Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

341쪽

DL Dias Astuireremnus .X I. ISI. SACRA MAGIVs PHILEAS . i. VIR AQVIL. ORSALVT. GRAHIANI FILII. ΕΤ. GRATTIAE Sertorius Eques Ursatius hunc lapidem Patavio tribuit, Monum. Pal. lib. I. seel. 7. & 9. Quod in collectaneis Capodalei sit descriptus inter Aquil ejenses huc transtuli. Si lapis sit Patavinus, saltem Magium qui illuni dedicavit, Aquilejensem civem agnoscimus . De votis I di solutis

ob restitutam valetudinem nec plura nec meliora dici possunt, quam quae congessit FabrettuS cap. 6. a pag.q69. ubi hanc quoque inscriptionem ex Thomasino recitat. I dem sanitati restituendae praeesse putarunt Gentiles , unde &Servatricis nomen apud Arcades , ex Pausania lib. 8. adepta est. Potissimum curationes pedum Isidi acceptae referebantur . Hinc figuram pedum non semel exsculptam invenimus,quae offerebatur, tanquam tessera curationis. Junctum numen cum sit I s & Serapis,ab hoc quoque sanationes sperabantur,remediis immissis per somnium,ut indicat

formula EX VIS V , quae saepius in ejusdem inscriptionibus Occurrit. Cetera apud Fabretium invenies . Addam tantummodo carmina Tibulli, quibus denotatur tabellas

curationum indices in templis Isidis suspensas fuisse lib. i.

Nunc dea, nune ecurre mihi, jam pose mederi, Picta docet templis multa tabella tuis. Quemadmodum & naufragi in templo Neptuni tabellas dicare consueverant , quibus depicti essent casus & pericula naufragii; imo & vestes, cum quibus evaserant, suspensas parieti consecrabant. Vtrumque expressum repe

ejusque interpretem. De tabellis in templo ZEsculapii positis jam dixi. ΑΩ-

342쪽

Ds Diis Aouit ElpNsi Bus. 3II Antequam deos Aquileienses deseram , Scriptorum nostratium haud levem lapsum adnotabo. Palladius senior rerum Foroiulienslib 8. pag. Ia 8., sequutus Candidum Comment. Aquit. lib. I., memoriae prodidit, Maximino Aquilejam obsidente , mulieres Aquil ejenses , cur deessent civibus nervi ad immittendas sagittas, de capillis funes fecisset in cujus, inquit Palladius , facinoris

memoriam Senatus sub ea tempe te, in perpetuum matronarum Aquilejensium decus , Romae templum Veneri Calυae dieaυit. Egregium quidem id facinus narrat Capitolinus , quem Palladius citat ad marginem ; at

templum ea occasione dicatum nequaquam dicit. Do verba ex cap. 7. in vita Maximini junioris r Praetereundum ne

illud quidem es, quod tanta Me Aquilejenses contra QMaximum pro Senatu fuerunt , ut funes de eapillis mulis rum facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendari quod aliquando S sma dicitur factum .. Unde in bonorem matronarum templum Veneri Calvae Senatus dicavit. Postrema haec verba ad proxima , quod aliquando Romae diis eiturfactum , referenda esse patet, non ad priora de mulieribus Aquilejensibus. Id Romae contigit in obsidione Capitolii, in qua eum nervorum copia defecisset, matronae abscissos crines viris suis obtulere pugnantibus , uti narrat Vegetius de re milit. lib. q. cap. p. Nil sane hic auctor de templo Veneris Caluar i at supplendus est ex Lactantio divinar.institui. lib. I. cap. 2 o. Urbe, inquit, d Gallis occupata , obses in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Calvae consecrarunt. Itaque Capitolinus huc respexit, non vero ad facinus mulierum Aquilejensium; neque in earum decus perpetuum Senatus templum Veneri Calvae dicavit.

