Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

211쪽

in nostris tabulis expressum iterum respicere , eo nomino Lunam vocatam ait, GENERATIONIS prae dem . Nam Luna cum sit bicornis , ut dixit Luctatius , Tauro significatur . Unde Orpheus in hymno Dianae , Bovis cornua Lunae fui sse gratissima scripsit; & in nummo Caracallae apud Patinum de numism. Imp. pag. 296. Luna vehitur biga, quam gemini Boves trahunt ; idcirco Boum agitatrix dicta Nonis no in Dionysiac. lib. 3. Immb Hecate, quae Luna est, Tauri nomine fuit appellata, inquit Porphyrius de abstin. lib.3. Cap. I7. Hinc duo haec Mithrae, & Bovis symbola in nostris saxis, Solis, & Lunae escientiam declarant, qua cuncta generantur & confervantur & utriusque benescio, ait Macro hius in somn. Scip. lib. I. cap. I9. haec nobis consat vita, qua

fruimur. Quem inter haec coelestia lumina nexum & societatem , ad rerum perpetuitatem significandam , produxit antiquitas in illustri simulacro, quod delineatum exhibet Spanhemius in notis Gallice scriptis ad Caesares Juliani pag. 46o. Mulier veste longiori stans, dextera puerum radiatum sustinet facem manu praeferentem, sinistra puellam Lunula bicorni capiti insidente pariter cum face, peplo seu velo a dextera ad sinistram supra caput ipsius mulieris Circumvoluto, ita ut circulum quendam constituat. Subiecta est inscriptio , quam nusquam antea editam clarissimus Auctor profert pag.q8s, eamque hic libenter exscribo quod novum sit Mithrae monumentum . M. POPILIVs. M. F. OVF. LUPERCUS. SACERDD. SOL. INVICT. MITHR. ΕΤ LUNAE AETERNAE. VOT. SUSCEP. L. MEa mulieris figura AEternitatem designari ait vir doctismus. Sane reperio in nummo Hadriani apud Oiselium

tab. Io . num. 8. eadem plane forma mulierem stantem, altera manu Solem, altera Lunam praeferentem, cum inscriptione : AETER . AUG. & tab. Io 6. num. . mulier simili prorsus specie velum ad caput in orbem circumvoluit, adje-

212쪽

DE M I T R H A C A P. III. I 8s adiecta epigraphel AETERNITAS. Hinc apud Gruterum pag. 3 al. extat saxum, AETERNITATI.SACR. SO- Ll ET LUNAE. Nam veteres alvum designantes, Solem O Lunam pingunt, quod aeterna sint elementa, ait Horus Apollo in Hieroglyph. in princip. Circulum vero ri ternitatem monstrare , satis est notum . Ita Mithra & Lunata, quorum Sacerdos erat Popilius, socia virtute cuncta generando & conservando , rebus omnibus, ut erat falsa quorundam antiquorum opinio, AEternitatem inducunt. Recte haec quidem: at liceat aliam interpretationem afferre. Mulier Juno est, aerem figurans; nam Juno ipsa est aer Poctis, qui ut eleganter ait Firmicus, esseminarunt hoc elementum. In aere collocata sunt duo lumina , Sol & Luna, ideo Junonis manibus imposita . Supra aerem coelum, in gyrur protensum,velo seu peplo Iunoni circumducto, nam & Juno peplum gestat apud Martianum lib. I. pag. I 8. designatur. Ideo & Coelum dictum Templum , ait Varro lib. s. ob concavam convexitatem, templorum concamerationi similem.

Servius ad illud AEn. lib. I. vers. so 7. media te dine templi, tesudine inquit, camera incurva, velfornicata, quae ideo cst, ut simulacro caeli imaginem reddat. Et ad formania hanc in gyrum ductam respexit Regius Vates , cum inquid Ps. Io 3. v. a. qui extendis coelum Aut pellem; ad mo dum scilicet tentorii militaris incurvi, quod pellibus tegebatur . Hinc idem Varro lib. 6. de ling. Lat. caelum cortina Apollinis assimilat. In plerisque nummis antiquis haec cor tina exhibetur modo forma sphaerae dimidiata, modo veluti sphaera integra. Demum hanc interpretationem digito monstrat Porphyrius in saepius laudato libello pag. 2 9.antiqui, ait, ipsum caelum PEPLUM vocarunt. Itaque velum seu peplum simulacro aeris seu Junonis circumdatum coelum ipsum est. Quod ideo sub figura veli expressum, ut denotaretur a coelo corporum generationem conservatio

