Institutio astronomica iuxta hypotheses tam ueterum quam Copernici & Tychonis dictata Parisiis a Petro Gassendo. Accedunt eisdem varii tractatus astronomici...indicabit

발행: 1680년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

181쪽

163 Ο R A T I o secunda HVpostasi, seu persona Verbi cassumpta in illam natura humana

veluti fundariar ; atque iacirco comparatum cum Natura alterutra, & α- concilians imi summis sui in Ecetna canitur rationem resert extrem rum. Ouippe dc cum vulgo Geometria suam commendet Hyperbolen, ob desicriptionem v ἀ-μπτώεων. incoincidentiam linearum, etsii produicta

in infinitum ad se iiivicein continuo accedant; datur hic Hyperboles genus , omni majus hyperbole, utpote , in quo illa potius, quae infinite distant, iunguntur. Qiiin- etiam, cum sese efferat Geometria, ob illud Problema, quo, Datus duabus figuris, conscribitur tertia, quae alteri aequalis, alteri similis . sit tui mirum . reputat Plutarchus ipsuin potius esse, ob quod Pythagoras immolarit, quam celebre illud Theorema, de Quadrato subtenis, inci dentium recium laterum quadratis aequali) Illud hic miratrile est, ut hine Deo, hine Homine, si modo liceat dicere, datis, constituatur , quasi quid tertium, ipse idem seu Mediator Dei. & hominum Christus, qui ex Symbolo,sit aequalis Patri sccundum divinitatem; & secundum na- 'turam assumptam, sit ex Apostolo, in similitudinem hominum factus, habituque inventus, ut Homo. Verum laec satis de priore, sive Contem plativa parte. Αd posteriorem, seu Activam, respectu nempe hujus Mundi, unive statis-ve rerum, quatenus Deus ejus est Author, Moderatorque, quod attinet; perspicuum est sane, non Philosephiam modo, sed Sacra etiam

. . racula edicere θεὸν, Exercere Geometriam Deum; quando non

aliud sonant ea verba, quibus dicitur omnia facere in Numero, Pondere, Sc Mensura Et quoniam Deus non alia ratione, vel ipso Platone Auth re, Mundum regit, quam condidit ex quo ossicitur, ut Mundi, rerumque conservatio intelligatur nihil esse aliud, quam continens quaedam productio) ideo Lissicit pauca attingamus de ipsa divina Geometria, tam circa

originem Mundi, praecipua ruinque ejus partium, quae constanter eaedem perdurant; quam circa institutain seriem suborientium continuo rerum. Imprimis vero, cum Deus artemam Mundi ideam praehabuerit; qu

madmodum ipse, ut praediximus, intelligibilis Sphaera filii; sic Sphaerae

corporeae ideam, qua esse serinosior figura non pollici, concepit, ac ipsam deinc ops cxpressit in opere; . - Tu cuncta super Dxcu ab Exemplo; pulcrum, pulcerrimin ipse, Ilandum Diqitigod by Corale

182쪽

Mandum memegnens, similique ab imagineformos. Quid enim pulcrius e, figura, inquit ille, quae sola omneis alias fisuraseomplexa continet; quaeque nihil asperitatis habere, nihil offfiilioliis poteli; nihil incisim angulis, nihil antractibus, nihil eminens, nihil lacu- .nosum Nimirum, tametsi figurae Geometricae ea persectione aequabilitatis, indivisbilitatis, Se similium, quibus definiti etiam vulgo solant, reperiantur soluin in Ideis divinis fac proinde solus Deus ad illas attendens agere censeatur perfectissimum Geometram & taleis neque assequi mens, neque exhibere manus nostra valeat ut ideo causari solu tus sit Plato labelactari Geometriae bonum , eum illae ex statu intelligibili ad sensibilem demittuntur. Attamen, quae sint immediate ex Dei manu opera , non possunt non persectimine Exemplaris sui persectionem referre. Unde est idemmet professus, dedisse Deum λsuram Mundo B: decoram, &sibi congruam squoniam consentaneum foret, ut quod animal continere debebat omnia animalia, ea esset figura, quae omneu figuras caperet ae ideo globosum filisse factum Mundum, ut

ibus a medio radiis eius extremum attingeretur.

