Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

201쪽

i D E MITHRA. C A P. II. bes eandem Alitam appellant, Perse Mitram. Ex quo fortasse hausit D.Ambrosius lib. a.contra Symmachum p. 8 o. Τ. a. Editionis P. P. Benedictinorum: Cum Cylestem Afri , Mithram Perνὰ , plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. At Strabo lib. II. pag. I 32. Mithram aperte vocat solem , deamque ab eo distinctam apud Persas Uenerem facit; Colunt Solem, quem Mithram vocant, item Lunam, ct Venerem . Et veteres penu omnes non alium quam Solem fuisse Mithram apud Persas pronunciant. Petrus Faber Semestr. lib. 3. cap. a. pag. 3I. cum in textu Graeco Herodoti observasset scribi CRIuram absque aspiratione, eandem lectionem esse quoque reponendam apud D. Ambrosium asseverat. Ita ut Persae Mithram & Mitram coluerint: Deum Solem, Deamque Venerem. At lubricum iter pergit doctus vir unius literulae, imo aspirationis, indicio . Barthius ad Statium pag. 249. Herodotum ceteris contradicere negat, sed Persas, ait, masculo Soli etiam feminam deum Mithram adjecisse, cum non sit verisimile in sexu tam crast e errare ipsum potuisse . Huc recidit sententia Thomae Gaiaheri , qui in Adversariis miscellan. cap. a I. pag. 238. existimat apud Persas Mithrae nomen I Soli & Veneri tributum fuisse , sed de illo forma masculina usurpari consuesse, de ipsa feminea . Unde Herodoto pro linguae suae ratione nomina effer-manti Sol Mithras seu Mithres, Venus Mithra sive GHia ibre dicta fuerit. Rem hanc disquirenda relinquit Cuperus in addendis ad Harpocratem pag. 33. Animadvertebam utrumque Scriptorem , Herodotum & Strabonem , eadem ferme de Persarum religione tradidisse. Ille enim in hune ferme modum loquitur: Persis neque fatuas neque templa, neque aras extruere consuetudo es. Et post pauca : Editi simis montibus 'ovi hostias immolant, omnemque Drum Caeli Iovem appellantes. Soli, Lunaequefacriscant, ct telluri , igni, aquae , atque ventis . Praniae quoque scrificant, sic nimirum ab Agoriis, Arabibusque edocti. Vocant autem

202쪽

DE MITHRA. CAP. II. IT Agorii Venerem Militiam, Arabes eandem litam appellant , Perse Mitram . Uerba Strabonis haec sunt: Persae nec

satuas, nec aras erigunt: scriscant in loco excelso : Caelum yovem putant , colunt Solem , quem Mithram vocant, item Lunam, Venerem , ct ignem , tellurem, ventos,

aquam. Rursus eundem Stabonem in Perside fulta versa tum notavi , religionemque Persatum curiose pervestigasse. Nam paucis interjectis lineis , describens eorum sacra& ritus subdit: Ista nos vidimus. De Herodoto id compertum non habemus , sed ex Graecis scriptoribus , quae de Persis scripsit , sumpsisse videtur , uti observat Gaiaherus , qui & linguae Persicae ignorantiam in ipsum effundit , plura ab eo errata recensens. Potior itaque fides Straboni testioculato esse debet . Qui dum Venerem Persis cultam re fert , non omisisset , cam quoque Mithram vocatam docere . At Herodotus cum vulgatissimam apud Persas Solis appellationem siluerit , vero admodum simile est, memoria lapsum, vel falsa traditione deceptum , Mithrae nomen, quod Solis erat , Veneri tribuisse. Ad Solem itide eu cecutiisse oportet,cum narrat lib. 7. cap. 37. Xerxe in Graeciam exercitum ducente , Solem subito sereno coelo di sparuisse. Quod ostentum cisa Rex a Magis quaesiisset , quid portenderet , illi , inquit , resonderunt , Deum signiscare Gr.ecis civitalum defectionem a , quod dicerent , Solem Graecorum , Lunam ipsorum Persarum ) esse praesidem. Etenim nihil profecto certius est ,

quam Solem, non Lunam Persis summum deum praesidemque stetisse. Imo ipsemet Herodotus mox recitatus digni Ori loco apud Persas Solem collocat. Sane vel comicus Aristophanes historici lapsum coarguit. Cum enim tempore belli Peloponnesiaci Sol &Luna defecissent,inducit Trygarum vinitorem , qui grande arcanum Mercurio aperiens, Solem & Lunam, ait, propitia Persis , a quibus colebatur , numina consilia in necem aliorum deorum agitasse , ut perdita deletaque Graecia ceteris numinibus sublatis sibi solis

203쪽

1 6 DE MITHRA. CAP. II. lis cultus haberetur . Verba ipsa lepidissima ex Comoedia, quae Irenes seu Pax inscribitur, pag. 649. edit. I 6o7. hic in scenam producam. TYG. Nam Luna jam pridem atque Sol nefarius

Consilia Usrum moliuntur in caput, taui Graeciam omnem prodiderunt Barbaris.