213쪽

186 Dr M i Τ R H A. CAP. III. eodem loco Porphyrius, qui subdit , ea de causa ab Orpbeo

Proserpina , omnium ex femente nascentium praeses , telamiexens inducitur. Quare Popilius eo simulacro Mithram& Lunam, omnium in mundo tam coelesti quam terreno generationum auctores, potuit designasse . Eandem Mithrae & Lunae sociam virtutem contexere

veteres sub iis geminis utriusque sexus potestatibus , in quas Jovem divisisse diximus ex Firmico. Virum aperte. I thram cognovimus . Mulier vero triformi vultu quid aliud est quam Luna , triformis passim appellata Θ Subdit Firmicus, monsrosis eam serpentibus illigasse. In tabula Mithriaca apud Martianum lib. 7. Topograph. Urbis visitur figura mulieris alata, quam serpens a pedibus ad humeros

circum ambit: eademque extat in schemate Mithrae Burghesiano , quod delineatum profert Begerus in Spici legio antiquo pag. 97. Quis statim non sibi persuadeat, hane ipsam esse mulierem Firmici monstrosis serpentibus illigatam, quae cum sociam habeat potestatem cum Mithra,ideo in ejus tabulis repraesentetur λ Huc referas, quod Hierapolitani juncta Solis simulacro statuuntj nafeminarum, quae cingit sexuose volumine draco, ait Macrobius lib. I. Sat. cap. II. In gemma abraxea j7. apud Chissetium egiat monstrum triformi facie manibus serpentes gestans . Quidquid hoc portentosum simulacrum fuerit, certε in speciem nostri e sectum apparet. At in tabula Bem bina ferpens Isidis capiti est impositus . Ejus tabulae eruditus explanator Pignorius pag. 26. docet ex AEliano lib. Io. cap. 32. AEgyptios Isidis simulacra ferpentibus coronasse. Unde Flaccus lib. . Argon.de Iside canit:

Spectat ab arce Poli jam Divis addita, jamque ide eincta comas, ct ovanti persona Afro.

214쪽

Dg Mi TRUA. CAP. m. 187 Mithrae. Porro Isis apud AEgyptios Luna est a uti mox dicemus . Quod si velis Lunam ipsam, seu Dianam serpentibus implexam spectare, adeas Pausaniam in Arcadic. Duas ergo illas potesates Firmici, Mithram seu Solem & Lunam esse constat. Quae cum ad ignis subsantiam deputentur, eodem auctore, patet iis inesse GENERATIONIS significationem , quae vi caloris perficitur. At rursus Porphyrius dixerat verbis supra recitatis, Mithram Tauro signo Veneris vehi. Quo fortasse respexit ad commercium, quod Venus habet cum Mithra; in quem

sensum explicavimus Herodotum , & D. Ambrosium. Ex hoc vero consortio & nexu omnium genitrix & parens Uenus est, sicut de ea scribens philosophatur Julianus orat. q. pag. 28 I. Caelo temperiem optimam inducit: terraefecunditatem assert: non minus O animalium propagationi perpetuitatem tribuens. Cujus ita penes regem Solem caussa es primaria, ut in ejus quoque COMMUNIONEM Venus ad scatur; est enim ut pag. 287. subdit, Solis adminifra ct cognata . Quippe cum signum illud Veneris Taurum Sol scanis die, depulsa hieme.&nivibus, germinatio & fecunditas

terrae promovetur, & omnia, quae ipsa continet, aperirese in germen incipiunt, ait Macrobius lib. I. Saturn. cap. I a. ubi addit, apud Athenienses ἀνΘει θων Aprilem vocari, eo quod hoc tempore cuncta resant . Hinc, puto, Venus pθ-

ea dicitur in inscriptione apud Reinesium Class. I. nu. I 8. quod praeesset rerum naturalium generationi. Nec qui Dpiam , quod nunc Venerem sub Tauri symbolo, superius Lunam latentem dixerimus , dissona & pugnantia obtrudere nos arguat. Nam Phylocorus apud Macrobium lib. 8.Sat.cap. 8. Venerem eandem esse Lunam affirmat; & utraque

non femina tantum,sed mas quoque putabatur. De prima testantur Calvus & Laevinus eodem Macrobii loco, unde& apud Cyprum ejus simulacrum barbatum colebatur . Lunam appellatam Lunum, maremque deum mystice dici, auctor est Spartianus in Caracalla c.7. ubi videas adnotata

