장음표시 사용
271쪽
a DE MITHRA. CAP. uLri ait is Piratis , qui e diversis Orientis partibus effusi, & direptionibus maria implentes, tandem ab ipso Pompejo debellati fuerunt. Bellum hoc Piraticum incidit in annum V.C. 687. Igitur primi omnium, opinor, Alexandrini impium cultum proscripsere . Nam ex Socrate, cujus verba pridem retuli, constat sub Juliano Imperatore, qui in Perside occubuit anno 363, locum tu quo Gentiles Mithrar mysteria peragebant, jam inde is priscis temporibus vacuum neglectum repertum, a Christianis fuisse repurgatum. Non ita Romae , ubi eodem tempore, sub Christianis Principibus, sacra Mithriaca publicὲ & palam fiebant. Nonius Victor & Aurelius Victor tradiderunt Leontica, Consantis nono ct Iuliano II. cov. scilicet anno 3 7, ejusque rei monumentum exposuerunt in marmore, quod extat apud Gruterum pag. 3οῖ. I. Sequenti anno, Datiano & Cereale Cons. iidem Nonius & Aurelius tradiderunt Patrica , ut constat ex alio lapide pag. eadem num. a. & iterum Per ca ct Eliaca, atque osenderunt Crisios, pag. Io 86. . Rursus in annum
proximum Eusebio ct Lippatio Cons. corrige fastos qui
scribunt Hipatium, nec Pagius, aut alii id animadverter tradiderunt Leontica, pag.eadem num. s. Aurelius hic Victor sacerdos erat Mithrae, ut alibi monui, nam in hoc saxo & altero pag. 3o3. superius indicato, signavit se tradidisse Coracica anno tricesimo consecrationissae, Valente Valentiniano Iuniore primum Aura. Cons. Hic annus notatur in fastis 376. quo patet adhuc viguisse insanias Mithriacas. Eodem anno Sextilius Agesilaus dicitur Pater Patrum Dei Solis Inυicti offithrae pag. 28. a. & sequenti Gratiano ct Merobaude Cons. Rufius Cejonius Pater fa-crorum Mithrae num. 6. vocatur, & inferius Persidicique Mithrae Antis . Sacrorum haec nomina jam explanavi. ita pervincente diaboli nequitia, dum Crucis signum Imperatorum diademati praefulgeret, adhuc vexilla superstitionis palam in Urbe explicabantur. Integrum tandem
triumpbum Christus egit, & Mithram profanaque mysteria
272쪽
ria depulit. Celebre est testimonium S. Hieronymi epist.
7. ad I .etam , ubi haec ait: Ante paucos annos propInquus vester Gracctus, nobilitatem patriciam sonans nomine , cum Praefecturam gereret urbanam, nonne Delaum MITHRAE, e, omnia portentosa simulacra, quibus Corax, GIphus, 2 1 les, Perses, Helios, Bromius , Pater initiantur, subve
tu , fregit, excussit ξ Huc referendus est locus Prudentii libro primo adversus Symmachum vers. 363.7am quid Plebicolas percurram carmine Gracchos ure potesatis fultos, c, in arce Senatus Praecipuos , simulacra Deum jussisse revelli, Cumque suis pariter lictoribus, omnipotenti Suppliciter Christo se conscrasse regendos. Annus quo Praefecturam Urbanam egit Gracchus, quaerendus est, ut postremos subversae superstitionis Mithriacae casus venemur, & ultimam dissertationi nostrae manum imponamus . Baronius ad annum 383. num. 3. importunc er
rorem in Hieronymo irrepsisse suspicatur, & loco Praefecturae praetoriae, urbanam esse positam. In Codice Theodosiano lex prima tit. ne in sua caussa quis jud. data est ad Gracchum P.P. nempe Presectum Pratorio Kal. ecembris, Valente V. Valentiniano AA. Coss.hoc est anno C. 376. Ad eundem simili titulo appellatum directa est lex 3. de quaestion. Pridie Non. Patruar. Gratiano Aug. IV. ct Merobaude Coss. videlicet anno sequenti 377. Gothosredus in notis
ad has leges tom. I. pag. 93. I tom. I. pag. 2 2. inscriptio nem correxit, & Gracchum P. V. Praefectum Orbis , reposuit; quomodo etiam se habet lex unica Cod.Justinian. eod. tit. ne quis in sua caus & concinunt recitata Hieronymi &Prudentii testimonia . Hincque collegit, excisa fuisse Mithrae simulacra altero ex praescriptis annis , & perperam id a Baronio referri in annum 383. sexennii metachronismo. Pagius in sententiam Gothostedi concedit in crit. Baron. ad eundem annum num. . At falluntur viri docti, & chronologiam confundunt. Quomodo enim fieri potuit, ut altero ex
273쪽