MERCUR. auidnam isafaciunt TR. uodsolemne, per 'ovem, Litare vobis Dbque placare, Vs flent

Voluntque Barbari: inde iure postulant omnes semel nos funditus perbitere : uo neue acra caelitum cedant sibi. MER. Ergo dierum hinc illa diminutio , Et prava detritae orbitae aurigatio . Quod si adhuc rem salvam velimus Herodoto, Mithra esse non potuit Venus, ut paullo ante memorabam, nisi participatione virtutis ,& similitudine potestatis , qua Venus quoque rerum genitrix, uti mox exponam, fuit habita , ideoq. eadem res ac numen cum Mithra seu Sole censebatur. Quae explicatio lueem affundit Julio Firmico de errore pros religion. cap. s. ubi haec ex Persarum doctrina profert: Hi itaque Iovem in duas dividunt potestates , naturam ejus ad utrumque sexum transferentes ,

viri ct feminae simulacra ignis subsantiam deputantes: ct

mulierem quidem triformi vultu consituunt, monstrosis eam ferpentibus illigantes . . , . Virum vero abactorem boum colentes , facra eius ad ignis transferunt potesatem . . . . Hunc Mithram dicunt. Femineam hanc potestatem triformem,

Lunam fuisse vel Isidem, inferius ostendam . Rursus patebit, utroque nomine etiam Uenerem fuisse appellatam. Quare Herodotus unam ex his potestatibus, feminam scilicet, potuit Venerem indigitare, eique ob virtutis communionem cum viro, qui altera socia potestas Firmico est, idem quoque Mithrae nomen affigere. Et vere utraque

204쪽

DE Mi TARA C A R. II. 177 eum ad ignis communem subsantiam referatur , eadem censeri poterat. Ipseque ignis nil aliud quam Sol , fons luis

minis & caloris , a quo generationum omnium est principium . Porro Iupiter, ut rerum auctor , in duas hasce dividitur potestates, quia Sol ad ipsum refertur , ex oraculo apud Julianum Orat. q. pag. 2Iq. edit. Peta vitan. I 63o. Unus Iuppiter, unus Pluto, unus Sol es Serapis. quo nomine & Venus generationis praeses, seu Luna , sive Isis in idem consortium assumitur. Hinc quoque haesitare desinat Nicetas, qui sibi dubius , quodnam numen Mithra fuerit, haec ait ad Stetitquth. I. Nagianaeni ; Mithram alii Solem , alii renem ignis , nonnulli peculiarem quandam pote satem esse volunt. Nam quodcumque ex his Mithram esse putes , sub diverso nomine rem eamdem invenies. Ceterum non is scrupulus est Eliae Cretensi & Non no , qui tria scholiis ad eundem Nazianzenum alibi producendis diserte Mithram Solem asserunt. Quocumque igitur rem vertamus, nil tandem Mithra nisi Sol est, vel potestas aliqua ad Solem referenda, ubi alio nomine & appellatione notatus reperiatur . Quare cogor discedere a Cl. Muratorio qui ad vers. I I a. postremi poematis S. Paulini, quod cum aliis , duos ab hinc annos, maximo literarum bono , ex Bibliotheca Ambrosiana in , lucem protulit, & eruditis annotationibus exornavit, fretus testimonio Nicetae & Firmici, in saxo Gruteriano pag. 2 2. num. Ia. D. I. M. ET. SOLI SOCIO. SAC. nempe Deo Inυicto . uithrae ct Soli focis serum, arbitratus est, Mithram aliud numen esse a Sole diversum,non ipsum mei So- Iem tanquam alienigenam, ut parum recte, inquit, opina tur Reinesius ad inscript 48. Clast. r. Dixerat doctus hic Auctor, singulare esse hominibus Romanis Mithrae tanquam extero a Persis accepto, Solem veluti proprium &indigenam jungere , quasi diceretur σ-ρρω συνναύνω

Quae vocabula explico , Assessor, seu in eodem throno se, dens, & in eodem templo cultus. Nec sane ita male Re in Z situs .