Qui commentationem hane de Diis Aquilejensibus inchoaverat Iuppiter , idem quoque peractio erit. Siquidem memoria exciderat opportuniori loco referre , celebre Jovis templum & Capitolium, ad Urbis dominae imit

343쪽

316 DE DIIs AQui LEIENfl Bus. . mentum , Aquilejae stetisse. Utriusque mentio est in actis Sanctorum Felicis & Fortunati, quorum eXemplar tunia apud Mombritium prostat, tum in vetusto Codice , octavi minimum saeculi, in chartulario Ecclesiae nostrae Forojuliensis . Cumque venisset in Civitatem Aquilegiensem sermo est de Euphemio Praeside in Templum yovis ingressus,

immundas hostias obtulit . Praecones clamabant , ut legitur in alio exemplari: omnes concurrerent cum bosiis ad Capiatolium Iovis , O Deras hostias Imperatori Diocletiano

per plateas ponerent Oc. Capitolia habuisse illustres urbes, Ravennam, Florentiam, Mediolanum , Carthaginem, pluresque alias, suam in primis Augustam, colligit doctissimus Marcus Uelserus rerum Vindelicar lib. I. pag. a J9. postremae edit. Addimus Aquilejense Capitolium, quod qua urbis parte locatum fuerit, omnino latet. In excelsissimo loco construi jubet Capitolium Vitruvius lib. 3. cap. a. Unde in Concilio Ebberitano can. 39. prohibetur, ne quis Chrisianus aut Gentilis ad Idolum Capitolii fac scandi causa ascendat. In quem Canonem videas quae erudite adnotavit Ferdinandus Mendoza. Ceterum quamquam Romae Capitolium non tam Jovis templum, sed alia quoque delubra, aedificia , ipsamque arcem complectebatur , Aquilejae idem Capitolium ac templum Jovis fuisse verba recitata suadent . XII.

DEO RUBIGO SACRUM

In MIIa Comitum de Matrinis in suburbano Forsiulii .

Censum Deorum Aquilejensium absolvimus. At unus& alter adhuc in tabulas mitti postulant ; jure quidem suo quod iisdem Carnorum populis prisca religione colerentur . Aram hanc nostrates Forojulienses Deo RUBIGOdicarunt. Extat in pago suburbano , vulgo Rubignaco, cui nomen a deo mansisse nemo dubitaverit. Ut objus seu Ru-blμι , ut in nostra inscriptione , a rubigine segetibus inse-

344쪽

DE Di: s AQulLLIENsibus. 3IT sta dictus, inter insanos Romanorum deos non ultimus, non ut prodesset, colebatur, sed quemadmodum Febris &ejusmodi mala & sinistra numina, ne noceret. Inter deos quos initio operis de re rustica invocat Varro, Robigum quoque recenset: βuarto ROBIGUM O Floram : quibus

neque rubigofrumenta atque arbores corrumpit, neque non

tempsive forent. Itaque publicae Robigo feriae, Rubbigalia, Florae ludi, Floralia insituri. Et quia Ceres quoque segetum dea erat, communi religione simul colebatur; unde lapis Romanus apud Reinesium visitur : ROBIGO. ET. CERERI. ET. FLORAE. SACRUM. Iterum Varro lib. s. de ling. Lat. VRobigalia dicta a ROBIGO: fecundum segetes huic deo facriscatur, ne rubigo occupe Getes. Sacrificii genus docet Ovidius lib. q. Fast. vers. 93 I. nimirum Cane & ove faciebant. Thura focis vinumque dedit, Urasque bidentis,

Turpiaque obscenae vidimus ora canis .

