Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

331쪽

Summanus dictus , nempesummus manium , uti explIeat Capella lib. a. p.qo. Quamvis antiquioribus incertus hic deus haberetur; unde Ovidius lib. 6. Fast.vers. 73 I. R ddita, quisquis is es, Summano templa fe

runtur s

ne eum VComanis Pyrrhe timendus eras. Hinc etiam, ut puto, Pater in nostra inscriptione, ac *pius in aliis, appellatur. At Cicero aliam vocabuli significationem indicat, lib. a. de nat.deorum : Terrena, inquit, vis omnis atque natuν a DITI PATRI dedicata es, qui diυes, ut apud Graecos Pluton, quod recidant omnia in terras, ctoriantur e terris. Ceterum Patris epitheton deorum omnium erat: Iuppiter Pater, Ianus Pater, Marspiter, Liber Pater. In quam rem vide Agellium lib. I. cap. I a. Servium ad vers. 699. lib. I. AEneid. Se versus Lucilii apud Lactantium libia .cap. 3. Julia Barachus, ut bene apud inferos s cum Dis ageret, hac dedicatione sibi eum adhuc vivens conciliare studuit, & Patris miti & benigno nomine compellatum propitium invocavit. Non pretiermittas eam feminae masculinam terminationem notare . . t VII.

spud Metropolitanam Ecce m.

Habes hoc epigramna etiam in magno Thesauro Gruteri pag. et . a. Iunonem sororem coniugemque Jovis nemo est qui nesciat. At plures Iunones non ita obvium est reperire, nec interpretari pronum. Jacobus Sponius

332쪽

Dg Diis AQui LEIENsIBus. 3c Sseel. 3. Miscellan.num. 2 .pag. 83. binas producit inscriptiones Iunonibus dicatas , atque ita explicat. Iunones erant deae unicuique mulieri praesidentes, sicuti viris Genii: ita muliebres Genios non male nominaremus . Plinius lib. a. cap. 7. deorum multitudinem apud se repetens , & quasi subridens r major, inquit, Coelitum populus quam hominum

intelligi potes, cum singuli quoque ex semetipsis totidem deos

faciant, yunones Geniosque adoptando bi. Seneca ep. II o. memineris majores nosros,quia crediderunt hoc,Stoicor fuisse:

singulis enim o Genium ct Iunonem dederunt. In eandem explicationem consentit Reinesius epist. 69. ad Rupertum pag. 6 I S. Fabretius cap. 2.pag. 73. id firmat inscriptione ex collectaneis Archinti, quae dicata est Genio agi Gemmani , &deinde Iunoni Cissoniae , tanquam Juno Genius

esset mulieris. Exempla cumulat ex Grutero , quibus suus Genius viris , mulieribus Juno tribuitur. Exinde notat Iu- . venalem Satyra a. stylum acuere in adulatores effeminatorum Romuli Nepotum, qui non per eorum Genium , uti de viris decuisset, sed per Iunonem novo more , tanquam in mulieres versorum, jurabant.

Et per 'unonem domini jurante magisro . His addiderim Tibullum , qui puellam suam alloquens

ait .

Haec per sancta tua yunonis numina juro . lib.4. elegi II. Quamobrem mulier impi oba apud Petronium, Iunonem meam, inquit, iratam habeam , fl unquam c. Et quoniam Genius erat hominibus natalis deus , unde idem Tibullus lib. eodem eleg. I. cum supra Genium Cherinthi nuncupasset , carmen ita claudit: At tu natalis quoniam deus omnia sentis; sic mulieribus Juno dea natalis habebatur. Idem Poctaia proximξ insequentem elegiam exorditur. Nata is Iuno sanctos cape thuris acervo auos tibi dat tenera docta puella manu. . t Optime haec quidem: nec enim dubitaverim , Juno-