215쪽

,qs DE M i T R. H A. CAP. Ii L . . a Salmasio, & Tabulam Palmyrenam Sponii Atiquit. erudit.cap. I. Luni efigiem dabit nummus Antiochensi urris apud Patinum de numism. Imp. in Antonino pag. 2I8.lmo, uuae est fabularum inconstantia , vel apud varias gentes diversa rerum physicarum interpretatio , & deorum dispar acceptio, sub Bovis vel Tauri symbolo figuratur Us, quae eadem est ac Luna & Terra Plutarcho , Macrobio, & ceteris veterum Mythologis. Im vero natura ea pars s,inquit idem Plutarchus de Iside & Osirid. pag. 37 Amonis Parii Graecolat. qua quasi feminea omnes in se recipit ortus , tanquam nutrix quaedam ct omnium commune receptaculum.

L Macrobio lib. I. Sat.cap. et O. dicitur natura rerum sublacens Soli. Hinc Taurus substratus est Mithrae in tabulis. Quocunque igitur pergamus , sive Taurus Mithriacar Tabulae Luna sit, sive Venus , sive IAE , vel Terra , nam &Terram sub bovis figura significasse Aegyptios prodit Macrobius eodem lib. Si cap. res eadem censeri debet, & nihil aliud tandem quam virtus Soli sociata ad promovendam GENERATIONEM, vel natura rerum Soli subjacens, aut

demum subjectum ipsum GENERATIONIS, quod Sol

calore suo pervadens & radiis veluti penetrans, omnia in natura rerum procreantur & generantur.

Hinc , ut opinor, Mithra gladium apud Porphyrium gestat, quo in nostris tabulis Taurum transfodit; ad signi candum scilicet Solem vi & potentia radiorum subjectum GENERATIONIS, quod per Taurum figurari diximus,

penetrare, & veluti inflicto vulnere pervadere. Quo spectant verba Martiani Capellae lib. I. pag. 6. ubi de Sol loquens hinc quoque, ait sagittarius, bino quoque vulnificus, quod possit radiorum jaculis icta penetrare . Quamobrem &Poetis dictus fuit εκεβολ & εκα seu eminus ja- eulans , quali radiis velut jaculis feriat . Qua vi radiorum solarium seu caloris pervadente, ut mox notatum , subjectum GENERATIONIS, sanguis quali ex vulnere elicitur , semen nimirum genitale ad rerum omnium procreationem

216쪽

DE M I T R II A. CAP. IV. I 89tionem & alimentum. Unde canis.& serpens, in tabula secunda hic depicta, guttas sanguinis ex Tauri vulnere manantes lambere conspiciuntur, quo denotatur, animantia singula inde vim geneticam & nutritionem haurire & educere . Hinc ad canem ipsum, & serpentem, ceteraque symm, bola progredior.

CAPUT IV

Animalia in tabula exsulpta ad Solem referuntur tamquam generationis auctorem . Scorpius testes Tauri complectens,

ct baculi Solis apud AEnptios, explicantur. Vas in tabula. Mithriaca, cauda Tauri in spicas desinens, pueri facem gesantes, ct Solem Lunamque praecurrentes, quid Agni cent. Nam a Sebesto, inde locus Isaiae exposit. Triplicise Mithrae nomen varie tentatum. Apud ANTIUM M tbra cultus, ct spelaeum dicatum.

ATuost animalia CANIS , CANCER , SERPENS, & CORVUS ex singulis scilicet generibus, quadrupedum, piscium, serpentium , &avium, ideo, ni fallor, in tabula Mithriaca exculpta sunt, ut ea omnia animantium genera ortum & conservationem Mit brae seu Soli acceptam praeferant. Haec vero selecta prae ceteris, ob peculiarem aliquam rationem &proprietatem ad Solem seu Mithram referendam. Canis &Cancri sidera, hoc principium anni,illud generationis apud Aegyptios fuit, testante Porphyrio toties laudato pag. 2Apud quos etiam qua insania cultus fuerit Canis notum est. Canων obliquo gressu, ait Macrobius lib. I. Sat. cap. 2I, quid aliud nisi iter Solis ofendit, qui viam nunquam rectam,sed per illam legerim obliquam) femper meare fortiatus es λ Cancrum in dextera cuiusdam monstri Abraxei vidit Macarius, quo res a Sole productas significari ait p. 17.

