장음표시 사용
291쪽
16 Dp PgLINO DIssgRTATio. epist. 69. ad Rupertum pag. 6 q. ubi Deos plures , quibus August nomen inditur , collegit, id nominis diis tributum
putat in adulationem summarum potestatum , quas diis aequare consueverunt;&cum diis suis supplicare videri vellent, simul Augustos suorum temporsi adorare & colere. Cui sententiae confert mos inductus, quo Principes nominibus ipsis deorum appellabantur. Templum Hierosolymitanum
impia profanatione sibi dicari jussit Caligula, titulo Iovis illustris noυi Caji, teste Philone legat.ad Cajum . Geta &Caracallus vocantur novi Soles in numismate Grecis charaeteribus insculpto apud Morellum in specim. pag. 26. Feminas quoque Imperatorum eadem insania incessit. Unde Julia Sabina nova Ceres, Iulia Pia nova Usa , aliaeque sunt nuncupatae, ut notavit Cl.Bona rota in suis observat. pag. o.& 7o. Imperatoribus etiam viventibus templa, adorationes, & sacra instituta fuisse nemo ignorat. Quare cum Apollinem Augusum , Silvanum Augustum, Belenum Augusum offendimus , non alia haec numina sunt, quam ipsi Caesares tunc viventes, quibus vota sua nuncupabat stulta gentilium adulatio . At fortassis alio ire licet. Nomen Augusti ex sui origine, fanctum & consecratum signifieat, ut ait Festus. Et Ovidius Fastor.lib. I. vers. 6o9. Sancta vocant augusta patres: augusa vocantur Templa facerdotum rite dicata manu . Hine Octavio Caesari hoc cognomen additum, uiscilicet, ait Florus lib. q. cap. ult. in fin. jam tum dum colit terras , ias nomine ac titulo consecraretur. Et Suetonius in vita cap. 7. quod loca quoque religios , ct in quibus augurato quid consecratur, Augusa dicantur. Dio lib. p. Io T. postquam dixit, quare nomen Augusi suscepisset , haec addit: Tanquam aliquid esset supra hominum conditionem: nam qua in honore atque cultu sunt, ea Augusta vocantur. Unde qui graecissabant σε Τας- vocabant, quasifanctum . Nomen ergo Augusti Diis proprium, ex primaeva vocabuli notione; quibus opus non est, ut illud ab Imperatoribus
292쪽
DE BELENO DIssERTATIO.' 2 6stanquam precario mutuentur . Nam quis magis Lanctus Sesacer falsae religionis judicio , quam Iuppiter, Apollo , &cetera deorum vocabula Θ Inscriptus est lapis apud Rei ne- SANCTIS.& 26 o. DIANAE.
SANCTAE, 64. & 6s. HERCULI SANCTISSIMO,
nec plura exempla vacat referre. Appulejus lib. 6. Metam. Supplicanti, inquit ,δε Iuno cum totius sui Numinis augusa dignitalepraesentat. De ipso Augusto Caesare dixerat Naso versu antecedenti, Hi ociumsummo cum Iove nomen habet. Iuppiter ergo augusus ante Octavium, qui in societatem nominis per adulationem adscitus fuit. Unde facile suspicor, Belenum & Deos ceteros augusos vocatos, propriae dignitatis merito , non ob consortium divinitatis cum Imperatoribus , vel quod eorum custodiae excubarent. Non negaverim tamen, aevo Caesareo frequentius id usurpatum ut intenderetur erga Principes reverentia, quibus aequa cum Diis tituli maiestas esset. Primum epigramma monet, Belenum vocatum quo 'ue tui sie Belinum. Eundem characterem praeserunt duo haec ex Grutero pag. 35. I . & pag. Io 66.8.