333쪽

3o6 DE DIis AQuILLIENsIBus. nem mulierum genium fuisse ; sed cur haec nostra inscriptio, pluresque aliae apud Gruterum Iunonibus dicatae sunt, tamquam non una sed plures Junones feminis pro tutela fuissent tributae Non sum nescius , duos etiam Genios, bonum & malum, cuique praesides ex veteribus nonnullos putasse ; at video in laxis perpetuo unicum tantummodo Genium signatum , ut percurrenti indicem Gruterianum cap. I. patebit. Praeterea & viri ipsis Iunonibus vota nuncupant. Quo fit, ut ubicumque yunonum sit mentio, nisi etiam plures mulieres adsint , eas feminarum Genios dici posse, admodum verear. Observabam Augustas Imperatorum vel uxores, aut sorores , seu filias, dearum nominibus , Vunonis potissimum , saepius vocatas. Eruditissimus Spanhemius dissert. 7. pag. 6o7. Mediceum nummum producit, cui caput Liviae scalptum est, & ab altera parte haec epigraphe: .... BI AN HRAN, seu Liviam Iunonem, nempe juxta Prudentium Adjecere sacrum, fieret quo Livia Id NO. Et Ovidium lib. 3. de Pont. el. I. Cum tibi contigerit vultum Iz NON IS adire,

Fac sis per nae, quam tueare, memor . Tristanus tom. I. pag. a 3. numisma aIiud Graecum exhibet, cum hoc titulo: Sabina Poppaeae Augusae JUNONI; additque tritum fuisse Imperatores Jovis nomine insignire, Augustas JUNONIS . Sane impudenti adulatione easdem

Augustas aliis quoque dearum nominibus appellatas reis peries . Livia in nummo apud Spanhemium pag. 6o8. Diana Lucifera dicitur: Faustina Venus Genitrix, tab. g. Oise-lii: Sabina nova Ceres; Julia Pia nova Vesta, pluresquo aliae in praeclaro volumine Bonarotae pag. o. An igitur Vunones,quae saxis nostris signantur, Augustae ipsae sunt tunc simul viventes, vel post mortem consecratae, quibus insana religio aras,& templa, & Sacerdotes dicaverat λ Siquidem dc in Gruteriano lapide 8. pag. Io I. Aponia Montana memoratur Sacerdos DIVARuna AUGUSTARum ; in a. pag.

334쪽

piget referre. Nec secus interpretor Veronensem lapidem pag. et .q. JUNONIBUS AUGusis SACrum; ut

respiciat Augusas ipsas sub Punonum nominibus cultas . Nam & dedicationem fecit Metella non tam de nomine suo, sed etiam T. Flaυii Hermetis virifui. Ita Aquil ejenses nostri Magius Amaranthus ct Magia 'unonibus, Augustis scilicet, seu Imperatricibus, voto soluto aedem ceteraque, in inscriptione contenta, dedicarunt. Haec tantum eruditis propono, dubia mihi quoque & incerta . Dabo aliam explicationem fortassis meliorem . Iuno variis nominibus fuit appellata, prout diversis ossiciis eam praeesse putarunt Gentiles. Juno Pronuba, seu Iugatina, quod matrimonia jungeret: Domiduca, cum sponsa duceretur domum : Cinxia, quia sponsus cingulum sponsae solveret : tandem Lucina, quod partui , non secus ac Diana, praesideret. Hinc tot Iunones creditae, quot muneribus una Juno praeficiebatur. Et haec quidem munera inter

utrosque conjuges communia. Quamobrem vir & uxor, ut saepius in inscriptionibus , & in nostra etiam , vel vir tantummodo, ut in aliis , potuit b unonibus vota nuncupare, ut omnia haec feliciter cederent, vel sol vere, cum prospere evenissent.

Cetera in saxo nostro enarrata prosequor. Magius &Magia Iunonibus dicarunt aedem, atque in ea tria Igna, quae fortasse Iunones ipsas, quaecumque tandem illae fuerint, repraesentabant; porticumque ante ipsam aedem , maceriis duabus circumductam, & culina instructam . Maceria in re funeribri murus csmentitius erat, concludens spatium sepulcro destinatum quoquoversus. Hic quoque Mu rus est intelligendus, seu septum clusum , uti vocatur in inscriptione Ia 3. Clas I .apud Reinesium & Fabretium cap I. inscr. 9. lorica scilicet seu ambitus circum aedem constru'ctus , & locum in quo ea funt circumplectens . Quod ex

