장음표시 사용
301쪽
a DE BELBNO DIssBRTATIO. lib. 3. rerum Uandalic. cap. 37. & Munsterus lib. 3. Cosmograph. Primum horum deorum eum fuisse Bielem puto , apud Thuringios ingenti superstitione cultum , cujus idolum S.Bonifacius semel iterumque dejecit, uti refert Johannes LetZnerus , qui ex veteri MS. vitam ejus dein, Germanorum Apostoli scripsit, penes Nicolaum Serarium
Moguntiac. rerum lib. 3. not. 2I. pag. 47 . Nescio an
hujus nominis antiquiorem originem repetere possimus a Veleda, ut legit Richius , quae cum tempore Vespasiani in Germania late imperitaret , etiam numinis loco habita fuit, teste Tacito de mor. Germ. cap. 8. & histor. lib. q. cap. 6 r. Primae sane literae B & V frequenter permutantur. At videant viri docti, num idem liceat in numinis sexu. Alterporro Zernebo , ex nominis significatione, is potuit esse Wyopber niger, alii legunt Iovem nigrum, de quo Bollandus in actis S Julianae I 6. Februarii pag. 87 . Attamen in eam significationem nil certi Germanos adducere testatur idem Pamelius Rhenanum I Altham erum referens. Et Uossius, qui lib. I. de idololatr. cap. 38. ire in Fabritii sententiam visus est, in noti marginali eundem deceptum fuisse magnopere veretur, cum a Tibileno Tifel esse non possit. At ego vere deceptos Germanos non dubito. Quia cum Τertullianus deum illum praesidemia Norici fuisse dicat , induci non possum ut credam, Noricos in tutelare gentis numen malum daemonem adsumpsisse. Quamvis enim superstitiosa gentilitas etiam deos
malos, ne nocerent, divinis honoribus cumulaverit; nunquam tamen, quod sciam , nisi bonos & faustos in tutelam& praesidium Urbium regionumque adoptavit. Hujusmodi deprehendas eos omnes , quos Minucius & alii mihi superius laudati memorant. Percurras etiam longum deorum topicorum seu localium catalogum apud Gyraldum Syntagm. I. Ipsimet Dii provinciarum praesides Tertulliano
recitati, omnes boni sunt,& ex eorum numero,quos ccclestes & majorum gentium vocarunt antiqui. Astarte Syriae
302쪽
DE BrLENO DIssERTATIO. 27 est Venus, Difartes Arabiae Bacchus, Cati iii, Africae Iuno.Quare omnino verum videtur, etiam Noricorum deum , inter ipsos recensitum , eiusdem ordinis & dignitatis suisse, & certe Belenum qui Apollo interpretabatur, non vero Tibilenum, ea notione, quam Germani ingerunt, malum daemonem & improbum deum. Quare Tertulliano & Noricis deus Belenus reliquendus est. Ab Aquileia nostra & Norico, ingens terrarum spatium emensi, in Galliam transmittimus, ut BELENUM plurima religione apud eas gentes celebrem conspectemus. Ausonius de Professoribus Burdigalensibus carm. q. haec habet: Tu Taloeas live aeruidarum fatus, Sisama nonfallit em, B ELENI faeratum ducis e templo genu1.
Et inde vobis nomina Tibi Paterae: e mini ros nominant 'ia , ii i
Non reticebo senem, Nomine Phoebitium,
Nil opis inde tulit . Sed tamen, ut placitum,
Patet hinc Belenum cultum suisse potissimum in Aremorica provincia Galliae ad Oceanum, in qua Bajocassis Urbs sita erat, ex Valesio in Notitia Galliarum, & Pithoeo, qui hoc idem observat, expendens recitatos versus Ausonii , Ad vers subsec. lib. I. cap. 3. Inter populos vero Aremoricae praecipui accensentur Veneti apud Caesarem lib. 3. debell. Gallic. Quae hic adnotata , deinceps usu venient. Porro Belenum Galli quoque interpretati sunt Apollinem ; cognomina enim quae huic congruunt, ministris Beleni indita fuisse, monet Ausonius. Atque hic fortassis est Apollo , quem coluisse Gallos tradit idem Caesar lib. 6.Mm a A Be- Stirpestus Druidarum
Gentis Aremoricae, Burdigale eathedram Nati opera obtinuit.
