Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

is appellatione INVICTI Mithram intelligi, alibi doeul

is mus , Commodiani carmina quaedam explicantes. Id ,, etiam elicitur ex antiquae inscriptionis fragmento . M.D.M. IDER ΕΤ ATTIDI MINOTAURANO NOBILIS. IN. CAVSSIS. FORMA. CELSUSQVE . . HIC. PATER. INUICTI. MISTICA. VICTOR HABET SERMO. DUOS RESERVAT ET . . VENERANDA. MOVET. CYBELES. ΤΙ .... AUGENTVR. MERITIS. SYMBOLA. TAVROBOLLRVF. CEIONI. CAES. SABINI. F. V. C.' PR. PATER. SACRORVM. INVICTI

MITRAE. TAVROBOLINVS.,, nam qui Invictus simpliciter fuerat appellatus, Invictus,, Mithra postmodum dicitur. Augescenti Christiang Re-

,, ligioni multis machinamentis ire obviam conatus estri diabolus es ac cum omnes fere peregrinas superstitiones,, Romam invexisset, Mithre cultu profano incrementum ,, Christiani cultus remorari tentavit , Deum hunc Persarum fictilium vafro quodam fuco Christo vero Deo op- ω ponens . Itaque quod de Christo dictum esset, vicit Leo,, de tribu Juda, non tantum Invicti nomen Mithri fuit in- ,, ditum , sed Leonina quoque facie efformari solitum tra- ,, dit Luctatius Statii interpres ad primum Thebaidos. ,, Mithram quoque eundem cum Sole fuisse creditum , te- ,, stantur Strabo , Hesychius , Suidas , aliique: nimirunia

,, quia Christus Sol Justitis appellareturi seque ipse lucem

,, mundi dixerit. Ignem se in terras attulisse Christus do- ,, cebat, ideoque sacra Mithriaca ad ignis transferebant ,, potestatem, ut constat ex Julio Firmico. Quid quod ejus,, mystet dicebatur milites ξ annon quia Christi martyres,, hoc nomine insigniri consueverant λ nam martyrii quo- ,, dammodo mimum agere ut loquitur Tertullianus) vi- ,, debantur , dum corona qua in martyriis donabantur e,, capite in humerum rejecta, suam coronam Mithram esse

252쪽

DE M 1 T. I A. C A P. VI. 2 2 , D testabantur, ut idem auctor est lib. de corona mil. Lava D tiones etiam in iisdem mysteriis adhibebantur; nimirum ,, eodem Tertulliano conquerente in lib. de Baptism. ut ,, Baptismi adumbraretur Sacramentum. Eucharistiae quoque imaginem ingerere voluerunt, dum panem & pocu-k, tum in iisdem Mithrae initiis ponerent, ut consideravi e,, Justinus martyr Apolog. a. pro Christianis. Ex petra ve- ro prodi iste Mithram praedicabant, ut imitarentur, quod is de Christo diruim fuit, petram esse ex monte excisam, is sive lapidem in fundamentis locatum; quemadmodum

D & idem Justinus in Dialogo cum Tryphone Judaeo, &,, Julius Firmicus de error. prophan. relig. afferunt. Addit ,, etiam eodem in libro Justinus, ideo in spelaeo Mithriacari initia peragi solita, ut ad Bethleemiticum antrum allu- is deretur, ubi constat natum Christum fuisse . Ut vero fa- ,, bulam hanc omnibus absolutam partibus egregie pravus, , daemon clauderet, palam est ex Kalendario nostro Natari lem Mithrae hac die um. Kal. institutum, qua die Christiis Natalem veri Dei, vere Invicti quotannis solemniter ce-

,, lebramus.