Duas statuerunt Solis portas physici, unam in signo Can-

217쪽

et o DE MITHRA. CAP. N. cri, Capricorni alteram, Per illam fieri somniarunt descenissum animarum in terras, ideo hominum dictam: quae idem

Macrobius in somnium Scipionis lib. I. cap. I a. refert, dc summus Poetarum in o. Aeneid.jam indicaverat. Ergo Canter Solis signum , & per Cancrum transitus animarum ad hominum vitam informandam. Serpentem ad Solis naturam referri idem Saturnalium auctor pluribus demonstrat lib. I. cap. 2 o. eundemque in Mercurii caduceo Solis esse symbolum dixerat capite antecedenti ; cui & sacrum facit Artemidorus in Oneirocrit. lib. a.c. et Nil frequentius in nummis & ceteri veterum monumentis notatur,quam Serpentem Apollinem comitari . Quod vero ad generationem spectat, Arnobius lib. s. &Firmicus de error. profan. rel. cap. D. tradunt consecratis

SebaZio Jovi anguem in sinum demitti solitum , & rursus eximi ab inserioribus partibus r quo denotabatur rerum omnium GENERATIO & productio,quas Solis opus esse, jam satis superque ostendimus. Corvus denique Mithrae peculiari religione dicatus fuit. Ideo enim Coracas seu Corvos subminkstrantes ejusfacris vocatos testatur Porphyrius de abstinentia lib. q. cap. I 6. In lapide Romano pag. 27. . Ulpius Egnatius dicitur PATER ET HIEROCORAX D.S. I. M. hoc est Dei Solis Insicti Mithrae. Et hinc Aegyptios coluisse volucres,

quia Coracina sacra habebant, colligit vetus Commentator in epist. I. ad Roman. vers. 23. qui falso puta ur D. Ambrosius , ideoque a P P. Benedictinis doctissimis ejus editoribus ad appendicem tom. a. rejectus . Quae verba interpolata retulit Reinelius Classi I .inscript. 8.Ea sacra HIERO- COR A CICA appellat lapis alius Romanus pag. 3o3. 2. In Gemma a I. apud Chimetium Corvus appositus est sideri, addito Lauri ramo . Sidus forte Sol , & Laurus Apollini sacer. sane ipsi Apollini ubique haec avis comes , ut in nummo Faustinae; & in gemma apud Gortaeum num. 3. Apollo nudus tripodi sinistro cubito incumbens, dexteri

218쪽

DE MITHRA. CAP. Iv. I9 Imanu ramum protendit ad Corvum adstantem , & in gemma anulari num. 9. Corvus ad tripodem sistitur. Optime ad rem nostram animadvertit Cuperus in Harpocr. pag. 7 I. in gemma altera est inter gemmas anulares ejusdem Gorlaei num. 7 I. binos Corvos insistere Cornucopiis, & inter illos cerni papaverum capita & binas spicas; quia Sol, subdit eruditus Auctor, omnis fecunditatis parens habebatur. Hunc consule, si Corυum Apollini sacrum plenis veterum suffragiis testatum cupias. In lapide Burattiano, quem delinea tum damus , non Cancer, sed Scorpius sub ventre Tauri jacet. Hunc vasuram Solis repraesentare prodidit saepe laudatus Macrobius lib. I. cap. a I .prope fin. At cur in hac ipsa tabula, & in Burghesianis haud obscure,Scoγius testes Tauri, chelis apprehensos, circumplectitur Θ Latere arcanam significationem & ad nostrum argumentum mire appositam divino. Diximus Sole in Tauri signo versante rerum omnium vegetationemia promoveri. Quo signum oppost uni Scorpionis scandente, vegetationem ipsam, ob decrescentem ipsius calorem, minui & deperire necesse est. Itaque appictus est Scorpius Tauri genitalia constringens, ut significaretur, tunc in subjecto GENERATIONIS vim seminalem repressam esse& debilitatam. Hinc Aegyptii post Aequinoctium autumnale, Sole nimirum ad scorpii signum appropinquante, se stum quendam diem celebrabant, tunc Solis baculos natosese dicentes , quo innuebant, inquit Plutarchus de Iside &Osirid. pag. 37 a. Solem veluti fulcro ct baculo indigere , Ο ealoris ac luminis aliquam pastum esse dinutionem. & quidem in Scorpione Solis natura torpescit, inquit Macrobius lib. I. Sat.cap. 2I. prope fin. In eam significationem fabulae reserunt genitalia Attidis recisa & dissecta, ad rerum nempe Vim generatricem & conditricem cohibitam ac debilitatam ostendendam, ut inter alios pluribus ratiocinatur Julianus Imperator orat. . in Matrem Deorum , & innuit