205쪽

1 8 Dg MITHRA. CAP. II. sius. Potuit enim Romanus ille, qui lapidem exsculpsit, ob nominis differentiam, alium populari opinione Mithram a Sole putare. Cum vero sciret etiam utrique eandem inessiepotestatem & consortium religionis, idcirco focios eos appellavit. Qua profecto ratione Iulianus Imp.in Orat. q. mox indicata, Apollinem vocat Solis assessorem συνθρων pag. a 69. & pag. 283. regni consenem & SOCIUM συμβασιMυων uti has voces vertit ejus interpres Petavius. Quia Apolloidem est cum Sole physiologice, ratione potestatis & significationis, diversus fabulose, & ut deus animalis , qua de re nos fusius in dissertatione de Beleno. At quid si l iteras illas singularias alio modo explicando, litem omnem & scrupulum , quamvis cum Mithrae injuriaduccidamus Mihi sane arridet haec lectio: veae URdi Matri ct Soli socio Derum . Isis celebre & aeque insanum numen apud AEgyptios fuit, in Romanam Urbem,

omnium gentium superstitioni servientem, invectum , uti omnes norunt. Passim cum Serapide juncta religione colebatur, ait Macrobius in fine cap. ao .lib. I. Saturn. idemque produnt gemmae utriusque effgie scalptae , apud Chimetium num. II 2. II 3. & II 4. & nummus Juliani Imp. apud Oiselium tab. 7. nu. 7. Pausanias in Corinthiacis pag. III. memorat erectum Serapidi & Isidi fanum; ut & Romae quoque aderat. Porro Serapis idem omnino est ac Sol, ut saepius docet Macrobius eodem capite, & versus Oraculi

apud Julianum , quem paullo ante exscripsi. Recte igitur Sol, qui Serapis est, Socius Isidis in lapide , quem exponimus, appellatur. De nomine Matris Isidi attributo non est cur ambigamus. Siquidem expressis verbis apud eundem Reinesium Clas . r. inscript. a II. legitur: ISIDI. MATRI. Quod nomen ideo tributum , quod Isis Terra sis

natura rerum, ex eodem Macrobii capite & sequenti, Julio Firmico in libello Lepius citato, & Isidoro ex Servio

lib. 8. cap. II. Terra autem passim rerum omnium Mateγvocitatur, ut in lapide 38.Class. I. apud Reinesium, & Te

206쪽

rae uni rerum naturae partium .... nomen indidimus mater

nae venerationis, ait Plinius lib. a. cap. 63. Quamobrem fortasse in Gruteriano epigrammate pag. 8a. num. a. I s dicitur Θea quae es omnia . Igitur ex ea in seriptione nihil proficit Muratorius, ut Mitritam a Sole sejungat. Allata ab co Herodoti & Nicetae testimonia jam exposui. In veterum monumentis frequentissime & pene individua appellatione Mithra vocatur IN VICTUS. Binas inscriptiones iam dedimus ex Grutero , qui alias profert

pag. 33. apud Reinesium quatuor extant ClasLI .a num. F.

Plerumque Soli jungitur hoc modo: SOLI INVICTO

MITHRAE. Quod nomen utrique alligatum invenies. Nam Sol idem ac Mithra . Huic solitarie tributum docuit Commodianus , & Julianus Imperator , pluresque inscriptiones. Soli autem monstrat inscriptio a 36. Class. I. apud Reinesium : SOLI. INVICTO. PACIFERO . In nummis Gallieni, Q ueti, Aureliani, Probi, aliorumque Imperatorum, Sol gradiens specie juvenis, vel in quadrigis, aut capite radiato, nudus, dextera elata, sinistra globum gestans, cum stella , & epigraphe, SOL l INVICTO, repraesentatur. Non semel solus titulus cuius , ut in numismate Victorini, in quo juvenis eodem typo ac in alijs, nisi quod sinistra flagrum quatit, cum inscriptione INVICTUS. Immo Je Imperatores ipsi Invicti nomen usurparunt, quorum eruditum indiculum texit Cl. Bonarota in suo numismatum praeclaro opere pag. 339. Tradit Reinesius ad inscriptionem postremo loco laudatam, nomen hoc Soli tribu-

et is, quod continenter laborans laborem non sentiat r vel quod nunquam in suo cursu victus vel interceptus fuerit. Vnde Tristanus tom. I. pag. q. ait, Imperatores cusis his

nummis, sibi auguratos esse, Solis prauidio, eandem felicitatem adversus hostes. Id illustrat exemplum Aureliani,qui templum Solis Heliogabali Emessae situm maximis donis ornavit, quia illic ea ormam numinis reperit quam in bel-Z a lo