Rc adnotari quidem posset, quod nonnulli notant, Platonem ad memoratum respexisse Problema, cis datis Materia inordinatissima,& Idea pulcerrima, docuit fuisse Mundum a Deo, ut a Geometra praestantissimo, Materiae aequalem, Ideae similem essectum: verum displicet, quod Materiam coaeternam secerit Deo, si voluit eam quidem d 'ione praecedere mundum , ut plaerique intelligunt ; aut coaeternum mani ipsum mundum, si praecessisse solum natura, ut interpretes cel briores accipiunt. Siquidem, utrumque repugnat sacro Genestos Codici, iuxta quem filius est observare Senarium dierum numerum, quo Deus Mundum conditum voluit. Quippe non modo hic numerus designandae Mundi perfectioni idoneus est; quatenus est omnium perfectorum primus, constans scilicet exquisite ςx aliquotis partibus, quae sunt unitas, binarius, ternarius: velum etiam praestat, quod Plato contendit ; unitate nempe Ideam, binario Materiam, ternario ipsum Solidum, corpusve Mundi r ferens; quod Philo quoque ex parte habet. Ut taceam aliunde numerum Senarium, licet in se ductus, reductusque excrescat in numeros, redire

tamen semper in sese quoniam sexies sex sunt triginta sex; & hic num rus sexies, ducenta deccm, &sex; & hic rursus sexies, mille ducenta '

183쪽

nonaginta sex, atque ita porro ut intelligantiu esse quidem mundum Aeactu coinpositum, & potestate multiplicem, sed reipsa tamen & unioni esse, & ipsam Exemplaris, Authorisque sui , quantum potest, simplieit

tem , unitatemque aei audiri. An autem, cum Geometria non agnoscat corpora plura vocata Reg

laria, quam quinquet tribuit Deus illorum Armas corporibus quinque Simplicibus Mundi; Cubicam videlicet Terrae , Icosahedricam Aquae , octahedricam Aeri, Pyramidalem igni, Dodeciniaricam Caelo p Itaquidem ipsemet Plato, Pythagoreos imitatus: utcumque id esse accupiendum constet, non de rigura sane totalis ae externa; sed aut de Pr prietatibus symbolice significatis, verbi caussa soliditate, fluiditate, m

bilitate, & caeteris, ut vulgaris sententia est, aut de Harmonicis regi num Planetariarum intervallis, ut non desunt, qui autument, aut citra ambages, de figuris Atomorum, corpusculorumve , ob pamritatem inconspicuorum, ex quibus Deus unumquodque corporum primorum contexuerit, ut ille in d imaeo non obscure insinuat, & nonnulli,

quos inter Simplicius, Pachimeriusque,interpretantur. Utcumque sit autem, &quaecumque habeantur praecipua Mundi corpora, constat pros cto posse nihil iplis regularius formari. Nam & quamvis non admittatur illa Mundi Anima, quae - --δ, 1 his, ex eoden , o Diverso composita, & quasi tertia Natura facta, co tineat in sese rationes harmonicorum numerorum, ipsique aded accommodetur decantatus ille Qiruemio, Sacramentum Shagorae, & αιοδοπωγα, sempiterna natura fons, propter denarium & ipsum quidem Principiorum numerum, quem ejus partes junctae componunt; proptemque praecipuas Consonantiae species quarum proportiones ambitu suo complectitur scum quatuor ad duo, & auorum ad unum sit proportio dupla, qua constat Diapasen, seu vocata Octava, trium ad duo, sesqui- altera, qua Diapente, seu Quinta, quatuor ad tria, sesqui tertia, qua Diates ron, sive mana Nihilominus manifestum est,eam esse naturam Mund

norum corporum, ut, seu molem spectes, qua maxhna sunt, seu contexturam, qua integerrima, seu cohaesionem, qua congruentissima. seu figurationem , qua speciosissima, seu positionem, qua decentissima, seu mutuam habitudinem, qua ordinatissit ita, seu motionem, quietem re, 'ua d

rabilissima, scia finem, ac destination , qua appositissima, sint aliud dein tuum quidlibet, esse nihil possit concinnius. are