iisdem annis Gracchus specum Mithrae portentos simulacra, Coracem, GIphum , Leonem & cetera a Hieronymo memorata, subvenerit,fregeritque, si tunc eadem ipsa portenta, ex indicatis inscriptionibus, tradebantur, in ipso certe Mithrae specu, sacerdotesque ea profana sacra & titulos sui sacerdotii publicis monumentis consignabant Quare in alium annum ducenda est Praefectura Gracchi, & Mithrae excidium. Quod ut clarius pateat, prius eam Praefecturam Gracchi in annos praedctos non incidisse demonstro. Anno 376. fuit Praefectus Urbi Rufinus, ut palam facit lex 3. Cod Justin. de ossi c. Praef. Urb. eidem data vi. Ral. Iul.Ualente M. V. Valentiniano jun. Cis Quintus Consulatus Valentis & primus Ualentiniani junioris conseruntur in dictum annum 376. iisdemque Consulibus lata emex prima Cod.Th. ne in sua caucquam Gothostedus vult dire- istam ad Gracchum Praefectum Urbi. Nec sane duo Praefecti eode anno esse poterant. Annus proximus excepit Pro-bianum Praefectum Urbi, ad quem directa est lex 3. Cod.Τh. tributa in ipsis spec. xv. Kal. Octob. Gratiano A. iv. ct Merobaude Cossa qui in annum ipsum 377. Consules processerunt, ut diximus. Quamobrem non ante annum sequentem 378. Praefecturam Urbanam gessit Gracchus ; eo etenim signatur praedicta lex unici ne quis in sua causi expressis verbis, ad Gracchum Praefectum Orbi, Kal. Dec. Ualente vi. ct Valentiniano II.coss. Quam subscriptionem cum viderit Gotho redus, miror, nihilominus Praefecturam , Gracchi retro tulisse ad alium annum. Prosecto apud Pan-vinium nullus notatur Praefectus Urbi hoc anno. Quare in
locum hunc vacuum nil vetat quin reponamus Gracchum.
At quoniam id ipsum quod de judicibus statuitur in hac lege Codicis Iustin. data anno 378, sancitum quoque reperitur in alia jam memorata antecedenti anno 376, vel hu- .jus titulus & subscriptio emendanda venit, vel rectius dicendum , Imperatores legem jam latam rursus instauras Opost duos annos . Ne vero inanis sit inscriptio alterius le
274쪽
. . D E M 1 THRA. CAp. uLT. 24 gis tertiae de quaest. ad Gracchum P. P., quae hac ipsa nota extat in Codice Just. leg. Io. de dignit. editionis Contii , nam Gothostedus habet P. V. omnino arbitror, hoc anno 377. quo tradita est , Gratiano iv. Merobaude Cus, Gracchum Praesteturam Praetorii administrasse. Quo munere defuncto exinde evectus est ad Urbanam Praefecturam , quae Romae honoribus omnibus & potestatibus illustrior habebatur. Atque ita tempora suo ordine digesta consistunt: leges in speciem pugnantes conciliantur: &Gracchus suis dignitatibus restituitur. Igitur A.C. 378, &non antea , dejecta simulacra Mithrae , subversus speeus , abolita sacra, & praeterea Victoriar ara, de qua celebris pugna inter D. Ambrosium & Symmachum exarsit , convulsa aliaque gesta sunt a Graccho Praefecto Urbi, quae memorantur Hieronymo & Prudentio. Putaveram ad umbilicum rem perduxisse; sed aur8m
vellunt carmina D. Paulini superius mihi recitata,quae hucusque firmatis labem aliquam inferre videntur. POEmaia extremum, quo ea carmina continentur, recte conjicit illustris Muratorius in praefatione, a Paulino fuisse elucubratum & inscriptum Antonio, A. C. m. aut 39 S. Cum vero
inibi mentio sit Inyicti seu Mithrae se a sub atra culti,
haud verum erit, ejus sacra & specum ante septem & decem annos a Graccho fuisse subversa. Sed eo Poemate, ut opinor, sanctus Vates potius proscindit Gentilium numina& errores, prout ab iis fingebantur & tradebantur, quam velit ritus omnes, sacrificia, & ceremonias, quas destribilinc viguisse. Quod cetera percurrenti conjectare licebit. Quamvis enim non sim nescius, ad haec quoque tempor
saltem maxima ex parte Ius fuerat sublatum, ut tot querelae Gentilium scriptorum , & leges Principum , Theodosii potissimum, sub quo vel filiis haec Paulinus scribebat, lucu
275쪽
di 8 DE MI ΤHRA. CAP. uLT. lenter demonstrant. Cum igitur certis testimoniis compererimus, spelaea Mithrae detrita, & mysteria interdicta a Graccho fuisse anno 378. nemo sibi persuaserit, ea adhuc anno 39 . perseverasse. Quare Paulinum ita loquutum fateri oportet, ut exprobraret quod factum fuerit, & impia religio doceret, non quia tunc fieret. Queritur Muratorius, se divinare non potuisse , quisnam fuerit ille Antonius, cui D. Paulinus Poema suum inscribit. Reperio in Fastis Antonium cum Syagrio Consulem ad annii 38 a. & in Codice Theodosiano, saepius occurrit Antonius maximis in Italia &Gallia functus muneribus & dignitatibus. Ad eum quoque quinque sunt datae epistolae a Symmacho, lib, I. ab ep. 83. Qui sane, prodente temporum ratione, non alius est ab hoc Paulini amico.