303쪽
1 6 DE BELLNo DissERTATIO. A Beleno etiam derivatum volunt deum tabellionem, de quo inscriptiones in Convenis Novem populoniae apud Gruterum pag. 37. num. S. 6. & 7. & Belanetensis mons in Arvernis a Beleuo appellationem traxit , ut placet Valesio in eadem Notitia pag. Imo Belatucadrum Britannorum deum eundem Belenum esse, non ambigit doctissimus Seldenus de Dis Syris Syntagm. a. cap. I. Forte a Gallis , qui illuc migrarunt, religio traducta est, ad regionis loquendi consuetudinem nomine accommodato. Nam &Bri tannos habuisse Druidas refert eodem libro Caesar, & Tacitus annal. I . cap. 3o. Qui cum mystae fuerint Beleni ,
ut jam didicimus ex Ausonio , omnino verisimile est, ipsos nomen dei & sacra in vicinam insulam importasse ; siquidem in ea, Gallorum facra deprehendi superstitiosa persuasione, dixerat idem Tacitus in Agric. cap. II.
Jam satis BELENI religionem apud Aquilejenses &Gallos , significationemque Apollinis inditam literata saxa & scriptorum testimonia commonstrarunt. At nullus veterum cautam nominis , & originem numinis prodidit. Viri docti, quos nostra aetas & superior tulit, cum omnes penE antiquitatis latebras erudita perquisitione solicitaverint, hanc quoque provinciam pertentarunt. Joannes Ger. Vossius de idololatr. lib. a. cap. I7. Belenum ab Hebraeo Beel, unde Beel amen, deducit, cum omnis fere superstitio sit ab Oriente. Ludovicus Thomassinus in tractatu Gallico des Langues lib. 3. cap. Io. nu. . Belenum, ut & Abellionem ab η, seu Sole derivat, mutata aspiratione in B, qui transitus non insolens est. Bolducus ineptissime a TeLEnos seu Deus Enosis, quem fuse consutat Reinesius Class. I. 3 I. Ceteri omnes Belenum eta a Belo contendunt, & religione nomenque ab Oriente in Europam traductum . Ita Selde-nus eodem Syntagm. a. cap. 7. Bochartus Geograph. sacr. pari. a. cap. 42. Elias Schedius de Dis Germanorum Syntagm. I. cap. 7. Jacobus Sponius in miscellan. erudit. sect. I. art. I.& Rechercli. d'antiq. differt. 3. pluresque alii quos
304쪽
DE BLLENO DIssERΤATIO. 277 praetermitto. Belus celeberrimum apud orientales numen ,
quod in sacris Literis Baal, Baalim , & Beelphegor audit, quamvis passim pro Iove habitus fuerit, ut apud Hesychium , Herodotum in Euterpe, Xiphilinum in Caracalla, & alios , Solem nihilomnus etiam significavit, quod jam
memorati Auctores fusius ostendunt.Quare cum Sol Apollo sit, Belenusque Apollo , a Belo Belenum natales suos ducere, non dubitant. Inde Schedius loco indicato Solem in Beleno quaerens, literis in numeros mystice transpositis, uti a Basilidianis & Gnosticis olim in Abraxis tentatum , elicuit numerum dierum anni, quem Sol cursu suo disterminat, hoc modo:
Curiosum sane ingenii commentum, magis quam verum. Non enim advertit doctus Auctor, non tam secundam, sed
etiam primam syllabam in Beleno per . scribi, ut vidimus in Herodiano ; & Latinis brevem efferri, quod constat ex duobus Ausonii locis , & versibus Q. Siculi de Beleno puero jam adductis. Ac proinde si reponamus literam ε cui
quinarius numerus respondet, decurtato mystico illo 36s. dierum numero , tota Schedii is evanescit. Praetereo, superstitiosa haec numerorum mysteria AEgyptiis &Orientalibus tantum fuisse usurpata, quibus Belenum nusquam notum invenimus.