Sallustius philosophus de Diis & Mundo cap.q. At

219쪽

Chymiathrae jactant , aqua omnia constant, & in aquam resolvuntur; & ex sententia Orphei apud Athenagoram δε pol. pro Christian. aqua rerum omnium principium est,Vas positum ad pedes dexteri pueri jacet in tabula Antiate. Et sane Crater juxta Mithram poni consueverat pro fonte , eo quia aqua concurrit ad GENERATIONEM , inquit Porphyrius pag. 26 I. Quod dubio procul exprimere voluit sculptor nostri lapidis . Plaeter genera animalium jam recensita , aliae figurae extant in aliis tabulis Mithriacis incisae. In Neapolitano, &Sanesiano cauda Tauri desinit in Spicas. Burghesianus praefert Arbores . Quo designari , generationem & vegetationem frugum ac plantarum Mithrae seu Soli tribuendam nullus dubito. Spicas ad fertilitatis symbolum in nummis aliisque monumentis, vel solas vel cornucopiae insertas, passim in

tuemur .

Pueros utrimque facem demissam & erectam gestantes , diem & noctem designare, luce ipsa clarius est. Nam di hinc Solis imago , & inde Lunae superimposita conspici tur. At variant in hoc schemate lapides. Plerunque qua parte Sol radiatus resulget, puer facem erigit, e regionea Lunae deprimit: hoc noctis, illud diei symbolum. Contra , in nostro fax dejecta jacet, ubi Sol eminet, sub Luna elata praelucet. Fortasse ita explicandum, ut cum dies est, & Sol cuncta lumine suo illustrat, face amplius opus non sit,ideoque eam puer demissam extinguit: Alter sublimem gestat, quasi noctis tenebras discussurus. At in Burghesana Septentrionali, cujus ectypuin exhibui, uterque faculam ex tollit. Luserunt marmorarii, vel utcumque lumen solare prifigurarent, nil pensi habuere situm faciscomponere. Aut eum hanc tabula recentiori manu interpolatam non uno lo eo appareat, fortasse in altera face peccavit imperitus artifex.Cui tamen si fide manere velis,faces duae erectae lumen

Solis & Lunae indicabunt . Nam utrumque sidus, licet di

spari

220쪽

Dg M I T R H A. CAP. IV. 193 spari modo & virtute, lucem emittit. Ita in simulacro Spa-nhemii, quod descripsi superiori Capite , Sol aeque ac Luna facem praefert. Huic rursus tabulae Burghesianae singulare est, juvenem quadriga vehi,mulierem biga: ne locus d bitandi esset, hac Lunam, illo Solem figurari, ut canit Poeta Astronomus lib. I.

Quadrijugis it Phoebus equis, ct Delia bigis.

Licet Pausanias in Eliac. prior. pag. 3o7. unicum equum Lunae tributum referat; imo & mulis vectam quosdam tradidisse. Pueruli qui utrumque antecedunt , Phosphorum seu Luciferum , & Hesperum signant; quorum primus diem denotat, alter noctem . Ideo ille facem erectam, hic depressam gestat. Cicero lib. a. de Nat. Deorum , Stella Ueneris, inquit Phosphoros Graecis, Latine Lucifer, dicitur, cum

antegraditur Solem, cum subsequitur autem Hesperus. Scio Poetas duo haec sidera, licet vere unum sit, modo curru vecta modo equo finxisse. At nihilominus potuit opifex nostri marmoris pueros sculpere, tanquam stellas Sole & Luna minores , qui juvenili facie etiam absque curru depingebantur . Nam & Lucifer Sol alter dicitur Plinio, & Uesper vicem Lunae reddens , lib. a. cap. 8. Si Lucifer ille est Posphorus , de quo in inscriptione Grut. pag. 88. II. .LONO. DEO. PUERO. POSPHORO. jam expressam in nostro schemate pueri imaginem assequuti sumus. Et nonia semel PH permutatum in P plura exempla docent. Ita in

saxis Patriserium pro Sphoeristerium , Pilippus pro Philippus, & similes. Utique haec ad arbitrium ficta: sic in

gemma apud Pignorium in notis ad Cartarium pag. 297. Luciferi currus, non equis, sed duobus gallis trahitur. Adhuc Mithriacae tabulae non omnia sunt exhausti mysteria. Sculptum in collo Tauri Burghesiani &apud Gruterum notatum,aenigma dissicile & inexplicatum remanet, duabus hisce voculis latens: NAM A. SEBESIO. Pe

sica esse vocabula ait Gruterus in margine . Butengerus

SEARCH

MENU NAVIGATION