Ubi quoque recitat verba, quibus Sacrificulus invocabat Rubigum , & ne laederet segetes, precabatur. Canemque immolatum subdit ad placandos nimios Canis Syrii aestus, quibus fruges adurit. Hucque respexit Festus verb. Rutilae, ubi & rutilas & feminas Canes mactatas docet: Rutila canes, ides non procul ἀ rubro colore immolantur canario facriscis pro frugibus, deprecandae saevitiae causa sideris Caniculae . Eadem que fere habet in voce, Catularia. Porro Robigalia Festa agebantur VII. Kal. Majas , seu die a F. Aprilis, ut notatur in veteri Kalendario, & eodem libro Ovidii verssor. Festo in verb.2 obigalia,& Plinio lib. 18.eam a9. ubi Robigalia is Numa insituta fuisse ait, anno regni undecimo . Itaque in pago Rubenaco Festa haec Rubiago deo celebria erant: qui sane pagus cum sub ipsis maenibus Urbis Forojuliensis situs sit, disces nostros hoc quoque ritu imitatos fuisse Romanorum morem , qui hon longe ab Urbe, ut inauit Festus verb. catularia, sacrifici

Robigalia peragebant . XIII.

345쪽

3is DE Dus A iLEIENSIBus. XIII. C. VELLAEVS. A. L. FROsSEX. VIR. ARAM. SEDILIA STRATVM. DAT

GrajHii in hortis olim Venustorum .

Hoc loco inscriptionem hanc Forojuliensem prosero, quod Diis dicatam perscripti characteres prodant. Merito quoque suo vulganda erat, quod notas rari in lapidaria supellectile pretii contineat. Etenim Aram frequentissimEpositam omnes norunt,nec explanatione opus est nusquam,

ni fallor,additasedilia & fratum quispiam inveniet. Pom- pejus Festus verb. Solla lucem plurimam affundit: Solla,

inquit, siue folia, uti legit Scaliger, appellantur SEDILIA in quibus non plures singulis federe possunt ; ideo folia sernere dicuntur qui felli semium babent, i, flaria vocantur Tablonica, quibus eadem sternuntur. Non satis bene Valerius Chimen tellus tu eruditissimo opere de honore Biselli cap. 2 a. lapidea aut marmorea libentius sedilia putat, ex Plinio lib. s. epist. 6. ubi elegantissimam villam suam describens ait: sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore . Nam Evander apud Virgilium AEn. I. III. Gramineoque viros locat ipse SEDILI. Et Georg. . 3Io. Nymphae vitreis aquarum SEDILIBUS imponuntur. Quare quodcumque genus sedis potest sedile dici. Stratum lectus est ad incubandum . Haud segnis STRATO furgit Palinurus oec. inquit idem Poctarum νsummus AEn. 3.3 I3. Hinc Lectisernia dicta,quasi lectis -m qui tam hominibus parabantur, quam Diis ad epulum, ut scith distinguit Gutherius de jure Pontis lib. I. cap.9. Tritum est, Sacerdotes post sacrificium epulatos , ut alibi indicauimus. Ara ergo exstructa pro sacrificio, Vellaeus Sacerdotibus quoque dedit sedilia & stratum, ut accumberent ad mensam. Vel funebris hic apparatus est. Arascilicet Diis Manibus siue Iaseris, sedilia, Aratumque ad

346쪽

DE Dirs AMII LIEMIBus. 3Is epulum emortuale . Nam in parentalibus & inseriis Gentiles largiter epulabantur; unde toties in inscriptionibus cenam, epulum, sportulas Iegatas observamus. In Berg mari pag. 7 3. q. Lectifernium tempore parentaliorum inter alia praeberi jubet P. Appius in memoriam Albinae filiae. Quae ad nostram referri posse videtur. At cur sedilia & stratum distinctum Alio spectasse Uellatum sane libentius assirmo. Ea fuit Gentilium insania, ut Deos suos ad cenam invitantes Lectisternia onusta dapibus in templis pararent, & lectos ad accubitum tamquam epulaturi Ssternerent. Plura veterum testimonia praetermitto. Habent,

inquit Arnobius lib. 7. lectos, atque ut STRATIS possint

mollioribus incubare, pulυinorum tollitur, atque excitatur

impressis. Sellifernium habere, de quo antea Festus, idem est ac sellam sternere; sicuti lectisernia lectos . Utrumque nomen Diis accomodum . Unde Tertullianus inter sacros apparatus numerat Iolisernia , ct lectisternia , ad nationes lib. I. cap. Io. & Festus laudatus , fluere fana, esse ait ex

Labeone, Lectisternia certis locis ct Diis habere, verb. Auere. Id tamen in more positum, ut Iecti seu STRATA Diis maribus, Sellar, sive SEDILI A feminis ponerentur, instituto ab hominibus ad divos traducto; quod egregie in

rem nostram expressit Ualerius Max. lib. 2. cap. I. num. a. Femina, inquit, cum viri; cubantibus fedentes cenitabant; quae consuetudo ex hominum eonυictu ad divina penetravit.