335쪽

QSVibius aram Vulcano, maceriaque areamsapiendam curavit. Intra septum seu maceriam haec fieri vetitum erat, ex alio lapide pag.eadem num. 3. Hac. lege. dicata. es. ne.

cui. liceat. intra. bos. terminos. aedificium. extruere. manere. negociari. arborem. ponere.aliudue. quid erere. Sacris enim

faciundis locus ille destinabatur, ut verba quae statim sequuntur, demonstrant. Culina, inquit Festus in hoc verbo, vocatur locus in quo epula in funere comburuntur. In hunc sensum Culinam aptavit Sponius Voage de la Grece tom.3. pag. 7, explicans inscriptionem Tiburtinam, quam Gruterus quoque refert pag. q. 3. Ubi cum dicatur Sulpitium restituisse Herculi Saxano inter alia etiam Culinam, hanc fuisse ait locum prope templa, in quo dapes funerum parabantur . At chm in hac inscriptione, & in nostra, omnia quae dicata vel restituta dicuntur, ad deorum sacra perti neat, non video cur Culina ad rem funebrem sit traducenda. Sacris peractis epulae semper parabantur: quas eX crati Christiani, idolis immolatos cibos interdixerunt. Hae quidem in ipsis deorum aedibus appositae, ut inter alios meminit Halicarnasseus lib. a. vel in loco ubi sacrificium erat peractum. In nostris tabulis Arvalium, quas nuper repertas dixi in explicatione lapidis M. Aquilii cap. 7, Lis: nius magister ad aram immola υit Porcilias piaculares IIo ibique 'Baccham, nempe Vaccam, honorariam albam ad foculum immolaυit. Sacerdotes in tetrasulo consederunt, exfacriscis epulati funi. Quidni igitur Culina non tam locus erat, in quo funerum epulae, sed etiam sacrorum, parabantur ξ Hoc igitur sensu in utraque inscriptione Culina est intelligenda . Porro, ne postrema verba nostrae inscriptionis praeteream, loco privato aedem & cetera dedicarunt Magius & Magia. AEdes sacrae aliae publicae, aliae privatae, quae nec sanctae nec sacrae erant, sed religiosae. Quod enim privati suae religionis causa aliquid earum rerum deo deduceut, id Eomani Pontifices non exsimarunς Dcrum, ait Fesus verbo Sacer. BO-

336쪽

DE Di Is AQuiLEuNSIBus . SosvIII. BONAE. PAGANAE RUFRIA. C. F. FESTA CASILIA. Q. L. SCYLACE MAGISTRAED. P. S

ta quadam domo Capituli.

DECIDIA L. L. PAVLINA

ET PUPIA. L. L. PEREGRINA

MINISTRAE BONAE. DEAE AEDEM. FECERUNT

D eadem domo .

IIII. VIR. D. D. Inter has inscriptiones primam & secundam retulit etiam Fabretius cap. Io. pag.66 s. ex schedis Vaticanis, sed corruptas . In prima pro Paganae legit Faganai; & nomen secundae seminae, Caecilia Cinnamis . In posteriori habet, Pecidia Lep. Pauli, & loco leae, sibi. Nostris sane exemplaribus nemo fidem ampliorem negaverit. Quaenam fuerit BONA DEA veteres ipsi ignorarunt. Mamcrobius lib. I. Sat. cap. II. refert, Labeonem eam puta Majam , alios Terram i at Faunam, & Opem, & Fatuam Pontificum libris indigitari. Rursus alii Iunonem, alii Proserpinam dixere . De ejus sacris arcano ritu celebratis passim agunt Scriptores; nec est cur saepius ab aliis prolata reteXam. Explicationem cognominum , quae Bonae deae in nostris saxis tribuuntur, tantummodo persequar; cum alibi

non Occurrant.