Attamen quae de Beleni hae derivatione doctissimi viri cogitarunt, mihi probata esse nequeunt. Persuasum quippe habeo, Telenum, qui perpetuo scriptorum & lapidum consensu Apollo dicitur, Solem esse non posse . ac proinde neque Telum. Arduum hoc profecto & audax
effatum , cum vel pueris, ut inquit Seldenus, notum sit, Apollinem eundem esse ac Solem Fateor ultro: & Macrobius lib. r. saturn. cap. II. id longa disputatione ostendit, & post ipsum, uberiori eruditionis copia idem Uossius lib. I. cap. Ia.& Aleander junior in explicatione tabu Le
305쪽
r 8 DE BELENO DissERTATIO Heliacae. At si in Gentilium religionem penitius introspe-κ erimus, & horum sententia in veram esse, & nostram haud falsam, patebit. Theologiam suam in tria genera distinxere veteres, in Mythicam scilicet, seu Fabulosam , Physicam ,& Civilem, ut ex Scaevola & Varrone tradit D. Augustinus lib. q. de Civit. dei. cap. 27. & lib. 6. cap. s. Sallustius philosophus de Diis & Mundo cap. q. in quinque species distribuit, quae ad has facile reduci possunt. Ad primam referebant eam partem , quae ad physiologicas naturalium rationum interpretationes pertinet. Hinc Dii omnes vel ut corpora naturalia culti sunt, ut Sol, Luna, astra: vel, ut animalia, ex historiar vel fabularum traditione, quales puta
bantur Juppiter, Bacchus, Apollo, & ceteri . Atque hi ,
quos ingens evexit ad aethera virtus, ut ait Poeta, ob merita
virtutum , aut munerum , aut artium repertarum in memo
riam sunt consecrati, inquit Lactantius lib. I. de falsa rel. c. s. Quare Apollo historice seu fabulose sumptus, unusquis Deus est animalis, diversus a Sole, qui inter naturalescensebatur: idem vero cum Sole si physiologice. Julianus Caesar in orat. 1 v. quae de Solis Iaudibus est, Apollinem eundem utique cum Sole pronunciat; at quomodo id intelligendum sit, optim E in rem nostram sic explicat, ex versione Petavit: Sunt aliqui, inquit, Solis cognati ct congeniti Dii, quorum vires ct esse Ius participat, quasi extrema principia , ct ab omni corporum commercio sejuncta , quibusdam interpositis mediis, in unum ἀ rege Sole coacta, circa Vfum copulantur. Ita 'ovis vim essectricem continet, Apollinis eandem intelligendi simplicitatem, ct subsantiae stabiliatatem ct actionem, Bacchi vero multiplicabilem ct divia, duam efficientia. Ita ut haec ct alia Deorum nomina in singularem ci primariam unitatem Sol componens omnia persiciat, fecundet,ct alat. Ex quibus sparsim in ea oratione a Juliano dictis apparet, Apollinem vere alium esse a Sole natura sua, quamadmodum sunt etiam Juppiter & Bacchus: ceterum eunde participatione virtutis P effectuum convenientia;
306쪽
Dt BELENo DrssERTATi O. 279tul;quare aptilisfocium Solis & ossessorem appellat p. a 8s,&a69. Plura in hoc argumentum ex aliis congerere possem. Sapientes igitur & Mythologi, qui sub fabularum tegumentis latentem philosophiam,timi moralem tum physicam, denudarunt, & theologicas fabulas , ut ait Sallustius loco indicato, sunt sequuti, quaecunque de Apolline tradita fuerant a Poetis, ad vires actionesque Solis patefaciendas transtulerunt, atque ideo Deum unum, idemque Numen pronunciarunt. Ceterum vulgus Gentilium , Omnesque qui religionem, non ratione sed sensibus hauserant, Deos quoscunque, prout sibi a Poetis fingebantur , prona superstitione amplexati, Apollinem Jove & Latona progenitum, e coelo quondam dejectum inter homines Admeti armenta pascentem, Musarum patrem, auguriorum & sa gittandi artis inventorem, non eundem esse Solem putarunt, quem Hyperionis & Thyae filium,in summo coeli vertice diei, lucisque moderatorem conspectabant. Hanc popularem religionem sequuti Magnesii & Smyrnaei in foedere inter ipsos sancito, cujus formula extat in marmore Oxoniensi primo, jurant per Terram, SOLEM, Martem,&c. APOLLINEM &c. utrosque inter se diversos non ambigentes . Ita lapis Ultrajectinus apud Sponium in Miscellan. erudit. secl. 3. pag.7a, positus est 'ovi O . fummo, exuperantissimo, SOLI Invicto, APOLLINI, Lunae &c. Et Scriptores populo religionem & cultum tradentes, duos esse distinctos Deos docuere . Varro apud cundem Augustinum lib.7. cap. 7. viginti Selectos Deos recenset, ex quo numero duo sunt, Apollo, & Sol. Hunc Artemidortas inter Deos coelestes, illum inter aethereos reponit, lib. a. Oeneirocrit cap. 3I. Rhodo favere Solem, Umbra Delion, nempe Apollinem , dixit Sidonius Carm. 9. ad Felicem v. I 68.ac IT 3.