장음표시 사용
321쪽
situs SE AIIIA NATASOI: extant alii pag. Io I.7. & 8. BONO Eventui, hoc est propitio . Quo titulo cusi sunt nummi Severi & Getae , de quibus inferius , cum de Bona dea agam. Jam liquet, cur Iuppiter sub nomine Trontontis seu Tonantis, m ter Lares familiae praesides fuerit repositus, bonusque deus appellatus. Ut scilicet cum e coelo tonaret, propitius esset, nec quemquam e familia, in cujus tutelam vocabatur, fulmine laederet. Quod simulacrum hoc Brontoniis pileo, seu petaso tectum velit Astorius, non admodum placet. Cuique liberum sit oculorum consilium sequi. Mihi tegumentum illud fascia est, seu diadema caput in orbem praecingens. Id cum olim aperuissem Fabretto, . cui primus dissertationem ejusdem eruditi viri communicaveram, facile assensit,& sub. inde loco mox citato Brontontem Aquilejensem tamquam diadematum descripsit . Begerus in thesauro antiquit. Palatin. pag. a. figuram Jovis barbati delineatam exhibet, eadem plane diadematis forma conspicuam. Jovem siquidem deorum hominumque regem, ut putavit vesana antiquitas , insigne hoc regium decet quam maxime. Nec magis rex est , imperiumque in homines exercet, quam cum tonat, & fulmine ter ras concuth. In nummo aureo Antonini Pii spectatur figura sedens cum fulmine & hasta, addita epigraphe t lMPERATORI, teste Span hemio dissert. s. pag. 396. Qua repraesentari Jovem non ambigo . Nam & apud Tristanum
tom. a. pag.74. extat numisma, cui duo fulmina insculpta
sunt, & inscriptio: IOVI IMPERATORI. Ita & s
pirum , quod manu gerit Iuppiter, imperii ipsius indicium es, ait Phurnutus de nat. deor. cap. 9.Signum Myovis Imperatoris Praeneste devectum Romam narrat P.Victor in regione 6. Uibis : & eodem titulo Imperatoris simulacrum a Verre sublatum Syracusis refert Cicero in Verrina Φ. cap. 7. ubi tria signa Jovis Imperatoris in orbe terrarum
pulcherrime facta subdit. Jovis REGIS templum memo-
322쪽
DA Di s AQuILLiENsIBus 4 29sratur Pausaniae in Barotic. pag. 6o a. dicatumque saxum JOVI REGI visitur apud Gruterum pag. Io 6 F. 3. Quin& novo vocabulo Iuppiter appellatur PRAEFECTUS ORBIS in nummo Severi, ex eodem Span hemio in Caes. Juliani pag. ao. At satis cum Jove lapide loquuti sumus rceteros quoque deos saxeos adeamus .
Nostri Aquileienses graecissa re non desinunt. Nuper Iovem, nunc Martem Hellenistica vocabuli figura induunt. Seja Ionis Magi a hanc aram Fonioni dedicat. Epitheton hoc est Martis a Graeco eaedes , homicidium , undo φιλι homicida, sanguinarius ct caedibus contaminatus. Orpheus in hymno Martis : δεες-Ab hoc alia composita Martis cognomina derivantur . Idem Orpheus proxime insequenti versu: Mars sanguine
humanae caedis gaudens.Homerus Iliad. F. vers.6 . μι φονε, faedatus caedibus. Et Phurnutus de nat. Deor. cap. a r. recte,