Ita Aleander docte & ingeniosὶ sententiam suam de

Mithrae natali a Paganis in diem Nativitatis CHRasTI constituto prosequitur . Profecto tot exempla, Sanctorum Patrum suffragio munita, in hoc quoque redemptionis nostrae Sacramentum nefaria imitatione diabolum invasisse suadere possunt. Qui quia noverat, ut de futura per sanguinem redemptione Gebat S.Augustinus loco superius recitato, Christum Solem, Ignem, Leonemque appellatum iri, Mithram eadem symbola induere , etiam ante ipsius adventum, iussit,& subinde potuit quoque diem ejus natalem occupasse. At nihilominus alio pergere fas mihi sit, & alienis conjecturis dimissis,ex re ipsa promere caussam cur Gentiles Solis seu Mithrae natalem die xxv. Decembris sollemnem agerent.Quod nunc expono.Sol integro Zodiaci circu

253쪽

tropici delapsus est, tunc quasi ab imo & profundo loeo

emergens, ad superiora revertitur, novumque cursum inchoando quodammodo renasci videtur. Julianus Imp. de hae ipsa die sollemnitatis Mithre disserens, non aliam rati nem indicavit. Tunc enim, inquit orat.q. prope finem, rex Sol extremo meridiano limite derelicto , rufus ad nos revertitur, O ad Capricornum, tanquam ad metas , cursum res ctens ab Ausro ad Septentriones progreditur, ut annua commoda nobis impertiat. Nam Solem anni curriculum permeantem veluti per aetatum vices transire fingebant antiqui, & ita cum ad ejus finem pervenisset, tanquam completo vitae spatio, ad senectutem delapsum esse dicebant. Ita , eum ad Deorum consistorium accedentem describit Capella lib. I. de nupt. Philolog. pag. 2 o. Facie autem mox ut iningressus es, pueri renidentis, in incessu medio juvenis anheli, in sufenis apparebat OCCIDVI. Itaque occiduus Sol in

extrema senectute, dum novum cursum instaurat, quasi in novam vitam prodeat, nil mirum quod denuo nasi crederetur, diesque is ejus natalis appellaretur. Nam vere tunc paruus ct infans videtur, qualem AEgyptii proferunt ex ad=to, ait Macrobius lib. I.Sat.cap. I 8. qui luculentius ita rem nostram attingit cap. a I. Cum, inquit, ad minimum diei Sol pervenit Apatium, quod veteres appellavere brumale soluitium, brumam d brevitate dierum cognominantes. Ex quibus latebris vel angustis rursus emergens, ad aestuum hemisphaerium tanquam ENASCENS in augmenta porrigitur. Cum igitur bruma seu Solstitium contingeret ipso die viri. Kal. Januarias, seu xxv. Decembris, ex ordinatione Iulii Caesaris, licet octo ante diebus praecederet nam antiqui cardines temporum in octavis signorum partibus fieri arbitrabantur, uti observat Petavius Ioco superius notato , & de doctr.temp. lib. .cap. 27. ideo die illo Solem veluti natum

putantes, NATALEM ejus colebant, ludisque institutis sollemniter celebrabant. Hinc hae ipsI de caussa SOLEM NOVUM eum diem Solstitialem, seli xxv. Dec. esse dicebanta

254쪽

DE M I T R H A. CAP. VI. 227bant,veluti tunc Sol innovatus & recens natus esset. Auctois res laudo, Censorinum de die natali c. a I .in fin. ubi annum

incipere ait ἀ NOVO SOLE , ides a bruma , aliis ab aestvo

Sosilio Oc. & Servium qui lib.7. AEneid. ad vers. 7ao. Vel cum Sole novo , haec scribit: licet Poeta intelligat de primάasatis parte, proprie tamen SOL NOVUS cst octavo Kal. Ianuarias. At Corippus, quem supra retuli, non tam Solem novum digito ostendit , sed etiam ipsos Circenses in nostro Kalendario in hunc diem consignatos. Ita enir

sanit:

SOLIS honore NOVI grati spectacula Circi

Antiqui sanxere patres, qui quattuor esse Solis equi ctc. S. Ambrosius initio sermonis Io. de Nativitate Domini,vel quisquis ejus auctor sit , nam Monachi Benedictini falso ei adscribi censent, ideoque ad calcem secundi tomi rejecerunt, ubi est sextus: Bene quodammodo, inquit,sanctum hunc diem natalis Domini SOLEM NOVUM vulgus appellat

. iantJ fui auctoritate con mat , ut Iudaei etiam atque Gentiles in hanc vocem consentiant. Auod libenter amplectendum nobis es, quia Oriente Salvatore non solum humani generis salus , sed etiam SOLIS ipsius claritas INNOVATUR. Gentiles scilicet in hanc vocem consentiebant, non ut mysterium Nativitatis CHRisTI imitarentur, sed quia tunc Sol innovari & quodammodo renasci videretur; ideoque superinducta superstitione, natalem ejus sollemni Circensium pompa celebrabant. Hinc etiam Leo Magnus apud Christianos sui avi ex Gentilium more traductam appellationem perstringit, nomen natalis Solis expresse designans, sermone a.de Nativit.Dom. cap. s. Illudens Ampliacioribus animis de quorundam persuasione pestifera, quibus haec dies follemnitatis nos , non tam de Nativitate Chrisi, quam de NOVI, ut dicunt, SOLIS ORTU honorabilis videatur . Et subinde originem insani cultus monstrate tra-iuntur enim adhuc sultissimis gentilitatis erroribus . Eodem F f a re

255쪽

respexit auctor homiliae in S. Lucam de Nativit. Joannis Bapt. quam licet docti abjudicent Joanni Chrysostomo, attamen antiquissimam esse patet, & fatetur Cave de scriptor.

Ecclesiast.pag. I 86. Ejus haec sunt verba tom. 2.Oper.Chrysost. edit.Vcn. Latinae II 83. pag. 3 a. nam in Graecis nor

extat: Sed 9 INUICTI NATALEM appellant. Quis utiaqtie tam invictus, nisi Dominus noster j qui mortem iubactam devicit. Vel quod dicant SOLIS esse NATALEM irae es Sol justitiae de quo Malachias Propheta dixit cap. .

orietur vobis timentibus nomen ipsius Sol justitiae,'fanitas es in pennis ejus. Quo illustri testimonio non tam iterum discimus, natalem Solis hac die creditum Paganis; sed etiam Invictum eadem die notatum in Kalendario non alium esse quam Solem . Quod igitur um. Kal. Januar. sev xxv. D cembris Sol novus esset, & quodammodo nasi antiquis diceretur , idcirco NATALIS INVICTI qui Sol ipse est &- Mithra, eo die sollemni nuncupatione colebatur. Nec alia caussa quaerenda est.

Attamen P. Hardum us in Antirrhetico de Nummis antiq. pag. 6s. in aliam sententiam abiit, quam ut adstrueret, ipsum diem Natalis Christi Domini, perpetua Ecclesiae traditione sancitum, de loco suo dejicere adgressus est. Cum enim, inquit, a primis temporibus Christianos lateret dies, quo natus est Christus, sapienter fuit institutum di xxv. Decembris, eo nimirum consilio, ut quoniam dies ille ab ethnicis natali Solis dedicabatur, religione mutata JESU CHRISTI nostri natali tribueretur. Prsmonuerat natalem Christi verius Septembri mense incidisse, cum in eum non in Decembrem conveniant Pastorum vigiliae super gregem suum , quas Lucas commemorat. Et quidem ante aeuum D Chrysostomi in obscuro suisse natalem Domini,& tunc solum morem celebrandi diem as. Dec. transiisse ad Orientales,ipso teste Chrysostomo homilia 3 I. Tom. q. de natali Christi. Profert subinde verba nostii Kalendarii;

quae recte ait intellisenda este de natali Iavicti Mithrae

256쪽

Solis & demum concludit: in eum ergo diem natalis Christi Romae primum translatus est, ut dum Geutiles profanori tui vacarent, sacris suis Christiani libere operam darent. Profecto P. Harduinus in oppositum prorsus ab Aleandro discessit. Hic Mithram in diem natalem Christi invasi si arbitratus est: ille Christum cum Mithra sollemnitatis consortium iniisse autumat. Utrique satis essent quae in explicanda vera caussa natalis Mithrae congessimus. At quoniam Harduinus per inania & falsa ad Mithram pergit, iis reserulendis operam aliquam proferre cogor.