276쪽
UM in Musto Strorgio gemmas antiquas, earumque innumeros ectypos creta vel sulphure expressos evolverem , inter hos occurrit
simulacrum Mithrae novo symbolorum appara tu spectabile, & uberiori quam saxa in opere mihi deseriapta figurant. Curiose & intente singula perlustrantem animadvertens Illustrissimus Leo, quae humanitas ejus est nobili stimo generi par, nil moratus est , quin eo ipso ectypo, nonnulli'; aliis me liberaliter donaret. igitur quae scripseram animo revolvens, dc cum hac Mithriaca gemma componens , observabam plura a me jam fuisse explicata, non pauca vero novi argumenti segetem parare. Sane Mithram in gemma Abraxea sculptum nondum sciebam , neque proamuleto superstitiosa religione usurpatum cognoveram . Quiare Leonardi Augustini opus Italicum de gemmis antiquis perlustrans, in a.parte, cujus tunc primum copia mihi feceram, ipsam hanc gemmam delinea tam offendi num.77. Cujus iconem cum ob temporis angustiam huc transferro nequeam, describere saltem non praetermittam . Mithra eodem prorsus habitu & sorma ac in nostris tabulis , Taurum procumbentem calcat & ferit. Canis adsilit ad vulnus, Delphinus, in meo ectypo Serpens, prope iacet. Scorpius testes Tauri invadit: Testudo sub cauda , quae in spicas desinit. Duo juvenes mitrati, quorum unus semen ejicit, alter reducta veste sinum explicat. Hinc Cornucopia, inde ramus Palmae, cui appensa est hominis calvaria . Superne caput juvenis radiatum, ut in nostris, cum flagro; ab ' alio latere caput itidem mulieris, cui Luna falcata insidet.
Subtus aliam Solis radiatam effgiem sculpsit Augustinus, mihi corona est. Septem Stellar Planetas putat idem Au-
277쪽
ctor Fulmen, Caduceum, Sagitta , binae volucres spatium inter Solem & Lunam occupant . Figuras has singulas intei pretatione accommoda percurrit ipse Augustinus. Quem gavisus sum nonnulla, quae mihi iam explicata fuerant , judicio suo & auctoritate obfumasse. Symbola enim Mithriaca ad generationem pertinere ait. Atque inde Taurum prostratum repraesentare Tellurem, quam radiis, veluti gladio Sol Mithra penetrans, secunditatem inducit. Vel cum in Tauri signo Sol versatur, terram foetam aperit, ct calore suo semina ad rerum productionem educit. Porro Octobri mense Solis virtute diminuta semina,agente frigore, intra sinum terrae reconduntur, quod Scorpius testes constringens significat. Cetera haud refero, apud ipsum videnda . Tantum moneo , septem illa sidera mihi Planetas non esse . Quippe cum jam Solem & Lunam essigie humana expressisset scalptor, quid opus erat iterum figurareὸ Imo non septem, sed octo Stellae in nostra gemma numerantur, inter quas una illustrior & grandior Solem antecedens. Illas fixas esse, hanc Uenerem arbitror. Ceteros Planetas sub aliis figuris video. Nimirum Fulmen indicat Jovem, Caduceum Mercurium, Sagitta Martem, quae vulgata sunt eorum symbola. Hinc math Augustinus his denotari coelum, aerem , & amorem dixerat. Saturnus fortasio