207쪽

18o DE M I Τ R N A. CAP. III. D sibi faventem vidit, inquit Vopiscus in vita cap. 2S. Aliam caussam appellationis alibi attingam. At de his

hactenus a

Progressus ad Bmbolorum interpretationem , quae singula ad rerum generationem O coservatonem referri ostenditur. Mithra Tauri cornua contorquens, ct cur sub Antro Solsu Mithra siderum moderator. Locus Porpbrii productus 9 illuseratus . Vuid Mithra fur boum Θ Taurus L Nam Aurat , quae cum Sole vires socias habet ; tinde explicatur vetusum simulacrum, ct locus Iulii Firmici. Taurus Avum Veneris, quae eadem ac Luua ct IM: eo etiam Terra designatur. βuid Mithra Taurum feriens, ct animalia fanguinem lambentia ξUM Mithram esse Solem jam constet, ad tabulae explicationem progredior, quae ipsius Solis lumine persula & illustrata symbola in obscuro arcanae significationis latentia in conspectum , educit & prodit. Nam statim GENERATIONEM rerum iis figurari contendo, Mithrae Solis vi & potestate cuncta ad productionem agente, & vivifica virtute fouent conseruationem . Primum itaque MIT RHA & TAVRVS sub antro occurrunt, cujus ille, specie iuvenis, cornua per Vim torquet. Rem hanc, non secus atque sculptor in lapiis de , nobilissimus Poeta Statius versibus expressit in fine libri primi Thebaidos, ubi Adrastus Solem inuocat variis nominibus appellatum. Adin δ memor hospitii, 'unoniaque arva vexter ames: seu te roseum Titana υocari Gentis Acbemeniae ritu : seu praesar Osrim Frugiferum: seu Persi sub rupibus antri Indignata sequi torquentem cornua MITHRAM. Hunc

208쪽

Hunc locum Lactantius , aliis Luctatius vetus Statij in terpres , ineunte hoc seculo ex Bibliotheca Francisci Pithoei editus , ita explicat , ut prorsus ad nostram tabulam illustrandam scripsisse videatur . Persae , inquit , in Belais coli Solem primi invenisse dicuntur. Et hic Sol proprio nomine vocatur Mithra. quique eclypsim patitur deoque intra antrum colitur. Est enim in Dei eo Fersico habitu, Leonis vultu

eum tiara utriusque manibus bovis cornua comprimens, qua

interpretatio ad Lunam dicitur. Nam indignata sequi fratrem occurrit illi , ct lumen subtexit. Sol enim Lunam minorem potentia fua ct humiliorem docens taurum insidens cornibus torquet, quibus dictis Statius Lunam bicornem intelligi voluit. Profecto in spelaeo jacentem Mithram & nostiae tabulae repraesentant. Perperam Pierius Ualerianus Hieroglyph.lib. I. qui alios etiam seduxit, putavit bovem cornibus arreptum eductum fuisse ex antro in sacrificium , atque in id detorquet versus Statii proxime recitatos. Addit Marianus Victorius in Notis ad S. Hieronymi epistolam 7.& contra Jovinianum lib. a. taurum excantatum carmini bus a Sacerdote ex antro prodiisse ad victimam. Nemo veterum id docuit. Alia si quidem & magis arcana ejus rei fuit ratio, quam modo indicabam, & nunc uberius explicare pergo, Porphyrius in libello de antro Nympharum gag. et q. Zoroaser, ait, primus omnium montibus Persidi vicinis antrum natiυum soridum fontibusque irriguum in

honorem creatoris patrisque omnium ithrae consecravit. Ita ut antrum conditi d Mithra mundi figuram ei praeberet: ea vero quae intra antrum erant certis inυicem intervallis disposita , elementorum climatumque mundanorum esymbola seu figuras gererent. Insana haec mendacia & commenta , apud Gentiles Mithrae rerum creationem tributam

ostendunt. Postrema verba illustraveris ex Origene, qui lib. 6. contra Celsum , Mithrae scris, inquit, apud Persas duplexsellarum circumactio praetenditur , a arum ct erronum , O per bas animarum transitus . Ideo scala erigitur