Sanh non una fuit antiquitus de vero Dominici Natalis die in ecelesia Orientali sententia. In AEgypto celebriori suis agio sextus dies Januarii, quo Epiphania celebrabatur , sollemniis quoque Nativitatis dicatus fuit, ut inter

alios testatur Epiphanius haeresi I. num. 24. Quidam apud Clementem Alexandrinum lib. I. si rom. eligebanta . vel et s. Pharmuthi, hoc est i q. seu ao. Aprilis; ipseque Clemens omnino favebat Novembri. At plerisque ex nuperis Sectariis , cum quibus ire Harduinum doleo , Septembrem praeferunt , ut Calvisius cap. 48. Isagoges, Scaliger in notis post opus de emendat. temp. pag. ult. quam Vis postea ineuntem Octobrem adoptaverit in Canone Isagog. pag. 3o I. & alii. Singulas opiniones ad criterium non revocabo, quod jam viri docti praestiterunt. Id tamen conabor evincere, perpetuo more & ab Apostolis tradito, in Ecclesia Romana natalem Christi Decembri fuisse celebratum, & nonnulla in Harduinum pro Septembri pugnantem reponam; ut constet, falsum esse, apud eandem Romanam Ecclesiam diem Domini natalem obscurum & incertum fuisse, di ideo ad xxv. Decembris conjectum, quod ethnici eodem die natalem Mithrae colerent.

Et primum eruditus auctor, pro sui qua pollet in antiquitate perquirenga , ut tot edita ab eo scripta testantur, peritia , hoc nos docere debuerat , fuisse aliquando Romae extra Decembrem celebrata Nativitatis Domini sollemnias

257쪽

a3o DE MITHRA. CAP. IV. nia, diemque & mensem prodere ; tunc enim grandi aliqua caussa mutatam religionem fateremur, & fortasse hac eadem quam ipse commentus est. Sed nusquam, aut ego fallor, veterum aliquis est, qui id mandaverit scriptis : & siquando Latini Patres Nativitatis CHRIsTI meminerunt, semper eam in Decembrem conferunt. S. Augustinus in Psalm. I 32. & de Trinit. lib. . cap. s. is majoribus traditum testatur , Christum fui sie natum um. Kal. Ianuar . Quam phrasim cum usurpat S. Pater tempora Apostolica respicit, ut videre est in epist. II 8. ad Januarium. Evodius in cathedra Antiochen a S. Petri successor peperisse Virginem ait vi-ge sima quinta die mensis Decembris, teste Nicephoro qui

ejus sermonem inscriptum Lumen recitat lib. a. hist. cap. 3. Praetereo antiquissimum Auctorem, quisquis ille fuerit, Constitutionum Apostolic.lib. I. cap. II. Ambrosium fer. 8.Io.&I2. Prudentium hymno Iri Cathemer. pluresqu alios, ut uni Chrysostomo, qno utitur seu abutitur Harduis nus, caussim pene dixerim religionis assertam reseram.Ante aevum Chrysostomi sane in obscuro erat apud Orientales verus dies natalis Christi. In prolato enim sermone II. qui in editione Parisiensi Frontonis Ducaei an. I 636. qua utor, est tomo F. pago 17. fatis indicat S. Doctor nondum decimum annum fluxisse , ex quo ipse dies iis regionibus innotuerat. At si de Occidentali ipsaque Romana Ecclesia, de qua qualio vertitur, loquamur, non alium locupletiorem , quam ipsum Chrysostomum testem qinerimus.

