerdotes appellati. Era i alucinatio. Marianus Victorius, Buleverus, Pa melius, ct Faber notantur. Sacrorumnfisbra varia genera . Guid i tradere Leontica cte. ostendere CIphios; unde inscriptiones antiquae explicatae . Sacerdotes formis animalium induebantur. Archelai locus emaculatus. ZJndenam antais error de duobus principiis . auid set Cervulum facere . Initia facrorum C lithrae ex Chrisianae religionis ritibus O Sacramentis petita. auis deus Pileatus apud D. Musinum. Per immania varii generis tormenta initiandi transibant. In sacri iis Mithrae humanae Victimae immolabantur. Lampridius explicatus. An Mithrae lucus face unde Graeca inscriptio Divionensis explanatur, ct Liceti interpretatio
ACTENUS superstitiosa Gentilitas, pene dixerim innocenter, ineptiisse videbatur, dum abditas rerum caussas & naturae majestatem sub fictis MITHRAE voeabulis & sculptis imaginibus ac symbolis recondere, atque a vulgi oculis arcere conata esta At supra fidem sunt & rationis aleam quae inter ejus sacra & initia immiscuit superstitionum deliramenta & religionis portenta : polluta sacrificia, nefandas ceremonias, scelesta mysteria, profana sacramenta , sacerdotesque suo simul cruentatos & initiatos sanguine. Haec dum horrenti & attonito calamo persequor, nequis existimet Christiano viro, ac veri Numinis sectatori alienum, falsos & inanes Ethnicorum deos ritusque vanos ab obscura antiquitatis latebra in lucem revocare & legentium oculis prodere. Nam id in religionis nostrae argu
227쪽
a oo DE M I T R Π A. CAp. V. mentum conducet & Dei Ο.M. Iaudem , qui discussa priadem erroris caligine & impio idolorum cultu profligato , verum sanctumque Evangelii patrimonium nobis in her ditatem reliquit, & fidem, sanguine Filii sancitam, in symbolum & tesseram aeternitatis condidit. Ut dum Genti- Iium insanias horremus & proscindimus, maneat nostrae religionis amor; & pietas, comparatione indicta , altius animis insideat. Narrat Socrates histor. eccles lib. S. cap. 16. Theodosium , qui pietate potius quam rerum gestarum fama Magni nomen adeptus est, cum idololatriae reliquias. acerrimo edictorum gladio praecideret, ex innumeris deorum signis , quae in alios usus consari jusserat, unum reservasse omnino turpius ceteris , quod ad posteritatis memoriam in loco celebri & propatulo defixit. Quo facto Gentilibus adeo displicuisse subdit historicus, ut Ammonius
Grammaticus dicere soleret, male cum deorum Veneratoribus una re hac actum esse,quorum ad ludibrium & dedecus perpetuum id monumentum esset erectum. Hoc utilitatis argumentum revelata impiorum mysteria conferent: &Mithrae sacra ex antri sui latebris educta, turpitudinem falsae religionis & Dei potentiam & gloriam in conspectunia
Dixi ex Porphyrio, Zoroastrem primum omnium montibus Persidi vicinis antrum natiuum , soridum fontiabusque irrcluum, in honorem Mithrae consecrasse . Hoc more , simul cum Mithrae religione , a barbaris in Romanum Orbem invecto, passim antra & Delaea ei dicata & condita sunt, quae Templorum vice sacris peragendis deputabantur. Romae non unam ejusmodi speluncam fuisse exempla lapidum, quae jam exscripsi, palam faciunt. Ibi enim
DEO SOLI IN UICTO MITHRAE ZOSIMUS SPELEUM CONSTITUIT, aliudque simile SPELEUM TIBERIUS CLAVDIVS VOTI COMPOS DEDIT.
In ea Capitolii parte, quae Aquilonem spectat, templum subterraneum, ibique Mithrae simulacrum repertum fuisse
228쪽
D E MITHRA. CAP. v. 2o Iex Mormillio resert Gruterus inscript.4.pag. 3 .easque cavernas, cum effgie & inscriptione, a se visas testatur Justus Rycquius de Capitol. cap. a. in fin. Delaei Mithriaci meminerunt, Tertullianus de corona mil. in fin. Justinus Mamtyr dialog. cum Tryphone pag. 296. & 3o . & S. Hieronymus epist. 7. ad Laetam . Quorum loca jam viris doctis haud semel sunt producta. Nondum vero quisquam retulit egregium testimonium S. Paulini, cui Cl. Muratorius eum alijs ejusdem operibus recens lucis usuram donavit. Perstringens S.Uates falsa gentilitatis numina & insanam . superstitionem , de Invicto scu Mithra haec canit.
uid quod 9 Invictum se a sub antra recondunt,
tauaeque tegunt tenebris, audent hunc dicere Solem.
uis colat occulu lucem, usque supernum Celet in infernis, ns rerum caussa malarum Eodem argumenti genere usus est Firmicus de error. pro f. relig. cap. quinto saepius mihi Iaudato. Hunc, inquit, Mithram dicunt. Sacra vero ejus in speluncis abditis tradum, ut semper obscuro tenebrarum squallore demersi, gratiam splendidi ae sereni luminis non videant. Prolatio tenebris damnanda erant deliria sacrorum & impiae ceremoniae, quae. antris Mithriacis peragebantur . Reperies barbaras vocabulorum erigies, auribus quoque graves , & ut ait S. Hieronymus loco proximE indicato, portento simulacra quiabus Corax, Niphus, alii rectius legunt Gryphus, Miles, Leo, Perses, Helios, Bromius, Pater initiantur. Erasmus pessimhcorrupit haec vocabula, dum ea non intelligens, ingenti allucinatione, in Urbes singulas transformavit. Perperam quoque Marianus Victorius putavit, deorum nomina hujusmodi formis insignia esse, quod belluas omnis generis veteres colerent, & sub animalium specie deorum simulacra efformarent. Nam dum S. Pater Coracem, Gryphum
Sc. initiari dicat manifestum est de hominibus loqui, qui sub iis figuris Mithrae sacra suscipiebant. Quibus susceptis adhuc eadem appellatio manebat , teste Porphyrio lib. .