BELINO. SACRL. VECTONIVS. L. L
BELINOS EX CAESERNIVS FAVSΤVSIARI. VIR V. S. L. M. In textu Graeco Herodiani, erius verba recitavi, Iegitur Βελ: Salmasius ad Capitolinum , loco itidem laudato , scribendum censet Βελ-. Rem ad fidem nostrorum lapidu. Discriminis caussam puto,quod, qui Selinum usurparant, Graecam terminationem sint sequutit qui vero Bel num , Romano more vocem extulerint, quod frequentius Ll rece-
293쪽
.166 DE BELENO DISSERTATIO. . receptum fuit, ut in saxis, & latinis Scriptoribus apparet. Hinc verum nomen potius Telenum fuisse crediderim , Mex E in I. transitione, enatum Telinum . Nam eae vocales , eum magnam babeant inter se communitatem, ut inquit Varro de ling. lat. lib. I. in scribendo & pronunciando altera in alterius locum immigrabat apud antiquos, ex Aoellio noct. Attic. lib. Io. cap. 24. Donato in Terent. Phorm. & Quintiliano lib. I. cap. q. Exempla , quae ad rem marmorariam pertinent,peti possunt ex Gruteri indice xix. & notis Reinesii ad inscr. a. Class. I. Et hoc sane magis arridet , si eam originem habet Belenus , quam inferius proponam . At Belenum pessime corrupit Ravisius , Gllenum deum Aquilejensium tutelarem es gens, in ossicina cap. de Diis nemorum. Qui poterat Tellinum quoquo Brixiensium deum, pro Marte habitum, de quo plura Octavius Rubeus in Memor. Brix. , in Telinum induere. Quamquam Reinesius aequior est in Ravisium, quem scripsisse ait Bellenum, increpans amicum Christianum Dau-mium , quod imponi sibi a futili typographo passias fuerit,
epist.93.ad eum data pag. 237. At alia via peccarunt Gyral-dus Syntagm. de DIS lib. I. & Rhodi ginus var. lect. lib. . cap. I7. Felenum vocantes Aquilejensium Deum. Pejus lapsus est Marquardus de Susannis celebris Jums-Consultus Utinensis, qui in tract.de Judaeis pari. 3.cap. I. num. 26. Aquilejenses duo numina tutelaria coluisse scribit, Felenum videlicet & Belenum, horumque templa alterius scilicet Feleni in honorem S. Felicis, ubi vero Belenum venerabantur fuisse Abbatiam Belinensem. Miror Henricum quoque
Palladium rerum Forojul .lib. . pag. 8 a. extra lapides, quorum non paucos exscribit, Belenum & Telinum praeferentes, etiam,Felenum cum Gyraldo,quem citat ad marginem, quaesivisse. Erroris eadem illi caussa cum cive suo Mar-quardo, ex sacra scilicet AEde S. Felicis Martyris, quem
cum vulgo incolae S. Fel vocitent, putavit eodem loco Fe- uni templum olim stetisse, non obsurs,ut ait, nominis allu
294쪽
Dg BethhNo DissERTATIO. 267ssone. At mutilum illud est & corruptum , ex ingenio nostri idiomatis , S.Felicis vocabulum, non Feleni, quem nusquam Aquilejenses novere. Rectius coniicit Palladius, a
Beleno seu Belino fluxisse appellationem Abbatiar, ut loquimur , delia Beligna, templo D. Martini insignis. Andreas Dandulus, cujus M s. Codex in Bibliotheel
Vaticana asservatur num. 38 a, narrat lib. 6. cap. I. Eli am Patriarcham, qui labente sexto seculo Ecclesiam Aqui-lejensem regebat, quoddam Paganorum templum in honorem Bethel in contiguo litore in mon. Puellarumsub S.Petri
Apostili vocabulo transmutasse . In sacris Literis Bethel locus est, ubi lapidem unxit Jacob, Gen.xxvu I. a quo nomine & ritu mihγlia , seu Baethulia lapides alicui Gentilium
deo consecrati, profanis Scriptoribus vocantur. Hos animatos putabant, ut est apud Sanchonia tonem: unde moveri , & in aurem ferri scripsit Damasius in vita Isidori apud Photium Cod. 24a, ubi plura legere est de lis thyliis.