184쪽

o Dixeni, seu Indmota, o Dm ι cisca corpora naturam , progressiones 'Geometricas instituere ad duos primos Cubos, octo scilicet, ac viginti solem , ex quibus contextus numerus Triginta quinque dicitur Hase . monia, quod componatur aliunde quoque ex sex , tacto, novem, duod cim, in quibus etiam enumeratae proportiones harmonicae ac insuper sesqui-octava, quae Toni majoris appellati est propria, consistunt. Neque item fingere Deum inissam ex utroque naturam secisse quasi literam Iora, ex qua in longum bisecta, & partibus in medio revinctis, ac in formam literae Xi, diductis, inque orbem opposte conversis, duplices coelorum. conversiones intelligantur; nimirum & una primi Mobilis, Sphaeraeve Inerrantium in occasum, ob naturam ejusdem individuam; & septem ip- serum Planetarum in ortum, ob naturam Diversi dividuam, ac septuplieiter subdistinctam. Satis est fictam occasionem adnotandi illum concentum , sive tantum illum, ac tam dulcem sonum, propter quem attributae sunt singulis S ris suae Sirene seu Musae,separataeve illae Substantiae, iob a Posteriori dictae Intelligentiae, quod corporeae molis alioquin expertes, intest entissimae sint harmonicarum proportionum, a Deo Musagete, & quasi Apolline praescriptarum. Nempe quasi sint Astra matutina, a quibus se Deus laudari testatur, ac subinde interrogat, is

enarrabit coelorum rationem, & Concentum caeli dormire quis faciet p. Atque id quidem, ne memorem, quod Deus rursus legitur appendisse tribus digitis molem terrae, &monteis in popdere, colleis instatera lubrasse: quod appendisse Aquas in mensura, posuisse legem pluviis, secisse ventis pondus, & id genus similia; ex quibus mirum haudquaquam est,

agnosci vulgo in Elementis eam stimetriam, atque temperiem, ut ex ipsis, tametfi varie tam secundum alteratrices, quam secundum motrices qualitates contrariis, Systema tamen harmonicum, quasi ex quibusdam acutis, gravibusque sonis resultet. Praeclare videlicet ille, Tu numeru Elementa ligaιο ut frigida summis, Arida conveniant liquidis; ne purior viis Aniet, aut mersas dedacant pondera Terra

Ut iam de Missis corporibus, quae in serie sunt rerum suborientium , seu generabilium , corruptibiliumque, dicamus; Ecquis vel in iis, quae s

185쪽

172 ORATIO .lent imperfecte mitta censeri, non admiretur Aronii illaen , quem Deus' aperte recepit se politurum in nubibus; quasi non seret Geometra alius , qui circino ullo tam persectum describeret& pieti re adhibito, tanta colorum varietate, inissura, suavitate, vividitat pulchritudine exornaret pVide Arcum, inquit Sapiens, & benedic eum, qui fecit illum: valde sp eiosus est in splendore suo; manus Excelli aperuerunt illum. Ecquis non proinde Halonem, vocatamve Coronam Laspiciat, quae ut diametro est dimidio minor, sic ambitu est duplo consummatior, quam Iris Ecquis non Pathelia. si ve Soleis spurios, qui ut sinit tridum, Coronari que. mutuo intersectarum quasi nodi; sic habent semper a vero Sole dimensam, statamque distantiam λ Praecipit Deus Nivi, ut descendat in terram, ac ipsain sicut lanam dat: Putatisi vero illi quasi pappi, flocculive nivei divina quadain Geometria carent Ecce ipsi aliud nihil sunt, quam tot Iae quaedam candidarum stellulanam, quarum quaelibet ex sex radiis scitissi . nie compinsitur, iisque nunc quidem simplicibus , nunc vero hesne inde veluti ramolis. Putati ne carent & Sales, quos Deita terrae ad illius sce-cunditatem indidit Z Ecce commune, seu Marinum, quod vulgo non- nisi detritum habetur, Armatur constanter in hexahedricam, seu cubi figuram; Aluminosum in octahedricam, & caeterorum quodque in suam rutcumque mentem, oculosque adllaec non advenciatibus omnia esset mere potius, quam Geometrice figurata apparcimi, neque manifestium fiat illicd quam v ere dictum siserit, & fisi carere momentis singulis Naturam, & opera omnia Naturae, operaesse Intelligentiae. Quid commemorem vero Lapidest quos inter Smaragdus doderahe

drica specie nascitur, Adamas ociohedriis, Amettostiis hexabed ita, re Crustallus etiam, non modo qua paralleli pipedos est, vertim etiam qua in cuinidem coit Z Sic & apud nos creatur Rhimi ires, & passim Pytites tessellatus est,& Specularis lamellatus, & Focatius tabellatus, &Cois etiam id speciale servant, ut sint, praeter sermani, longitudine ad latitudianem dupla. Dicerem de Stellatis, Striatis, Comutis, Conchitis, Ostrestis, Pectinitis, Stroni itis, & caeteris, imo & de Fluviatilibus, aliisque passim obviis, etiam de Saxis, Rupibusque, quibus, si per tempus liceret, suas quoque esse figuras nativas edissererem et Sed vice tamen omnium unus esto Magnes, qui eum sit alioquin Decolor, obstum, vilis; non illa repexam Casmem Regum, nu candida Virginis πηαmCρεις ' siquis