209쪽

181 DE M 1 T R II A. CAP. Iit. in septimae portae aditu. Pergit portas enumerare , atque alia ad symbola Porphyrio indicata fortassis pertinentia . Porro & in antris sacra Mithrae agebantur , plane nonnisi ex Zoroastris instituto, & in argumentum rerum generationis & creationis Mithrae attributae. At de his alibi. Ceterum ut Lactantii interpretationem illustremus, Sol seu Mithra Lunam, cuius exaltatio es Taurus, notante Porphyrio pag. 2 6a .indignantem sequi, trahit veluti comibus apprehensam, & motu suo moderatur , non secus ac

alia sidera. Unde Claudianus lib. i. de laudibus Stiliconis ait: Et vaga tesatur voluentem sidera Mithram .

Et egregie Martianus Capella de nupt. Philolog. lib. 2. Pag. J3. de Sole loquens rNam medium tu curris iter, dans solus amicam Temperiem superis, compellens atque coercens Sidera facra deum, cum legem cursibus addis. Hi ne Sol Ciceroni in somn. Scipionis dux, princeps, i, moderator luminum reliquorum vocatur. Quem locum explicans Macrobius cap. ao.haec scribit: Moderator reliquorum

dicitur , quia i e cursus eorum recursusque certa spatii de nitione moderatur. Nam certa Datii de itio es , ad quam

cum unaquaeque erratica sella recedens d Sole pervenerit, tanquam ultra prohibeatur accedere, agi retro videatur , rufus cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta revocatur . En aberrantis Lunae aliorumque

luminum conatus a Solis vi & potestate subactos & perdomitos . Ideo INVICTI nomine passi in , ut diximus, donatur Mithra & Soli & apud Persas Leonino vultu eisngitur, quod hic deus, ait Lactantius, ceteros fui numinis potentiae impetu excellat, ut inter ceteras feras Leo . Mithram, Leonis vultu apud Persas, dum Romani in suam religionem invexissent, satius duxerunt in humanam effigiem mollire, ut videmus in nostris tabulis : neque tamen Leonina symbola in ejus sacris neglexerunt, ut postea explicabo

210쪽

Ex hac Solis & corporum coelestium pugna, omnia in sublunaribus generantur , essiciente caloris vi & potentia. Nam & Mithra aliquando ignis appellatur apud Q. Cur lium , qui de Dario loquens ait lib. . cap. o. Solem Mithrem sacrumque inυocans ignem , quasi haec omnia unum 3 sit numen Sc res eadem . Et Firmicus sacra ejus, inquit, ad ignis transferunt pote tem . Ideo de petra natum dixerat Commodianus , quo nihil aliud significari nisi ignem e silice excussu,ex Aleandro supra monuimus. Et sane omnia, quo Mithre tribuuntur symbola, ad rerum GENERATIONEM referri,docet Porphyrius p. 26s, ubi describens ani marum generationem,earumq; ascensum & descensum per portas coeli varie apud Romanos & AEgyptios acceptas, subdit haec verba , quae mire tabulas Mithriacas illustrant: tauocirca Milbra peculiarem sedem juxta aequinoctia attribuerunt: Ideo rietis, Martiisigni, gladium gestat, vehiturque uro signo Veneris ; nam Mithra aeque ut Taurus

AUCTOR PRODUCTOR De rerum es GENERA

TIONIS dominus. Concinunt quae de Sole, quem Mithram etiam appellat, disserit Julianus orat. F. pag. 322. ex versione Petavit: in primis quod is terr.; Sol trahat omnia, quod ea velut fomento quodam ct admirabili calore fuscitet ac vegetet . idque moliri Solem subdit per arcanam corpor urpromus expertem ac dioinam sinceramque radiis illius in dentem naturam,fierique in mundo nos tum fleat, ct dies esse longior nocte, quando Ariclem permeare rex SoI incipit. Latentem & occultam hanc Solis generandi virtutem ut exprimerent inythologi , Mithram boum furem finxerunt, quod scilicet clanctilum GENERATIONEM promoveat, inquit Porphyrius pag. 26 a. Nam quemadmodum quod agunt fures, clam agunt, ita vivificus & genitalis calor sen-sm permeans, rerum generationem furtim & latenter promovet . Porro bos quoque ad generationem pertinet, nam ex eo procreamur apes,quae sunt animarum fmbola, ut Persit disserere idem Philosophus. Si vero velimus ad Taurum

SEARCH

MENU NAVIGATION