Quippe in eodem sermone dum morem a Romana Ecclesia in sua in Antiochenam traductum tuetur, hunc die

natalis Dominici euntium fuisse,ait,ab EXORDIO iis qui in Occidente habitant, & paullo post: jam inde ἀ PRIMORDIO ab ipsa Thracia Gades usque incolentibus MANIFESTUS celebris fuit . Videat Harduinus qui a primis temporibus in Romana Ecclesia latuisse verum diem natalis

Christi dixerat . Pergit Chrysostomus demonstrare, ex mo--

numentis de censu hunc diem fuisse deprehensum, & vetustam

258쪽

DE M i Τ R H A . CA P. VI. 23 Istam traditionem hucusque ab ineunte Ecclesia promanasia se : Ex his , inquit liquet, prima descriptionis tempore natum esse. Et cui veteres bisoriarum codices, qui Romae publice adservantur , lectitare libeat , perfacile etiam tempus hujus defcriptionis accurate discere poterit. Ceterum quid hoc ad nos, dicat aliquis , qui illic neque fumus neque fuimus unquam Ausculta neque di das, AE ab illis qui exactam hujus

rei cognitionem habent, quique illam Urbem inhabitant, hunc diem accepimus. Nam illi ipsi qui illis commorantur, multo ante ex ANTIQUA TRADITIONE V m celebrantes.

ad nos usque illius notitiam nunc transmiserunt. De censu

seu descriptione, cujus hic meminit Chrysostomus, frigida est observatio Calvisii loco quem praemisimus . Nimirum

non convenire hiemale tempus ad eum censum agendum,

ne patres familias cum uxoribus & liberis ad locum destinatum longinquis itineribus proficisci cogerentur. Scilicet publicae utilitati & Caesaris praescripto praeferenda erant privata Iudaeorum commoda . At quam grandis haec erat viae molestia , coelo iis regionibus etiam iij emis tempor

placidissimoὸ vel quae longa peregrinatio, d lim singuli profiterentur insuam Civisatem, ut textus Evangelii loquitur , ad quam certum est brevi itinere opus fuisse , urbibus in Judaea non admodum inter se digitis Porro Codices census seu descriptionis, ex quibus ait Chrysostomus exscriptum fuisse verum diem natalem Dominicum, Romae extitisse, teritur Justinus antiquissimus scriptor sub Antonino Pio, qui rem certo scire poterat, nec si falsa fuisset, ausus esset proferre in Apologia quam eidem Imperatori obtulit. In secunda enim, pag.7s.loquens de Christo in Bethlehem nato, quemadmodum , inquit, ct ex descriptionibus census acti, quae sub Quirino primo vesro in 7udaea procuratore fum confectae, intelligere potesis. Et Tertullianus paullo Justini aevo inferior lib. . contra Marci ouem cap. 7. de hoceensu Augusti verba faciens, quem, ait, leuem fides lim Dominicae Nativitatis Romana Arctiva cusodiunt. Ab