Nam Iovis epulo ipse in lectulum, Iuno ct Minerva in sellas ad cenam invitantur. Quare Cajus Vellaeus Eros Ca j a Libertus Sex vir Forojuliensis cum aram sacris faciundis erexisset, certis diis paraturus lectisternium sive epulum, fortasse ipsi Iovi ac Iunoni Minervaeque, quibus in Capit Ilo Romae cenam dare mos erat, unde epulum yovis dictum, fratum quidem seu lectum, Romano more, Jovi, deabus vero Iunoni & Minervae sedilia siue sellas dedicavit. Ni cui placeant hae dapes, melioribus paratis lubens

347쪽

3ao DA DIIs AauILTIENSI Bus. Alterum Deum extra Aquilejam nostris Foroiuliensibus prisca gentilitatis vesania celebrem , prodit Strabo lib. I. Geograph.pag. a I . in i o, inquit, intimo sinus A riatici Timavum es, Diomedis templum memorabile. Habet enim portum, ct elegantem lucum , ct fontes septem potabilis aquae , satim in mare alto ct lato excidentis amne . Si tum templi Diomedaei ad ipsos fontes Timavi collocat Clu- verius lib. I. pag. I9 I. ubi nunc divo Ioanni aedes sacra est, pagusque ab eo appellatus S.Gioυanni des Cars. Sane hunc locum priscis quoque populis habitatum, produnt vetustatis monumenta inibi reperta , quae hic profero. S. A. I. PROSAI

Imo fontes ipsos Timavi numini Diomedis sacros fuisse arguit plumbea fistula his caracteribus sculpta . AQUA . DEI. ET . VITAE. Nisi velimus pertinere ad

saluberrima calidarum aquarum balnea, quae non longe a Timavo visuntur, & Plinio quoque memorantur lib. a. c. Io 3. Eum sane tubum ad balnea ipsa repertum narrat

Jacobus Valuasonus in descriptione Forijulii quae M.S.

circumfertur.

Incertum porro mihi est an verba,quae paullo post habet Strabo, ad hunc ipsum locum apud Timavum sint referenda. emoria, inquit, proditum es, viomedi apud Venetos esse aliquos honores decretos . Nam ct albus equus ei immolatur, O duo monstrantur luci: unus Iunoni Argia vae , alter Dianae AEtolica. Nam cum idem Geographus Aquilejam extra Venetorum fines statuat, Timavus itidem, qui ultra hanc Urbem ad orientem excurrit, in

348쪽

DA Diis AQuiLLIENflvus. 3arVenetis eodem auctore esse nequit. Quamobrem vereor etiam assentiri Leandro Alberto, & nostris Scriptoribus Forojuliensibus , qui lucos Iunonis & Dianae eos esse putant, qui nunc accolis vocantur S.Gel trudae, & S. Margari tet. Hi enim in interioribus Alpium collocati ad Carnos uti que spectant. De Venetorum finibus, & de Timavo, quem veteres & recentiores pluribus quaestionibus , quam ipse fontibus fluat, involuerunt, non pauca dicenda essent; nisi in diversa abire ratio instituti operis vetaret. Interim consulas Cluverium Italiae antiq. lib. I .cap. a Q.& Pignorium in libello Italico originum Patavin. cap. Iq.