ait, Mars vocatur μιαιφοba, occisor ct interfector, ut vertit interpres. Quare Phonion, seu ut in nostro lapide scribitur, Fonion, non alius quam Mars. Praetereo Latinorum exempla, maxime Poetarum, quibus passim sanguineus, cruentus, de occisor dicitur. Unum tantummodo produco Marintiani Capellar, qui lib. I. pag. a I. ita Martem describit: Ruber juvenis ac vorax omnium, tiorque etiam sanguinis gradiebatur . Seja Jonis MAGistra Martis dicitur . In collectione Capodalei tres illae litere punctis distinctae apparent. Sed emendavi ex exemplari, quod nuper ex ipso saxo Aquilejae exscriptu habui. Magister & Magi a nomen est
323쪽
296 DL Dis AouitrisNsIBus ministerii in saeris deorum, ut ostendam inferius. An vero Seja Magistra erat ipsi uis et Martis cui aram dicat λ Reperio Martis Sacerdotes non tantum viros, qui Salii dicebantur,sed etiam feminas Salias fuisse. Pompejus Festus in hoc verbo: Salias alii legunt Saliares) virgines Cincius ait esse conductitias , qua ad Salios adhibeantur, cum apicibus paludatae. βuas AElius Stilo scrip t sacri tum facere in regia cum Ponti e . Potuit ergo Seja Jonis inter has Saliares Magi ra fui sse,prima scilicet & aliarum praecipua . Vel
si nomen vulgata significatione accipias, Seja ceteras Saliares docebat saltationes, quas dum essent vocatae ad Martis sacra, peragere consueverant. Nam Salii, cum moverentur
Ancilia, per Urbem discurrentes saltabant. III. . in VI. DIUINAE SACRUM C. VETTIUS. C. F CAVOLUS. Ara est tribus lateribus inscripta, Aquileia Venetias
deportata , uti refert Gruterus ex Pighio pag. 96. . Capodaleus in sitis collectaneis inscriptionum formam arae ruditer delineatam exhibet, eamque ex subulbanis Aquilejae inter alias nonnullas Beleno dicatas, quas suo loco retulimus, Joannem Savorgnanum anno II 8. Venetias dono misisse Joanni Grimano Patriarchae Aquilejensi narrat. Ceteri fere omnes lapides in Grimanaro amplissi ino Palatio adhuc visuntur; hunc nusquam inveniri nuper ab amico accepi: seu omnino perierit, sive alicubi neglectus delitescat. Inter ignotos, obscurique nominis Deos hunc refero; nam VI DIVINAE aram seu templum dicatum nusquam me legisse memini. Adeoque incertum quodnam id numensuerit, sicuti Vim divinam varia significatione usurparunt veteres. Vim divinam aliam voco theologicam, aliam naturalem . Primum de prima . Gentiles religionis lumine de-
324쪽
Ds Diis A Qui LyipNst Bus . 297stituti, eum summum aliquid & supremum, quo res humanae aguntur & certa lege cohibentur, esse scirent, ecquid tamen illud esset, & an in Deo vel extra Deum positum, ignorantes , inani vocabulo conficto, VIM DIVINAM vocarunt, seu Fatum & fatalem necessitatem. Strato phsneus , ut refert Cicero de nat.deorum lib. I. cap. 23. omnem
VIM DIVINAM in natura sitam ess e censet qua caussas gignendi, augendi , ct minuendi habeat. chosippus Stoicus, idem Tullius loquitur cap.rs. au VIM VIIVINEAM in
ratione esse positam, O universae natura animo atque me te. Et paullo post: idemque etiam legis perpetuae ct aeterna
VIM, qua quasi dux vitae ct magistra inciorum sit, Iovem
dicit esse , eandemque fatalem nece talem appellat. Hanc necesitatem, quam cogere O superare nequimus, Phurnutus
