장음표시 사용
311쪽
magene narrat, Graecorum manum , post excidium Troiae, loca vacua Galliae occupasse. Hos quoque ex eadem Henetorum & Troianorum socia gente fuisse, inde facila colligi potest , quod populi ad littus oceani Aremorici simili
prorsus appellatione vocati sunt Veneti. Nec scrupulum facit, quod Marcellinus Graecos appellet, quia id etiam Halicarnasseo usurpatum , qui libro primo histor. passim
pro Trojanis Graecos habet ; quod re vera una gens fuerit. Vel cum mixtim Graeci, Trojani, & Heneti hanc expeditionem susceperint, potuit Timagenes Grecos tantummodo recensuisse. Ita Venetos, tam nostros quam Gallos Aremoricos , socios invicem, uniusque originis iacimus. At eum Deum etiam eundem coluerint nam Belenum apud
Aremoricos potissimum fui sse celebrem ex Ausonio jam didicimus necesse est fateri, communi aliqua occasione de caussa utrosque eam religionem hausisse. Id quomodo acciderit, sic divino. Pyrrhum Achillis filium, excisa Troia, in Epirum navigasse comite & expeditionis auspice ob claritudinem auguriorum Heleno Priami filio,prodiderunt Dio Prussus in Τroicis, Pausanias in Atticis pag. I9. & in Corinthia Pag. Ia7, & Virgilius lib. 3. AEneid. Huius itineris socium
Antenorem quoque fuisse,non inverisimile arbitror. Tempus quo uterque expeditionem absolvit, convenit. Pyrrhus enim post Ilii casum primus in Epirum appulit, teste Pausania in Atticis. Antenorem vero inter primos quoque na- vigasse palam est eκ eodem libro Virgilii, & Ovidio lib. a. Fast. qui multo ante AEneam Italiam tenuisse asserunt.Eum vero comitem potuit sibi adiunxisse Pyrrhus, quod de Graecis bene meritus esset, & vetusti iure hospitii, ut ait Li-- vius initio lib. I. di quia pacis, reddendaeque Helenae semper auctor fuerat. Ideo Menelaus , quod se & Ulyssem Helenam repetentes hospicio accepisset, & ab insidiis Paridis servasset , parem bratiam reddens eum capto Ilio in
312쪽
& Pausanias in Phocicis pag. 66 a. prodidit, Graecos pro Antenoris aedibus suspendisse in vestibulo Pardi pellem,
quae tessera fuit, ne eius domus violaretur. Plerisque etiam Antenor patriae proditor audit, unde enarrator Lycophronis ei dat lucernam ad evocandos Danaos , & reclusionem
equi lignei; nec Livius dissimulat, & Virgilius innuere videtur locis indicatis, ut notat idem Servius. Nil mirum ergo quod Pyrrhus amice usus fuerit Antenore, eumque in societatem expeditionis admiserit. Parem gratiam erga Glaucum & Erimanthum ipsius filios habuit Menelaus, quos secum in Africam traduxit, ut tradit Scholiastes Pindari Od. F. Cum itaque Graecorum, Τroianorum, Henetorumque mixta manus ad Epiri oras appulisset, sicut Pyrrhus Heleni vatis monitu in ea regione consedit, teste Pausania loco quem proxime adduxi, ita verisimile est, quod eodem Heleno auctore & auspice, pars una sociorum cum Antenore recta per Adriaticum navigaverint, ceteri vero, flexo itinere,dum fata Italiam 2Eneae spoponderant,in Gallias migraverint. Igitur ad laetas, uberrimasque sedes delati, Heleno qui futurorum conscius, divino instinctu &ductu, viam direxerat, sortem felicissimam acceptam referentes, ipsum pro Deo habuerunt, & Apollinem vocarunt. Nomenque & appellationem Apollinis, qui vaticiniorum pater auctorque antiquis habebatur, facile apud superstitiosas gentes, summo beneficio affectas, demereri potuit Helenus, quem vaticinandi arte clarum testantur Eustathius & Hyginus, de AEneas apud Virgilium his verbis
compellat lib. 3. Trojugena interpres Divilm, qui numina Phoebi, ut tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, Et volucrum linguas, O praepetis omina pennae. Imo ab ipsemet Apolline sub serpentis speciem , dum insejus templo cum Cassandra versaretur, vatem summunia
313쪽