hisce

259쪽

131 D E MITHRA. CAP. VI. hisce igitur fidelissimis testibus Romana Ecclesia verum diem Natalis Christi, ut dixerat Chrysostomus, didicit.' Non moror Joannem Nicaenum , qui in epist. ad Zachariam Catholicum Armeniorum vulgata a Combefisio Τom. a. Auctarii SS. Patrum pag. 3Io. refert Ju Iium Romanum Pontificem ex libris Judaeorum cognovisse Christinatalem in diem xxv. Dec. incidisse, atque ex eo tempore, inquit, coepit PRPomana Eccles a latis gaudiis celebrare natalem Salvatoris diem a I. Dec. tradiditque celebrandumtiuisensis Ecclesiis. Certe falsa est haec narratio , eamque convulsam prosternit grande Chrysost homi testimonium, quo ab exordio Ecclesiae viguisse Romae hunc morem didicimus. Et aliunde quoque ejus epistolae fides plane suspecta est viris doctis, uti animadvertit Cotelerius in notis ad lib. s.Constituit Apostobcap. II. pag. 23 q. ubi fragmentum ejus recitat.' At non tantum Antiochiae,quo eum sermonem habuit Chrysostomus, perperam nonnullis Constantinopoli dictum censentibus, tunc temporis celebritas natalitia ad as. Dec. agebatur , sed in aliis quoque Orientis Ecclesiis. Cl. Zacagnius in opere olim laudato protulit quatuordecim epistolas S. Gregorii Episcopi Nyssent, quarum prima pag. 3sq. statim ab initio haec habet: Cum superiores caeli partes cursu suo Sol repetens, biberno tempore, diurni spatii mensuram auget, verae lucis per carnem humano generi assu gentis apparitionem risiva follemnitate celebramus. Et post aliqua:quid es quod nocti ad longitudinis summu jam prouectae,nulla eum fieri potes accessio, tunc nobis in carne apparet, qui cuncta complectitur Oc. Quibus sane verbis nemo est, qui non videat Solstitit hiemalis tempus designari: tunc enim tantummodo nocti ad longitudinis fummam provecta

nulla feri potes accessis; ac perinde neque scrupulum inesse potest, de Epiphania non de Nativite, diverso die ipsoque Solstitiali celebrata, loqui Gregorium. Nimirum & in aliis Ecclesiis Orientis, secus ac in Λῖypto , eae festivitates di

a Diuitia hyso io

260쪽

Ds MIΤHRA. CAP. VI. 23yscretis diebus agebantur, ut notavit idem vir eruditus in praefat. pag. 4O. Nondum P. Harduinum desero, qui ut Christi Nativitatem de loco moveat, mulso verius, ait, in Septembrem conveniunt pasorum vigiliaesupergrege uum, quas Evangelisa Lucas cap. a. vers. R. commemorat , quam in Decembrem , quo sane per hiemem ea campestris sabulatis Db dio non fiebat. Nam Shaabb OL 3. 2. Bezah. fol. . I. I. Haec funt pecora eremi ea nempe quae prodeunt pastam circa tempus pasebaris, edi pascuntur in campis O domum redeunt ad pluυiam primam. Nedaram fol.63. I.Taauitb fol. o. I. quaenam es pluvia prima Incipit tertio mensis Guarcheshuan. ui mensis partem habuit cum Octobri nosro ac Novembri. Futilem hanc argumentationem, toties Sectariis reco ctam, non alio telo conficiam, quam quod in ipsam pridem intorserunt nonnulli ex ipsita et Heterodoxis. Calati bonus exercitat. in Baron. 2.num. Iq. non esse inversimile, ait, Pa-sores in Iudaea, locis maxime meridionalibus, noctu mansisse

sub dio, nam ct in Angliai, quae frigidissima es regis , saltem

armenta toto anno in agris pernoctant, neque propter frigus aut pluviam aut ventos tecto unquam Disunt.additque Epiphonema : auare vetusa tradisio Ecclesae, ad 2I. Decem bris Nativitatem recolentis, non temere nobis reiicienda .

Wilhelmus Langius de annis Christi pari. altera lib. a. cap. a. scribit hoc argumentum Scaligeri addamus & Harduini) ne bili quidem es subditque: sane in Danis med oves tota hieme in agris degunt, nisi terra ita penitus nive tecta sit, ut nihil pabuli extra villas habere possint. At quid Iudaea ad meam patriam gelidis trionibus subjectam ξ Certum igitur es ac demonstratum verum Chrisi Natalem incidere in as. Decembris . Addo Vossium de tempore nat. Christipari. altera cap. ultimo, & Richardum Montacutium Originum Eccles pari. I. pag. 7. ubi ait, per idiculum est

quod Scaliger Osimiles ineptissime scripserunt. Quasi Jacob non dixerit de se ipso vitam pastoritiam apud Labane si s exer-

SEARCH

MENU NAVIGATION