229쪽
a61 DE M 4 Τ H R. A. CAP. U. de abstinentia cap. I 6. ubi haec ait: Magi apud Persas sacrorum uisbrae participes, smisas Leones vocabant, homines scilicet, feminas vero Leaenas , subministrantes autem Corvos; Quo testimonio deceptum Buten gerum apparet, qui lib. I. de Magia cap.4. licet Persis idem Mithram & Solem fuisse fateatur, distincta tamen sacerdotia , & feminas Solis, mares Mithrae sacerdotes fuisse autumat. Unde Justinus, quem in argumentum vocat, ubi lib. a. cap. Io. Artogersem narrat Solis Sacerdotio Aspasiam Cyri pellicem praesecisse,quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur, de Mithra certe est intelligendus . Subdit Porphyrius, qui illis scris quorum symbolum es Leo, initiatus
es,omnimodis animalium Auris induitur. Distincta & multiplicia fuere sacra Mithriaca: nam Leontica, Coracisa, GI-pbia memorantur in inscriptionibus . Soli ergo initiati Leonticis, ut innuere videtur Porphyrius plures animalium figuras induebant; ceteri, ut puto, eam tantum essigiem, cujus nomen gerebant, ut initiati Coracicis Corvi, Gryphi quorum sacra ad GIphios pertinebant . Tertullianus lib. I. advers. Marcion. cap. II. Mithrae sacerdotes eodem vocabulo Leones vocavit: Sicut aridae ct ardentis naturaefacramenta, Leones Mithrapbilosopbantur. In quem locum male notavit Pamelius, Deo Mithrae Leones attributos currum ejus traxisse . Eumque pejus detorquet Petrus Faber lib. 3. Sem est r. cap. a. in fin.ad Leones currum Cybeles aut Iunonis trahentes, ut Mitrham Deam seminam faciat. Nam Leones philosophatos fuisse , nec fabulae unquam isomniarunt. Loquebatur Septimius de sepultura & inventione Osiridis , quae profana mysteria reciprocationem frugum ct vividorum elementorum interpretabantur Leones Mithrae, ejus scilicet sacerdotes, quos Leones vocatos mox ex Porphyrio didicimus . Ceterum eodem loco ait Porphyrius magos Persiarum hisce Mithrar mysteriis significa L
se transmigrationem animarum I nostram enim cum animalibus convenientiam subinnuenπ1, eorum nominibus nos indi-
230쪽
DE MITHRA. CAP. v. 2 3gitaresolebant: licet ex vulgi opinione subdat, ea animalia ad Zodiaci circulum respicere. Tam ergo initiandi quam Sacerdotio jam inaugurati singula nominum portenta, quae B. Hieronymus recitat, induebant . Hinc diversa sacrorum Mithrae genera fluxerunt, iisdem vocabulis appellata, puta Leontica, Eliaca, Patriis ca, Per ca, Coracina, quorum mentio est in inscriptionibus apud Gruterum locis inserius indicandis, ubi & Gryphios reperies. Reinesius Class. I. inscript. 48. & in epist. 69. ad Rupertum pag. 6 7. dum nomina Hieronymo memorata explanat, singula haec erudite percurrit. Egregiam quoque iisdem operam navavit Gutherius de vet.jure Ponti L lib. I. cap. a . cui tantum aliquid de laude demas, quod ad sacrallidis & Osiridis pertinere voluerit. Macarius non pauca
tradidit, plura Chi Petius , in suo quisque eleganti degem. mis Abraxeis libello. At in haec sacrorum arcana non satis, opinor, viri docti introspexerunt. Nam cum lapis q. pag. ro87. ita loquatur tDAΤIA NO. ΕΤ. CEREALI. CONSNONIUS. VICTOR. OLYMPIUS. V.CPP. AVR. VICΤOR.1AVGENTIUS. V.C.PTRADIDERUNT. PERSICA. PRL NON. APRIL. FEL CONS. SS. TRADIDERUNT. ELIACA XVI KAL. MAI. FELICOSTENDERUNT. CRYFIOS. VIII KAL. MAI. FELICeodemque modo In aliis tradita dicantur Leontica, coraeiaca , Patrica & sensicosi, arbitrati sunt, haec Sacra Mithrae reserenda esse ad initiandos . Quippe tradere & accipere verba sacrorum sunt, & traditio ab initiatis accepta dicitur, inquit Gutherius . Quem fugit egregius locus Appulei lib. postremo Metamorph. in fin. ubi dum tertium esset suscepturus sacra Osiridis , cogitabat suspensus , quod subsicivum, quamvis iterata jam traditioni remansisset: &