349쪽

COLONIA FOROJULIENSIDISSERTATIO ALTERA

UM in priori hujus voluminis parte ad inser i

ptionem M. Aquilii cap. 2.in fin. de Scaptia tribu mentio esset injecta , dixeram in eadem tri-- bu censam fuisse Coloniam Forojuliensem, idque vetustos lapides , qui adhuc inibi extant , demonstrare. Tunc quoque nonnulla adornaveram, quae iis illustrandis, patriaeque urbi ab oscura antiquitate utcumque vindicandae conferre putabam ; sed aliena ab instituto, 'nortuniori loco producenda seposueram . Nunc quoniam inter sax a Aquillensia versati sumus, eadem quoque Forojuliensia, calenti adhuc a simili argumento manu, rursuς contrectare visum em .de prisca viciuarum urbium monumenta quodam veluti cognationis jure conjungere. Nonnullis igitur quae ad FORI JULII, ipsiusque Aquilejar, a a

Concordiar, originem spectant, praemissis, exempla ipsoru in lapidum producam: tum Magistratus & Sacerdotia, quorum iis sculpta sunt nomina, levi manu, quod id argumenti genus jam docti viri ferme exhauserint, pertentabo : intermixtis in rem natam plerisque earumdem Coloniarum inscriptionibus, nunc prim tim evulgatis.

FORUM IULil Civitas in ea Italiae regione sita est,

quae olim Carnorum, nunc prouincia Forojuliensis,quaesitae ab ut be principe appellatione, nuncupatur . Mediam secat Natiso fluvius, priscis Scriptoribus memoratus : tergum

Alpes Juliae claudunt, frontem ingens planities , uberi solo nobilis, expandit. Originem ipsimet nomini insculptam agnoscimus. Paullus Diaconus , qui octauo seculo inclinante historiam Longobardorum literis mandavit, haec habet

350쪽

DE COLONIA FOROIuLIENsI 32 3bet lib. a. eap. I . Hujus Venetiae Aquileia civitas extitis caput, pro qua nunc FORUM ULLI, ita dictum quod γυ- litis Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur . R e scire id potuit Paullus , qui Civis Forojuliensis fuit, ut de se

ipse testatur lib. .cap. 3Q. licet passim Aquil ejensis vocetur, ob munus sacrum, quo in hac Ecclesia defungebatur. Venantius Fortunatus proxima ad Plavim regione ortus , itere Gallia Ravennam describens,de Vita S.Martini lib. .circa finem ait: Inde Foroiuli de nomine Principis exi. An uti nominis auctor , ita conditor Opidi Caesar fuerit, in obscuro plane latet. Potiori conjectura diceres, locum antea non incelebrem , Dio & nomine ab ea Principe auctum ; sicut in Baetica, ut simili prorsus exemplo utar , Illiturgim Forum Julium appellatum tradit Plinius lib. 3. cap. I. Blondus Foroliviensis illud putat Opidum , quod a Gallis conditum, Marcellus etiam invito Senatu, tradente eodem Plinio lib. 3. cap. I9. delevit, tunc a Caesare instauratum . Henricus Palladius, qui Emma dictionis elegantia, & Latini sermonis puritate rerum Forojuliensium historiam ad Attilana tempora perduxit, cum populari apud shos errore Utinum, si Diis placet, Forum Julii faciat, ve-sigia quaedam antiquitatis in ea urbe a se deprehensa eorumdem Gallorum esse opera suadere nititur; additque illud Opidum, quod nunc Utinum esse ait, deinde instaurasese Triumviros , qui Aquilejam Coloniam deduxere,lib. a.& 3. Nobis eatenus sapere, aut tam oculatis esse non licuit, ut tot retro sarcula veluti praesentia introspicientes, in

nostra Civitate, quam Forum Iulii esse scimus, quamvis in

ea apparcant, plus etiam nimium, aedificia & monumenta merum senium ct cario m aetatem redolentia, inveniremus puteum O subterraneos fornices manu Gallorum factos.

Nec, fateor, digito monstrare audemus turrim Iriangularem, muros circa collem ductos,imo & privatorum aedes prope arcem ac vicos , ab iisdem mei Triumviris non temere,

SEARCH

MENU NAVIGATION