Hecuba vers. 87. Nec abludit, longa navigatione perfunctos religionem erga Apollinem usurpasse, cui etiam Argonautae sacra fecisse ob felicem e navibus descensionem eius auspiciis consectam, resert Apollonius lib. I. Argonaut. Ceterum divinos honores Heleno delatos nil mirum, cum id aliis etiam Troianis Heroibus factum fuerit. Nam Iliens bus cultum Hectorem, imo & Helenam, Athenagoras ait in legat. pro Christianis, & Clemens lib. Io. recognition. Sarpedonem indicat Plinius lib. I 3.cap. II. eiusque oraculum memorat Tertullianus de anima cap. 6, & Philostratus in Heroicis. Imo Graecis etiam qui bello Troiano interfuerunt , sacra sunt instituta; ut iidem Ilienses Aiaci, &vicini Sigeenses Achilli,& Patroclo, teste Strabone lib. I Pag. 96. Quae, Musis non invitis, si vera esse possint, iam Beleni originem apud priscos Venetos Gallosque tenemus . Nam Helenus ab his in Deum adoptatus sub nomino pollinis, sic ut supra exposui, facile in Belenum transire potuit. Frequens enim est aspirationis in B migratio. Damascius in vita Isidori apud Photium Cod. a a. Phoenices, ait, O Syri Saturnum vocant Hel, Bel, ct Bolathen . Qui etiam ex eodem vocabulo Hel regi imposuerunt nomen Beli, teste Servio ad YEneid. lib. I. vers. 7a9. Pamphilii pro dicebant Bet ga, ut ex Heraclito refert Caninius apud Fridericum Sylburgium in notis ad Pausaniam pag. 29 . v. 7. Undς verisimile fit, ipsos Trojanos eam in Heleno mutationem induxisse , more vicinae Pamphiliorum gentis. Seu sortasse sicut Heneti transierunt in Venetos , ita primum Helenus dictus fuit Velenus, deinceps Bel nus ex promiscua harum literarum V & B permutatione, cujus passim exempla occurrunt. Hinc diserte ad rem no- stam notavit Scaliger in digressione de literarum Ionicarum origine , quae extat inter animadversiones Euseb. post num. I 6 17. pag. II9., notavit, inquam, ex Servio 2Eolea
314쪽
DE BELENO DissERTATIO. 287ses Graecos pro Elena extulisse Uelena, & Romanos Graecam vocem Ελια Veliam, quae Stephano etiam dicitur Βιλι'α. Ob quam inter has literas cognationem nemo non videt, quam facile fuerit, ut Helenus migraverit in Be
Hare sane, quae de origine Beleni disserui, incerta omnia & ex longinquo petita. At nescio quo fiat, ut animus aliquid audeat, cum mecum ipse reputo, duas gentes, Gallos & Venetos, remotis adeo inter se regionibus dissitas, quae olim cognatae ejusdemque originis fuerint, in unum eundemque Deum, aliis perinde populis ignotum, consensisse, & non etiam conjectare fas sit, illum Deum ab eodem principio parique ex caussa derivasse. Et, si nomen Beleni, significationem Apollinis , caussamque cultus in Heleno reperimus, cur exinde ipsius Leleni originem, natalesque noa
Rursus conjecturas conjecturis addo. Pars Venetiae, quae circa Aquilejam est, Carnia, populique Carni vocati sunt. Carnutum itidem regio appellatur in meditullio GaIliae sita; & quidem ea praecipua sedes Druidarum, qui, ut dixi, Beleni Sacerdotes erant. Nonnne is consensus appellationis communem aliquam originem designat Hanc ex eodem principio petimus. Apollo antiquissimis temporibus , ante Trojanum bellum, apud Graecos Carnei cognomentum obtinuit . Docet Pausanias in Laconicis, in Messeniacis, & in Corinthiacis,concinitque Callimachus hymno jam laudato in eundem Apollinem vers. 7 I. Hinc festa in ejus honorem instituta, quae Carnea dicebantur, ex Pindaro in Pith. od. s. Athenaeo lib. . cap. 9. & Plutarcho in Sympos. lib. 8. quaest. I. & Sacerdotes Carnei memorantur Eusebio in Chron. , nec ulli praeterea Scriptori, ut notavit scaliger in animadver. ad eundem num. 889. Igitur suspicabar, Trojanos & Henetos partem earum regionum , ad quas beneficio Apollinis delati fuerant, in ejus memoriam, nomine ex Graecorum sacris petito, dedicatam
315쪽
di 88 DE BELENO DIssERTATIO. catam ita appellasse. Sanε memorat Caesar lib. 6. de beII. Gall. Druidas certo anni tempore, in finibus Carnutum, in loco consecrato an non Apollini Carneo ) consedisse .