186쪽

. . INRu G u RALI s r as Fli tamen in eo attendat non modb illam serri pellieicndi, converte dique in polos vim; verum etiam aemulationem Geometricae structurae Mundi; cum non modo sit, ut iam diei solet, Tmella, sed etiam μαρόκουι Mundalus; quatenus situm habet Axem, suum Centrum, suos Polos, suum AEquatorem, suos Parallelos, suos Meridianos, caeteraque . miracula. . ' . 'Tum superat pulcros cultis, o quicquid Eois Indus littori bita rubra scrutatur ιη riga. Ad Vegctabilia quod spectat ; Geometrica sane est Seminea vis, quam Deus initio iniuressit, dum iussit Terram germinate herbam virentem, & facientem semen, & lignum pomiferum faciens tactum, iuxta genus suum, cuius semen in semctipso esset. Non enim potest imperator Geometrice, ac scite magis milites componere, ordinesque, & aciem imstruere, quam haec vis parteis plantae omneis, earumque functiones, quasi pensa quaedam distribuit. Heinc nempe sunt distinctae illae, ut secundum totas, sic secundum parteis, plantarum figurae; & distincti etiam, statique ordinos, ac numeri, quibus in cauleis pullulant, finduntur in ramos, panduntur in folia, luxuriant in flores excrescunt in fluctust & tanta quidem conchmitate, ut turbinatis, orbiculatis, angulosis, cylindricist uiua bellatis, racematis, spicatis, jubatis; ut galeatis, umbilicatis, lunulatis, campanulatis; ut crispatis, aculeatis, denticulatis, laciniatis; ut tria

gyllis, pentaphyllis, hecatomphyllis; ut inonastichis, distichis, tetra-achis, nexastichis; atqueid genus innumeris, nihil excogitari elega tius possit. Ne proportionem memorem, qua unaquaeque attemperatur, ut laeta suo selo, caeloque proveniat; ut si aliunde sit imbecillior, aut firmetur geniculis 3 aut claviculis, quasi manibus fulcimenta corripiat; a hamulis cuilibet rei, quam contigerit, adhaerescat; ut donec sunt ten Hores , ipsos pulpis, corticibus, siliquis, utriculis, calyculis glumis; imbetiam spinis, aristis, aliisque id genus decentissime figuratis communiat. Porto & in ipsis Animalibus, Semineaque illorum vi luculentior adhue Geometria, tum instituta, cum jussit Deus producere Aquas Cetegrandia, de omnem animam vietentem, atque motabilem in species suas, cte omne volatile secundum genus suum: Producere Terram animam viventem in genere suo, jumenta, & reptilia,& bestias terrae secundum species sitas: ac hominem ipsum, quem de limo terrae formaverat, crescere, multiplicari, dc replere terram. Nimirum ea vis tanta est indu-

187쪽

sbia , ut tota nostra Mechanlae nihili prorsus habenda st si cum ea, quani

observare vel in minimi animalculi stariea licet, comparetur. Vere pro-koto vir ille Sanctus r Manus tuae secerunt ine , & plasmaverunt me ;pelle, de carnibus vestissime; ossibus, & nervis compegisti me. Ecquis

. enim alius Daedalus, aut Λrchitas potis esset excogitare, elaborareque tam praeclara Rutomata, ac tot in ipsis machinamenta; non ad paucos sane, atque momentaneos ; sed ad innumerabileis, constanteisque, tam naturaleis, quam spontaneos motus λ Ac ipsa quidem potissimum, tam exquisite fibreiacta, tam concinne disposita, tam apte cohaerentia, tam congrue distincta, tam inconfuse copulata, tam initituta apposita, tam usurpata facile, tam obsequentia expedite; ut nemo vel ad unum cor, vel ad unum oculum, vel ad unam manum, vel ad aliam quamlibet pa tent, eiusque texturam inimitabilem attendens, non obstupescat, exclametque cum Psalte, Quam mirabilis facta est scientia tua ex me, o Deus lQuid vero exclamet dumtaxat factam ex se mirabilem Quid ex ipsis