Bochartus tamen Geograpb. sacr.lib. 2.cap. a. mendum esse in Sanchonia tone contendit, & lapides unctos, non vero
animatos scribendum. Quod derivationem a sacro Hebrςorum ritu ad idololatricum morem traductam propius designat. Bethel quoque lapidem illum appellarunt veteres, quem Saturnum vorasse fingunt, ex Hesychio, & Prisciano lib. I.& 6. & Bαἰθὴλ Baetbel divinum templum Suidas interpretatur. De his plura videsis apud Scaligerum in Eusebianis num . a IIo, Sel denum de Dis Syris Synt. I. cap. . Marshamum in Canon.Chron. ad Seculum I v. pag. I . Sed
nihil horum ad rem nostram. In Templo enim Aquil ejensi non lapidi honorem a Paganis habitum sui se, sed cuipiam
Deo facile intelligimus. Quare corruptum esse eum locum Danduli puto, & pro Bethel legendum Belenum det affinitas vocabuli,& quod Belenus celebre fuerit Aqui-lejensium numen, Bethelis vero nusquam sit mentio . Ceyerum , ut Obiter moneam , vox illa in Non. supplenda est Lia ex
295쪽
α68 DE BELENO DIssERTATI 6 cx aliis Danduli exemplaribus, in quibus legitur, in Mona- serio . Quamobrem Ughellus, qui eodem Vaticano Codice usus est, recitans ea verba tOm. . Italiae sacr. pag. 38.
male scripsit in monte. Nusquam enim est, nec esse potuit Aquilejae mons aliquis, cum tota ea regio se tu latissimam planitiem diffundat. Et sensus ipse id suadet: nam Elias templum Beleni tras mutavit in Monaserium donandum secuIo Danduli, qui dixit, in Monasterio) Puellarumsub vocabulo S. Petri .Quod porro no ita accipiendum, ut tunc falsi numinis cultus in eo maneret;olim enim Aquileia,gentili superstitione expulsa, Christo Domino nomen dederat. Sed pius Antistes templum illud adhuc extans Christiano ritu inauguravit, & locum, qui tituli infamiam nondum exuerat, sanctiori vocabulo expiavit.
In quinto versu secundi lapidis reposuit Reinesius Classi a. inscr. sa. MARCELLINI, quod ibi sit sermo de filiis Juliis, de filiabus Juliabus in sequentibus. Audax
correctio : at quousque sensus verborum aliter refingi nequeat, eam sequi cogimur. Nam lapidem ita loqui, exemplum nuper ad me transmissum fatetur.
Civibus Aquilejensibus patrii Numinis religio ita
inhaesit, ut vota adhuc absentes ipsi nuncuparent. In quarta inscriptione L. Cornelius Evocatus Augusti donum quod in Urbe voverat Aquilejam perlatum libens posuit , obtinuitque locum a decurionibus civitatis, quod significant literae, L. D. D.D. locus datus decurionum decreto. Civem hunc
Aquilejensem fuisse , denotat tum tribus VEL Lina, ex qua Aquileja Colonia deducta fuit, ut docent alii lapides quos alibi proferam , tum expressi characteres , AQUI ejensis . Ex hac gente Cornelia traductam in proximam Coloniam Forojuliensem familiam Cornelii Galli, qui summus Poeta& Augusto carus, AEgypti Praesectus infelici casu occubuit , facile suspicor. De quo iterum pauca alio loco re
296쪽
DE BELEN, DissERTAΤIO. 269 Interim inultum abire non patimur Nicolaum Chorierium, qui de antiquit. Vienn. lib. 3. g. a . priores duos Iapides nobis surripere ausus est, ut Viennae suae conscriberet. Sane adhuc visuntur Venetiis in aedibus Grimanis , nec Viennae in Gallia esse possunt, nisi , quod negant Philosophi, multiplicatio corporum detur. Errandi illi sons est ex Grutero lippis oculis inspecto. Pag. 36. num. IO. signatur inscriptio Viennae Allobrogum in aede P. Petri: sub hac, num. I 3. jacet nostra, cum hoc titulo, in alia ara ibidem: & inferius num. I 6. similis epigraphe, in alia . Itaque cum prima vere ad Uiennam pertineat, sequentes quoque, ex verbis praescriptis, ibidem extare putavit. At progrediendum erat ordine numerorum ducente: nam cum undecimus lapis Aquilejar consignetur,ceteri omnes usque ad septimum decimum,non interrupta serie, ibidem collo cari debent. Reliquas inscriptiones Beleno dicatas exhibeo aBILIENO. AUG.NALVIVS. PINTITVS In hoc epigrammate, quod supra etiam produxi,