latet sub alio signaculo informi, in nostra gemma fulmini adposito; quod aliud fulmen Augustinus fecerat. Rursus duos juvenes vel ipse perperam expressit in suo schemat ;vel in nostro diversimode repraesentantur. Quippe eorum alter non veretrum , sed facem demissam h regione inguinum manibus tenet, unde non semen , sed flammula manifeste prodit. Nam & alter juvenis facem attollit. Ita ut utrique idem sit habitus ac in aliis tabulis Mithriacis. Partem aversam hujus gemmae delineatam exhibet Augustinus proxime sequenti numero 78. Stat Leo ore Apem praeferens,quem literar obscurae siguificationis undequaque ambiunt, septemque sidera . Leonem Mithrae signum
278쪽
ADDENDA. a Isignum esse satis in opere osten di; Apem quoque &mes
eius sacris adhibitum. Literas ignorabiles, uti vocat Apin puleius, nequaquam solicito . Eiusmodi stellarum numerus in gemmis Abraxeis apud Chimetium passim occurrit. Nostram itaque hanc Mithriacam gemmam , ex iis unam
esse , quas Gnostici & Basilidiani pro amuleto usurpabant, nullus dubito. Nam Mithra, qui Sol est, peculiari religione monstris Abraxeis accessit, tamquam malorum depulsor, & felicitatis arbiter ac dispensator. Hinc etiam in saxis vota nuncupantur Mithrae pro salute, & prospero rerum bellorumque successu, ut vidimus. Hic Mithram gemma,toto opere saxo expressiam conspeximus. Non praetermittam aeneum quoque ejus simulacrum memorare. Extat apud Reinesium Class. I. nu. 277.
haec inscriptio. M. Ulpius &e. IN. HONOREM. DEI.
SOLIS. INUICTI. MITHRAE. SIGNUM. AENEUM.
P. N. LXX XXV. DONUM. DEDIT. Hanc notam P. N. compendio sculptam, PoNdo significare nullus dubito. Ut tot pondo fuerit signum illud aeneum Mithrae. Quo figuras expreSs puto, quibus constant Mithriaca simulacra ex solido marmore, nempe Mithram Taurum, Canem, Serpentem, & Scorpionem ; cuiusnodi duo extant in Burghesiano viridatio nobis descripta cap. I. pag. IS9. aliudque pulcherrimum ex nigro marmore nuper vidi in aula Palatii Eminentiss. Cardinalis S.Crucis . Pag. I9 I. lin.ult. in . adde : Leonardus Augustinus de Gemmis antiq. parte a. num. 82. delinea tum praebet senem alatum, qui sinistra Scorpionem & baculum apprehendit, altero baculo dexterae imposito , veluti iis innitatur, cum aliis symbolis. Solem hunc esse recth arbitratur, alatum ob cursus velocitatem ; Scorpionem vero indicare
ait, gemmam illam Abraxeam sub ejus signo scalptam fui sese, & baculos utrimque stantes ortum & occasum Solis. At non aliundE petenda est explicatio hujus simulacri, quam ex recitato loco Plutarchi. Sol enim dum in signo I i a Scor-
279쪽
scorpionis versatur, baculis innititur, tamquam fulcris, ob caloris diminutam virtutem, ideoque & specie senis fingitur. Pag. I9 a. lin.9. adde : In inferiori cubiculo Palatii Principis Justiniani tabula extat Mithriaca., in qua praeter alia symbola, Vas quoque ante pedes juvenis apparet, non informe ut in nostra Antiate, sed maxime conspicuum, ansulis utrimque manifesto instructum. Quo probe firmatur conjectura hic exposita. Pag. I97. lin. 3 a. adde: Reinesius lib. 3. var. lect. pag. 6o3. uno verbo aenigma hoc, nobis fusius agitatum, absolvit. N AMA. SEBESIO, inquit manifeso es ex Graeco ,'ναμα σεμιον nempe Fluvius Sebethus . Nαμα uti quo Graeca est vox, fluentem, seu aqua saturiginem denotans. At quousque docear, cur simulacro Romae sub Capitolium olim , ut diximus, posito, & nunc in aedes Burghesianas translato, Sebethus Neapolitanus inscribi debuerit, & rursus quid rei esse possit fluvio cum Mithra , in sentcntiam doctissimi Antiquarii ire nequeo. uruq eLI: rt Ca