quin-etiam Elephantibus, ac Balaenis λ' cum etiam Pulex, etiam Λe ri, ex tam multis, tamque admirandis organulis, & machinulis constet, ut jure dicatura sancto Doctore, Divinus ille Artifex ita magnus est in magnis, ut minor in parvis non sit. Et vero, cum ipsam corpus tanta mesiatur symmetria; requid dicamus de Anima, in cuius gratiam id comparatur λ Αn- non vel in ipsis. met Brutis mirari liset orinem; quo se Facultates animales habent, dum sentiens monet, apprehendit imaginans , ilibet appetens, exsequitur

movens An-non mirari proportionem, qua Facultates singulae cum obj ctis suis sic contemperantur, commensuranturque, ut in relatione patie tis ad agens, aut exeipientis ad exceptum coaequatio ulla exquisitior esse, commendatiorque non valeat; & maxime quidem prout ex objecti ad facultatem applicatione, sensus, volην tasque sequuntur Λ, non mir ri prae eaeteris vim illam Imaginatricem, Rationis adeo aemulam, ut ne

Bruta nostri nimium similiaeu videantur, praestare putemus, si ea non ratione, mi instinctu, seu impetu naturae caeco agi dicamus p Utcumquest enim, quantus quaesis esse Geometer ille deneat, a quo habent apes instinctum, ut favos tam scite conseriment fgura hexabedrisa, qua non est alia magis idonea ad relinquendum vacui nihil, qua ad Iatera, apicesque colverent λ Λ quo habet Aranea, in contextura in orbem telam, de centro provideat, radiosque diducat, ac firmet, quos inter deinc sordinur.

188쪽

brdiatur, persciatque opus αμιδῶν, seu stisali dacta e A quo Formis uesua illa cava subterranea tanta providentia discitatinet, cellulasque, quasi aedilis , pro usuum varietate patiatur Z Α quo Hirundo, ut ad trabem h micyclicum nidum fingat; qua Hrina , s locus , finisque spectetur, esse

nec capacior, nec commodior valeat A quo Gruum grex, ut volitido in triangium sese componat, ac adversante ventorum vi, cuspidem penetrando praemittatZ A suo grex Thynnorum, ut in illa sua, quae quota nis peragitur, per Mediterraneum peregrinatione. Armet se in cubum. ad natandum semper non modo gregatim, sed etiun in otii ii positionis diversitatem; aliaque id genus sexcenta. Denique vero ex Rationali, sive hominis Anima, quam Deus sp elatim ad imaginem, de similitudinem suam fecit, licet sane intelligi quanta Dei Geometria sit, quando ipsa tota ex rationibus veluti Geometricis constat. Primum quippe sua ex natura ad sciendum comparata est; scien- tu vero in eam non subit; neque ipsi accommodatur, nisi sib Arma, liguraque Syllogistica, ac Demonstrativa, qtialem reperire in Geometricis duintaxat ratiociniis licet 3 aut si qua alia lint, quae ex ililis quadamtenus participent, eorumve structuram, & vim, perfectionemque annulentur; ut etiam de iis, quibus Oratori utendum est, ille praescribit, qui jure omnium optimus in arla dicendi magister habetur.Heinc ceres propter nat ratem veluti cominensenuionem , quae inter stientiam, scientemque est. exsistere videntur illae omnium Moianissimae, ae inessabilissilinae voluditates, quibus non modo Pythagoras, Archimedes, di quinquot pra elarum aliquid inveniunt in Geometricis, assiciuntur. ac ideo aut si crificant, aut exclamant, ii eminamque celebre illud-r veram etiam Tyrones ipsi, qui nestio qua mira fravitate exstiunt, quoties cujuspiam Theorematis demonstratio in primum perspiciunt. Deinde .

cum humana Mens iandat ex seipsa, tanquam ager serax, tantam segeten admirandorum Theorematum; an- non par est ipsinite id inesse, ut semina eorum in sese contineat, & ex ipsis veluti constet; naturaque adeo Geometrica sit; cum & tametsi nisamenta sep munero proserat, illa tamen sint partus spirii, os recrementa veluti quaedam, ipsa exsiste te ex se comparata, ut veritatem pariuriat, &cognoscesdo Authqrem sinim, qui Veritas est, ideo reserat, quod ille, qui plantavit aurem, ut Psaltes canit, non audire, & qui finxit oculum, non cor siderare non