nomen Beleni nova characterum forma procu sum est. Fabrile mendum haud dubito, cum Reinesto qui illud extare ait Venetiis in ripa S.Clarar) Clas . I. 3 I. ubi pluribus exemplis docet, lapius I pro E in veteribus libris & lapidibus irrepsisse. Culpat quoque marmorarium, quod Naiavius pro Naevius scripserit, & Pintitus pro Pinutus. Mihi tantum licere non arbitror, & artificem libenter noxae
297쪽
sΤ. MARIUS. APΤVS VERCELLENET ASIATICUS
MAN. BELENOV. S. L. APrimum hunc lapidem mirum in modum afflixit Rei-nesius loco proxime laudato, & Fontem Belenum obstruere conatus est . Eum trajectis vocibus ita legebat: BELENO Coloniae AQUILEIENSIS FONTeius DIADU-MENUS : fontem in virum , hunc in Coloniam nova metamorphosi traducens . Nec enim sibi persuadere poterat, Telenum,uel sentem aliquem fuisse, vel fontem sub nomine Beleni cultum . At demum secundis curis, & Fontem Sc Belenum in sua divinitatis jura reposuit, quod vidissset aliud saxum apud Gruterum 96. 6, secundum ex nostris hic de-
298쪽
ta portam Capenam ipsi positum . Imo & FONS non minus quam uno, mpha, Diique Novensiles, domicilium possidebat in secunda coeli regione , apud Capellam de nupta Philolog. lib. I .pag. i 6. Addo Sextum Empyricum qui adversus Mathem. lib. 8. pag. 3 II. edit. Graecolat. Colon. an. I 6ao. tradit, Veteres Solem, O Lunam, O vios, FONTES Deos existimasse. Unde apud Fabretium cap. 6. pag. 3 o. ara est dicata Iovi Optimo . Maximo Caelesino FONTIBUS O Minervae. Gruterus ex Smetio legebat Fontrius: pejus Reinesius Trentare. Sed ita emendavit clarissimus marmorum restitutor ex authographo ejus Mustum exornante . Similes inscriptiones ibidem legere est . Itaque Fons suus Beleno maneat, & lapidi scriptura: in quo legendum Cajus Aquilejensis, non Colonia, ut de aliis supra monuimus. Praeterea labitur Reinesius dum illum cum tertio M. Hostilii conjungit, nam uterque distinctus est in nostris schedis , & postremi ultimae literae B. S. D. sunt explicandae, Leleno Sacrum 'Dedit, scilicet Hosilius Sevis Aqui-lejensis, non De suo Dedicat, ut ipse putaverat, D pro B re
Haec pend omnia, quae retuli, Aquileiensia epigrammata vota nuncupata & soluta Teleno repraesentant. Id enim significatur his sigiis, V. S. votum fluit, V.S.L.M. violum solvit libens merito, & huiusmodi. Vovebant gentiles,quod est nuncupare vel suscipere vota, donaria, signa, ornamenta, vel victimas, & voti compotes facti, Deo cui VOVerant, vel extructa ara , thure & vino, aut victimis faciebant, aut dona statuebant, nisi in templo essent dedicanda. Sexcenta eiusmodi vota soluta produnt veterum lapides, quibus tempus, personae,res dicatae, & similes cir 'cumstantiae adnotabantur . Locus porro statuendi aram non nisi permissu publico eligebatur, unde frequens haec formula etiam in nostris saxis, L. D. D. D. locus datus Decu
299쪽
r a DE BELENO DESERTATI .rionum decreto. At haec trita sunt. Dum de Beleno agimus, non praetermittam lepidissi mum distichon,quod extare sculptum marmori in agro Tiburtino testatur Antonius deI Ite in antiquit. Tiburtin. Italico idiomate cap. . pari. a. ubi de Villa Hadriani in fine. ANTINOO ET BELENO PAR AETAS FORMAQUE PAR EN