Pretterea refert Pausanias in Laconic.p. I 8 . Apollinem vocatum Carneum ob divinandi artem Carno traditam. Fortassis eam regionem, ad quam ejusdem artis ductu ab Apolline seu Heleno se directos putabant, idcirco Carneam i digitarunt. Nec in eo haerendum ; quod cognomen in Graecia enatum populis Trojanae originis ignotum fuerit. Praeterquam enim & Graeci, ut dixi, socii iis suere, Trojanos cum Graecis sacra & religionem magna ex parte communem habuisse, satis constat. Imo etiam linguam Phrygiam non fuisse diversam a Graeca, nisi dialecto, probat adversus Bochartum Theodorus Richius indissertatione deprimis Italiae Colonis cap. I a. num. Io, quae extae
ad calcem Holstenti in Stephanum de Urbibus ab ipso
editum. Habes hic obiter nostrae gentis Carnorum priscam originationem: in qua deducenda cum ceteri Scriptores nec speciem veritatis sint sectati, mihi etiam conjectandi licentia esse debuit. At quid ad haec Carnuntum Urbs quondam celeberrima superioris Pannoniae Nescio an adhuc ariolari liceat,a Carnis nostris,qui eo migraverint, nomen illud fuisse inditum , non admodum immutato vocabuli schemate. Verum Jo: Ludovicus Schonleben in apparatu ad Carnioliam antiq. cap. I. g. 8. Carnutes, qui auctore Livio lib. s.
cum Heduis, Arverniis, aliisque Galliae Celticae populis in Germaniam, mox in Italiam transgressi sunt, Carnunto nomen dedisse suspicatur . Utram libeat opinionem sequi, Carnuntum quoq; ab Apolline carneo appellationis origi-ginem derivat. Sed num etiam communionem Numinis cum Carnis vel Carnutibus habuit Θ extat apud Fabretium cap. . Pag,2 3 8. Inscriptior mio Aug. lib. Tatiano Prox. 2 libri Sacerdotal. DEI CARNUN. Vir doctus pag. 327, Deastrum hunc carnuntem tutelarem patriumque Canunis
316쪽
DE BELENO DissERTATIO. 289ti sui sie eredidit: at nomen incompertum aliis inquirendum dimisit. Si memorati populi in hanc Urbem migrarunt, nonne & Apollinem Carneum, seu Belenum detulerunt, qui postea in Carnuntem abiit Porro si quaeras , cur inter populos, qui late Venetiam nostram incolebant, postquam Romani juris facti sunt , soli Aquilejenses Beleni religionem retinuerint, ea ullam hanc confingere possumus. Aquilejar ita successu
temporum Beleni cultus excreverat, ut Oraculum, aruspices, & sacra sollemni ori ritu instituta obtineret, & cives ejus numen in tutelam & praesidium Urbis peculiari nuncupatione adoptaverint, uti initio di simationis abunda ostensum esti In quam religionis auctoritatem apud alios populos Venetiae evectum taliae non constat. Romani itaque particularia haec sacra , quae municipalia vocantur in lapide obm laudato, & Deum patrium di municipalem Ninutio & aliis appellatum , Aquil ejensibus retinere permiserunt, tradito instituto a Pontificibus, qui domitis nationibus, ut ait Festus , municipalia Iacra , quae ab initio
habuerunt, ante Romanam civitatem acceptam , observare
voluerunt, ct eo more facere, quo ad essent antiquitus. Non ita in aliis Venetorum Coloniis r quibus cum Belenus ea municipali & celebriori praerogativa non coleretur, sacris Romanorum cedere iussus est. Apud Gallos vero diu, etiam Romanis rerum potitis, Beleni cultus permansit, ob eandem celebrioris ritus religionem, quam Druidarum sacerdotes, quamquam variae sint de eorum duratione sententiae, quibusdam saltem in locis sartam tecta m, incolumenque servarunt.