possit. Et suis id vel heiac sudetur, quod ad imaginem Dei fi 2. An

189쪽

MedIeorum natio debitura, cIamat magnum illud Hippocraticorim, G lenicorumque operum Syntagma, quod generosissime est aggressus, idque substituto interim Cusinoto , qui sese ut suggestu Regio, sic Augusti cubiculi primario gradu dignum exhibuit. Is S loreus quem nescias, et retiane in Mente, an in Musaeo libros possideat: dignus, qui vivat, per quem vivunt tot nobiles Medici ; dignus, qui valeat, a quo illustrata tot valetudinis documenta. D Λ x A x I A s, qui eum se praestat, ut brevi claris Majoribus praelucere virtute possit. In ipsa vero Arte dicendi, Latin ve Eloquentia, novit non- nemo quantum valeant, tum Iarinus, quem aliunde Graeca, imis omnigena eruditio adeo commendat; tum Remius, in quo eum Tulliana facundia certat Virgiliana maiestas Heroicorum poematum Tibi, sat scio, pridem perspecta. In linguis autem Exoticis, ae praeter Hebraeam, de quaestiam dictum, ignorat nemo esse Mommorium, Dinosiumque ejusmodi viros , qui Simonidea pollentes memoria, quicquid Graecarum est literarum restituere,, si perierint, possint. Nemo Sionitam, qui inter

Irimos nominandus fuerat, ejusmodi esse , qui Arabas ipsos docere At ismum possit. Cogitanti, inquam, haec mihi, quid esse putas animi, EMINENTI LSIME C A R DIN A LI s nisi quod, d ibi dum obsequor, de Regi

Christianissimo, quam Te suasere censuit, mandavitque, operam prae sto, spes est, ut Deus ter optimus obedientiam magis , quam sacrificium probet, ac ideis mihi, quod in me erit, facienti non deneget gratiam λ iod superest; cum Regium sit, quo deinceps defungor munus, Gnem dicendi non ante facio, quam ἔκροωσι ν persolvens Regi optimo maximo, apprecer ipsi omnimodam l quod totis sane viribus plenisque votis ficto a Rege Regum stelicitatem. Et quam sit quidem reliquo Impetii decurse scelix extiturus, augurari vel ex eo licet, quod omnia jam

hocce triennio prospere adeo seccesserint. Scilicet cor Regis in manu est Dei, neque abbreviata est manus Domini, ut minus deinceps de Sion tueatur ipsum, minus consilium ejus confirmet, miniis de Sancto auxilium mittat, minus eventa omnia sortunet. Natus inter lilia, crescit inter lauros, & palmarum victricium proceritate obumbraturi Ecqua proinde optima spolia relaturus olim non sit, ubi ad Heroum pervenerit robur pEcqua non domiturus monstra, qui etiam in cunis, ut Hercules alter, se

ainora adeo gloriosa patrarit ZZ Amno

190쪽

i s ORATIO INA usu RALI LAn-non aliunde speremus ipsinn iri Salomoni exaequatum sapientia :quando ne exspeiruto quidem nec-dum superato) altero septennio , sed etiam per primum, quod nuper exegit, ita se praebuit compositum, ut neque privatim quicquam egerit, cujusmodi insuates solent; neque publice quicquam, quod non virum aetate maturum maximὸ decuerit Z Α non speremus, veluti Salomonis temporibus, sic in ejus diebus justitia , di abundantia pacis ortitur; quando inter pacis desideria cresciit dea sceptro usque assumpto Augustissima ejus Parens ea agitavit de pace consilia, quae futurum est propediem, ut, seventibus Superis, bene, ac foetaliter vertant A non proinde spes magna sit, ut quemadmodio Solomon aedificavit Templum in monte, in quo victimae Pacis offerrentur; sic ipse, pret ter caetera suae monumenta, Delubrum hoc, in hocce monte instauret, ac perficiat, in quo ornamenta Pacis excolantur. ornamenta, inquam,

lioc est bonae Artes, ipsaque imprimis Mathesis , quae R es quoque irsos tantopere decet, illosque a quibus amatur, fovetur,& excolitur suis per aethera notos facit; ut iunt exemplo tot Principes, quorum nomina, tanquam ipsi caelo inscripta, cum caelo perennant. Spes certe est ingens , ut futurus Princeps & domi . & soris scelicissumus, gloriosissimusque, nomen quoque suum, ob earumdem artium amorem, perinde inscribat; ac per ora volitans virum, & magis, magisque in dies efforescens, assequatur, quod voveo, famam nominis sempi

ternam.

SEARCH

MENU NAVIGATION