cap. II. appellat Fatum, quod est fempiterna quaedam ct indeclinabilis rerum feries &c. Quo Vim divinam , de qua loquimur, designare videtur. Fatum hoc ipsum Jovem aliqui putarunt, ut Chrysippus mox relatus; & Laertius lib. 7. in vita Zenonis unum, ait, deum esse, sesumque, ct mentem,
O Fatum, ct yovem: alii potestatem quandam & vim , cui Iuppiter ipse ui ectus sit, & parere cogatur. Virgilius initio lib. Io. cum inconcilio deorum disceptaretur , favendumne esset Teucris vel Turno, Juppiter in nullius partes se esse profitetur, vers. I 8. Tros, Rutulusve fuat nullo discrimine habebo. Et vers. IIa .rex Iuppiter omnibus idem,esse tamen potestatem aliam statim subdit, quae rei eventum disponat: Fata viam invenient. Quo Poeta videtur Uendisse, ait Servius,
aliud esse Fata , aliud 'vem. Nitente Fato Juppiter apud
Homerum servare nequit Sarpedonem . Et apud Ovidium Metam. 9 vers. II. e Me quoque, ait, Fata regunt. At in ad-
versum stat Pausanias, qui Fata parere γουi, scripsit in Corinth. p.7 . Quocumque haec futilia & vana theologiae Gentilium commenta ducamus , UIS DIVINA , cui Vettius aram Aquilejar posuit, Fatum ipsum est , quod res hu-Pp ta a
325쪽
a ρ8 DE Diis AQui LEIENIIBus. manas agere credebatur ineluctabili leger disinum ideo dictum, quod a deo manaret, vel deus ipse esset. In quam sententiam egregium est testimonium Capellae lib. I. pag. I9. Fatum, dicitur etiam UIS Sacra yovis , ut legit Grotius . Et vim diυinam ipsam fatalem necessitatem vocavit Chrysippus, ut vidimus. Qua Fatorum vi ad abjiciendum Imperium ductus Diocletianus cum collega, ut conjicit doctissimus Spanhemius in saepius laudatis annotationibus ad Caesares Juliani pag. 38 I. percussit nummum trium Parcarum figuris scalptum, cum epigraphe; FATIS VICTRICIBUS. Nam Parcae ipsa Fata dicebantur. Quare UIS DIUINA in nostro saxo Aquil ejensi ipsum est Fatum :nam & FATIS dicatos Iapides cernimus apud Gruterum pag.98. I. dc a. Praeterea ad Vim divinam revocari posset Nemesis necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastis, ut ait Ammianus Marcellinus lib. aq. prope. G. Quae etiam Adra ea appellabatur, hoc est ultionis divinae inevitabilis seu inefugibilis necessitas , & quae nullo modo vel evitari, vel declinari possit, inquit Phurnutus cita cap. I 3. Hinc in nummis fundam gestat, tanquam eminus feriens, nulla reis spe fugae relicta. Videas Cl. Bona rotam in nummo XI. Macrini p. a 23. Porro vim divinam alio sensu intellexit Manilius lib. I.Astron vers. 2 7.
Hoc opus immensi contractum corpore mundi Membraque natura diversa condita forma .
e seris, atque ignis, terra, pelagique jacentis , VIS animae DIVINA regit. Quae est anima mundi Platonicorum, seu spiritus, qui i sum alit & agitat apud Virgilium 6.AEneid. Alia notione VIM DIUINAM acceptam dixi, eamque Naturalem vocavi; quod scilicet ex naturalibus &physicis caussis promanet, quamvis veteres ad vim fatorum retulerint. Ulpianus ex Servio I.C. haec habet in l. aq.f. Dig. de damno infector Si ex aedibus promissoris vento tegula dejecta damnum vicino dederint, ita eum teneriaaedi cis .