317쪽
Uoniam hucusque BELENUS deus princeps &praeses Aquilejensium mihi narratus est, non abs re fore duxi, addere etiam deos alios, non dignitatis nomine sed cultu minores, quos θ axis Aquil ejensibus eductos gratia novitatis apud eruditos commendaret. Nam eorum aliqui obscuris falsae divinitatis characteribus sunt exsculpti, nominaque seu cognomenta aut nova , aut rara admodum praeferunt: & inscriptiones ipis , si unam aut alteram demas , necdum planEsunt editae . Hinc mihi pretium erit operis, nisi praeclarE in earum explicatione positi , id enim neque ingenium, neque temporis angustia sperare sinit hoc saltem titulo, quod eos primus in lucem hominum produxerim. In quo tamen potior laus est Iosephi Capodalet Utinensis , qui ut erat rerum Forojuliensium sedulus indagator, & edito libro Italico cui titulus idine Iliusrata,de patria sua etiam plus aequo benemeritus , conjectis scilicet inter praeclaros nobilissimae ejus Urbis cives aliis etiam totius fere provinciae Forojuliensis illustribus Viris , sesquicenturiam inscriptionum Aquilejensium summo studio ac diligentia pen EOmnes ex archetypis saxis collegit. Cujus autographum MS. cum nuper in meas manus inciderit, inde aliquas, quae de Diis sunt, huc transtuli, notisque tumultuariis utcumque illustrare conatus sum . Et quoniam ab Iove principium Musae, Iuppiter ipse initium faciet, ducetque insanum hoc superstitiosae gentilitatis deorum agmen . sim
318쪽
lejensibus monumentis Uenetias olim in nobilissimas aedes Grimanorum translatum fuit, ante biennium vulgavit Joannes Antonius Asto-:ganti differtatione commentatus est. Quo sanECum argumentum occupaverit, pauca mihi dicenda erunt, quae ab erudito viro non acceperim ; qui ad me transmissa perhumaniter tabella grea,ut ipsu quoque Trontoniis ectypum ei debere, effecit. Summa vero tantum capita Astoriane lucubrationis decerpam,quq ornent nostra, non onerent. Sensum inscriptionis ita reddit: Iovi Tonanti Deo δε- messeo scrum. Μνταῖος namque, sive Brντων tonans ἀπο του Βροντειν idest tonare.Idemqi est Broton Aquilejensis,ac Bron-O o a ton
319쪽
aρα DE Dis AQui LErgNsIBus . tan in saxo apud Gruteru p. 17. JOVI SANCTO BRONTONTI AUR .POPLIUS. Et in alio pag. 3 q. quod superius exscripsi in dissertatione de Mithra pag. I 66. Literam N in nostro vel praetermisit imperitus artifex, vel morosior ad vitandam cacophoniam praecidit. In primo Gruteriano Iuppiter diserte dicitur Tronton, ut nihil aliud hoc sit quam Iuppiter Tonans. Tonantis Iovis templum erat in Capitolio. Leguntur in Sponii miscellaneis sect.3. pag.73.