Antinous puer Hadriano in deliciis fuit, gratia apud ipsum
& honoribus florens, quem fato abreptum in AEgypto, vesanus Imperator, in perditi amoris argumentum & doloris solatium, templis & oraculo consecratum pro Deo coli iussit: nisi populi in adulationem principis hoc fecerint, ut scriptores aliqui prodiderunt. Extant numismata eius consecrationem praeferentia , de quibus antiquarios consulas . Cum igitur Siculus Antinoum videret summo loco apud Caesarem haberi , queritur non eadem sorte acceptum e sie Belenum, qui nec aetate nec formae elegantia Antinoo concedebat. Hunc Belenum Aquileiensem fuisse non inani coniectura suspicor . Quod scilicet ex patrii Numinis appellatione nomen sortitus sit. Non insolens quippe fuit Romanis Deorum nomina hominibus indere. Exe-pla lapidum producit Reinesius epist. o 9. ad Rupertum pag. 6 s. & Cl. Cuperus in monum. Antiq. post libellum de Harpocrate pag. I 88. nihil ex erudita antiquitate praetermittit. His interim auctarium faciet noster Belenus; addasque & Phoebum in inscriptione superius memorata
A Carnis, ubi Aquileia, ad finitimos Noricos Beleni religionem migrasse certum videtur . Nam Belenum his fuisse eultum diserte tradit Tertullianus cap. 24. Apologetici jam indicator Unieuique etiam proυinciae O civitati suus es Peus, ut Briae Asarte, ut Arabiae Difartes, ut Noricis BELENVS, ut Africa Caelestis. Et iterum adversus
300쪽
DE BELENO DissiRTATIO. 273Gentes loco itidem sub initium prolato. Antiqui Codices Τertulliani non Belenum, sed Tibilenum praeferebant. Petrus Pithoeus adversar. subseciv. lib. I. cap. q. cum in Ausonio Beleni mentionem offendisset, suspicatus est, textus Septimii corruptos , & ipsum Belenum reponendum. Quam conjecturam veteri manu scripto munivit , & exinde eam amplexa est universa Literatorum natio . At vere non omnium primus Pithoeus correxit Tertullianum. Siquidem Jacobus Nicolaus Loensis miscellaneor. epiphili. lib.
I. cap. II. inter Criticos Gruteri tom. F. pridem mendum detexerat, & pro Tibi leno dium Belenum legerat. Ea sane ratione , quod Aquilejensis regio , ubi Belenus cole batur , proxima sit Norico, quod pluribus ostendit, quam opus fuisset in re Geographis nota. Si tamen audiamus Germanos Scriptores , qui Tibileno antiquae Tertullianeglectionis jura asserere contendunt , a Noricorum finibus eliminandus est Betinus. Tventur eam opinionem Rhenanus ad marginem primae edito Altham erus commentar. in Τaciti Germ. adducti a Pamelio,Fabritius origin. Saxonici lib. I. Joan. Sa ubertus de sacrific. vet. cap. I. & nuperus
Auctor Hector Gothostedus Masius in Schediasmate historico de Diis Obotritis, seu Idolis Melielburgens cap. 2. g. . Nimirum Tibilenum ex Norico in reliquam Germaniam transgressum autumant: nam etiam hodie malus Daeismon eo nomine ipsis Germanis vocatur. Inde Tibilenum
eundem esse ajunt quem Stavi, Zernuoli , seu nigrum deum appellabant, teste Helmoldo lib. I. Chron. Si avorum cap. 13. Nostri quoque Stavi montana Forijulii, qua Carnio-liam spectat, incolentes , adhuc eodem plane vocabulo utuntur: Zeme quippe iis est niger, Boch deus. Praeterea &Vandalos adhibuisse ea nomina reperio . Nam deum ma tum appellabant Zernebuse, bonum vero Belbufi: erat enim illis Bel albus, Zerne niger, & Tui deus . Et in conuiuiis& compotationibus suis pateram certis verbis consecra