BONA PAGANA ea quidem dea est, uti arbitror, quae in Pagis colebatur, & praesidium , tutelamque Pago rum agere credebatur. Paganalia, sive Paganicae feriae a Pagis dictae sunt, inquit Varro de lingua Lat. lib. s. De sacris pagorum mentio est apud Siculum Flaccum de condi tioni-

337쪽

3ro DE Di Is AQuILDῖNsidus. tionibus agror. pag. a s. laudata collectionis Goesiit. JOVI PAGANICO inscriptum est saxum Grutcrianum pag. 2 I. II. Aliud Diis CAMPESTRIBUS apud Fabret tum do

Aqueduct. pag. Io 6. Cum ignotum esset numen Bona dea, inter Campestres quoque & Agrestes eam retulerunt , &sub nomine Paganae coluerunt. Et dea quaecumque esset, quae Agricultum praesideret, eam Bonam vocarunt. Vidimus enim , cum de Brontonte actum est, Boni epitheton

diis additum nil aliud, quam propitium, significasse . Fortunae BONAE domesicae, lapis est dicatus pag. 76. I. BONAE Deae Veneri, apud Reinesium Class. I. 9 a. & Junonem BONAM Deam vocatam ait Fabretius, quasi faventem de propitiam, pag. 66 IEo cognomine ut rei nostrae exempla propiora reseram) commenti sunt veteres deum agris praesidem , quem Varro initio lib. I. de re rust. ita invocat r Necnon precor Lympham ,-BONUM EVENTUM : quoniam ne aqua omnIs arida atque misera agricultura : ne fuccessu ct BONO EVENT V seu ratio es, non cultura . Boni Eventus

templum in regione IX. collocat P. Victor. In nummo Getae apud Oiselium tab. I. n. 6. visitur juvenis nudus , stans ante aram accensam cum patera in dextera, & spica ac

papavere in sinistra manu, addita epigraphe: BONUS EVENTUS. In alio Severi numero proxime insequenti, sub eadem inscriptione BONI EVENTUS , scalpta est matrona decore culta cum patera frugibus plena in dextera, & spicis in sinistra . Quam profecto, si divinare liceat,

non aliam deam esse puto, quam nostram Bonam Paganam, praesidio agrorum, cultum,& frugum donatam,ut iis bonum & propitium eventum de siuccessum tribueret. Hucq;

revocandum est secundum ex nostris saxis, AUGUSTAE BONAE DEAE CERERIE SACRUM. Ideo Cereria vocatur Bona dea, ut pateat ejus prεsidio dicatos agros & fruges : nam Ceres dea agrorum & frugum habebatur . Simili appellationis schemate Magna Deorum Mater dicta est

338쪽

DA Diis A iLElzNsIBus . 3II est ceraria in lapide Gruteriano a. pag. Io Io. M. D. M. CERARIAE. Mater Devin Terra est Macrobio lib. I.Sat. cap. a I. Terra autem frugifera ipsa Ceres. Quare nostram Bonam deam Cereriam tellurem frugiferam appositε vocamus , eandemque cum Bona Pagana facimus . Extat inscriptio pag. 26. s. CERERI AVGustae MATRI AGRO-rum . Et ne dubitaremus , hanc eandem esse quae in pagis colebatur, tamquam agrorum praeses, eandemque rursus, quae in nostra inscriptione Pagana nuncupatur, monumentum illud L. Benius primus . Magister PAGI, ct Benia Primigenia Magistrafecerunt . In primo epigrammate sive Aram, seu AEdem Bonae Paganae posuerunt 2 Uria o Fesa Magistra D. P.S. hoc est, aee Pecunia Sua , uti expressum est in tertio . Magistra Sacerdotes erant Sacris dearum praepositae , ut notavit Fabretius ad hanc ipsam inscriptionem ; qui pag. 3 a. alia

exempla producit, nec non cap. Io. num. I73. ubi Athenais

visitur MAGISTRA Tonae dea. in secundo Decidia &Pupia non Magistrae sed MINISTRAE Bonae deae dicuntur, quod sacerdotes inferioris conditionis essent. I X. it

CASTRENSI. EX . . . . SACRUM FERONIA LIBANI. LIB SEX. BEBIVS TI. CLAVDIVS.STEPHAN BAI.FIL. VET. EX. CLASSE VESΤIARIVS

V. S. L. MD f te e jusdam domus Capituli. In alia domo Capit.

In utroque epigrammate Ionga aetas Deam abstulit. Tonam eam esse ex priori litera B. facile suspicaberis . Sed quid Bonae deae cum castris & bellis, unde cognomen Castrensis Num Bonam deam, quae personam singularum dearum induit, ut diximus, etiam Castris praefecerunt

339쪽

Gentiles, & Bonam dixere, ut in rebus bellicis favens de propitia essetὸ Ita Bona dea castrensis ipsa Bellona est.