& vetus epigramma Graec. Delphos,ait,tueIur ibius, & paullo post : es tutela Rhodos beata Solis . Demum Callimachus in hymno de Apolline, gesta ejus, honores, habitus, cultum, di cognomina celebrat, nulla omnino
307쪽
28o DE BELENo DissERΤATIO. nino Solis mentione interiecta. Nimirum hymnodia popu- Iare erat carmen , ad vulgi aures & religionem accomodatum; &ex hymnis, ut notat Natalis Comes Mytholog. lib. I. cap. I 6, quae cuiusque Dei natura, & quis ille esset quem laudibus , & precationibus prosequabantur Gentiles , dignoscitur. Homerus quoque prolixum in Apolli-oem hymnum texit, ortum ejus, peri grinationes , templa exstructa, totamque rerum ab eo gestarum seriem complexus, nec uspiam de Sole vestigium aliquod prodit. Etenim ut Deum animalem populo colendum exponebat Poeta ,. Hucque est referendum tertium jam memoratum theologiae genus, mixtum Sallustio vocatum, quod, inquit Augustinus ex Varrone, in urbibus cives, maxime Sacerdotes, nosse atque adminiurare debebant. In quo es, quos Deos pu-
blice colere, quae sacra ac facriscia facere quemquam paris unde illud ad ceremonias spectare, ait idem Sallustius . Idcirco in hac civili, seu populari religione alia Apollini
sacra, victimae, templa, simulacra statuebantur, alia Soli. Longum esset ire per singula. Ex re nummaria tantum indicabo, Apollinem, specie juvenis arcum intendentis, conspici in numismate Licinii Valeriani, Lyram & pateram gestantis, Antonini Pii: Sol vero utique sub forma juvenis , sed capite radiato , cum globo in manu sinistra , in nummis Hadriani, Gordiani minoris, Aureliani, aliorumque Imperatorum .
Quae, supra quam res ipsa sortξ exigat, explicata in id
collimant, ut ostendam, Aquileienses & Gallos cum Apollinem , sub Beleni cognomento , populari religione colerent, de Sole non cogita sse. Nullum uspiam Solis vestigium in Beleno, ubique Apollo dicitur. Ita Herodianus, Capitolinus, Ausonius, & lapides quotquot recensui. In numismate Cunobileni regis Britanni, cujus ab hoc numine augustius nomen, Belenus insculpitur Lyram pulsans,
ut refert Seldenus loco indicato: quod Apollini proprie convenit , nec nisi physiologice Soli. Ex uno , ut fateari
308쪽
DE BELENO D1ssERTATI 28 rtear , Ausonii versu , quem retuli, nescio quid de Phoebo. qui Sol est, deprehendi posset. Sed ille potius Poetae iocus est, in vocabulo Phoebicii Iudentis . Certe Gallos Apollinem colu i sse tradit Caesar. Imo nil ab Ausonio timendum. Nam Phoebus nomen est Apollinis proprium , Solis translatilium . Dicitur enim a Poetis Iovis & Latonae filius,qui ipse est Apollo; ut apud Homerum in hymno proxime laudato. Sed ab Aquileia nostra non recedamus. Alia in ea urbe templa & arae Apollini Beleno, alia Soli fuerant dicata . Aras in saxis iam vidimus . Templa Beleni tria mihi videor detexisse. Alterum ad Ecclesiam S.COLmae, ubi reperta fuit inscriptio jam relata, signum Cupidianis in templo Beleni dicatum praeferens . Secundum, d quo meminit Dandulus sub nomine corrupto Bethel. Tertium eo loci fuit, quo nunc Ecclesia S. Martini, sub Beliagna vocabulo Belinum seu Belenum recondens,ut supra memoravi. Et Jo: Candidus Commentarior. Aquit. lib.q. pag. I 8. refert Maxentium Patriarcham, qui sub initium
seculi noni Aquileiae sedit, ex templi ruderibus prisci patrii Telis Dei Monaserium Benedicti Monachis Telmense
extruxisse. Templum vero Solis alia urbis parte extructum . Eius vestigia paucis ab hinc annis detecta sunt, ibique haec inscriptio effossa.