326쪽
S. 6. D. locati, alio nomine vocatam docet: Vis major,
quam Graeci-Bjαν ides VIM DIVINAM appellant , non
debet conductori damnosa esse. Vis itidem major dicitur in Ly. g. a.eod.&fatale damnum ac vis magna in l. a.in fin. D. de peric. rei.vend. Quid verb eo nomine signetur, diserte docet Plinius lib. I 8.cap. 28.in fin. Ante omnia autem duo genera esse coelesis injuriae meminisse debemus . Unum quod te sates vocamus, in quibus grandines, procellae, ceteraque ilia intelliguntur: qua cum acciderint, vis major arpellatur. Meminit quoque Columella lib. I .cap.7.& Seneca de benes lib.4. cap. pen. Sane verius puto huc respexisse Vettium, & VI DIVINAE aram dedicasse, ut grandines, Procellas, ceterasque tempestates ab agris suis, fictilio hoe numine invocato, averteret. Nam & aram, ut ante dixi, in suburbanis Aquilejar positam, numini alicui campestri propitiando destinatam facile intelligimus. Novum porro nequaquam est, ventis, nubibus,aliisque e coelo ingruentibus tempestatibus templa & sacra dedicasse vesanam antiqui talem. Circio vento Galliae Narbonensi infesto, aetous Musus Iemplum, eum in Gallia moraretur , O vovit, Ofecit, uti prodidit idem Seneca nata quaest. lib. . cap. II. Et templum Tempe tibus dicavit Cornelius Barba tus ex antiquissima inscriptione , quam illustrarunt doctis Commentariis Sirmondus & Aleander. Id intellexit ovidius, cum lib. 6. Fast. vers. I93. cecinit. Te quoque Tempsas, meritam delubra fatemur, Cum pene es corsis obruta classis aquis. Et Cicero lib. 3.de nat.deor. auod F nubes retuleris in deos, referendae certὰ erunt Tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae funt. In Gruteriana inscriptione 3. pag. 6 I. ara dedicata es incendiorum arcendorum causa . Graeci quoque ventos colebant; nam in Sicyoniae Urbe Titane, ait Pausanias in Corinthiac.pag. Io 6.ara es ventorum, ad
327쪽
etoo DE DIIs AQuILIsENs12us cauam nocte una quotannis Sacerdos Sacrum facit, additque certa etiam arcana peregisse, ad placandam ventorum vitiam. Cum Xerxes ingenti exercitii conflato adventaret, oraculum Delphicum jussit, Graecos ventis supplicare, ideoque, ait Herodotus lib.7. cap. I78.in delubro Thusae ara es ventis consituta, isdemque facri catum. Et Aristophanes per calumniam traducit Socratem, tamquam
Nubes deas coleret, iisque Sacra faceret, in Nubibus
SOLI. DEO INVICTO SACRUM . FERONIUS. CENSOR SIGNIV. S. L. M
In domo apud Turrim vulgo d Arena.
Solem cultum Aquilejae in dissertatione de Beleno notavi. De cognomine Invicti satis etiam scripsi , cum de Mithra agerem. Huic Votum Solvit Libens Merito Feronius censer Signifer, vexillarius scilicet, seu imaginifer legionis alicujus, qui etiam Censor erat Aquilejar. Nam milites, eum essent in Colonias adscripti, publicis muneribus fungebantur .
328쪽
SILVANO AUG. SACIN MEMORIAM C. OPΕΤΕRIVS C. RVFI. ANTHI Quatuor haec saxa sacra sunt Silvano Augusto. De hoc cognomine vel epitheto actum cum de Beleno; quod frequenter inditum Silvano docent lapides Gruteriani. Iua.63.visitur Silvanus Larum Caesaris. Erat enim Praestes Larum, ut Pluto Manium, Iuppiter Deorum, & Janus
Geniorum, uti observat Meursius exercit.crit.part. a. c. I.
Plura de eo Poetae fabulantur, & Mythologi scribunt. Pauca mihi sunt dicenda, eaque tantummodo quae nostras inscriptiones illustrare possint. Vetus scriptor Agrorum ineollectione mitelmi Goesii pag. 29 . tres Silvanos facit: tinus dicitur Domesimi quo nomine saepius apud Grut rum & Reinesium vocatum invenies possessioni consecratus: alter dicitur e resis,pasoribus consecratus : tertius dicitur Orientalis, cui est in con is lacus positus . Lapides hi erant finales Silvano sacri, ita diversis locis possessionis collocati; quia Silvanus, ait idem vetus Auctor, primus in terram lapidem alem posuit. Unico tamen nomine Silvanus universae rei rusticae deus habitus fuit: unde Virgilius Pelasgos lucum sacrasse, ait, arvorum pecorisque deo, AEnet. 8.AGATE. MERV. S. L. MI illa VIRIΤALLVS. LIB
ispud Ecclesiam Metropolitanam.