&74. Jovi Tonari, de Taranauci adjecta epitheta , quae Britannica & Cambrica lingua, nantem sonant.Ita Labreus,Labradeus,vel Labradensis in Caria fuit dictus,quod securim pro trisulco fulmine gestaret. Aliisque subinde cognomentis passim Juppiter donatur.Hunc vero Jovem deum Larem fuisse subdit, ex addito epitheto seu appellatione, BONO DEO, quasi domestico deo. Lar enim idem ac Genius, qui Graecis Α γαΘia Δήμων, Bonus Genius vocatur. Demum Jovem pileatum ideo effictum ait nam tegumentum illud, quo caput simulacri exornatur, pileum esse putat ut Liberator & Servator designaretur; sicuti Castor & Pollux pi- Ieati , quod Liberatores Graeciae sint habiti, & Bruti Romanae libertatis vindicis imago pileata. Cur vero pileatus cum Tonans Nempe quia supervacaneum fuisset Jovi Liberatori symbolicam expressionem addere: ubi vero Tonantis obsignatur epigraphe, Libertatis symbolum pileo erat indicandum . Subinde tentat, non sequitur aliam interpretationem . Cum Vulcanus in focis domesticis poneretur, idemque aliquando jacere fulmina sit creditus, an non ipse est Tonans, & Bronton domesticus ξ Haec summatim ex Cl.Astorio: nos pauca addimus . Brontontem saxis Gruterianis exsculptum Tonantem esse non dubitat Joannes Meursius exercitationum crita pari. a. cap. a. At quaeris, nec nodum expedit, cur in eorum altero Bronton coniungatur cum Hecate λ Id in lapide non video; sed Zosimus Sacerdos Dei Brontoniis c, Hecate dicitur . Illum eλscripsi supra pag. IOO. Nil vetat, quod unus
320쪽
Dg Dis AnusLEIENsIBus . 293 idemque homo plurium deorum sacris sit initiatus. Pag. a 8. 2.Sextilius est Pater Patrum dei Solis Mithrae, Hierophanta Herate, o dei Liberi. Et in o. Cejonius augur Dianae, Mn-iiser Mithrae ct dux Taurobolii magni , quod genus erat sacrificii expiatorii. Petierim potius ab eruditis, cur in alio lapide inscripto ovi Sancto Brontonii, scalptus sit Apollo crinitus, in rupe lyram tangens, &sub ipsa rupe lupa:
item virgines duae, una poculum altera lancem ferens Ita describit Gruterus; & Boissardus antiq. ROm .par. . pag. 83.
schema ipsum delineatum exhibet. Quid enim Jovi tonanti cum Apolline Citharaedo, ceterisque figuris ξ Porro etiam Fabretius, qui dubitaverat, num Bronton Aquilejensium deus proprius esset, & Beleno suppar, postquam vidit id esse epitheton Jovis apud Gruterum , & Romae quoque habuisse Sacerdotem,facile concessit in Astorii sententiam,
cap. Io. pag. 698. Piaculum mihi esset tot viros doctos non
sequi. Tonum quoque deum dictum Jovem Brontontem, facile cum A storio credam, quod inter Genios & Lares familiae esset adoptatus. Sane Larem privatis aedibus locandum vel ipsius protome indicat. Deos etiam magnos &publicos inter penates fuisse adscriptos in tutelam familiarum, satis demonstravi in explicatione lapidis M. Aquilii cap. I. At leviuscule adhuc tentandus mihi est Bonus deus,& cur Iuppiter tonans hoc titulo donetur inquirendum. Deum quemcumque Bonum vocabant veteres , quem sibi propitium di faventem vellent, vel jam fuissent experti . Virgilius lib. I. En .vers.738. Et tu utitiae Tacchus dator, ct BONA Iuno. Servius explicat, hoc est propitia. Antinous in nummo, quem relait Spanhemius dissertat. 7. pag. 6 4. diciturATAEOC HPΩC, quasi Bonus & propitius Divus . Hinc Αγαθοὶ δήμονες vocati boni &salutares Genii. Julianus Orat. I. de Constantio pag. 84. vocat Constantinum Magnum BONUM Heroem, uti vertit Petavius , sive ut alii,