DIOCLETIANVs. ΕΤ. MAXIMIANVS INVICTI. AVGGTemplum hoc statuisse Diocletianum, dum Aquileiae esset,
vero simile arbitror. Nam in ea urbe transegisse docent Acta S.Chrysogoni. Id contigit anno Chr.3 oq. Nam si periori anno ad Ia. Kal. Decembres Romae celebratis Vicennalibus , petiit Ravennam, ubi Kalendis Ianuariis eiusdem anni 3oq. Consul processit & post aestatem Nicomediam prosectus est , ut in notis ad Lactantium de morti-
309쪽
18a DE BELENO DissiRTATIO.bus Persecutorum cap. I7. collegit vir clarissimus Stepha nus Balugius. Tunc ergo necessario fuit Aquileiae, qua Ravenna rectii est iter in Illyricum & Bithyniam , ut ex Itinerario Antonini constat. Ibidem vero aliquandiu degisse ex iisdem actis dignoscitur. In hoc itinere morbo correptum vexatumque Diocletianum tradit idem Lactantius. Quam ob caussam , si coniecturae locus est, Aquileiae tem plum Soli dicavit. Nam Solem aegris propitium putabant Gentiles; ideo apud Gruterum pag. 3 I. Io. lapis est positus Soli, Aesculapio, ct Hneiae, & pag. 3 2. II. Soli aeterno Sacri pro Salute P. Valerii Crisi. Porro in nostro lapide nomen quoque Maximiani visitur, quia operibus & actis publicis ambo Collegae imperii inscribebantur.
Quod igitur BELENUS sub nomine Apollinis ubique cultus fuerit , & Apollo religione populari alius sie
Deus diversus a Sole, facit E crediderim , nomen Beleni a Belo , qui Sol apud omnes habetur , ortum non habuisse . Et sane caussam doctissimi viri, qui aliter opinati sunt, mihi dein onstrassent vellem , cur Belus qui ab oriente in Europam transuectus , ipsis jubentibus in Beleno nomen retinuit , congenitam tamen & antiquam significationem Solis abjecerit, ut in Apollinem migraret. Non ita se Belus ipse transformari passus est, cum sub Aureliano sacris Romanorum inferretur . Narrat enim Zosimus hunc Imperatorem devictis Palmyrenis simulacra Solis Beli, ut legit Salmasius ad Vopiscum in ejus vita cap. 33, in magnificentissimo templo Romae exstructo & Soli dicato,translata, coli casse. Nec Mithra , qui pro Sole Persis colebatur, in Romanam religionem adoptatus , juri suo decessit; sed semper
Sol idem, nunquam Apollo vocatus fuit, ut eX tot monumentis , in superiori dissertatione de Mithra mihi productis, liquido constat. Quidni igitur Belus nomen originis, Solisque significationem etiam in Beleno non retinuisset PQuare Belenus a Belo esse nequit.
Alia via ad Belenum ivit Pithoeus eodem lib. 3. as
310쪽
DE BELENO DIssERTATIO. 283 vers.cap. 3. Nimirum ejus nomen deductum ait a B λ S gitta , unde Apollo Δεβολο. & ε Mi Τελετlic seu eminus jacuislans fuit dictus. Quae sane originis ratio non aliena videtur, si illud cognomentum seu epitheton ad ipsum Apollinem deum animalem, quifagittipotens passim a Poetis dicitur , ob sagittandi artem inventam, & Pythonem sagittis confectum, referatur, non vero ad Solem, qui radiis, quasi jaculis, terram ferit, ut vult idem Auctor. Ita enim Beleis nus esset Sol, quod falsum hucusque demonstravi. Rei ne-sius in notis ad inscriptionem s I. saepius laudatam, praetermissa nominis originatione, putat Gallos, cum in Italiam per saltus ignotae antea viae transgressi sunt , uti narrat Livius lib. 39. tunc etiam Belenum, qui apud eos colebatur, Aquil ejensibus tradidisse. Sed Romanos, ejus gentis, quam triennio nondum exacto post adventum, sedibus depulerant, opidumque construi coeptum deleverant, ex eodem Livio, religionem & numina retinuisse, non est credendum. Praeterea Reinesius non explicat unde Gallis ipsis numen illud advenerit. Ergo Belenus ubique quaesitus, nusquam est. Nunc vere id recurrit, quod Tullius dixit: utinam tam facile vera invenire possis,quam falsa convincere, i. I Ae nat. Deor. Attamen in tanta remotioris aevi caligine , & scriptorum silentio conabor aliquid : & non tam nominis originem ι
sed etiam tempus & populos, qui religionem Beleni in
Gallias & nostram Carnorum regionem invexerunt, pertentabo . Fateor sanE, iter qub pergam, uti novum nec aliis tritum, ita lubricum & anceps futuriam. Conjectamus, ariolamur; & si mavis, ingenio ludimus, & nugamur . Haec praefatus, id fortasse consequar, ut praejudicata audaciae conscientia audaciam ipsam excuset . Ex Trojanis ducibus, qui capta urbe sedes quaerebant, Antenorem in extremis Adriatici oris, una cunia Henetis Paphlagonum gente, a quibus regio nomen accepit, consedisse, pene omnibus antiquis Scriptoribus tra-