Imo si aliter lacunam suppleas , non inepte legere poteris: Augustae Bellonae Casrensi & in secundo e Domnae Bellonae. At videant eruditi antiquitatum , num praefixum vocabulum, DOMNAE, viam aliam interpretationi sternat. Julia D OMNA fuit uxor Severi, materque Caracallae &Getar. Plurima ejus mentio in saxis & nummis, palsimque voeatur MATER CASTRORUM. Illa exhibent Grut

rus p. Io 8S.& Fabretius cap. Io. p. 679. hos Tristanus tom. a. pag. III. aliique numismatum descriptores. Jam priorem ex nostris inscriptionibus coniungas cum secunda, hancque legas: Domnae Bonae deae: illam , Mugustae Bonae deae Casrensi; & Domnam Imperatricem Caia rensem deam agnosces, quae alibi Mater Cas rerum est, & sane BONAM, quia Mater. Profecto potuit vocari Augusa

Bona dea, quae in nummo apud Patinum pag. a 8 . Graecis literis dicitur Augusta Domna Fortuna. Et in aliis sub figura Cereris & Lunae Luciferar pingitur. Nummus Corinthiorum in quo Juliae Domnae caput scalptum est, ex altera

parte . Minervam galeatam cum Victoria; dexterae imposita praefert; quod Victoria signum , inquit Uaillantius, forsan Corinthii Domnae tamquam Palladi bellorum praesidi tribuerunt. Passim Augustas , ut alibi ostensum est, figuris & nominibus Dearum consecratas intuemur. Julia

Mamaea non una divinitatis nota contenta, plures simul induit Deas, in rarissimo nummo ex maximo aere Musti Cor- rarii, cujus descriptionem nec dum, quod sciam, evulgatam , a viro Cl. Canonico Blanchino acceptam exhibeo. Caput Mamaeae toto pectore & brachiis extantibus , cum

symbolis multiplicibus, scilicet flore Isidis, Luna Dianae, Alis Victoriar, Cornucopiae Face & spicis Cereris: circumliterae: IULIA MAMAEA AUGUSTA. in parte altera: FELICITAS . SAECULI. Mamaea sedens tribus figuris

stantibus circumdata , quarum una ei pomum offert. Numi G

340쪽

Ds Dis AQui trIrNsIBus . 3ἔ3misma est singularis pulchritudinis, optimae caelaturae, cum circulo, & aerugine smaragdina obductu in . Si velis Dom- nam stare loco Dominm aegre calculum feram. Nam apud veteres nunquam nisi nomen proprium est Domnus &Domna, ut probant celeberrimi antiquarii,Tristanus eodemtomo pag. Iro. dc Spanhemius dissert. 7. pag. 626. Praeterea vocabulum illud per syncopem solis Ecclesiasticis Scriptoribus inferioris aevi usurpatur .

In domo Mobb. de Mordis.

Diana numen satis notum . In se hedis Capodalei est, eum fuis LAR. At in archetypo lapide, quem Aquilejae

adhuc extantem exscribi nuper curavi, legitur LAB. hoc est Labris .Labrum vas amplum dicitur,in quod aqua e fonte decidit. Fontes Dianae dicatos nemo nescit. De labris Dianae mentio est apud Ovidium Fast.lib. .vers. 76 I. Nec DIades, nec nos videamus LABRA Diana, Nec Faunum, medio cum premit arva die . Itaque Flavius Severus Fontem aliquem Dianae sacrum labefactatum & corruptum eumfuis LABRis , marmoreis

scilicet conchis ad aquam excipiendam, resiluit. In lapide Veronensi pag. 39. 6. Licinia Agnum Dianae , O venationem, ct SALIENTES, aquas, ri jussit. Cum Sylla Scipionem, Norbanumque consules in Campania profligasset, grates Dianae inquit Vellejus lib. 2.cap. a . cujus numini regio illa facrata es, Bisit, ct aquas salubritate, medendiseque corporibus nobiles, agrosque omnes addixit dea.

SEARCH

MENU NAVIGATION