In f Oate Ecelsae delia Beligna. vers
329쪽
3ox Dp Dns AQuILIIrNsnus. vers. 6o I. Hocque sensu, saltem in primo epigrammate accipiendus est Silvanus ; cum ab Arrio Vilico ita enim
frequentius per unicum L scribitur hoc nomen in vetustis saxis, uti notarunt Dausquejus,& Fabretius inscript.cap. I. pag. a. quibus adde exemplum alterius inscriptionis apud Timavum repertae , quam infra produco dedicatio facta fuerit. Quamvis enim Vilicus nomen sit ministerii variis officiis addicti, ut observat Reinesius Class. r. Ia . & Fabretius cap. I. pag. 38. , Vilici hic nobis est rusticum munus; & Arrius videtur praepositus rusticis rationibus hominis alicuius, qui latet sub singulariis C. PPo fructibus percipiendis, & universo operi rustico, quae descriptio est Vilici in lib. 8. D.de instrum. Ieg. & l. si cum vilico D. de insit. act.& vide sis Cujacium lib. Io.observ.37. Hinc Arrius vilicus aram , seu quid aliud dedicavit Silvano Eleutherio, hoc est Liberatortim agros & possessiones ab injuriis earli &tempestatibus servaret & liberaret. Eodem pene cognomine erat Romae templum Sancti Susani SALU I ARIS
in hortis O praedio C. Iulii Muebii, apud Reinesium Cl. r.
Tertium saxum Silvano posuit Petronius EX UISO. Frequens haec formula in vetustis monumentis. Eidem Silυano O Libero Patri caeditius ex viso donum posuit, indicata Classe I. num. Io 6. Apud Gruterum pag. 93.3. EX VISU aedes Platoni ct Proferpinae vota dicitur. Alia exempla dabit Fabretius p. 69. Ex visu idem est ac per fomnium . Quidquid enim somniabant superstitiosi Gentiles,
sibi a deo immissum arbitrabrantur . Et inde tamquam religione admoniti , aras , donaria, victimas offerebant
numini, quod sibi per somnium apparuisse putabant. Unde Maximius Julianus Libero Patri UISU MONITUS pro
salutesuorum donum dat, in I Ia .Reines Cl. I. Nam morborum curationem potissimum sibi a Diis monstrari per quietem credebant. An HUculapius, ait Cicero lib. a. de divinat. an Serapis potes nobis praescribere PER SOM
330쪽
Dr Diis A ILEi ENSI Bus. 3o3NIUM eurationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potes Adde Suetonium in Uespasiano cap. 7. adductum a Fabretto cap. 6. pag. 69. ubi lapidem dicat Deo Serapi MMibius Onesimus EX VISU; quem podagra liberatum putat vir doctus, ob sculptum infimi cruris articulum . Hinc qui morbo aliquo essent affecti, in templis pernoctabant , ut per quietem a diis monstrata remedia acciperent. Quod dicebatur deo alicui incubare. Inde liberati, in eodem templo quae quisque remedia a deo accepisset, descriptis tabellis consignabant. Hujusmodi tabularum exempla in insula Tyberina, ubi templum IEsculapii erat, reperta, producit Gruterus pag.7 I. Eorum alterum exscribo : Lucio assecto lateris dolore , O deserato ἀ eunctis hominibus, oraculum reddidit deus supplendum persomnium veniret , ct ex Dibomo tolleret cinerem , ct una cum vino commisceret poneretispra latus, ct convaluit. Hinc Philostratus de vita Apollonii Tyanari lib. I. Misope vero laborabat , ct Uinolentiae deditus, siccitatis nullam rationem habebat ; unde nee ejus j culapius iasi IN SOMNIUM respondebat. At haec deliria vere somniantium, & commenta quibus per fraudem Sacerdotes turbet gentilium imponebant. Ceterae inscriptiones nil observatione dignum praeserunt. In quarta linea secundae legendum , MatER: ut simul ope terius &Agate ejus mater votum solverint Silvano a
Sepulerate hoc est monumentum quod Iulia adhuemis biferit, dicavitque Diti Patri. Manes sive defunctorum animae sub Ditia seu Plutonis potestate erant; unde
